[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telari leguntur versus
Carminum Minorum

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXLI

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

C. Claudiani

ex Carminibus Minoribus

p174 [link to English translation] I (XIII)
Ad Stilichonem.

Solitas galea fulgere comas,

Stilicho, molli necte corona.

cessent litui saevumque procul

Martem felix taeda releget.

5 tractus ab aula rursus in aulam

redeat sanguis. patris officiis

iunge potenti pignora dextra.

gener Augusti pridem fueras,

nunc rursus eris socer Augusti.

10 quae iam rabies livoris erit?

vel quis dabitur color invidiae?

Stilicho socer est, pater est Stilicho.

[link to English translation] II (LXXXV)
Descriptio portus Smyrnensis.

Urbs in conspectu montana cacumina velat

tranquillo praetenta mari. ducentia portum

cornua pacatas removent Aquilonibus undas.

hic exarmatum terris cingentibus aequor

5 clauditur et placidam discit servare quietem.

p176 [link to English translation] III (LXXXI)
Ad Aeternalem.

Quidquid Castalio de gurgite Phoebus anhelat,

quidquid fatidico mugit cortina recessu,

carmina sunt; sed verba negant communia Musae.

carmina sola loquor: sic me meus implet Apollo.

[link to English translation] IV (LIV)
Descriptio armenti.

Non tales quondam species tulit armentorum

tellus tergemino subdita Geryoni.

non tales, Clitumne, lavas in gurgite tauros,

Tarpeio referunt quos pia vota Iovi.

5 non talis Tyrias sparsisse iuvencus harenas

dicitur, optatum quando revexit onus.

non Cretaeus ager nec amati conscia tauri

Gnosos nec similes paverit Ida feros.

ipse et dispariles monstro commissus in artus

10 qui crimen matris prodidit1 ore novo

Cres puer haud talem potuisset reddere formam,

portassent totum si fera membra patrem.

p178 [link to English translation] V (LXXXVI)
Est in conspectu longe locus.

Est procul ingenti regio summota recessu,

insula qua resides fluctus mitescere cogit

in longum producta latus, fractasque per undas

ardua tranquillo curvantur brachia portu.

[link to English translation] VI (LXXXVIII)
Rimanti telum ira facit.

In iaculum, quodcumque gerit, dementia mutat.

omnibus armatur rabies. pro cuspide ferri

cuncta volant, dum dextra ferox in vulnera saevit.

pro telo geritur quidquid suggesserit ira.

[link to English translation] VII (LXXXVII)
De quadriga marmorea.

[link to English translation] 1.

Quis dedit innumeros uno de marmore vultus?

surgit in aurigam currus, paribusque lupatis

unanimi frenantur equi: quos forma diremit,

materies cognata tenet discrimine nullo.

[link to English translation] 2.

Vir redit in currum; ducuntur ab axe iugales;

ex alio se quisque facit. quae tanta potestas?

una silex tot membra ligat ductusque per artem

mons patiens ferri varios mutatur in artus.

p180 [link to English translation] VIII (LXIX)
De Polycaste et Perdicca.

Quid non saevus Amor flammarum numine cogat?

sanguinis en fetum mater amare timet.

pectore dum niveo miserum tenet anxia nutrix,

inlicitos ignes iam fovet ipsa parens.

5 ultrices pharetras tandem depone, Cupido.

consule iam Venerem: forsan et ipsa dolet.

p184 [link to English translation] X (XCII)
De birro castoreo.

Nominis umbra manet veteris; nam dicere birrum,

si Castor iuret, castoreum nequeo.

sex emptus solidis! quid sit, iam scire potestis:

si mihi nulla fides, credite vel pretio.

[link to English translation] XI (XCI)
In sepulchrum speciosae.

Pulchris stare diu Parcarum lege negatur.

magna repente ruunt; summa cadunt subito.

hic formosa iacet: Veneris sortita figuram

egregiumque decus invidiam meruit.

[link to English translation] XII (LXXXIV)
De balneis Quintianis quae in via posita erant.

Fontibus in liquidis paulum requiesce, viator,

atque tuum rursus carpe refectus iter.

p186 lympharum dominum nimium miraberis, hospes,

inter dura viae balnea qui posuit.

[link to English translation] XIII (LXXIX)
In podagrum qui carmina sua non stare dicebat.

Quae tibi cum pedibus ratio? quid carmina culpas?

scandere qui nescis, versiculos laceras?

"claudicat hic versus; haec" inquit "syllaba nutat";

atque nihil prorsus stare putat podager.

[link to English translation] XIV (LXXXII)
Ad Maximum qui ei mel misit.

Dulcia dona mihi semper tu, Maxime, mittis,

et, quidquid mittis, mella putare decet.

[link to English translation] XV (LXXXIX)
De paupere amante.

Paupertas me saeva domat dirusque Cupido:

sed toleranda fames, non tolerandus amor.

[link to English translation] XVI (XC)
De eodem.

Esuriens pauper telis incendor amoris.

inter utrumque malum deligo pauperiem.

p192 [link to English translation] XIX (XLIII)
Epistula ad Gennadium exproconsule.

[link to English translation] Italiae commune decus, Rubiconis amoeni

incola, Romani fama secunda fori,

p194 Graiorum populis et nostro cognite Nilo

(utraque gens fasces horret amatque tuos):

5 carmina ieiunas poscis solantia fauces?

[link to English translation] testor amicitiam nulla fuisse domi.

nam mihi mox nidum pennis confisa relinquunt

et lare contempto non reditura volant.

p270 [link to English translation] XLII (LIII)
De apro et leone.

Torvus aper fulvusque leo coiere superbis

viribus, hic saeta saevior, ille iuba;

hunc Mars, hunc laudat Cybele. dominatur uterque

montibus; Herculeus sudor uterque fuit.

[link to English translation] XLIII (LXXV)
In Curetium.

Fallaces vitreo stellas componere mundo

et vaga Saturni sidera saepe queri

venturumque Iovem paucis promittere nummis

Cureti genitor noverat Uranius.

5 in prolem dilata ruunt periuria patris

et poenam merito filius ore luit.

nam spurcos avidae lambit meretricis hiatus

consumens luxu flagitiisque domum

et, quas fallacis collegit lingua parentis,

10 has eadem nati lingua refundit opes.

[link to English translation] XLIV (LXXVI)
In eundem Curetium.

Si tua, Cureti, penitus cognoscere quaeris

sidera, patre tuo certius ipse loquar.

quod furis, adversi dedit inclementia Martis;

quod procul a Musis, debilis Arcas erat;

p272 5 quod turpem pateris iam cano podice morbum,

femineis signis Luna Venusque fuit;

attrivit Saturnus opes. hoc prorsus in uno

haereo: quae cunnum lambere causa facit?

[link to English translation] XLV (LV)
De concha.

Transferat huc liquidos fontes Heliconia Nais

et patulo conchae divitis orbe fluat.

namque latex doctae qui laverit ora Serenae,

ultra Pegaseas numen habebit aquas.


Apparatus Criticus:

1 prodidit cod. Med. (and Cuiacius). Birt condidit


The Loeb edition has no other critical notes to these poems. Slightly different texts of them, however, are available on Michael Hendry's site (see navigation bar below); they include variant readings by several scholars.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Id. Aug. 07