[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris est opus
De Bello Gothico

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

C. Claudiani De Bello Gothico

p124

 
 
 
5
 
 

 
 
10
 
 
 
 

15

[link to English translation] Post resides annos longo velut excita somno
    Romanis fruitur nostra Thalia choris.
optatos renovant eadem mihi culmina coetus,
    personat et noto Pythia vate domus:
consulis hic fasces cecini Libyamque receptam,
    hic mihi prostratis bella canenda Getis.

[link to English translation] Sed prior effigiem tribuit successus aënam,
    oraque patricius nostra dicavit honos;
adnuit hic princeps titulum poscente senatu;
    respice iudicium quam grave, Musa, subis!
ingenio minuit merces properata favorem:
    carminibus veniam praemia tanta negant;
et magis intento studium censore laborat,
    quod legimur medio conspicimurque foro.

[link to English translation] Materies tamen ipsa iuvat solitumque timorem
    dicturo magna sedula parte levat.
nam mihi conciliat gratas impensius aures
    vel meritum belli vel Stilichonis amor.

p126

XXVI


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
 
 
 
 
45
 
 
 
 
50
 
 
 
 
55
 
 
 
 
60
 
 
 
 
65
 
 
 
 
70
 
 
 
 
75
 
 
 
 
80
 
 
 
 
85
 
 
 
 
90
 
 
 
 
95
 
 
 
 
100
 
 
 
 
105
 
 
 
 
110
 
 
 
 
115
 
 
 
 
120
 
 
 
 
125
 
 
 
 
130
 
 
 
 
135
 
 
 
 
140
 
 
 
 
145
 
 
 
 
150
 
 
 
 
155
 
 
 
 
160
 
 
 
 
165
 
 
 
 
170
 
 
 
 
175
 
 
 
 
180
 
 
 
 
185
 
 
 
 
190
 
 
 
 
195
 
 
 
 
200
 
 
 
 
205
 
 
 
 
210
 
 
 
 
215
 
 
 
 
220
 
 
 
 
225
 
 
 
 
230
 
 
 
 
235
 
 
 
 
240
 
 
 
 
245
 
 
 
 
250
 
 
 
 
255
 
 
 
 
260
 
 
 
 
265
 
 
 
 
270
 
 
 
 
275
 
 
 
 
280
 
 
 
 
285
 
 
 
 
290
 
 
 
 
295
 
 
 
 
300
 
 
 
 
305
 
 
 
 
310
 
 
 
 
315
 
 
 
 
320
 
 
 
 
325
 
 
 
 
 
330
 
 
 
 
335
 
 
 
 
340
 
 
 
 
 
345
 
 
 
 
350
 
 
 
 
355
 
 
 
 
360
 
 
 
 
 
365
 
 
 
 
370
 
 
 
 
375
 
 
 
 
380
 
 
 
 
385
 
 
 
 
390
 
 
 
 
395
 
 
 
 
400
 
 
 
 
405
 
 
 
 
410
 
 
 
 
415
 
 
 
 
420
 
 
 
 
425
 
 
 
 
430
 
 
 
 
435
 
 
 
 
440
 
 
 
 
445
 
 
 
 
450
 
 
 
 
455
 
 
 
 
460
 
 
 
 
465
 
 
 
 
470
 
 
 
 
475
 
 
 
 
480
 
 
 
 
485
 
 
 
 
490
 
 
 
 
495
 
 
 
 
500
 
 
 
 
505
 
 
 
 
510
 
 
 
 
515
 
 
 
 
520
 
 
 
 
525
 
 
 
 
530
 
 
 
 
535
 
 
 
 
540
 
 
 
 
545
 
 
 
 
550
 
 
 
 
555
 
 
 
 
560
 
 
 
 
565
 
 
 
 
570
 
 
 
 
575
 
 
 
 
 
580
 
 
 
 
585
 
 
 
 
590
 
 
 
 
595
 
 
 
 
600
 
 
 
 
605
 
 
 
 
610
 
 
 
 
615
 
 
 
 
620
 
 
 
 
625
 
 
 
 
630
 
 
 
 
635
 
 
 
 
640
 
 
 
