[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur unum ex
Carminibus Minoribus

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

Vol. II
p194
C. Claudiani
De sene Veronensi
qui Suburbium numquam egressus est

[link to English translation] XX (LII)

Felix, qui propriis aevum transegit in arvis,

ipsa domus puerum quem videt, ipsa senem;

qui baculo nitens in qua reptavit harena

unius numerat saecula longa casae.

5 illum non vario traxit fortuna tumultu,

nec bibit ignotas mobilis hospes aquas.

non freta mercator tremuit, non classica miles,

non rauci lites pertulit ille fori.

indocilis rerum, vicinae nescius urbis

10 adspectu fruitur liberiore poli.

frugibus alternis, non consule computat annum:

autumnum pomis, ver sibi flore notat.

idem condit ager soles idemque reducit,

metiturque suo rusticus orbe diem,

15 ingentem meminit parvo qui gemine quercum

aequaevumque videt consenuisse nemus,

proxima cui nigris Verona remotior Indis

Benacumque putat litora Rubra lacum.

sed tamen indomitae vires firmisque lacertis

20 aetas robustum tertia cernit avum.

erret et extremos alter scrutetur Hiberos:

plus habet hic vitae, plus habet ille viae.


The Loeb edition of this poem has no critical notes. A slightly different text of the poem, however, is available on Michael Hendry's site (see navigation bar below), with several variant readings.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Id. Aug. 07