[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari leguntur versus
Carminum Minorum

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p196 C. Claudiani
ex Carminibus Minoribus

[link to English translation] XXI (LXXX)
De Theodoro et Hadriano.

[link to English translation] Manlius indulget somno noctesque diesque;

insomnis Pharius sacra profana rapit.

omnibus hoc, Italae gentes, exposcite votis,

Manlius ut vigilet, dormiat ut Pharius.

[link to English translation] XXII (XXXIX)
Deprecatio ad Hadrianum.


 
 
 
5 
 
 
 
 
10 
 
 
 
 
15 
 
 
 
 
20 
 
 
 
 
25 
 
 
 
 
 
30 
 
 
 
 
35 
 
 
 
 
40 
 
 
 
 
 
45 
 
 
 
 
50 
 
 
 
 
55 

[link to English translation] Usque adeone tuae producitur impetus irae?

nullus erit finis lacrimis? subitisque favorem

permutas odiis? quo mens ignara nocendi,

quo sensus abiere pii? tantumne licebit

invidiae? tantum strepitus valuere maligni?

[link to English translation] Me dolor incautus, me lubrica duxerit aetas,

me tumor impulerit, me devius egerit ardor:

te tamen haud decuit paribus concurrere telis.

humanae superos numquam tetigere querellae

nec vaga securum penetrant convicia caelum.

p198 excessit iam poena modum. concede iacenti.

en adsum; veniam confessus crimina posco.

[link to English translation] Manibus Hectoreis atrox ignovit Achilles.

ultrices Furias matris placavit Orestes.

reddidit Alcides Priamo, quas ceperat, arces.

Pellaeum iuvenem regum flexere ruinae:

Darium famulis manibus doluisse peremptum

fertur et ingenti solatus fata sepulchro;

tradita captivo spatiosior India Poro.

conditor hic patriae; sic hostibus ille pepercit;

hunc virtus tua digna sequi. quemcumque deorum

laesimus, insultet iugulo pascatque furorem.

[link to English translation] Gratia defluxit, sequitur ferialis egestas;

desolata domus, caris spoliamur amicis:

hunc tormenta necant, hic undique truditur exul.

quid superest damnis? quae saeva pericula restant?

[link to English translation] Emollit rabiem praedae mortisque facultas.

praetereunt subiecta ferae, torvique leones,

quae stravisse calent, eadem prostrata relinquunt

nec nisi bellantis gaudent cervice iuvenci

nobiliore fame. secuit nascentia vota

livor et ingesto turbavit gaudia luctu:

iamiam suppliciis fessos humilesque serenus

respice. quid tanta dignaris mole clientem?

in brevibus numquam sese probat Aeolus undis,

nec capit angustus Boreae certamina collis:

Alpes ille quatit, Rhodopeia culmina lassat.

incubuit numquam caelestis flamma salictis

p200 nec parvi frutices iram meruere Tonantis:

ingentes quercus, annosas fulminat ornos.

[link to English translation] Hoc pro supplicibus ramis, pro fronde Minervae,

hoc carmen pro ture damus. miserere tuorum.

me precor, heu, me redde mihi gravibusque medere

vulneribus vitamque iube famamque reverti.

quae per te cecidit, per te fortuna resurgat.

sanus Achilleis remeavit Telephus herbis,

cuius pertulerat vires, et sensit in uno

letalem placidamque manum; medicina per hostem

contigit, et pepulit quos fecerat ipse dolores.

[link to English translation] Quodsi nec precibus fletu nec flecteris ullo,

eripe calcatis non prospera cingula Musis,

eripe militiam, comitem me pelle sodalis.1

scilicet insignis de paupere vate triumphus.

scilicet egregiis ornabere victor opimis.

inruat in miseros cognata potentia cives;

audiat haec commune solum longeque carinis

nota Pharos, flentemque attollens gurgite vultum

nostra gemat Nilus numerosis funera ripis.


Apparatus Criticus:

1 Birt sodali (EVAJ); sodalis R.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IX Kal. Aug. 07