[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur unum ex
Carminibus Minoribus

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p216 C. Claudiani
Aponus

XXVI (XLIX)

[link to English translation] Fons, Antenoreae vitam qui porrigis urbi

fataque vicinis noxia pellis aquis,

cum tua vel mutis tribuant miracula vocem,

cum tibi plebeius carmina dictet honos

5 et sit nulla manus, cuius non pollice ductae

testentur memores prospera vota notae:

nonne reus Musis pariter Nymphisque tenebor,

si tacitus soli praetereare mihi?

ludibrium quid enim fas est a vate relinqui

10 hunc qui tot populis pervolat ora locum?

[link to English translation] Alto colle minor, planis erectior arvis

conspicuo clivus molliter orbe tumet

ardentis fecundus aquae; quacumque cavernas

perforat, offenso truditur igne latex.

15 spirat putre solum, conclusaque subter anhelo

pumice rimosas perfodit1 unda vias.

umida flammarum regio: Vulcania terrae

ubera, sulphureae fervida regna plagae.

quis sterilem non credat humum? fumantia vernant

20 pascua; luxuriat gramine cocta silex

et, cum sic rigidae cautes fervore liquescant,

contemptis audax ignibus herba viret.

[link to English translation] Praeterea grandes effosso marmore sulci

saucia longinquo limite saxa secant.

25 p218 Herculei (sic fama refert) monstratur aratri

semita, vel casus vomeris egit opus.

in medio pelagi late flagrantis imago

caerulus inmenso panditur ore lacus

ingenti fusus spatio; sed maior in altum

30 intrat et arcanae rupis inane subit;

densus nube sua tactuque inmitis et haustu,

sed vitreis idem lucidus usque vadis.

consuluit natura sibi, ne tota lateret,

admisitque oculos, quo vetat ire calor:

35 turbidus impulsu venti cum spargitur aër

glaucaque fumiferae terga serenat aquae,

tunc omnem liquidi vallem mirabere fundi,

tunc veteres hastae, regia dona, micant

(quas inter, nigrae tenebris obscurus harenae,

40 discolor abruptum flumen hiatus agit;

adparent infra latebrae, quas gurges opacus

inplet et abstrusos ducit in antra sinus);

tunc montis secreta patent, qui flexus in arcum

aequora pendenti margine summa ligat.

45 [link to English translation] Viva coronatos adstringit scaena vapores,

et levis exili cortice terra natat

calcantumque oneri numquam cessura virorum

sustentat trepidum, fida ruina, pedem.

facta manu credas, sic levis circuit oras

50 ambitus et tenuis perpetuusque riget.

p220 haerent stagna lacu plenas aequantia ripas

praescriptumque timent transiluisse modum;

quod superat, fluvius devexa rupe volutus

egerit et campi dorsa recurva petit.

55 devehit exceptum nativo spira2 meatu;

in patulas plumbi labitur inde vias;

nullo cum strepitu madidis infecta favillis

despumat niveum fistula cana salem.

multifidas dispergit opes artemque secutus,

60 qua iussere manus, mobile torquet iter

et iunctos rapido pontes subtermeat aestu

adflatasque vago temperat igne tholos.

acrior interius, rauci cum murmure saxi,

spumeus eliso pellitur amne vapor.—

65 hinc pigras repetunt fessi sudore lacunas,

frigora quis longae blanda dedere morae.

[link to English translation] Salve Paeoniae largitor nobilis undae,

Dardanii salve gloria magna soli,

publica morborum requies, commune medentum

70 auxilium, praesens numen, inempta salus.

seu ruptis inferna ruunt incendia ripis

et nostro Phlegethon devius orbe calet,

sulphuris in venas gelidus seu decidit amnis

accensusque fluit (quod manifestat odor),

75 sive pares3 flammas undarum lance rependens

arbiter in foedus mons elementa vocat,

ne cedant superata sibi, sed legibus aequis

alterius vires possit utrumque pati:

p222 quidquid erit causae, quocumque emitteris ortu,

80 non sine consilio currere certa fides.

quis casum meritis adscribere talibus audet?

quis negat auctores haec statuisse deos?

ille pater rerum, qui saecula dividit astris,

inter prima poli te quoque sacra dedit

85 et fragilem nostri miseratus corporis usum

telluri medicas fundere iussit aquas,

Parcarumque colos exoratura severas

flumina laxatis emicuere iugis.

[link to English translation] Felices, proprium qui te meruere, coloni,

90 fas quibus est Aponon iuris habere sui.

non illis terrena lues corrupta nec Austri

flamina nec saevo Sirius igne nocet,

sed, quamvis Lachesis letali stamine damnet,

in te fata sibi prosperiora petunt.

95 quodsi forte malus membris exuberat umor

languida vel nimio viscera felle rubent,

non venas reserant nec vulnere vulnera sanant

pocula nec tristi gramine mixta bibunt:

amissum lymphis reparant impune vigorem,

100 pacaturque aegro luxuriante dolor.


Apparatus Criticus:

1 perfodit Koch; codd. (Birt) perforat.

2 spira Heinsius; Birt follows MSS. spina.

3 pares EVJ; Birt reads pari (A). If pari, probably a juristic formula (= aequa lance); cf. Symm. Epp. II.56.1.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Kal. Aug. 07