[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur unum ex
Carminibus Minoribus

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p238 C. Claudiani
Laus Serenae

XXX (XXXIX)

[link to English translation] Dic, mea Calliope, tanto cur tempore differs

Pierio meritam serto redimire Serenam?

vile putas donum, solitam consurgere gemmis

et Rubro radiare mari si floribus ornes

5 reginae regina comam? sed floribus illis,

quos neque frigoribus Boreas nec Sirius urit

aestibus, aeterno sed veris honore rubentes

p240 fons Aganippea Permessius educat unda:

unde piae pascuntur apes et prata legentes

10 transmittunt saeclis Heliconia mella futuris.

[link to English translation] Dignius an vates alios exercuit unum

femineae virtutis opus? quod sponte redempto

casta maritali successit Thessala fato

inque suos migrare virum non abnuit annos,

15 hoc Grai memorant. Latiis movet ora Camenis

praescia fatorum Tanaquil rediensque per undas

Cloelia Thybrinas et eodem flumine ducens

Claudia virgineo cunctantem crine Cybeben.

anne aliud toto molitur carminis actu

20 Maeonii mens alta senis? quod stagna Charybdis

armavit, quod Scylla canes, quod pocula Circe,

Antiphatae vitata fames surdoque carina

remige Sirenum cantus transvecta tenaces,

lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso:

25 Penelopae decus est atque uni tanta paratur

scaena pudicitiae. terrae pelagique labores

et saevi totidem bellis quot fluctibus anni

coniugii docuere fidem. sit Claudia felix

teste dea castosque probet sub numine mores

30 absolvens puppisque moras crimenque pudoris:

Penelope trahat arte procos fallatque furentes

stamina nocturnae relegens Laërtia telae:

non tamen audebunt titulis certare Serenae.

p242 [link to English translation] Quodsi nobilitas cunctis exordia pandit

35 laudibus atque omnes redeunt in semina causae,

quis venerabilior sanguis, quae maior origo

quam regalis erit? non hoc privata dedere

limina nec tantum poterat contingere nomen

angustis laribus; patruo te principe celsam

40 bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno

intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.

claram Scipiadum taceat Cornelia gentem

seque minus iactet Libycis dotata trophaeis.

cardine tu gemino laurus praetendis avitas:

45 inde Caledoniis, Australibus inde parentum

cingeris exuviis. necdum moderamina mundi

sumpserat illa domus, cum te Lucina beatis

adderet astrorum radiis, o maxima rerum

gloria: post genitam didicit regnare Serenam.

50 [link to English translation] Quid dignum memorare tuis, Hispania, terris

vox humana valet? primo levat aequore solem

India: tu fessos exacta luce iugales

proluis inque tuo respirant sidera fluctu.

dives equis, frugum facilis, pretiosa metallis,

55 principibus fecunda piis, tibi saecula debent

Traianum; series his fontibus Aelia fluxit.

hinc senior pater, hinc iuvenum diademata fratrum.

namque aliae gentes, quas foedere Roma recepit

aut armis domuit, varios aptantur in usus

60 imperii; Phariae segetes et Punica messis

castrorum devota cibo; dat Gallia robur

p244 militis; Illyricis sudant equitatibus alae:

sola novum Latiis vectigal Hiberia rebus

contulit Augustos. fruges, aeraria, miles

65 undique conveniunt totoque ex orbe leguntur:

haec generat qui cuncta regant. nec laude virorum

censeri contenta fuit, nisi matribus aeque

vinceret et gemino certatim splendida sexu

Flaccillam Mariamque daret pulchramque Serenam.

70 [link to English translation] Te nascente ferunt per pinguia culta tumentem

divitiis undasse Tagum; Callaecia risit

floribus et roseis formosus Duria ripis

vellere purpureo passim mutavit ovile.

Cantaber Oceanus vicino litore gemmas

75 expuit; effossis nec pallidus Astur oberrat

montibus: oblatum sacris natalibus aurum

vulgo vena vomit, Pyrenaeisque sub antris

ignea flumineae legere ceraunia Nymphae;

quaeque relabentes undas aestumque secutae

80 in refluos venere palam Nereides amnes

confessae plausu dominam cecinere futuris

auspicium thalamis. alio tum parvus in axe

crescebat Stilicho votique ignarus agebat,

debita cui longe coniunx, penitusque remoto

85 orbe parabatur tanti concordia fati.