 
645
    [link to English translation] Intacti cum claustra freti, coëuntibus aequor
armatum scopulis, audax inrumperet Argo
Aeetam Colchosque petens, propiore periclo
omnibus attonitis, solus post numina Tiphys
incolumem tenui damno servasse carinam
fertur et ancipitem montis vitasse ruinam
deceptoque vagae concursu rupis in altum
victricem duxisse ratem; stupuere superbae
arte viri domitae Symplegades et nova passae
iura soli cunctis faciles iam puppibus haerent,
ut vinci didicere semel. quodsi ardua Tiphyn
navis ob innocuae meritum sic gloria vexit,
quae tibi pro tanti pulso discrimine regni
sufficient laudes, Stilicho? licet omnia vates
in maius celebrata ferant ipsamque secandis
Argois trabibus iactent sudasse Minervam
nec nemoris muti iunxisse carentia sensu
robora, sed caeso Tomari Iovis augure luco
arbore praesaga tabulas animasse loquaces.
plurima sed quamvis variis miracula monstris
ingeminent, teneras victuri carmine mentes,
p128 Harpyiasque truces insopitisque refusum
tractibus aurati custodem velleris anguem
et iuga taurorum rapidis ambusta favillis
et virides galeis sulcos fetasque novales
Martis et in segetem crescentis semina belli:
nil veris aequale dabunt. prohibere rapaces
scilicet Harpyias unaque excludere mensa
nobilior titulus, quam tot potuisse paratas
in Latii praedam Geticas avertere fauces?
anne ego terrigenas potius mirabor in ipsis
procubuisse satis, vitae quibus attulit idem
principium finemque dies, quam caesa Getarum
agmina, quos tantis aluit Bellona tropaeis
totaque sub galeis Mavortia canuit aetas?

[link to English translation] Per te namque unum mediis exuta tenebris
imperio sua forma redit, claustrisque solutae
tristibus exangues audent procedere leges.
iamque potestates priscus discriminat ordo
iustitiae, quas ante pares effecerat una
nube timor. tua nos urgenti dextra leto
eripuit, tectisque suis redduntur et agris
damnati fato populi, virtute renati.
iam non in pecorum morem formidine clausi
prospicimus saevos campis ardentibus ignes
alta nec incertis metimur flumina votis
excidio latura moram nec poscimus amnes
p130 undosam servare fidem nubesque fugaces
aut coniuratum querimur splendere serenum.

[link to English translation] Ipsa quoque internis furiis exercita plebis
securas iam Roma leva tranquillior arces;
surge, precor, veneranda parens, et certa secundis
fide deis, humilemque metum depone senectae.
urbs aequaeva polo, tum demum ferrea sumet
ius in te Lachesis, cum sic mutaverit axem
foederibus natura novis, ut flumine verso
inriget Aegyptum Tanais, Maeotida Nilus,
Eurus ab occasu, Zephyrus se promat ab Indis
Caucasiisque iugis calido nigrantibus Austro
Gaetulas Aquilo glacie constringat harenas.

[link to English translation] Fatales hucusque manus, crebrisque notatae
prodigiis abiere minae. nec sidera pacem
semper habent, ipsumque Iovem turbante Typhoeo,
si fas est, tremuisse ferunt, cum brachia centum
montibus armaret totidem spiramque retorquens
lamberet attonitas erectis anguibus Arctos.
quid mirum, si regna labor mortalia vexat,
cum gemini fratres, genuit quos asper Aloeus,
Martem subdiderint vinclis et in astra negatas
temptarint munire vias steteritque revulsis
paene tribus scopulis caelesti machina bello?
sed caret eventu nimius furor; improba numquam
spes laetata diu, nec pervenere iuventae
robur Aloidae, dum vellere Pelion Otus
nititur, occubuit Phoebo, moriensque Ephialtes
in latus obliquam proiecit languidus Ossam.
p132    [link to English translation] Adspice, Roma, tuum iam vertice celsior hostem,
adspice quam rarum referens inglorius agmen
Italia detrusus eat quantumque priori
dissimilis, qui cuncta sibi cessura ruenti
pollicitus patrii numen iuraverat Histri
non nisi calcatis loricam ponere rostris.
o rerum fatique vices! qui foeda parabat
Romanas ad stupra nurus, sua pignora vidit
coniugibus permixta trahi; qui mente profundas
hauserat urbis opes, ultro victoribus ipse
praeda fuit; nostri quondam qui militis auro
adgressus temptare fidem, desertus ab omni
gente sua manibusque redit truncatus et armis.

