[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur unum ex
Carminibus Minoribus

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

Vol. II
p204
C. Claudiani
Epithalamium dictum
Palladio V. C. tribuno et notario
et Celerinae

XXV (XXX, XXXI)


 
 
 
5
[link to English translation] Carmina per thalamum quamvis festina negare

nec volui genero nec potui socero.

hic socius, dux ille mihi nostrique per aulam

ordinis hic consors emicat, ille prior.

hunc mihi coniungit studiis communibus aetas;

hunc mihi praeponit vel senium vel honos.

carmen amor generi, soceri reverentia poscit

officio vatis, militis obsequio.


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
 
 
 
 
 
45
 
 
 
 
50
 
 
 
 
55
 
 
 
 
60
 
 
 
 
65
 
 
 
 
70
 
 
 
 
75
 
 
 
 
80
 
 
 
 
 
85
 
 
 
 
90
 
 
 
 
95
 
 
 
 
 
100
 
 
 
 
105
 
 
 
 
110
 
 
 
 
115
 
 
 
 
120
 
 
 
 
125
 
 
 
 
130
 
 
 
 
135
 
 
 
 
140
 
 
 
 
145
[link to English translation] Forte Venus blando quaesitum frigore somnum

vitibus intexti gremio successerat antri

densaque sidereos per gramina fuderat artus

adclinis florum cumulo; crispatur opaca

pampinus et musto sudantem ventilat uvam.

ora decet neglecta sopor; fastidit amictum

aestus et exuto translucent pectore frondes.

Idaliae iuxta famulae triplexque vicissim

nexa sub ingenti requiescit Gratia quercu.

pennati passim puero quo quemque vocavit

umbra iacent; fluitant arcus ramisque propinquis

pendentes placido suspirant igne pharetrae.

p206 pars vigiles ludunt aut per virgulta vagantes

scrutantur nidos avium vel roscida laeti

mala legunt donum Veneri flexusque sequuntur

palmitis et summas pennis librantur in ulmos;

defendunt alii lucum Dryadasque procaces

spectandi cupidas et rustica numina pellunt

silvestresque deos longeque tuentibus antrum

flammea lascivis intendunt spicula Faunis:

cum subito varius vicina clamor ab urbe

et fausti iuvenum plausus mixtaeque choreis

auditae per rura lyrae. Celerina per omnes

Italiae canitur montes omnisque maritum

Palladium resonabat ager.

[link to English translation] Pervenit ad aures

vox iucunda deae strepituque excita resedit

et reliquum nitido detersit pollice coctum

utque fuit, turbata comas, intecta papillas,

mollibus exurgit stratis interque suorum

agmen et innumeros Hymenaeum quaerit Amores

(hunc Musa genitum legit Cytherea ducemque

praefecit thalamis; nullum iunxisse cubile

hoc sine nec primas fas est attollere taedas).

conspicitur tandem. platano namque ille sub alta

fusus inaequales cera texebat avenas

Maenaliosque modos et pastoralia labris

murmura temptabat relegens orisque recursu

dissimilem tenui variabat harundine ventum.

[link to English translation] Restitit ut vidit Venerem, digitisque remissis

ad terram tacito defluxit fistula flatu.
p208 dulce micant oculi; niveas infecerat igni

solque pudorque genas; dubiam lanuginis umbram

caesaries intonsa tegit. prior ipsa silentem

compellat:

"Numquamne, puer, dilecta relinques

carmina? maternis numquam satiabere donis

dedite Musarum studio nimiumque parentis

aemule? quid medio tecum modularis in aestu?

iamne tibi sordent citharae? iam lustra Lycaei

atque pecus cordi redituraque rupibus Echo?

huc ades et tantae nobis edissere causas

laetitiae, cui pompa toro tam clara resultet,

quae nova dotetur virgo: patriamque genusque

pande, quibus terris orti, quo semine ducti.

haud ignarus enim, nec te conubia fallunt

ulla; tuo primae libantur1 foedere noctes."

