[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari leguntur versus
Carminum Minorum

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXLI

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p266 C. Claudiani
ex Carminibus Minoribus

[link to English translation] XL (XLI)
Epistula ad Olybrium.

[link to English translation] Quid rear, adfatus quod non mihi dirigis ullos

nec redit alterno pollice ducta salus?

scribendine labor? sed quae tam prona facultas,

carmina seu fundis seu Cicerone tonas?

5 cedere divitiis animi fortuna fatetur

et tantas oris copia vincit opes.

[link to English translation] An rarus qui scripta ferat? quin tempore nullo

cessant Flaminiae pulverulenta viae.

cum fluat ingenium, cum sit qui dicta reportet,

10 quae, nisi contemnor, causa relicta tibi?

despicis ergo tuum, si fas est credere, vatem

perfidus, et spatio debilitatur amor.

[link to English translation] Excidimusne tibi? lucem iam condet Hydaspes,

et Tartesiaco, Sol, oriere vado,

15 candescet Geticis Meroë conversa pruinis

claraque se vetito proluet Ursa mari,

et, si iam nostros fastidit Olybrius ignes,

constat Oresteam nil valuisse fidem.

p268 [link to English translation] Quin age rumpe moras solaturusque sodalem

20 absens eloquio fertiliore doce,

crebraque facundo festinet littera cursu

libris atque animis insinuanda meis.

dignatus tenui Caesar scripsisse Maroni,

nec tibi dedecori Musa futura. vale.

[link to English translation] XLI (XLII)
Ad Probinum.

Quem, precor, inter nos habitura silentia finem?

quando dabit caras littera grata vices?

me timidum vel te potius dixisse superbum

convenit? alterius crimen utrumque tenet.

5 transfluxere dies et, dum scripsisse priorem

paenitet, aeternas itur in usque moras.

sed quid agam? coepisse vetat reverentia vestri;

hinc amor hortatur scribere. vincat amor.

"fors iuvat audentes" prisci sententia vatis.

10 hac duce non dubitem te reticente loqui;

audax aut si quid penitus peccasse videbor,

arguar, ingrati non subiturus onus.

Romanos bibimus primum te consule fontes

et Latiae accessit Graia Thalia togae,

15 incipiensque tuis a fascibus omina cepi

fataque debebo posteriora tibi.

ergo lacessitus tandem rescribe roganti

et patria florens sorte, Probine, vale.


The Loeb edition has no critical notes to either of these poems. A slightly different text of the first, however, is available on Michael Hendry's site (see navigation bar below), marking one variant reading.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IX Kal. Aug. 07