[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari leguntur versus
Carminum Minorum

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p230 C. Claudiani
ex Carminibus Minoribus

XXVIII (XLVII)
Nilus.

[link to English translation] Felix, qui Pharias proscindit vomere terras:

nubila non sperat tenebris condentia caelum

nec graviter flantes pluviali frigore Cauros

invocat aut arcum variata luce rubentem.

p232 [link to English translation] Aegyptos sine nube ferax imbresque serenos

sola tenet; secura poli, non indiga venti

gaudet aquis, quas ipsa vehit, Niloque redundat:

qui rapido tractu mediis elatus ab Austris,

flammiferae patiens zonae cancrique calentis,

fluctibus ignotis nostrum procurrit in orbem

secreto de fonte cadens, qui semper inani

quaerendus ratione latet, nec contigit ulli

hoc vidisse caput: fertur sine teste creatus

flumina profundens alieni conscia caeli.

inde vago lapsu Libyam dispersus in omnem

Aethiopum per mille ruit nigrantia regna

et loca continuo solis damnata vapore

inrorat populisque salus sitientibus errat

per Meroën Blemyasque feros atramque Syenem.

hunc bibit infrenis Garamans domitorque ferarum

Gyrraeus, qui vasta colit sub rupibus antra,

qui ramos ebeni, dentes qui vellit eburnos,

et gens compositis crinem vallata sagittis.

[link to English translation] Nec vero similes causas crescentibus undis

aut tempus meruit. glacie non ille soluta

nec circumfuso scopulis exuberat imbre.

nam cum tristis hiems alias produxerit undas,

tum Nilum retinent ripae; cum languida cessant

flumina, tum Nilus mutato iure tumescit.

quippe quod ex omni fluvio spoliaverit aestas,

hoc Nilo natura refert, totumque per orbem

collectae partes unum revocantur in amnem;

p234 quoque die Titana canis flagrantior armat

et rapit umores madidos venasque calore

compescit radiisque potentibus aestuat axis,

Nilo bruma venit, contraria tempora mundo:

defectis solitum referens cultoribus aequor

effluit Aegaeo stagnantior, acrior alto

Ionio seseque patentibus explicat arvis:

fluctuat omnis ager; remis sonuere novales;

saepius, aestivo iaceat cum forte sopore,

cernit cum stabulis armenta natantia pastor.


Apparatus Criticus:

The Loeb edition of this poem has no critical notes. A slightly different text, however, is available on Michael Hendry's site (see navigation bar below).


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Kal. Aug. 07