[link to English translation] Hoc quoque, quod veniam leti valuere mereri,
si positis pendas odiis, ignoscere pulchrum
iam misero poenaeque genus vidisse precantem.
quae vindicta prior quam cum formido superbos
flectit et adsuetum spoliis adfligit egestas?
sed magis ex aliis fluxit clementia causis,
consulitur dum, Roma, tibi. tua cura coëgit
inclusis aperire fugam, ne peior in arto
saeviret rabies venturae conscia mortis;
nec tanti nomen stirpemque abolere Getarum,
ut propius peterere, fuit. procul arceat altus
Iuppiter, ut delubra Numae sedesque Quirini
barbaries oculis saltem temerare profanis
possit et arcanum tanti deprendere regni.
p134    [link to English translation] Quamquam, si veterum certamina rite recordor,
tunc etiam, pulchra cum libertate vigerent
et proprio late florerent milite patres,
semper ab his famae petiere insignia bellis,
quae diversa procul tuto trans aequora vires
exercere dabant: currus regumque catenae
inter abundantis fati ludibria ductae.
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox
tempestas ipsumque caput laesura pependit,
non illis vani ratio ventosa furoris,
sed graviter spectata salus ductorque placebat,
non qui praecipiti traheret semel omnia casu,
sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum
consilio momenta regens, nec tristibus impar
nec pro successu nimius, spatiumque morandi
vincendique modum mutatis nosset habenis.
cautius ingentes morbos et proxima cordi
ulcera Paeoniae tractat sollertia curae
parcendoque secat, ferro ne largius acto
inrevocandus eat sectis vitalibus error.

[link to English translation] Sublimi certe Curium canit ore vetustas,
Aeaciden Italo pepulit qui litore Pyrrhum,
nec magis insignis Pauli Mariique triumphus,
qui captos niveis reges egere quadrigis;
plus fuga laudatur Pyrrhi quam vincla Iugurthae;
et, quamvis gemina fessum iam clade fugavit,
post Decii lituos et nulli pervia culpae
pectora Fabricii, donis invicta vel armis,
p136 plena datur Curio pulsi victoria Pyrrhi.
quanto maius opus solo Stilichone peractum
cernimus! hic validam gentem, quam dura nivosis
educat Ursa plagis, non Chaonas atque Molossos,
quos Epirus alit, nec Dodonaea subegit
agmina fatidicam frustra iactantia quercum.

[link to English translation] Primus fulmineum lento luctamine Poenum
compressit Fabius, campo post ausus aperto
Marcellus vinci docuit, sed tertia virtus
Scipiadae Latiis tandem deterruit oris.
unus in hoc Stilicho diversis artibus hoste
tris potuit complere duces fregitque furentem
cunctando vicitque manu victumque relegat.

[link to English translation] Atque haec tanta brevi. miscentem incendia Pyrrhum
sustinuit toto maerens Oenotria lustro,
et prope ter senas Itali per graminis herbas
Massylus Poeno sonipes vastante cucurrit
Hannibalemque senem vix ad sua reppulit arva
vindex sera patrum post bellum nata iuventus.
hic celer effecit, bruma ne longior una
esset hiems rerum, primis sed mensibus aestas
temperiem caelo pariter patriaeque1 referret.

[link to English translation] Sed quid ego Hannibalem contra Pyrrhumque tot annis
certatum memorem, vilis cum Spartacus omne
per latus Italiae ferro bacchatus et igni
consulibusque palam totiens congressus inertes
exuerit castris dominos et strage pudenda
p138 fuderit imbelles aquilas servilibus armis?
nos terrorum expers et luxu mollior aetas
deficimus queruli, si bos abductus aratro,
si libata seges. non hanc ergastula nobis
inmisere manum nec coniurantis harenae
turba fuit; qualem Stilicho deiecerit hostem,
Thraces et Haemonii poterunt Moesique fateri.

[link to English translation] Frigida ter decies nudatum frondibus Haemum
tendit hiems vestire gelu totiensque solutis
ver nivibus viridem monti reparavit amictum,
ex quo iam patrios gens haec oblita Triones
atque Histrum transvecta semel vestigia fixit
Threicio funesta solo. seu fata vocabant
seu gravis ira deum, seriem meditata ruinis,
ex illo, quocumque vagos impegit Erinys,
grandinis aut morbi ritu per devia rerum,
praecipites per clausa ruunt, nec contigit ullis
amnibus aut scopulis proprias defendere terras.
nil Rhodope, nil vastus Athos, nil profuit Hebrus
Odrysiis; facili contemptum Strymona saltu
et frustra rapidum damnant Haliacmona Bessi.
nubibus intactum Macedo miratur Olympum
more pererratum campi; gemit inrita Tempe
Thessalus et domitis inrisam cautibus Oeten.
Sperchiusque et virginibus dilectus Enipeus
barbaricas lavere comas. non obice Pindi
servati Dryopes nec nubifer Actia texit
litora Leucates; ipsae, quae durius olim
restiterant Medis, primo conamine ruptae
p140 Thermopylae; vallata mari Scironia rupes
et duo continuo conectens aequora muro
Isthmos et angusti patuerunt claustra Lechaei:
nec tibi Parrhasios licuit munire colonos
frondosis, Erymanthe, iugis, equitataque summi
culmina Taygeti trepidae vidistis Amyclae.