[link to English translation] Nec tua mortalis meruit cunabula nutrix.

ubera prima dabant gremio redolente Napaeae

ternaque te nudis innectens Gratia membris

adflavit docuitque loqui. quacumque per herbam

90 reptares, fluxere rosae, candentia nasci

p246 lilia; si placido cessissent lumina somno,

purpura surgebat violae, factura cubile

gramineum, vernatque tori regalis imago.

omina non audet genetrix tam magna fateri

95 successusque suos arcani conscia voti

spe trepidante tegit.

[link to English translation] Gestabat Honorius arto

te pater amplexu. quotiens ad limina princeps

Theodosius privatus adhuc fraterna veniret,

oscula libabat teque ad sua tecta ferebat

100 laetior; in matrem teneris conversa querellis:

"quid? me de propriis auferre penatibus?" inquis;

"imperat hic semper!" praesagia luserat error

et dedit augurium regnis infantia linguae.

defuncto genitore tuo sublimis adoptat

105 te patruus magnique animo solacia luctus

restituens propius quam si genuisset amavit

defuncti fratris subolem; nec carior olim

mutua Ledaeos devinxit cura Lacones:

addidit et proprio germana vocabula nato

110 quaque datur fratris speciem sibi reddit adempti.

denique cum rerum summas electus habenas

susciperet, non ante suis intendit amorem

pignoribus quam te pariter fidamque sororem

litus ad Eoum terris acciret Hiberis.

115 [link to English translation] Deseritur iam ripa Tagi Zephyrique relictis

sedibus Aurorae famulas properatur ad urbes.

incedunt geminae proles fraterna puellae:

inde Serena minor, prior hinc Thermantia natu,

expertes thalami, quarum Cythereia necdum

120 p248 sub iuga cervices niveas Hymenaeus adegit.

utraque luminibus timidum micat, utraque pulchro

excitat ore faces. quales Latonia virgo

et solo Iove nata soror cum forte revisunt

aequorei sortem patrui (spumantia cedunt

125 aequora castarum gressus venerata dearum;

non ludit Galatea procax, non improbus audet

tangere Cymothoën Triton totoque severos

indicit mores pelago pudor ipsaque Proteus

arcet ab amplexu turpi Neptunia monstra):

130 tales sceptriferi visurae tecta parentis

limen Honoriades penetrant regale sorores.

ambas ille quidem patrio complexus amore,

sed merito pietas in te proclivior ibat;

et quotiens, rerum moles ut publica cogit,

135 tristior aut ira tumidus flagrante redibat,

cum patrem nati fugerent atque ipsa timeret

commotum Flaccilla virum, tu sola frementem

frangere, tu blando poteras sermone mederi.

adloquiis haerere tuis, secreta fateri.1

140 [link to English translation] Prisca puellares reverentia transilit annos.

non talem Triviae confert laudator Homerus

Alcinoo genitam, quae dum per litora vestes

explicat et famulas exercet laeta choreis,

auratam iaculata pilam post naufraga somni

145 otia progressum foliis expavit Ulixen.

[link to English translation] Pierius labor et veterum tibi carmina vatum

ludus erat: quos Smyrna dedit, quos Mantua libros

p250 percurrens damnas Helenam nec parcis Elissae.

nobiliora tenent animos exempla pudicos:

150 Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras

Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx

communes ardente viro mixtura favillas,

et gravis incumbens casto Lucretia ferro,

vulnere quae proprio facinus testata tyranni

155 armavit patriae iustos in bella dolores

exule Tarquinio, memorandaque concidit uno

ulta pudicitiam libertatemque cruore.

talia facta libens non tu virtute minore,

sed fato meliore legis.

[link to English translation] Iam nubilis aetas

160 principe sollicito votis erexerat aulam

incertis, quem tanta tori fortuna maneret.

