[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur unum ex
Carminibus Minoribus

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p278 C. Claudiani
In sphaeram Archimedis.

[link to English translation] LI (LXVIII)

Iuppiter in parvo cum cerneret aethera vitro,

risit et ad superos talia dicta dedit:

p280 "hucine mortalis progressa potentia curae?

iam meus in fragili luditur orbe labor?

5 iura poli rerumque fidem legesque deorum

ecce Syracusius transtulit arte senex.

inclusus variis famulatur spiritus astris

et vivum certis motibus urget opus.

percurrit proprium mentitus Signifer annum,

10 et simulata novo Cynthia mense redit,

iamque suum volvens audax industria mundum

gaudet et humana sidera mente regit.

quid falso insontem tonitru Salmonea miror?

aemula naturae parva reperta manus."


The Loeb edition of this poem has no critical notes. A slightly different text of the poem, however, is available on Michael Hendry's site (see navigation bar below), with several variant readings.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Id. Aug. 07