[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
I

Haec pagina telaris liber est operis
De Consulatu Stilichonis

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editi
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
III

C. Claudiani De Consulatu Stilichonis

p2 Liber Secundus
(XXII)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
 
 
 
 
45
 
 
 
 
50
 
 
 
 
55
 
 
 
 
60
 
 
 
 
 
65
 
 
 
 
70
 
 
 
 
75
 
 
 
 
 
80
 
 
 
 
85
 
 
 
 
90
 
 
 
 
95
 
 
 
 
100
 
 
 
 
105
 
 
 
 
110
 
 
 
 
115
 
 
 
 
120
 
 
 
 
125
 
 
 
 
130
 
 
 
 
 
135
 
 
 
 
140
 
 
 
 
145
 
 
 
 
150
 
 
 
 
155
 
 
 
 
160
 
 
 
 
165
 
 
 
 
170
 
 
 
 
175
 
 
 
 
180
 
 
 
 
185
 
 
 
 
190
 
 
 
 
195
 
 
 
 
200
 
 
 
 
205
 
 
 
 
210
 
 
 
 
215
 
 
 
 
220
 
 
 
 
225
 
 
 
 
230
 
 
 
 
235
 
 
 
 
240
 
 
 
 
 
245
 
 
 
 
250
 
 
 
 
255
 
 
 
 
260
 
 
 
 
 
265
 
 
 
 
270
 
 
 
 
275
 
 
 
 
280
 
 
 
 
285
 
 
 
 
290
 
 
 
 
295
 
 
 
 
300
 
 
 
 
305
 
 
 
 
310
 
 
 
 
 
315
 
 
 
 
320
 
 
 
 
325
 
 
 
 
330
 
 
 
 
335
 
 
 
 
 
340
 
 
 
 
345
 
 
 
 
350
 
 
 
 
355
 
 
 
 
360
 
 
 
 
365
 
 
 
 
370
 
 
 
 
375
 
 
 
 
380
 
 
 
 
385
 
 
 
 
390
 
 
 
 
395
 
 
 
 
400
 
 
 
 
405
 
 
 
 
410
 
 
 
 
415
 
 
 
 
420
 
 
 
 
425
 
 
 
 
430
 
 
 
 
435
 
 
 
 
440
 
 
 
 
445
 
 
 
 
450
 
 
 
 
455
 
 
 
 
460
 
 
 
 
465
 
 
 
 
470
 
 
 
 
475
    [link to English translation] Hactenus armatae laudes: nunc qualibus orbem
moribus et quanto frenet metuendus amore,
quo tandem flexus trabeas auctore rogantes
induerit fastisque suum concesserit annum,
mitior incipiat fidibus iam Musa remissis.

[link to English translation] Principio magni custos Clementia mundi,
quae Iovis incoluit zonam, quae temperat aethram
frigoris et flammae medio, quae maxima natu
caelicolum. nam prima chaos Clementia solvit
congeriem miserata rudem vultuque sereno
discussis tenebris in lucem saecula fudit.
haec dea pro templis et ture calentibus aris
te fruitur posuitque suas hoc pectore sedes.
haec docet ut poenis hominum vel sanguine pasci
turpe ferumque putes; ut ferrum, Marte cruentum,
siccum pace feras; ut non infensus alendis
p4 materiem praestes odiis; ut sontibus ultro
ignovisse velis, deponas ocius iram
quam moveas, precibus numquam implacabilis obstes,
obvia prosternas prostataque more leonum
despicias, alacres ardent qui frangere tauros,
transiliunt praedas humiles. hac ipse magistra
das veniam victis, hac exorante calores
horrificos et quae, numquam nocitura, timentur
iurgia contentus solo terrore coerces
aetherii patris exemplo, qui cuncta sonoro
concutiens tonitru Cyclopum spicula differt
in scopulos et monstra maris nostrique cruoris
parcus in Oetaeis exercet fulmina silvis.

