[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris liber est operis
De Consulatu Stilichonis

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editi
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
II

C. Claudiani De Consulatu Stilichonis

p364 Liber Primus


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35  

 
 
 
 
40
 
 
 
 
45
 
 
 
 
50
 
 
 
 
55
 
 
 
 
60
 
 
 
 
65
 
 
 
 
70
 
 
 
 
75
 
 
 
 
80
 
 
 
 
85
 
 
 
 
90
 
 
 
 
95
 
 
 
 
100
 
 
 
 
105
 
 
 
 
110
 
 
 
 
115
 
 
 
 
120
 
 
 
 
125
 
 
 
 
130
 
 
 
 
135
 
 
 
 
140
 
 
 
 
145
 
 
 
 
150
 
 
 
 
155
 
 
 
 
160
 
 
 
 
165
 
 
 
 
170
 
 
 
 
175
 
 
 
 
180
 
 
 
 
185
 
 
 
 
190
 
 
 
 
195
 
 
 
 
200
 
 
 
 
205
 
 
 
 
210
 
 
 
 
215
 
 
 
 
220
 
 
 
 
225
 
 
 
 
230
 
 
 
 
235
 
 
 
 
240
 
 
 
 
245
 
 
 
 
250
 
 
 
 
255
 
 
 
 
260
 
 
 
 
265
 
 
 
 
 
270
 
 
 
 
275
 
 
 
 
280
 
 
 
 
 
285
 
 
 
 
290
 
 
 
 
295
 
 
 
 
300
 
 
 
 
305
 
 
 
 
310
 
 
 
 
315
 
 
 
 
320
 
 
 
 
325
 
 
 
 
330
 
 
 
 
335
 
 
 
 
340
 
 
 
 
345
 
 
 
 
350
 
 
 
 
355
 
 
 
 
360
 
 
 
 
365
 
 
 
 
 
370
 
 
 
 
375
 
 
 
 
380
 
 
 
 
385
   [link to English translation] Continuant superi pleno Romana favore
gaudia successusque novis successibus augent:
conubii necdum festivos regia cantus
sopierat, cecinit fuso Gildone triumphos,
et calidis thalami successit laurea sertis,
sumeret ut pariter princeps nomenque mariti
victorisque decus; Libyae post proelia crimen
concidit Eoum, rursusque Oriente subacto
consule defensae surgunt Stilichone secures.
ordine vota meant. equidem si carmen in unum
tantarum sperem cumulos advolvere rerum,
promptius imponam glaciali Pelion Ossae.
si partem tacuisse velim, quodcumque relinquam
maius erit. veteres actus primamque iuventam
prosequar? ad sese mentem praesentia ducunt.
narrem iustitiam? resplendet gloria Martis.
armati referam vires? plus egit inermis.
quod floret Latium, Latio quod reddita servit
Africa, vicinum quod nescit Hiberia Maurum,
p366 tuta quod imbellem miratur Gallia Rhenum,
aut gelidam Thracen decertatosque labores
Hebro teste canam? magnum mihi panditur aequor,
ipsaque Pierios lassant proclivia currus
laudibus innumeris.
                                    [link to English translation] Etenim mortalibus ex quo
tellus coepta coli, numquam sincera bonorum
sors ulli concessa viro. quem vultus honestat,
dedecorant mores; animus quem pulchrior ornat,
corpus destituit. bellis insignior ille,
sed pacem foedat vitiis. hic publica felix,
sed privata minus. partitum; singula quemque
nobilitant: hunc forma decens, hunc robur in armis,
hunc rigor, hunc pietas, illum sollertia iuris,
hunc suboles castique tori. sparguntur in omnes,
in te mixta fluunt; et quae divisa beatos
efficiunt, collecta tenes.
                                          [link to English translation] Ne facta revolvam
militiamque patris, cuius producere famam,
si nihil egisset clarum nec fida Valenti
dextera duxisset rutilantes crinibus alas,
sufficeret natus Stilicho: mens ardua semper
a puero, tenerisque etiam fulgebat in annis
fortunae maioris honos. erectus et acer
nil breve moliri, nullis haerere potentum
liminibus fatisque loqui iam digna futuris.
iam tum conspicuus, iam tum venerabilis ibas
spondebatque ducem celsi nitor igneus oris
p368 membrorumque modus, qualem nec carmina fingunt
semideis. quacumque alte gradereris in urbe,
cedentes spatiis adsurgentesque videbas
quamvis miles adhuc. taciti suffragi vulgi
iam tibi detulerant, quidquid mox debuit aula.

