[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur unum ex
Carminibus Minoribus

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p200 C. Claudiani
Deprecatio in Alethium quaestorem.

[link to English translation] XXIII (LXXIV)

Sic non Aethiopum campos aestate pererrem

nec Scythico brumam sub Iove nudus agam,

p202 sic non imbriferam noctem ducentibus Haedis

Ionio credam turgida vela mari,

5 sic non Tartareo Furiarum verbere pulsus

irati relegam carmina grammatici:

nulla meos traxit petulans audacia sensus,

liberior iusto nec mihi lingua fuit.

versiculos, fateor, non cauta voce notavi,

10 heu miser! ignorans, quam grave crimen erat.

Orpheos alii libros impune lacessunt

nec tua securum te, Maro, fama vehit;

ipse parents vatum, princeps Heliconis, Homerus

iudicis excepit tela severa notae.

15 sed non Vergilius, sed non accusat Homerus:

neuter enim quaestor, pauper uterque fuit.

en moveo plausus! en pallidus omnia laudo

et clarum repeto terque quaterque "sophos"!

ignoscat placidus tandem flatusque remittat

20 et tuto recitet quod libet ore: placet.


The Loeb edition of this poem has no critical notes. A slightly different text of the poem, however, is available on Michael Hendry's site (see navigation bar below), with several variant readings.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Id. Aug. 07