[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur unum ex
Carminibus Minoribus

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p256 C. Claudiani
Epistula ad Serenam

XXXI (XL)

[link to English translation]

Orphea cum primae sociarent numina taedae

ruraque conpleret Thracia festus Hymen,

certavere ferae picturataeque volucres,

dona suo vati quae potiora darent,

5 quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae

praebuerant dulci mira theatra lyrae.

Caucasio crystalla ferunt de vertice lynces,

grypes Hyperborei pondera fulva soli.

furatae Veneris prato per inane columbae

10 florea conexis serta tulere rosis,

fractaque nobilium ramis electra sororum

cycnus oloriferi vexit ab amne Padi,

et Nilo Pygmaea grues post bella remenso

ore gerunt Rubri germina cara maris.

15 venit et extremo Phoenix longaevus ab Euro

adportans unco cinnama rara pede.

nulla avium pecudumque fuit, quae ferre negaret

vectigal meritae conubiale lyrae.

[link to English translation] Tunc opibus totoque Heliconis sedula regno

20 ornabat propriam Calliopea nurum.

p258 ipsam praeterea dominam stellantis Olympi

ad nati thalamos ausa rogare parens.

nec sprevit regina deum vel matris honore

vel iusto vatis ducta favore pii,

25 qui sibi carminibus totiens lustraverat aras

Iunonis blanda numina voce canens

proeliaque altisoni referens Phlegraea mariti,

Titanum fractas Enceladique minas.

ilicet adventu noctem dignata iugalem

30 addidit augendis munera sacra toris,

munera mortales non admittentia cultus,

munera, quae solos fas habuisse deos.

sed quod Threicio Iuno placabilis Orphei,

hoc poteris votis esse, Serena, meis.

35 illius expectent famulantia sidera nutum;

sub pedibus regitur terra fretumque tuis.

non ego, cum peterem, sollemni more procorum

promisi gregibus pascua plena meis,

nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles

40 fluctuet et glauca pinguis oliva coma,

nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret

aurataeque ferant culmina celsa trabes.

suffecit mandasse deam: tua littera nobis

et pecus et segetes et domus ampla fuit.

45 inflexit soceros et maiestate petendi

texit pauperiem nominis umbra tui.

quid non perficeret scribentis voce Serenae

vel genius regni vel pietatis amor?

[link to English translation] Atque utinam sub luce tui contingeret oris

50 coniugis et castris et solio generi

p260 optatum celebrare diem! me iungeret auspex

purpura, me sancto cingeret aula choro.

et mihi quam scriptis desponderat ante puellam,

coniugiis eadem pronuba dextra daret.

55 nunc medium quoniam votis maioribus aequor

invidet et Libycae dissidet ora plagae,

saltem absens, regina, fave reditusque secundos

adnue sidereo laeta supercilio.

terrarum tu pande vias, tu mitibus Euris

60 aequora pacari prosperiora iube,

ut tibi Pierides doctumque fluens Aganippe

debita servato vota cliente canant.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Id. Aug. 07