[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur unum ex
Carminibus Minoribus

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p278 C. Claudiani
In Iacobum magistrum equitum

L (LXXVII)

Per cineres Pauli, per cani limina Petri,

ne laceres versus, dux Iacobe, meos.

sic tua pro clipeo defendat pectora Thomas

et comes ad bellum Bartholomaeus eat;

5 sic ope sanctorum non barbarus inruat Alpes,

sic tibi det vires sancta Susanna suas;

sic quicumque ferox gelidum transnaverit Histrum,

mergatur volucres ceu Pharaonis equi;

sic Geticas ultrix feriat romphaea catervas

10 Romanasque regat prospera Thecla manus;

sic tibi det magnum moriens conviva triumphum

atque tuam vincant dolia fusa sitim;

sic numquam hostili maculetur sanguine dextra:

ne laceres versus, dux Iacobe, meos.


The Loeb edition of this poem has no critical notes. A slightly different text of the poem, however, is available on Michael Hendry's site (see navigation bar below), with several variant readings.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Kal. Aug. 07