[link to English translation] Tandem supplicium cunctis pro montibus Alpes
exegere Getas; tandem tot flumina victor
vindicat Eridanus. docuit nunc exitus alte
fatorum secreta regi. quisquamne reclusis
Alpibus ulterius Latii fore credidit umbram?
nonne velut capta rumor miserabilis urbe
trans freta, trans Gallos Pyrenaeumque cucurrit?
Famaque nigrantes succincta pavoribus alas
secum cuncta trahens a Gadibus usque Britannum
terruit Oceanum et nostro procul axe remotam
insolito belli tremefecit murmure Thylen?

[link to English translation] Mandemusne Noti flabris quoscumque timores
pertulimus, festae doleant ne tristibus aures?
an potius meminisse iuvat semperque vicissim
gaudia praemissi cumulant inopina dolores?
utque sub occidua iactatis Pleiade nautis
commendat placidum maris inclementia portum,
sic mihi tunc maior Stilicho, cum laeta periclis
metior atque illi redeunt in corda tumultus.

[link to English translation] Nonne videbantur, quamvis adamante rigentes,
turribus invalidis fragiles procumbere muri
ferrataeque Getis ultro se pandere portae?
p142 nec vallum densaeque sudes arcere volantes
cornipedum saltus? iamiam conscendere puppes
Sardoniosque habitare sinus et inhospita Cyrni
saxa parant vitamque freto spumante tueri.
ipsa etiam diffisa brevi Trinacria ponto,
si rerum natura sinat, discedere longe
optat et Ionium refugo laxare Peloro.
fultaque despiciens auro laquearia dives
tutior Aeoliis mallet vixisse cavernis;
iamque oneri creduntur opes tandemque libido
haesit avaritiae gravioribus obruta curis.
utque est ingenioque loquax et plurima fingi
permittens credique timor, tunc somnia vulgo
narrari, tunc monstra deum monitusque sinistri:
quid meditentur aves, quid cum mortalibus aether
fulmineo velit igne loqui, quid carmine poscat
fatidico custos Romani carbasus aevi.
territat adsiduus lunae labor atraque Phoebe
noctibus aerisonas crebris ululata per urbes.
nec credunt vetito fraudatam Sole sororem
telluris subeunte globo, sed castra secutas
barbara Thessalidas patriis lunare venenis
incestare iubar. tunc anni signa prioris
et si quod fortasse quies neglexerat omen,
addit cura novis: lapidosos grandinis ictus
molitasque examen apes passimque crematas
p144 perbacchata domos nullis incendia causis
et numquam caelo spectatum impune cometem,
qui primum roseo Phoebi prolatus ab ortu,
qua micat astrigera senior cum coniuge Cepheus;
inde Lycaoniam paulatim expulsus ad Arcton
crine vago Getici foedavit sidera Plaustri,
donec in exiguum moriens vanesceret ignem.

[link to English translation] Sed gravius mentes caesorum ostenta luporum
horrificant. duo quippe lupi sub principis ora,
dum campis exercet equos, violenter adorti
agmen et excepti telis inmane relatu
prodigium miramque notam duxere futuri.
nam simul humano geminas de corpore palmas
utraque perfossis emisit belua costis:
illo laeva tremens, hoc dextera ventre latebat
intentis ambae digitis et sanguine vivo.
scrutari si vera velis, fera nuntia Martis
ora sub Augusti casurum prodidit hostem,
utque manus utero virides patuere retecto,
Romula post ruptas virtus sic emicat Alpes.
sed malus interpres rerum metus omne trahebat
augurium peiore via, truncataque membra
nutricemque lupam Romae regnoque minari.
tunc reputant annos interceptoque volatu
vulturis incidunt properatis saecula metis.

[link to English translation] Solus erat Stilicho, qui desperantibus augur
sponderet meliora manu, dubiaeque salutis
p146 dux idem vatesque fuit. "durate parumper"
inquit "et excussis muliebribus ore querellis
fatorum toleremus onus. nil nautica prosunt
turbatae lamenta rati nec segnibus undae
planctibus aut vanis mitescunt flamina votis.
nunc instare manu, toto nunc robore niti
communi pro luce decet: succurrere velis,
exhaurire fretum, varios aptare rudentes
omnibus et docti iussi parere magistri.
non, si perfida nacti penetrabile tempus
inrupere Getae, nostras dum Raetia vires
occupat atque alio desudant Marte cohortes,
idcirco spes omnis abit. mirabile posset
esse mihi, si fraude nova vel calle reperto
barbarus ignotas invaderet inscius Alpes;
nunc vero geminis clades repetita tyrannis
famosum vulgavit iter nec nota fefellit
semita praestructum bellis civilibus hostem.
per solitas venere vias, aditusque sequendos
barbarico Romana dedit discordia bello.

