[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari leguntur versus
Carminum Minorum

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

C. Claudiani

ex Carminibus Minoribus

p180 [link to English translation] IX (XLV)
De hystrice.

[link to English translation] Audieram memorande tuas Stymphale volucres

spicula vulnifico quondam sparsisse volatu,

nec mihi credibilis ferratae fabula pinnae

visa diu. datur ecce fides et cognitus hystrix

5 Herculeas adfirmat aves.

[link to English translation] Os longius illi

adsimulat porcum. mentitae cornua saetae

summa fronte rigent. oculis rubet igneus ardor.

parva sub hirsuto catuli vestigia dorso.

hanc tamen exiguam miro natura tueri

10 praesidio dignata feram: stat corpore toto

silva minax, iaculisque rigens in proelia crescit

picturata seges; corium cute fixa tenaci

p182 alba subit radix, alternantesque colorum

tincta vices, spatiis internigrantibus, exit

15 in solidae speciem pinnae, tenuataque furtim

levis in extremum sese producit acumen.

[link to English translation] Sed non haec acies ritu silvestris echini

fixa manet. crebris propugnat iactibus ultro

et longe sua membra tegit, tortumque per auras

20 evolat excusso nativum missile tergo.

interdum fugiens Parthorum more sequentem

vulnerat; interdum positis velut ordine castris

terrificum densa mucronem verberat unda

et consanguineis hastilibus asperat armos:

25 militat omne ferae corpus vibrataque rauco

terga fragore sonant. stimulis accensa tubarum

agmina conlatis credas confligere signis:

tantus in angusto strepitus furit. additur armis

calliditas parcusque sui tumor iraque numquam

30 prodiga telorum, caute contenta minari

nec nisi servandae iactus inpendere vitae.

error abest: certum sollertia destinat ictum

nil spatio fallente modum, servatque tenorem

mota cutis doctique regit conamina nisus.

[link to English translation] Quid labor humanus tantum ratione sagaci

proficit? eripiunt trucibus Gortynia capris

cornua; subiectis eadem lentescere cogunt

ignibus; intendunt taurino viscere nervos;

instruitur pinnis ferroque armatur harundo.

40 ecce brevis propriis munitur bestia telis

p184 externam nec quaerit opem; fert omnia secum:

se pharetra, sese iaculo, sese utitur arcu.

unum animal cunctas bellorum possidet artes.

[link to English translation] Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae

45 fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem,

hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas

bellandi Parthosque retro didicisse ferire

prima sagittiferae pecudis documenta secutos.

p192 [link to English translation] XVIII (LI)
De mulabus Gallicis.

Adspice morigeras Rhodani torrentis alumnas

imperio nexas imperioque vagas,

dissona quam varios flectant ad murmura cursus

et certas adeant voce regente vias.

5 quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis

et pateant duro libera colla iugo,

ceu constricta tamen servit patiensque laborum

barbaricos docili concipit aure sonos.

absentis longinqua valent praecepta magistri,

10 frenorumque vicem lingua virilis agit.

haec procul angustat sparsas spargitque coactas:

haec sistit rapidas, haec properare facit.

laeva iubet: laevo deducunt limite gressum.

mutavit strepitum: dexteriora petunt.

15 nec vinclis famulae nec libertate feroces,

exutae laqueis, sub dicione tamen

consensuque pares et fulvis pellibus hirtae

esseda concordes multisonora trahunt.

miraris, si voce feras pacaverit Orpheus,

20 cum pronas pecudes Gallica verba regant?

p202 [link to English translation] XXIV (LXXXIII)
De lucusta.

Horret apex capitis; medio fera lumina surgunt

vertice; cognatus dorso durescit amictus.

armavit natura cutem dumique rubentes

cuspidibus parvis multos acuere rubores.

p276 [link to English translation] XLIX (XLVI)
De torpedine.

[link to English translation] Quis non indomitam dirae torpedinis artem

audiit et merito signatas nomine vires?

[link to English translation] Illa quidem mollis segnique obnoxia natatu

reptat et attritis vix languida serpit harenis.

5 sed latus armavit gelido natura veneno,

et frigus, quo cuncta rigent animata,1 medullis

miscuit et proprias hiemes per viscera duxit.

naturam iuvat ipsa dolis et conscia sortis

utitur ingenio longeque extenta per algas

10 attactu confisa subit. inmobilis haeret:

qui tetigere iacent. successu laeta resurgit

et vivos inpune ferox depascitur artus.

[link to English translation] Si quando vestita cibis incautior aera

hauserit et curvis frenari senserit hamis,

15 non fugit aut vano conatur vellere morsu,

sed propius nigrae iungit se callida saetae

et meminit captiva sui longeque per undas

pigra venenatis effundit flamina venis.

per saetam vis alta meat fluctusque relinquit

20 absentem victura virum: metuendus ab imis

emicat horror aquis et pendula fila secutus

transit harundineos arcano frigore nodos

victricemque ligat concreto sanguine dextram.

damnosum piscator onus praedamque rebellem

25 iactat et amissa redit exarmatus avena.


Apparatus Criticus:

1 MSS. armata which Birt prints, suggesting afflata in a note; animata is Scaliger's emendation.


The Loeb edition has no other critical notes to these four poems. Slightly different texts of them, however, are available on Michael Hendry's site (see navigation bar below); they include variant readings by several scholars.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Kal. Aug. 07