[link to English translation] Huic divae germana Fides eademque sorori
corde tuo delubra tenens sese omnibus actis
inserit. haec docuit nullo livescere fuco,
numquam falsa loqui, numquam promissa morari;
invisos odisse palam, non virus in alto
condere, non laetam speciem praemittere fraudi,
sed certum mentique parem componere vultum;
occulto saevire vetat, prodesse remittit.
haec et amicitias longo plus tempore firmat
mansuroque adamante ligat; nec mobile mutat
ingenium, parvae strepitu nec vincula noxae
dissolvi patitur, nec fastidire priorem
inlicitur veniente novo. benefacta tenere,
respuere offensas facilis, pariterque minoris
officii magnique memor superare laborat
p6 utque hostes armis, meritis sic vincit amicos.
haec fovet absentes, haec longe sola remotis
consulit, haec nullis avidam rumoribus aurem
pandit, ut ignarum numquam laesura clientem
insidiosa tuos alienent murmura sensus.

[link to English translation] Nec vivis adnexus amor meminisse sepultos
desinit; in prolem transcurrit gratia patrum.
hac tu Theodosium, tenuit dum sceptra, colebas,
hac etiam post fata colis; nec pignora curas
plus tua quam natos, dederat quos ille monendos
tutandosque tibi. iustos nimiumque fideles
fama putat, qui, cum possint commissa negare,
maluerint nullo violati reddere quaestu:
at Stilicho non divitias aurique relictum
pondus, sed geminos axes tantumque reservat
depositum teneris, quantum sol igneus ambit.
quid non intrepidus credas, cui regia tuto
creditur?
             [link to English translation] Hoc clipeo munitus Honorius altum
non gemuit patrem vitaeque et lucis in ipso
limine, contemptus numquam, dat iura subactis
gentibus et secum sentit crevisse triumphos.
quem tu sic placida formas, sic mente severa,
ut neque desidiae tradas, dum pronus ad omne
quod libet obsequeris, nec contra nixus ovantem
confringas animum: secreto consona regno
ceu iuvenem doceas, moles quid publica poscat:
ceu sanctum venerere senem patriisque gubernes
imperium monitis; dominum summissus adores;
obsequiis moderere ducem, pietate parentem.
p8 hinc fuit ut primos in coniuge disceret ignes
ordirique virum non luxuriante iuventa,
sed cum lege tori, casto cum foedere vellet.
principe tu felix genero: felicior ille
te socero.
                   [link to English translation] Fratrem levior nec cura tuetur
Arcadium; nec, si quid iners atque impia turba
praetendens proprio nomen regale furori
audeat, adscribis iuveni. discordia quippe
cum fremeret, numquam Stilicho sic canduit ira,
saepe lacessitus probris gladiisque petitus,
ut bello furias ultum, quas pertulit, iret
inlicito causamque daret civilibus armis:
cuius fulta fide mediis dissensibus aulae
intemeratorum stabat reverentia fratrum.
quin et Sidonias chlamydes et cingula bacis
aspera gemmatasque togas viridesque smaragdo
loricas galeasque redundantes hyacinthis
gestatosque patri capulis radiantibus enses
et vario lapidum distinctas igne coronas
dividis ex aequo, ne non augusta supellex
ornatusque pares geminis heredibus essent.
mittitur et miles, quamvis certamine partes
iam tumeant. hostem muniri robore mavis
quam peccare fidem: permittis iusta petenti
idque negas solum, cuius mox ipse repulsa
gaudeat et quidquid fuerat deforme mereri.