[link to English translation] "Sed nec praeteritis haec res incognita saeclis:
saepe lacessitam, sed non impune, fatemur
Ausoniam. haec Senonum restinxit sanguine flammas,
haec et Teutonico quondam patefacta furori
colla catenati vidit squalentia Cimbri.
vile decus, quod non erexit praevius horror;
ingentes generant discrimina magna triumphos.

[link to English translation] "Quid turpes iam mente fugas, quid Gallica rura
p148 respicitis Latioque libet post terga relicto
longinquum profugis Ararim praecingere castris?
scilicet Arctois concessa gentibus urbe
considet regnum Rhodano capitique superstes
truncus erit? vestros stimulant si pignora sensus,
me quoque non impar naturae cura remordet,
nec ferro sic corda rigent ut nosse recusem
quam sanctum soceri nomen, quam dulce mariti,
quantus prolis amor. sed numquam oblita decoris
obscaenam latebram pietas ignava requiret.
nec vobis fortis monitor, mihi cautior uni:
hic coniunx, hic progenies, hic carior omni
luce gener; pars nulla mei subducta procellae.
accipe tu nostrae, tellus Oenotria, mentis
vincula communes tecum subeuntia casus,
exiguamque moram muris impende tuendis,
dum redeo lectum referens in classica robur."

[link to English translation] His dictis pavidi firmavit inertia vulgi
pectora migrantisque fugam compescuit aulae;
ausaque tum primum tenebris emergere pulsis
Hesperia, ut secum iunxisse pericula vidit
Augustum, tantoque sui stetit obside fati.
protinus, umbrosa vestit qua litus oliva
Larius et dulci mentitur Nerea fluctu,
parva puppe lacum praetervolat; ocius inde
scandit inaccessos brumali sidere montes
nil hiemis caelive memor. sic ille relinquens
ieiunos antro catulos inmanior exit
p150 hiberna sub nocte leo tacitusque per altas
incedit furiale nives; stant colla pruinis
aspera; flaventes adstringit stiria saetas;
nec meminit leti nimbosve aut frigora curat,
dum natis alimenta parat.
                                              [link to English translation] Sublimis in Arcton
prominet Hercyniae confinis Raetia silvae,
quae se Danuvii iactat Rhenique parentem
utraque Romuleo praetendens flumina regno:
primo fonte breves, alto mox gurgite regnant
et fluvios cogunt unda coëunte minores
in nomen transire suum. te Cimbrica Tethys
divisum bifido consumit, Rhene, meatu;
Thracia quinque vadis Histrum vorat Amphitrite:
ambo habiles remis, ambo glacialia secti
tergo rotis, ambo Boreae Martique sodales.
sed latus, Hesperiae quo Raetia iungitur orae,
praeruptis ferit astra iugis panditque tremendam
vix aestate viam. multi ceu Gorgone visa
obriguere gelu; multos hausere profundae
vasta mole nives, cumque ipsis saepe iuvencis
naufraga candenti merguntur plaustra barathro.
interdum subitam glacie labente ruinam
mons dedit et tepidis fundamina subruit astris
pendenti male fida solo.
                                           [link to English translation] Per talia tendit
frigoribus mediis Stilicho loca. nulla Lyaei
pocula; rara Ceres; raptos contentus in armis
delibasse cibos madidoque oneratus amictu
p152 algentem pulsabat equum. nec mollia fesso
strata dedere torum; tenebris si caeca repressit
nox iter, aut spelaea subit metuenda ferarum
aut pastorali iacuit sub culmine fultus
cervicem clipeo. stat pallidus hospite magno
pastor et ignoto praeclarum nomine vultum
rustica sordenti genetrix ostendit alumno.
illa sub horrendis praedura cubilia silvis,
illi sub nivibus somni curaeque laborque
pervigil hanc requiem terris, haec otia rebus
insperata dabant; illae tibi, Roma, salutem
Alpinae peperere casae.
                                           [link to English translation] Iam foedera gentes
exuerant Latiique audita clade feroces
Vindelicos saltus et Norica rura tenebant.
ac veluti famuli, mendax quos mortis erilis
nuntius in luxum falso rumore resolvit,
dum marcent epulis atque inter vina chorosque
persultat vacuis effrena licentia tectis,
si reducem dominum sors improvisa revexit,
haerent attoniti libertatemque perosus
conscia servilis praecordia concutit horror:
sic ducis adspectu cuncti stupuere rebelles,
inque uno principes Latiumque et tota refulsit
Roma viro. frons laeta parum, non tristior aequo,
non deiecta malis, mixta sed nobilis ira:
qualis in Herculeo, quotiens infanda iubebat
Eurystheus, fuit ore dolor vel qualis in atram
sollicitus nubem maesto Iove cogitur aether.