[link to English translation] Vix primaevus eras, pacis cum mitteris auctor
Assyriae; tanta foedus cum gente ferire
commissum iuveni. Tigrim transgressus et altum
Euphraten Babylona petis. stupuere severi
Parthorum proceres, et plebs pharetrata videndi
flagravit studio, defixaeque hospite pulchro
Persides arcanum suspiravere calorem.
turis odoratae cumulis et messe Sabaea
pacem conciliant arae; penetralibus ignem
sacratum rapuere adytis rituque iuvencos
Chaldaeo stravere magi. rex ipse micantem
inclinat dextra pateram secretaque Beli
et vaga testatur volventem sidera Mithram.
si quando sociis tecum venatibus ibant,
quis Stilichone prior ferro penetrare leones
comminus aut longe virgatas figere tigres?
flectenti faciles cessit tibi Medus habenas;
torquebas refugum Parthis mirantibus arcum.

[link to English translation] Nubilis interea maturae virginis aetas
urgebat patrias suspenso principe curas,
quem simul imperioque ducem nataeque maritum
prospiceret; dubius toto quaerebat ab axe
dignum coniugio generum thalamisque Serenae.
p370 iudicium virtutis erat; per castra, per urbes,
per populos animi cunctantis libra cucurrit.
tu legeris tantosque viros, quos obtulit orbis,
intra consilium vincis sensumque legentis,
et gener Augustis olim socer ipse futurus
accedis. radiis auri Tyriaque superbit
maiestate torus; comitata parentibus exit
purpureis virgo. stabat pater inde tropaeis
inclitus; inde pium matris regina gerebat
obsequium gravibus subnectens flammea gemmis.
tunc et Solis equos, tunc exultasse choreis
astra ferunt mellisque lacus et flumina lactis
erupisse solo, cum floribus aequora vernis
Bosphorus indueret roseisque evincta coronis
certantes Asiae taedas Europa levaret.

[link to English translation] Felix arbitrii princeps, qui congrua mundo
iudicat et primus censet, quod cernimus omnes.
talem quippe virum natis adiunxit et aulae,
cui neque luxuries bello nec blanda periclis
otia nec lucis fructus pretiosior umquam
laude fuit. quis enim Visos in plaustra feroces
reppulit aut saeva Promoti caede tumentes
Bastarnas una potuit delere ruina?
Pallantis iugulum Turno moriente piavit
Aeneas, tractusque rotis ultricibus Hector
irato vindicta fuit vel quaesitus Achilli.
tu neque vesano raptas venalia curru
funera nec vanam corpus meditaris in unum
saevitiam; turmas equitum peditumque catervas
p372 hostilesque globos tumulo prosternis amici;
inferiis gens tota datur. nec Mulciber auctor
mendacis clipei fabricataque vatibus arma
conatus iuvere tuos: tot barbara solus
milia iam pridem miseram vastantia Thracen
finibus exiguae vallis conclusa tenebas.
nec et terrisonus stridor venientis Alani
nec vaga Chunorum feritas, non falce Gelonus,
non arcu pepulere Getae, non Sarmata conto.
extinctique forent penitus, ni more maligno
falleret Augustas occultus proditor aures
obstrueretque moras strictumque reconderet ensem,
solveret obsessos, praeberet foedera captis.

[link to English translation] Adsiduus castris aderat, rarissimus urbi,
si quando trepida princeps pietate vocaret;
vixque salutatis Laribus, vix coniuge visa,
deterso necdum repetebat sanguine campum.
nec stetit Eucherii dum carperet oscula saltem
per galeam. patris stimulos ignisque mariti
vicit cura ducis. quotiens sub pellibus egit
Edonas hiemes et tardi flabra Bootae
sub divo Riphaea tulit! cumque igne propinquo
frigora vix ferrent alii, tunc iste rigentem
Danuvium calcabat eques nivibusque profundum
scandebat cristatus Athon lateque corusco
curvatas glacies silvas umbone ruebat.
nunc prope Cimmerii tendebat litora Ponti,
p374 nunc dabat hibernum Rhodope nimbosa cubile.
vos Haemi gelidae valles, quas saepe cruentis
stragibus aequavit Stilicho, vos Thracia testor
flumina, quae largo mutastis sanguine fluctus;
dicite, Bisaltae vel qui Pangaea iuvencis
scinditis, offenso quantae sub vomere putres
dissiliant glaebis galeae vel qualia rastris
ossa peremptorum resonent inmania regum.