[link to English translation] Omnes praeterea, puro quae crimina pellunt
ore, deae iunxere choros unoque receptae
p10 pectore diversos tecum cinguntur in usus.
Iustitia utilibus rectum praeponere suadet
communesque sequi leges iniustaque numquam
largiri sociis. durum Patientia corpus
instruit, ut nulli cupiat cessisse labori;
Temperies, ut casta petas; Prudentia, ne quid
inconsultus agas; Constantia, futtileº ne quid
infirmumque geras; procul importuna fugantur
numina, monstriferis quae Tartarus edidit antris:
ac primam scelerum matrem, quae semper habendo
plus sitiens patulis rimatur faucibus aurum,
trudis Avaritiam; cuius foedissima nutrix
Ambitio, quae vestibulis foribusque potentum
excubat et pretiis commercia pascit honorum,
pulsa simul. nec te gurges corruptior aevi
traxit ad exemplum, qui iam firmaverat annis
crimen et in legem rapiendi verterat usum.
denique non dives sub te pro rure paterno
vel laribus pallet; non insidiator oberrat
facturus quemcumque reum. non obruta virtus
paupertate latet. lectos ex omnibus oris
evehis et meritum, non quae cunabula, quaeris,
et qualis non unde satus. sub teste benigno
vivitur; egregios invitant praemia mores.
hinc priscae redeunt artes; felicibus inde
ingeniis aperitur iter despectaque Musae
colla levant, opibusque fluens et pauper eodem
nititur ad fructum studio, cum cernat uterque
quod nec inops iaceat probitas nec inertia surgat
divitiis.
            [link to English translation] Nec te iucunda fronte fefellit
p12 luxuries, praedulce malum, quae dedita semper
corporis arbitriis hebetat caligine sensus
membraque Circaeis effeminat acrius herbis,
blanda quidem vultus, sed qua non taetrior ulla
interius: fucata genas et amicta dolosis
inlecebris torvos auro circumlinit hydros.
illa voluptatum multos innexuit hamis:
te numquam conata capit. non prava libido
stupris advigilat; non tempora somnus agendi
frustratur; nullo citharae convivia cantu,
non pueri lasciva sonant. quis cernere curis
te vacuum potuit? quis tota mente remissum
aut indulgentem dapibus, ni causa iuberet
laetitiae? non indecores aeraria lassant
expensae; parvo non improba littera libro
absentum condonat opes. a milite parcus
diligeris; neque enim neglectas pace cohortes
tunc ditas, cum bella fremunt. scis nulla placere
munera, quae metuens illis, quos spreverat, offert
serus et incassum servati prodigus auri.
antevenis tempus non expectantibus ultro
munificus mensaeque adhibes et nomine quemque
compellas clari, sub te quod gesserat olim,
admonitum facti, figendaque sensibus addis
verba, quibus magni geminatur gratia nodi.1

[link to English translation] Nec, si quid tribuas, iactatum saepius idem
exprobrare soles nec, quos promoveris, alto
turgidus adloqueris fastu nec prospera flatus
p14 attollunt nimios. quin ipsa Superbia longe
discessit, vitium rebus sollemne secundis
virtutumque ingrata comes. contingere passim
adfarique licet. non inter pocula sermo
captatur, pura sed libertate loquendi
seria quisque iocis nulla formidine miscet.
quem videt Augusti socerum regnique parentem,
miratur conviva parem, cum tanta potestas
civem lenis agat. te doctus prisca loquentem,
te matura senex audit, te fortia miles
adspersis salibus, quibus haud Amphiona quisquam
praeferat Aonios meditantem carmine muros
nec velit Orpheo migrantes pectine silvas.

[link to English translation] Hinc amor, hinc veris et non fallacibus omnes
pro te solliciti votis; hinc nomen ubique
plausibus, auratis celebrant hinc ora figuris.
quae non incudes streperent, quae flamma vacaret
fabrilis, quantis fluerent fornacibus aera
effigies ductura tuas, quis devius esset
angulus aut regio quae non pro numine vultus
dilectos coleret, talem ni semper honorem
respueres? decus hoc rapiat, quem falsa timentum
numera decipiunt, qui se diffidit amari.
hoc solus sprevisse potest, qui iure meretur.