[link to English translation] "Tantane vos" inquit "Getici fiducia belli
erigit? hinc animo frustra tumuistis inani?
non ita Romanum fati violentia nomen
p154 opprimit, ut vestros nequeat punire tumultus
parte sui. ne vos longe sermone petito
demorer, exemplum veteris cognoscite facti:
cum ferus Ausonias perfringeret Hannibal arces
et Trebiam saevo geminassent funere Cannae,
nequiquam Emathium pepulit spes vana Philippum,
ut velut adflictos ferro temptaret inerti.
Romanos commovit atrox iniuria patres,
urgerent maiora licet, graviterque tulere,
urbibus inter se claris de culmine rerum
congressis, aliquid gentes audere minores.
nec poenam differre placet, sed bella gerenti
Punica Laevino regis quoque proelia mandant.
paruit imperiis consul, fususque Philippus,
vilia dum gravibus populis interserit arma,
praetereunte manu didicit non esse potentum
temptandas, mediis quamvis in luctibus, iras."

[link to English translation] Hoc monitu pariter nascentia bella repressit
et bello quaesivit opes legitque precantes
auxilio mensus numerum, qui congruus esset
nec gravis Italiae formidandusve regenti.

[link to English translation] Nec minus accepto nostrae rumore cohortes
(sic ducis urget amor) properantibus undique signis
conveniunt, visoque animi Stilichone recepti
singultus varios lacrimosaque gaudia miscent:
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis
sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri
p156 certatim repetunt et avitae pascua vallis
inque vicem se voce regunt gaudentque fideles
reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem,
rara per obscuras adparent cornua frondes.
adcurrit vicina manus, quam Raetia nuper
Vandalicis auctam spoliis defensa probavit;
venit et extremis legio praetenta Britannis,
quae Scotto dat frena truci ferroque notatas
perlegit exanimes Picto moriente figuras;
agmina quin etiam flavis obiecta Sygambris
quaeque domant Chattos inmansuetosque Cheruscos,
huc omnes vertere minas tutumque remotis
excubiis Rhenum solo terrore relinquunt.
ullane posteritas credet? Germania quondam
illa ferox populis, quae vis instantibus olim
principibus tota poterat cum mole teneri,
iam sese placidam praebet Stilichonis habenis,
ut nec praesidiis nudato limite temptet
expositum calcare solum nec transeat amnem,
incustoditam metuens attingere ripam.

[link to English translation] Celsior o cunctis unique aequande Camillo!
vestris namque armis Alarici fracta quievit
ac Brenni rabies; confusis rebus uterque
divinam tribuistis opem, sed tardior ille
iam captae vindex patriae, tu sospitis ultor.
o quantum mutata tuo fortuna regressu!
ut sese pariter diffudit in omnia regni
membra vigor vivusque redit color urbibus aegris!
p158 creditur Herculeis lucem renovare lacertis
femina dilecti fatis impensa mariti;
et iuvenem spretae laniatum fraude novercae
non sine Circaeis Latonia reddidit herbis.
Cretaque, si verax narratur fabula, vidit
Minoum rupto puerum prodire sepulchro,
quem senior vates avium clangore repertum
gramine restituit: mirae nam munere sortis
dulcia mella necem, vitam dedit horridus anguis.
at tuus adventus non unum corpus ab umbris,
sed tot communi populos sub morte iacentes
totaque Tartareis e faucibus oppida traxit.

[link to English translation] Ipso Roma die (nec adhuc ostenditur auctor)
personuit venisse ducem, laetisque Quirites
vocibus auspicium certi plausere triumphi,
muniti Stilichone suo. quis gaudia vero
principis, amplexus alacris quis disserat aulae?
pulveris ambiguam nubem speculamur ab altis
turribus, incerti socios adportet an hostes
ille globus. mentem suspensa silentia librant,
donec pulvereo sub turbine sideris instar
emicuit Stilichonis apex et cognita fulsit
canities. gavisa repens per moenia clamor
tollitur "ipse venit." portas secura per omnes
turba salutatis effunditur obvia signis.
non iam dilectus miseri nec falce per agros
p160 deposita iaculum vibrans ignobile messor
nec temptat2 clipeum proiectis sumere rastris
Bellona ridente Ceres humilisque novorum
seditio clamosa ducum: sed vera iuventus,
verus ductor adest et vivida Martis imago.

