[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari leguntur versus
Carminum Minorum

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p222 C. Claudiani
ex Carminibus Minoribus

[link to English translation] XXVII (XLIV)
Phoenix.

[link to English translation] Oceani summo circumfluus aequore lucus

trans Indos Eurumque viret, qui primus anhelis

sollicitatur equis vicinaque verbera sentit

umida roranti resonant cum limina curru,

5 unde rubet ventura dies longeque coruscis

nox adflata rotis refugo pallescit amictu:

haec fortunatus nimium Titanius ales

regna colit solusque plaga defensus iniqua

possidet intactas aegris animalibus oras

10 saeva nec humani patitur contagia mundi,

par volucer superis, stellas qui vividus aequat

durando membrisque terit redeuntibus aevum,

non epulis saturare famem, non fontibus ullis

adsuetus prohibere sitim; sed purior illum

15 solis fervor alit ventosaque pabula potat

Tethyos, innocui carpens alimenta vaporis.

arcanum radiant oculi iubar. igneus ora

cingit honos. rutilo cognatum vertice sidus

attollit cristatus apex tenebrasque serena

20 luce secat. Tyrio pinguntur crura veneno.

antevolant Zephyros pinnae, quas caerulus ambit

flore color sparsoque super ditescit in auro.

[link to English translation] Hic neque concepto fetu nec semine surgit,

sed pater est prolesque sibi nulloque creante

25 emeritos artus fecunda morte reformat

et petit alternam totidem per funera vitam.

namque ubi mille vias longinqua retorserit aestas,

tot ruerint hiemes, totidem ver cursibus actum,

quas tulit autumnus, dederit cultoribus umbras:

30 tum multis gravior tandem subiungitur annis,

lustrorum numero victus: ceu lassa procellis

ardua Caucasio nutat de culmine pinus

seram ponderibus pronis tractura ruinam;

pars cadit adsiduo flatu, pars imbre peresa

35 rumpitur, abripuit partem vitiosa vetustas.

[link to English translation] Iam breve decrescit lumen languetque senili

segnis stella gelu, qualis cum forte tenetur

nubibus et dubio vanescit Cynthia cornu.

iam solitae medios alae transcurrere nimbos

40 vix ima tolluntur humo. tum conscius aevi

defuncti reducisque parans exordia formae

arentes tepidis de collibus eligit herbas

et tumulum texens pretiosa fronde Sabaeum

componit, bustumque sibi partumque futurum.

45 [link to English translation] Hic sedet et Solem blando clangore salutat

debilior miscetque preces ac supplice cantu

praestatura novas vires incendia poscit.

quem procul adductis vidit cum Phoebus habenis,

stat subito dictisque pium solatur alumnum:

50 "o senium positure rogo falsisque sepulcris

natales habiture vices, qui saepe renasci

exitio proprioque soles pubescere leto,

accipe principium rursus corpusque coactum

desere. mutata melior procede figura."

55 [link to English translation] Haec fatus propere flavis e crinibus unum

concussa cervice iacit missoque volentem

vitali fulgore ferit. iam sponte crematur

ut redeat gaudetque mori festinus in ortum.

fervet odoratus telis caelestibus agger

60 consumitque senem. nitidos stupefacta iuvencos

Luna premit pigrosque polus non concitat axes

parturiente rogo: curis Natura laborat,

aeternam ne perdat avem, flammasque fideles

admonet, ut rerum decus inmortale remittant.

65 [link to English translation] Continuo dispersa vigor per membra volutus

aestuat et venas recidivus sanguis inundat.

victuri cineres nullo cogente moveri

incipiunt plumaque rudem vestire favillam.

qui fuerat genitor, natus nunc prosilit idem

70 succeditque novus: geminae confinia vitae

exiguo medius discrimine separat ignis.

[link to English translation] Protinus ad Nilum manes sacrare paternos

auctoremque globum Phariae telluris ad oras

ferre iuvat. velox alienum pergit in orbem

75 portans gramineo clausum velamine funus.

innumerae comitantur aves stipatque volantem

alituum suspensa cohors. exercitus ingens

obnubit vario late convexa meatu.

nec quisquam tantis e milibus obvius audet

80 ire duci, sed regis iter fragrantis adorant.

non ferus accipiter, non armiger ipse Tonantis

bella movet: commune facit reverentia foedus.

talis barbaricas flavo de Tigride turmas

ductor Parthus agit: gemmis et divite cultu

85 luxurians sertis apicem regalibus ornat;

auro frenat equum, perfusam murice vestem

Assyria signatur acu tumidusque regendo

celsa per famulas acies dicione superbit.

[link to English translation] Clara per Aegyptum placidis notissima sacris

90 urbs Titana colit, centumque adcline columnis

invehitur templum Thebano monte revulsis.

illic, ut perhibent, patriam de more reponit

congeriem vultumque dei veneratus erilem

iam flammae commendat onus, iam destinat aris

95 semina reliquiasque sui: mirata relucent

limina; divino spirant altaria fumo,

et Pelusiacas productus ad usque paludes

Indus odor penetrat nares completque salubri

tempestate viros et nectare dulcior aura

100 ostia nigrantis Nili septena vaporat.

[link to English translation] O felix heresque tui! quo solvimur omnes,

hoc tibi suppeditat vires; praebetur origo

per cinerem, moritur te non pereunte senectus.

vidisti quodcumque fuit; te saecula teste

105 cuncta revolvuntur; nosti quo tempore pontus

fuderit elatas scopulis stagnantibus undas,

quis Phaëthonteis erroribus arserit annus,

et clades te nulla rapit solusque superstes

edomita tellure manes: non stamina Parcae

110 in te dira legunt nec ius habuere nocendi.


Apparatus Criticus:

The Loeb edition of this poem has no critical notes. A slightly different text, however, is available on Michael Hendry's site (see navigation bar below). Some of its readings are attractive: e.g.murrata in line 95.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Kal. Aug. 07