[link to English translation] Singula complecti cuperem; sed densior instat
gestorum series laudumque sequentibus undis
obruimur. genitor caesi post bella tyranni
iam tibi commissis conscenderat aethera terris.
ancipites rerum ruituro culmine lapsus
aequali cervice subis: sic Hercule quondam
sustentante polum melius librata pependit
machina nec dubiis titubavit Signifer astris
perpetuaque senex subductus mole parumper
obstupuit proprii spectator ponderis Atlas.

[link to English translation] Nulli barbariae motus; nil turbida rupto
ordine temptavit novitas, tantoque remoto
perpetuum mutatas orbis non sensit habenas.
nil inter geminas acies, ceu libera frenis,
ausa manus. certe nec tantis dissona linguis
turba nec armorum cultu diversior umquam
confluxit populus: totam pater undique secum
moverat Auroram; mixtis hic Colchus Hiberis,
hic mitra velatus Arabs, hic crine decorus
Armenius; hic picta Saces fucataque Medus,
p376 hic gemmata niger tentoria fixerat Indus;
hic Rhodani procera cohors, hic miles alumnus
Oceani. ductor Stilicho tot gentibus unus,
quot vel progrediens vel conspicit occiduus sol.
in quo tam vario vocum generumque tumultu
tanta quies iurisque metus servator honesti
te moderante fuit, nullis ut vinea furtis
vel seges erepta fraudaret messe colonum,
ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido
suaderet, placidi servirent legibus enses.
scilicet in vulgus manant exempla regentum,
utque ducum lituos, sic mores castra sequuntur.

[link to English translation] Denique felices aquilas quocumque moveres,
arebant tantis epoti milibus amnes.
Illyricum peteres: campi montesque latebant.
vexillum navale dares: sub puppibus ibat
Ionium. nullas1 succincta Ceraunia nimbis
nec iuga Leucatae feriens spumantia fluctu
deterrebat hiems. tu si glaciale iuberes
vestigare fretum, securo milite ducti
stagna reluctantes quaterent Saturnia remi;
si deserta Noti, fontem si quaerere Nili,
Aethiopum medios penetrassent vela vapores.

[link to English translation] Te memor Eurotas, te rustica Musa Lycaei,
te pastorali modulantur Maenala cantu
Partheniumque nemus, quod te pugnante resurgens
aegra caput mediis erexit Graecia flammis.
plurima Parrhasius tunc inter corpora Ladon
p378 haesit et Alpheus Geticis angustus acervis
tardior ad Siculos etiamnunc pergit amores.

[link to English translation] Miramur rapidis hostem succumbere bellis,
cum solo terrore ruant? non classica Francis
intulimus: iacuere tamen. non Marte Suebos
contudimus, quis iura damus. quis credere possit?
ante tubam nobis audax Germania servit.
cedant, Druse, tui, cedant, Traiane, labores:
vestra manus dubio quidquid discrimine gessit,
transcurrens egit Stilicho totidemque diebus
edomuit Rhenum, quot vos potuistis in annis;
quem ferro, adloquiis; quem vos cum milite, solus.
impiger a primo descendens fluminis ortu
ad bifidos tractus et iuncta paludibus ora
fulmineum perstrinxit iter; ducis impetus undas
vincebat celeres, et pax a fonte profecta
cum Rheni crescebat aquis. ingentia quondam
nomina, crinigero flaventes vertice reges,
qui nec principibus donis precibusque vocati
paruerant, iussi properant segnique verentur
offendisse mora; transvecti lintribus amnem
occursant ubicumque velit. nec fama fefellit
iustitiae: videre pium, videre fidelem.
quem veniens timuit, rediens Germanus amavit.
illi terribilis, quibus otia vendere semper
mos erat et foeda requiem mercede pacisci,
natis obsidibus pacem tam supplice vultu
p380 captivoque rogant, quam si post terga revincti
Tarpeias pressis subeant cervicibus arces.
omne, quod Oceanum fontesque interiacet Histri,
unius incursu tremuit; sine caede subactus
servitio Boreas exarmatique Triones.