[link to English translation] Prospera sed quantum nostrae spes addita menti,
tantum exempta Getis, qui vertice proximus astris
post Alpes iam cuncta sibi promisit apertas
nil superesse ratus, postquam tot lumina pubis,
tot subitos pedites, equitum tot conspicit alas
cinctaque fluminibus crebris ac moenibus arva
seque velut clausum laqueis, sub pectore furtim
aestuat et nimium prono fervore petitae
iam piget Italiae, sperataque Roma teneri
visa procul. magni subeunt iam taedia coepti.
occultat tamen ore metum primosque suorum
consultare iubet bellis annisque verendos.
crinigeri sedere patres, pellita Getarum
curia, quos plagis decorat numerosa cicatrix
et tremulos regit hasta gradus et nititur altis
pro baculo contis non exarmata senectus.
hic aliquis gravior natu, cui plurima dictis
consiliisque fides, defixus lumina terrae
concutiensque comam capuloque adclinis eburno:

[link to English translation] "Si numero non fallor" ait "tricesima currit
bruma fere, rapidum postquam transnavimus Histrum,
Romanamque manum tantis eludimus annis.
sed numquam Mavors adeo constrinxit in artum
p162 res, Alarice, tuas. per tot certamina docto
crede seni, qui te tenero vice patris ab aevo
gestatum parva solitus donare pharetrasº
atque aptare breves umeris puerilibus arcus:
saepe quidem frustra monui, servator ut icti
foederis Emathia tutus tellure maneres;
sed quoniam calidae rapuit te flamma iuventae,
nunc saltem, si cura tibi manet ulla tuorum,
his claustris evade, precor, dumque agmina longe,
dum licet, Hesperiis praeceps elabere terris,
ne nova praedari cupiens et parta reponas
pastorique lupus scelerum delicta priorum
intra saepta luas. quid palmitis uber Etrusci,
quid mihi nescioquam proprio cum Thybride Romam
semper in ore geris? referunt si vera parentes,
hanc urbem insano nullus qui Marte petivit
laetatus violasse redit; nec numina sedem
destituunt: iactata procul dicuntur in hostem
fulmina divinique volant pro moenibus ignes,
seu caelum seu Roma tonat. si temnis Olympum,
a magno Stilichone cave, qui semper iniquos
Fortuna famulante premit. scis ipse, per oras
Arcadiae quam densa rogis cumulaverit ossa,
sanguine quam largo Graios calefecerit amnes;
extinctusque fores, ni te sub nomine legum
proditio regnique favor texisset Eoi."

[link to English translation] Talia grandaevum flammata fronte loquentem
p164 obliquisque tuens oculis non pertulit ultra,
sed rupit rabidas accensa superbia voces:

[link to English translation] "Si non mentis inops fraudataque sensibus aetas
praeberet veniam, numquam haec opprobria linguae
turpia Danuvius me sospite ferret inultus.
anne, tot Augustos Hebro qui teste fugavi,
te patiar suadente fugam, cum cesserit omnis
obsequiis natura meis? subsidere nostris
sub pedibus montes, arescere vidimus amnes.
non ita di Getici faxint manesque parentum,
ut mea converso relegam vestigia cursu.
hanc ego vel victor regno vel morte tenebo
victus humum. per tot populos urbesque cucurri,
fregi Alpes galeisque Padum victricibus hausi:
quid restat nisi Roma mihi? gens robore nostra
tum quoque pollebat, nullis cum fideret armis.
at nunc Illyrici postquam mihi tradita iura
meque suum fecere ducem, tot tela, tot enses,
tot galeas multo Thracum sudore paravi
inque meos usus vectigal vertere ferri
oppida legitimo iussu Romana coëgi.
sic me fata fovent; ipsi, quos omnibus annis
vastabam, servire dati: nocitura gementes
arma dabant flammisque diu mollitus et arte
in sua damna chalybs fabro lugente rubebat.
hortante his adde deos. non somnia nobis
nec volucres, sed clara palam vox edita luco:
'rumpe omnes, Alarice, moras; hoc impiger anno
Alpibus Italiae ruptis penetrabis ad urbem.'
p166 huc iter usque datur. quis iam post talia segnis
ambigat aut caelo dubitet parere vocanti?"

[link to English translation] Sic ait hortatusque suos belloque viaeque
instruit. attollunt vanos oracula fastus.
o semper tacita sortes ambage malignae
eventuque patens et nescia vatibus ipsis
veri sera fides! Ligurum regione suprema
pervenit ad fluvium miri cognominis "Urbem,"
atque illic domitus vix tandem interprete casu
agnovit dubii inlusa vocabula fatis.

