[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari leguntur versus
Carminum Minorum

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

C. Claudiani

ex Carminibus Minoribus

p272 [link to English translation] XLVI (LXXII)
De chlamyde et frenis.

[link to English translation] Non semper clipei metuendum gentibus orbem

dilecto studiosa parens fabricabat Achilli,

Lemnia nec semper supplex ardentis adibat

antra dei nato galeam factura comantem,

5 sed placidos etiam cinctus et mitia pacis

ornamenta dabat, bello quibus ille peracto

conspicuus reges inter fulgeret Achivos.

ipsa manu chlamydes ostro texebat et auro,

frenaque, quae volucrem Xanthum Baliumque decerent,

10 aequore quaesitis onerabat sedula gemmis.

[link to English translation] At tibi diversis, princeps altissime, certant

obsequiis soceri. Stilicho Mavortia confert

munera, barbaricas strages Rhenique triumphos.

reginae contenta modum servare Serena

15 in tua sollicitas urget velamina telas.

p274 [link to English translation] XLVII (LXXIII)
De equo dono dato.

O felix sonipes, tanti cui frena mereri

numinis et sacris licuit servire lupatis,

seu tua per campos vento iuba lusit Hiberos,

seu te Cappadocum gelida sub valle natantem

5 Argaeae lavere nives, seu laeta solebas

Thessaliae rapido perstringere pascua cursu:

accipe regales cultus et crine superbus

erecto virides spumis perfunde smaragdos.

luxurient tumido gemmata monilia collo,

10 nobilis auratos iam purpura vestiat armos,

et medium te zona liget variata colorum

floribus et castae manibus sudata Serenae,

Persarum gentile decus. sic quippe laborat

maternis studiis nec dedignatur equestres

15 moliri phaleras genero latura decorem.

[link to English translation] XLVIII (LXX)
De zona equi regii missa Honorio Augusto a Serena.

Accipe parva tuae, princeps venerande, sororis

munera, quae manibus texuit ipsa suis,

dumque auro phalerae, gemmis dum frena renident,

hac uterum zona cinge frementis equi,

5 sive illum Armeniis aluerunt gramina campis

turbidus Argaea seu nive lavit Halys,

sanguineo virides morsu vexare smaragdos

et Tyrio dignum terga rubere toro.

p276 o quantum formae sibi conscius erigit armos

10 spargit et excussis colla superba iubis!

augescit brevitas doni pietate Serenae,

quae volucres etiam fratribus ornat equos.


The Loeb edition has no critical notes to any of these poems. Slightly different texts of them, however, are available on Michael Hendry's site (see navigation bar below); they include a few variant readings.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VII Id. Aug. 07