[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur unum ex
Carminibus Minoribus

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p260 C. Claudiani
De salvatore

XXXII (XCV)

[link to English translation] Christe potens rerum, redeuntis conditor aevi,

vox summi sensusque dei, quem fudit ab alta

mente pater tantique dedit consortia regni,

impia tu nostrae domuisti crimina vitae

5 passus corporea numen1 vestire figura

adfarique palam populos hominemque fateri;

quemque utero inclusum Mariae mox numine viso

virginei tumuere sinus, innuptaque mater

arcano stupuit compleri viscera partu p262

10 auctorem paritura suum: mortalia corda

artificem texere poli, mundique repertor

pars fuit humani generis, latuitque sub uno

pectore, qui totum late complectitur orbem,

et qui non spatiis terrae, non aequoris unda

15 nec capitur caelo, parvos confluxit in artus.

quin et supplicii nomen nexusque subisti,

ut nos subriperes leto mortemque fugares

morte tua, mox aetherias evectus in auras

purgata repetens laetum tellure parentem.

[link to English translation] Augustum foveas, festis ut saepe diebus

annua sinceri celebret ieiunia sacri.


Apparatus Criticus:

1 numen Koch; mundum Birt (following the MSS.); he suggests mentem.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Non. Aug. 07