ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Italiano |
Adiutorium |
Altius |
Ostium |
|||
|
Possedit glacies naturae signa prioris
et fit parte lapis, frigora parte negat. sollers lusit hiems, imperfectoque rigore nobilior vivis gemma tumescit aquis. |
5 |
Lymphae, quae tegitis cognato carcere lymphas,
et, quae nunc estis quaeque fuistis, aquae, quod vos ingenium iunxit? qua frigoris arte torpuit et maduit prodigiosa silex? quis tepor inclusus securas vindicat undas? interior glacies quo liquefacta Noto? gemma quibus causis arcano mobilis aestu vel concreta fuit vel resoluta gelu? |
5 |
Solibus indomitum glacies Alpina rigorem
sumebat nimio iam pretiosa gelu nec potuit toto mentiri corpore gemmam, sed medio mansit proditor orbe latex. auctus honor; liquidi crescunt miracula saxi, et conservatae plus meruistis aquae. |
5 |
Adspice porrectam splendenti fragmine venam,
qua trahitur limes lucidiore gelu. hic nullum Borean nec brumam sentit opacus umor, sed varias itque reditque vias. non illum constrinxit hiems, non Sirius axis, aetatis spatium non tenuavit edax. |
5 |
Clauditur inmunis convexo tegmine rivus,
duratisque vagus fons operitur aquis. nonne vides, propriis ut spumet gemma lacunis et refluos ducant pocula viva sinus udaque pingatur radiis obstantibus Iris, secretas hiemes sollicitante die? mira silex mirusque latex. et flumina vincit et lapides merito, quod fluit et lapis est. |
5 |
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet
et gelidum tenero pollice versat onus, vidit perspicuo deprensas marmore lymphas, dura quibus solis parcere novit hiems, et siccum relegens labris sitientibus orbem inrita quaesitis oscula fixit aquis. |
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Carmina Minora |
Claudianus |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Ostium |
|
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: XIV Kal. Feb. 04