[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari legitur unum ex
Carminibus Minoribus

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

p280 C. Claudiani
Gigantomachia

LII (XXXVII)

[link to English translation] Terra parens quondam caelestibus invida regnis

Titanumque simul crebros miserata dolores

omnia monstrifero complebat Tartara fetu

invisum genitura nefas Phlegramque retexit

5 tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.

fit sonus: erumpunt crebri necdumque creati

iam dextras in bella parant superosque lacessunt

stridula volventes gemino vestigia lapsu.

pallescunt subito stellae flectitque rubentes

10 Phoebus equos docuitque timor revocare meatus.

Oceanum petit Arctos inocciduique Triones

occasum didicere pati. tum fervida natos

talibus hortatur genetrix in proelia dictis:

"O pubes domitura deos, quodcumque videtis,

p282 15 pugnando dabitur; praestat victoria mundum.

sentiet ille meas tandem Saturnius iras,

cognoscet, quid Terra potest, si viribus ullis

vincor, si Cybele nobis meliora creavit!

cur nullus Telluris honos? cur semper acerbis

20 me damnis urgere solet? quae forma nocendi

defuit? hinc volucrem vivo sub pectore pascit

infelix Scythica fixus convalle Prometheus;

hinc Atlantis apex flammantia pondera fulcit

et per canitiem glacies asperrima durat.

25 quid dicam Tityon, cuius sub vulture saevo

viscera nascuntur gravibus certantia poenis?

sed vos, o tandem veniens exercitus ultor,

solvite Titanas vinclis, defendite matrem.

sunt freta, sunt montes: nostris ne parcite membris;

30 in Iovis exitium telum non esse recuso.

ite, precor, miscete polum, rescindite turres

sidereas. rapiat fulmen sceptrumque Typhoeus;

Enceladi iussis mare serviat; alter habenas

Aurorae pro Sole regat: te Delphica laurus

35 stringet, Porphyrion, Cirrhaeque templa tenebis."

[link to English translation] His ubi consiliis animos elusit inanes,

iam credunt vicisse deos mediisque revinctum

Neptunum traxisse fretis; hic sternere Martem

cogitat, hic Phoebi laceros divellere crines;

40 hic sibi promittit Venerem speratque Dianae

coniugium castamque cupit violare Minervam.

p284 [link to English translation] Interea superos praenuntia convocat Iris.

qui fluvios, qui stagna colunt, cinguntur et ipsi

auxilio Manes; nec te, Proserpina, longe

45 umbrosae tenuere fores; rex ipse silentum

Lethaeo vehitur curru lucemque timentes

insolitam mirantur equi trepidoque volatu

spissas caeruleis tenebras e naribus efflant.

ac velut hostilis cum machina terruit urbem,

50 undique concurrunt arcem defendere cives:

haud secus omnigenis coeuntia numina turmis

ad patris venere domos. tum Iuppiter infit:

"O numquam peritura cohors, o debita semper

caelo progenies, nullis obnoxia fatis:

55 cernitis ut Tellus nostrum coniuret in orbem

prole nova dederitque alios interrita partus?

ergo, quot dederit natos, tot funera matri

reddamus: longo maneat per saecula luctu

tanto pro numero paribus damnata sepulcris."

60 [link to English translation] Iam tuba nimborum sonuit, iam signa ruendi

his Aether, his Terra dedit confusaque rursus

pro domino Natura timet. discrimina rerum

miscet turba potens: nunc insula deserit aequor,

nunc scopuli latuere mari. quot litora restant

65 nuda! quot antiquas mutarunt flumina ripas!

hic rotat Haemonium praeduris viribus Oeten;

hic iuga conixus manibus Pangaea coruscat;

hunc armat glacialis Athos; hoc Ossa movente

tollitur; hic Rhodopen Hebri cum fonte revellit

p286 70 et socias truncavit aquas summaque levatus

rupe Giganteos umeros inrorat Enipeus:

subsedit patulis Tellus sine culmine campis

in natos divisa suos.

[link to English translation] Horrendus ubique

it fragor et pugnae spatium discriminat aër.

75 primus terrificum Mavors non segnis in agmen

Odrysios impellit equos, quibus ille Gelonos

sive Getas turbare solet: splendentior igni

aureus ardescit clipeus, galeamque nitentes

adrexere iubae. tum concitus ense Pelorum

80 transigit adverso, femorum qua fine volutus

duplex semifero conectitur ilibus anguis,

atque uno ternas animas interficit ictu.

tum super insultans avidus languentia curru

membra teri multumque rotae sparsere cruorem.

85 [link to English translation] Occurrit pro fratre Mimas Lemnumque calentem

cum lare Vulcani spumantibus eruit undis

et prope torsisset, si non Mavortia cuspis

ante revelato cerebrum fudisset ab ore.

ille, viro toto moriens, serpentibus imis

90 vivit adhuc stridore ferox et parte rebelli

victorem post fata petit.

[link to English translation] Tritonia virgo

prosilit ostendens rutila cum Gorgone pectus;

adspectu contenta suo non utitur hasta

(nam satis est vidisse semel) primumque furentem

95 longius in faciem saxi Pallanta reformat.

ille procul subitis fixus sine vulnere nodis

ut se letifero sensit durescere visu

(et steterat iam paene lapis) "quo vertimur?" inquit,

p288 "quae serpit per membra silex? qui torpor inertem

100 marmorea me peste ligat?" vix pauca locutus,

quod timuit, iam totus erat; saevusque Damastor,

ad depellendos iaculum cum quaereret hostes,

germani rigidum misit pro rupe cadaver.

[link to English translation] Hic vero interitum fratris miratus Echion

105 inscius, auctorem dum vult temptare nocendo,

te, Dea, respexit, solam quam cernere nulli

bis licuit. meruit sublata audacia poenas

et didicit cum morte deam. sed turbidus ira

Palleneus, oculis aversa tuentibus atrox,

110 ingreditur caecasque manus in Pallada tendit.

hunc mucrone ferit dea comminus; ac simul angues

Gorgoneo riguere gelu corpusque per unum videndo.

pars moritur ferro, partes periere

[link to English translation] Ecce autem medium spiris delapsus in aequor

115 Porphyrion trepidam conatur rumpere Delon,

scilicet ad superos ut torqueat improbus axes.

horruit Aegaeus; stagnantibus exilit antris

longaevo cum patre Thetis desertaque mansit

regia Neptuni famulis veneranda profundis.

120 exclamant placidae Cynthi de vertice Nymphae,

Nymphae, quae rudibus Phoebum docuere sagittis

errantes agitare feras primumque gementi

Latonae struxere torum, cum lumina caeli

parturiens geminis ornaret fetibus orbem.

125 implorat Paeana suum conterrita Delos

auxiliumque rogat: "si te gratissima fudit

p290 in nostros Latona sinus, succurre precanti.

en iterum convulsa feror."


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IX Kal. Aug. 07