[link to English translation] Ille refert: "equidem dudum te, diva, morantem

mirabar, quod adhuc tanti secura maneres

coniugii. non parva tibi mandatur origo.

fascibus insignes et legum culmine fultae

convenere domus et qui lectissimus orbi

sanguis erat. rubris quae fluctibus insula latrat,

qui locus Aethiopum, quae sic impervia famae

secessit regio, quo non rumore secundo

Palladii penetravit amor mentisque benigna

temperies doctique sales et grata senectus?
p210 per cunctos iit ille gradus aulaeque labores

emensus tenuit summae fastigia sedis

Eoum stabili moderatus iure senatum.

hic splendor iuveni. cunabula prima puellae

Danuvius veteresque Tomi. Mavortia matris

nobilitas spoliis armisque exultat avitis

inmensamque trahit Celerini robore lucem,

qui quondam Meroën iussus Nilumque tueri,

cum sibi post obitus et Parthica fulmina Cari2

sceptra daret miles rebusque imponere vellet,

despexit fremitus et praetulit otia regno;

respuit ingestum, quod vi, quod poscere ferro

posthabita pietate solent. tum purpura primum

inferior virtute fuit meruitque repulsam

obvia maiestas. doluit Fortuna minorem

se confessa viro. magnum delata potestas,

maiorem contempta probat.

[link to English translation] "Cognomina sumpsit

plena ducum genitor. paulatim vectus ad altum

princeps militiae, qua non inlustrior extat

altera, cunctorum tabulas adsignat honorum,

regnorum tractat numeros, constringit in unum

sparsas imperii vires cuneosque recenset

dispositos: quae Sarmaticis custodia ripis,

quae saevis obiecta Getis, quae Saxona frenat

vel Scottum legio, quantae cinxere cohortes

Oceanum, quanto pacatur milite Rhenus.
p212 casta domus, sincera fides, industria sollers.

elegit Stilicho; nihil ultra laudibus addi

iudiciove potest. tali nubente puella

nonne tibi cessare nefas? duc protinus omnes,

duc age. marcentes cupio quassare coronas

et vibrare faces et noctem ducere ludo.

haec quoque non vilem iam fistula commodat usum

responsura choris."

[link to English translation] Vix haec Hymenaeus; at illa

fontibus abluitur gelidis legemque capillo

reddit et ornatum formae prelisque solutae

mira Dioneae sumit velamina telae.

floribus extruitur currus; iuga floribus halant;

florea purpureas adnectunt frena columbas.

undique concurrunt volucres, quaecumque frementem

permulcent Athesin cantu, quas Larius audit,

quas Benacus alit, quas excipit amne quieto

Mincius: ereptis obmutuit unda querellis.

Eridani ripas et raucae stagna Padusae

diffugiens nudavit olor. laetantur Amores

frenatisque truces avibus per nubila vecti

ostentant se quisque deae magnoque tumultu

confligunt pronique manus in verbera tendunt

atque impune cadunt: lapsus meliore volatu

consequitur vincitque suos auriga iugales.

[link to English translation] Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes

desuper invertunt calathos largosque rosarum

imbres et violas plenis sparsere pharetris

collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit
p214 Sirius et teneras clementi sidere fovit.

gemmatis alii per totum balsama tectum

effudere cadis, duro quae saucius ungue

Niliacus pingui desudat vulnere cortex.

adgreditur Cytherea nurum flentemque pudico

detraxit matris gremio. matura tumescit

virginitas superatque nives ac lilia candor

et patrium flavis testatur crinibus Histrum.

tum dextram complexa viri dextramque puellae

tradit et his ultro sancit conubia dictis:

"Vivite concordes et nostrum discite munus.

oscula mille sonent; livescant brachia nexu;

labra ligent animas. neu tu virtute proterva

confidas, iuvenis; non est terrore domanda,

sed precibus placanda tibi. concede marito

tu quoque neu Scythicas infensis unguibus iras

exercere velis: vinci patiare, rogamus.

sic uxor, sic mater eris. quid lumina tinguis,

virgo? crede mihi: quem nunc horrescis, amabis,'

[link to English translation] Dixit et aligera geminos arcuque manuque

praestantes e plebe vocat. puer ilicet Aethon

et Pyrois rutilas respersi murice plumas

prosiliunt puroque imbutis melle sagittis

hic nuptam petit, ille virum. sonuere reducta

cornua; certa notos pariter sulcavit harundo

et pariter fixis haeserunt tela medullis.


Apparatus Criticus:

1 Birt librantur (MSS.); Delphin ed. libantur

2 Birt caro (the reading of E and V); Cari Heinsius.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IX Kal. Mart. 04