[link to English translation] Tempore tam parvo tot proelia sanguine nullo
perficis et luna nuper nascente profectus
ante redis, quam tota fuit, Rhenumque minacem
cornibus infractis adeo mitescere cogis,
ut Salius iam rura colat flexosque Sygambrus
in falcem curvet gladios, geminasque viator
cum videat ripas, quae sit Romana, requirat;
ut iam trans fluvium non indignante Chauco
pascat Belga pecus, mediumque ingressa per Albim
Gallica Francorum montes armenta pererrent;
ut procul Hercyniae per vasta silentia silvae
venari tuto liceat, lucosque vetusta
religione truces et robur numinis instar
barbarici nostrae feriant impune bipennes.

[link to English translation] Ultro quin etiam devota mente tuentur
victorique favent. quotiens sociare catervas
oravit iungique tuis Alamannia signis!
nec doluit contempta tamen, spretoque recessit
auxilio laudata fides. provincia missos
expellet citius fasces quam Francia reges,
quos dederis. acie nec iam pulsare rebelles,
sed vinclis punire licet; sub iudice nostro
regia Romanus disquirit crimina carcer:
p382 Marcomeres Sunnoque docet; quorum alter Etruscum
pertulit exilium; cum se promitteret alter
exulis ultorem, iacuit mucrone suorum:
res avidi concire novas odioque furentes
pacis et ingenio scelerumque cupidine fratres.

[link to English translation] Post domitas Arctos alio prorupit ab axe
tempestas et, ne qua tuis intacta tropaeis
pars foret, Australi sonuit tuba. moverat omnes
Maurorum Gildo populos, quibus inminet Atlas
et quos interior nimio plaga sole relegat:
quos vagus umectat Cinyps et proximus hortis
Hesperidum Triton et Gir notissimus amnis
Aethiopum, simili mentitus gurgite Nilum;
venerat et parvis redimitus Nuba sagittis
et velox Garamas, nec quamvis tristibus Hammon
responsis alacrem potuit Nasamona morari.
stipantur Numidae campi, stant pulvere Syrtes
Gaetulae, Poenus iaculis obtexitur aër.
hi virga moderantur equos; his fulva leones
velamenta dabant ignotarumque ferarum
exuviae, vasti Meroë quas nutrit harenis;
serpentum patulos gestant pro casside rictus;
pendent vipereae squamosa pelle pharetrae.
non sic intremuit Simois, cum montibus Idae
nigra coloratus produceret agmina Memnon,
non Ganges, cum tela procul vibrantibus Indis
inmanis medium vectaret belua Porum.
p384 Porus Alexandro, Memnon prostratus Achilli,
Gildo nempe tibi.
                              [link to English translation] Nec solum fervidus Austrum,
sed partes etiam Mavors agitabat Eoas.
quamvis obstreperet pietas, his ille regendae
transtulerat nomen Libyae scelerique profano
fallax legitimam regni praetenderat umbram.
surgebat geminum varia formidine bellum,
hoc armis, hoc triste dolis. hoc Africa saevis
cinxerat auxiliis, hoc coniuratus alebat
insidiis Oriens. illinc edicta meabant
corruptura duces; hinc frugibus atra negatis
urgebat trepidamque fames obsederat urbem.
exitiale palam Libycum; civile pudoris
obtentu tacitum.
                              [link to English translation] Tales utrimque procellae
cum fremerent lacerumque alternis ictibus anceps
imperium pulsaret hiems, nil fessa emisit
officii virtus contraque minantia fata
pervigil eventusque sibi latura secundos
maior in adversis micuit: velut arbiter alni,
nubilus Aegaeo quam turbine vexat Orion,
exiguo clavi flexu declinat aquarum
verbera, nunc recta, nunc obliquante carina
callidus, et pelagi caelique obnititur irae.

[link to English translation] Quid primum, Stilicho, mirer? quod cautus ad omnes
restiteris fraudes, ut te nec noxia furto
littera nec pretio manus inflammata lateret?
quod nihil in tanto circum terrore locutus
indignum Latio? responsa quod ardua semper
Eois dederis, quae mox effecta probasti —
p386 securus, quamvis et opes et rura tenerent
insignesque domos? levis haec iactura; nec umquam
publica privatae cesserunt commoda causae.
dividis ingentes curas teque omnibus unum
obicis, inveniens animo quae mente gerenda,
efficiens patranda manu, dictare paratus
quae scriptis peragenda forent. quae brachia centum,
quis Briareus aliis numero crescente lacertis
tot simul obiectis posset confligere rebus:
evitare dolos; veteres firmare cohortes,
explorare novas; duplices disponere classes,
quae fruges aut bella ferant; aulaeque tumultum
et Romae lenire famem? quot nube soporis
inmunes oculi per tot discurrere partes,
tot loca sufficerent et tam longinqua tueri?
Argum fama canit centeno lumine cinctum
corporis excubiis unam servasse iuvencam!