[link to English translation] Antiquos loquitur Musarum pagina reges,

qui dura sub lege procos certare iuberent,

empturos thalamum dubii discrimine leti,

165 et sua crudeles gauderent pignora mortis

ambitione peti. curru Pisaea marino

fugit praeda Pelops; nam perfidus obice regis

prodidit Oenomai deceptum Myrtilus axem.

Hippomenes trepidus cursu ferroque secutam

170 aurato volucrem flexit Schoeneida pomo.

Herculeas vidit Fluvio luctante palaestras

moenibus ex altis Calydon pretiumque labori

Deianira fuit, cum pectore victor anhelo

Alcides fremeret retroque Acheloius iret

175 decolor: attonitae stringebant vulnera Nymphae;

saucia truncato pallebant flumina cornu.

p252 te non Hesperidum pomis, non amne subacto,

non socerum fallente rota, sed iudice dignus

Augusto variis Stilicho spectatus in armis

180 accipit et regni dotes virtute paravit.

saepe duces meritis bello tribuere coronas:

hunc cingit muralis honos; hunc civica quercus

nexuit; hunc domitis ambit rostrata carinis.

solus, militiae mira mercede, iugalem

185 promeruit Stilicho socero referente coronam.

[link to English translation] Agnovit patrui similem Thermantia curam;

nupsit et illa duci; sed longe fata sororis

inferiora tuis. alio tibi lumine taedas

accendit Romana Salus magnisque coronis

190 coniugium fit causa tuum. dilectus equorum,

quos Phrygiae matres Argeaque gramina pastae

semine Cappadocum sacris praesaepibus edunt,

primus honor. gemino mox inde e germine2 duxit

agmina commissosque labor sic gessit honores,

195 ut semper merito princeps cum magna dedisset,

deberet maiora tamen. si bellica nubes

ingrueret, quamvis annis et iure minori

cedere grandaevos equitum peditumque magistros

aspiceres totumque palam permittere Martem,

200 nec gradus aetatisque pudor senioribus obstat,

ne iuveni parere velint. ceu flamine molli

p254 tranquillisque fretis clavum sibi quisque regendum

vindicat; incumbat si turbidus Auster et unda

pulset utrumque latus, posito certamine nautae

205 contenti meliore manu seseque pavere

confessi (finem studiis fecere procellae):

haud aliter Stilicho, fremuit cum Thracia belli

tempestas, cunctis pariter cedentibus unus

eligitur ductor; suffragia quippe peregit

210 index vera timor; victus ratione salutis

ambitus et pulsus iacuit formidine livor.

[link to English translation] Quis tibi tunc per membra tremor quantaeque cadebant

ubertim lacrimae, cum saeva vocantibus arma

iam lituis madido respectans lumina vultu

215 optares reducem galeaeque inserta minaci

oscula cristati raperes festina mariti!

gaudia quae rursus, cum post victricia tandem

classica sidereas ferratum pectus in ulnas

exciperes, castae tuto per dulcia noctis

220 otia pugnarum seriem narrare iuberes!

non illo nitidos umquam bellante capillos

comere, non solitos gemmarum sumere cultus:

numinibus votisque vacas et supplice crine

verris humum: teritur neglectae gratia formae

225 cum proprio reditura viro.

[link to English translation] Nec deside cura

segnis marcet amor: laudem prudentia belli

feminea pro parte subit. dum gentibus ille

confligit, vigili tu prospicis omnia sensu,

ne quid in absentem virtutibus obvia semper

230 audeat invidiae rabies neu fervor iniquus,

ne qua procul positis furto subsederit armis

p256 calliditas nocitura domi. tu sedula quondam

Rufino meditante nefas, cum quaereret artes

in ducis exitium coniuratosque foveret

235 contra pila Getas, motu rimata latentes

mandatis tremebunda virum scriptisque monebas.


Apparatus Criticus:

1 MSS. have fideli; P marks the passage as corrupt. I adopt Birt's fateri and, with Heinsius and Buecheler, suppose a line fallen out between 138 and 139.

2 germine is the reading adopted by the Aldine ed. The MSS. vary. Birt conjectures ex ordine


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: V Id. Aug. 07