[link to English translation] Nec non et Stilicho pugnam poscentia movit
pleno castra gradu dictisque instigat euntes:
"nunc nunc, o socii, temeratae sumite tandem
Italiae poenas, obsessi principis armis
excusate nefas deploratumque Timavo
vulnus et Alpinum gladiis abolete pudorem.
hic est, quem totiens campis fudistis Achivis,
quem discors odiisque anceps civilibus orbis,
non sua vis tutata diu, dum foedera fallax
ludit et alternae periuria venditat aulae.
credite nunc omnes, quas dira Britannia gentes,
quas Hister, quas Rhenus alit, pendere paratas
in speculis: uno tot proelia vincite bello.
Romanum reparate decus molemque labantis
imperii fulcite umeris; hic omnia campus
p168 vindicat, haec mundo pacem victoria sancit.
non in Threiciis Haemi decernimus oris
nec super Alpheas umbrantia Maenala ripas
constitimus; non hic Tegean Argosque tuemur:
visceribus mediis ipsoque in corde videtis
bella geri. patrem clipeis defendite Thybrim."
talia nunc pediti, turmae nunc mixtus equestri
dicta dabat.
                      [link to English translation] Simul externis praecepta ferebat
auxiliis. ibat patiens dicionis Alanus,
qua nostrae iussere tubae, mortemque petendam
pro Latio docuit gentes praefectus Alanae,
cui natura breves animis ingentibus artus
finxerat inmanique oculos infecerat ira;
vulneribus pars nulla vacat rescissaque contis
gloria foedati splendet iactantior oris.
ille tamen mandante procul Stilichone citatis
acceleravit equis Italamque momordit harenam.
felix Elysiisque plagis et carmine dignus,
qui male suspectam nobis impensius arsit
vel leto purgare fidem; qui iudice ferro
diluit inmeritum laudato sanguine crimen!
morte viri turbatus eques flectebat habenas
totaque praeciso nutassent agmina cornu,
ni celer instructa Stilicho legione secutus
subsidiis peditum pugnam instaurasset equestrem.

[link to English translation] Quis Musis ipsoque licet Paeane recepto
enarrare queat, quantum Gradivus in illa
luce suae dederit fundator originis urbi?
altius haud umquam toto descendimus ense
in iugulum Scythiae, tanta nec clade superbum
p170 contudimus Tanain vel cornua fregimus Histri.
invisum miles sitiens haurire cruorem
per varias vestes onerataque plaustra metallo
transit et argenti cumulos et caedis avarus
contemptas proculcat opes; pretiosior auro
sanguis erat; passim neglecti prodiga lucri
turba furens strictis odium mucronibus explet.
purpureos cultus absumptique igne Valentis
exuvias miserisque graves crateras ab Argis
raptaque flagranti spirantia signa Corintho
callidus ante pedes venientibus obicit hostis
incassum; neque enim feralis praeda moratur,
sed iustos praebent stimulos monumenta doloris.

[link to English translation] Adseritur ferro captivum vulgus, et omnes
diversae vocis populi, quos traxerat hostis
servitio, tandem dominorum strage redempti
blanda cruentatis adfigunt oscula dextris
desertosque lares et pignora laeta revisunt.
miratur sua quemque domus cladesque renarrant
ordine; tum grati referunt miracula belli.

[link to English translation] Quis tibi tunc, Alarice, dolor, cum Marte perirent
divitiae spoliisque diu quaesita supellex
pulsaretque tuas ululatus coniugis aures,
coniugis, invicto dudum quae freta marito
demens Ausonidum gemmata monilia matrum
Romanasque alta famulas cervice petebat!
p172 scilicet Argolicas Ephyreiadasque puellas
coeperat et pulchras iam fastidire Lacaenas.
sed dea quae nimiis obstat Rhamnusia votis
ingemuit flexitque rotam: domat aspera victos
pauperies, unoque die Romana rependit
quidquid ter denis acies amisimus annis.

[link to English translation] O celebranda mihi cunctis Pollentia saeclis!
o meritum nomen! felicibus apta triumphis!
virtutis fatale solum, memorabile bustum
barbariae! nam saepe locis ac finibus illis
plena lacessito rediit vindicta Quirino.
illic Oceani stagnis excita supremis
Cimbrica tempestas alias emissa per Alpes
isdem procubuit campis. iam protinus aetas
adveniens geminae gentis permisceat ossa
et duplices signet titulos commune tropaeum:
"hic Cimbros fortesque Getas, Stilichone peremptos
et Mario claris ducibus, tegit Itala tellus.
discite vesanae Romam non temnere gentes."


Apparatus Criticus:

1 codd. belloque; Birt suggests regnoque; Postgate patriaeque

2 temptat codd.; Birt temptans


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: X Kal. Mar. 11