[link to English translation] Unde tot adlatae segetes? quae silva carinas
texuit? unde rudis tanto tirone iuventus
emicuit senioque iterum vernante resumpsit
Gallia bis fractas Alpino vulnere vires?
non ego dilectu, Tyrii sed vomere Cadmi
tam subitas acies concepto dente draconis
exiluisse reor: Dircaeis qualis in arvis
messis cum proprio mox bellatura colono
cognatos strinxit gladios, cum semine iacto
terrigenae galea matrem nascente ferirent
p388 armifer et viridi floreret milite sulcus.
hoc quoque non parva fas est cum laude relinqui,
quod non ante fretis exercitus adstitit ultor,
ordine quam prisco censeret bella senatus.
neglectum Stilicho per tot iam saecula morem
rettulit, ut ducibus mandarent proelia patres
decretoque togae felix legionibus iret
tessera. Romuleas leges rediisse fatemur,
cum procerum iussis famulantia cernimus arma.

[link to English translation] Tyrrhenum poteras cunctis transmittere signis
et ratibus Syrtes, Libyam complere maniplis;
consilio stetit ira minor, ne territus ille
te duce suspecto Martis graviore paratu
aut in harenosos aestus zonamque rubentem
tenderet aut solis fugiens transiret in ortus
missurusve sibi certae solacia mortis
oppida dirueret flammis. res mira relatu:
ne timeare times et, quem vindicta manebat,
desperare vetas. quantum fiducia nobis
profuit! hostilis salvae Carthaginis arces;
inlaesis Tyrii gaudent cultoribus agri,
quos potuit vastare fuga. spe captus inani
nec se subripuit poenae nostrisque pepercit:
demens, qui numero tantum, non robore mensus
Romanos rapidis ibat ceu protinus omnes
calcaturus equis et, quod iactare solebat,
solibus effetos mersurus pulvere Gallos.
p390 sed didicit non Aethiopum geminata venenis
vulnera, non fusum crebris hastilibus imbrem,
non equitum nimbos Latiis obsistere pilis.
sternitur ignavus Nasamon, nec spicula supplex
iam torquet Garamas; repetunt deserta fugaces
Autololes; pavidus proiecit missile Mazax.
cornipedem Maurus nequiquam hortatur anhelum;
praedonem lembo profugum ventisque repulsum
suscepit merito fatalis Tabraca portu
expertum quod nulla tuis elementa paterent
hostibus, et laetae passurum iurgia plebis
fracturumque reos humili sub iudice vultus.

[link to English translation] Nil tribuat Fortuna sibi. sit prospera semper
illa quidem; sed non uni certamina pugnae
credidimus totis nec constitit alea castris
nutatura semel; si quid licuisset iniquis
casibus, instabant aliae post terga biremes;
venturus dux maior erat.
                                             [link to English translation] Victoria nulla
clarior aut hominum votis optatior umquam
contigit. an quisquam Tigranen armaque Ponti
vel Pyrrhum Antiochique fugam vel vincla Iugurthae
conferat aut Persen debellatumque Philippum?
hi propagandi ruerant pro limite regni;
hic stabat Romana salus. ibi tempora tuto
traxerunt dilata moras; hic vincere tarde
vinci paene fuit. discrimine Roma supremo
inter supplicium populi deforme pependit;
et tantum Libyam fructu maiore recepit
quam peperit, quantum graviorem amissa dolorem
quam necdum quaesita movent. quis Punica gesta,
p392 quis vos, Scipiadae, quis te iam, Regule, nosset,
quis lentum caneret Fabium, si iure perempto
insultaret atrox famula Carthagine Maurus?
haec omnes veterum revocavit adorea lauros;
restituit Stilicho cunctos tibi, Roma, triumphos.


Apparatus Criticus:

1 AΠ nullum: other MSS. nullis, which Birt prints. But deterrebat needs an object (as A and Π indicate). Possibly, then, nullas


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Kal. Aug. 07