[link to English translation] Undique legati properant generique sub ore
in tua centenas optant praeconia voces.
grates Gallus agit, quod limite tutus inermi
et metuens hostile nihil nova culmina totis
p16 aedificat ripis et saevum gentibus amnem
Thybridis in morem domibus praevelat amoenis.
hinc Poeni cumulant laudes, quod rura tyranno
libera possideant; hinc obsidione solutus
Pannonius potorque Savi, quod clausa tot annis
oppida laxatis ausus iam pandere portis
rursum cote novat nigras rubigine falces
exesosque situ cogit splendere ligones
agnoscitque casas et collibus oscula notis
figit et impresso glaebis non credit aratro,
exsectis,2 inculta dabant quas saecula, silvis
restituit terras et opacum vitibus Histrum
conserit et patrium vectigal solvere gaudet,
inmunis qui clade fuit. te sospite fas est
vexatum laceri corpus iuvenescere regni.
sub tot principibus quaecumque amisimus olim,
tu reddis. solo poterit Stilichone medente
crescere Romanum vulnus tectura cicatrix;
inque suos tandem fines redeunte colono
Illyricis iterum ditabitur aula tributis.

[link to English translation] Nec tamen humano cedit caeleste favori
iudicium: cingunt superi concordibus unum
praesidiis hostesque tuos aut litore produnt
aut totum oppositi claudunt fugientibus aequor
aut in se vertunt furiis aut militis ense
p18 bacchati laniant Pentheo corpora ritu;
insidias retegunt et in ipsa cubilia fraudum
ducunt ceu tenera venantem nare Molossi.
ominibus ventura notant aut alite monstrant
aut monitos certa dignantur imagine somnos.

[link to English translation] Pro quibus innumerae trabearum insignia terrae
certatim petiere tibi. poscentibus ipse
restiteras et mens, aliorum prona favori,
iudex dura sui, facibus succensa pudoris
tarda verecundis excusat praemia causis.
ergo avidae tantosque novi spe consulis annos
elusae dominae pergunt ad limina Romae,
si minus adnuerit precibus, vel cogere certae
cunctantem votoque moras auferre paratae.
conveniunt ad tecta deae, quae candida lucent
monte Palatino. glaucis tum prima Minervae
nexa comam foliis fulvaque intexta micantem
veste Tagum tales profert Hispania voces:

[link to English translation] "Cuncta mihi semper Stilicho, quaecumque poposci,
concessit tantumque suos invidit honores.
Augusti potuit soceri contemnere fasces:
iam negat et genero. si non ut ductor ab orbe
quem regit, accipiat saltem cognatus ab aula.
exiguumne putat, quod sic amplexus Hiberam
progeniem nostros inmoto iure nepotes
sustinet, ut patrium commendet purpura Baetim?
quod pulchro Mariae fecundat germine regnum?
p20 quod dominis speratur avus?"
                                                     [link to English translation] Tum flava repexo
Gallia crine ferox evinctaque torque decoro
binaque gaesa tenens animoso pectore fatur:
"qui mihi Germanos solus Francosque subegit,
cur nondum legitur fastis? cur pagina tantum
nescit adhuc nomen, quod iam numerare decebat?
usque adeone levis pacati gloria Rheni?"

[link to English translation] Inde Caledonio velata Britannia monstro,
ferro picta genas, cuius vestigia verrit
caerulus Oceanique aestum mentitur amictus:
"me quoque vicinis pereuntem gentibus" inquit
"munivit Stilicho, totam cum Scottus Hivernen
movit et infesto spumavit remige Tethys.
illius effectum curis, ne tela timerem
Scottica, ne Pictum tremerem, ne litore toto
prospicerem dubiis venturum Saxona ventis."

[link to English translation] Tum spicis et dente comas inlustris eburno
et calido rubicunda die sic Africa fatur:
"sperabam nullas trabeis Gildone perempto
nasci posse moras. etiam nunc ille repugnat
et tanto dubitat fasces praebere triumpho,
qui mihi Maurorum penitus lacrimabile nomen
ignorare dedit?"
                            [link to English translation] Post has Oenotria lentis
vitibus intorquens hederas et palmite largo
vina fluens: "si vos adeo Stilichone curules
augeri flagratis" ait "quas sola iuvare
fama potest, quanto me dignius incitat ardor,
p22 ut praesente fruar conscendentemque tribunal
prosequar atque anni pandentem claustra salutem?"

[link to English translation] Talibus alternant studiis Romamque precantes,
pro cunctis, hortantur, eat. nec segnius illa
paruit officio, raptis sed protinus armis
ocior excusso per nubila sidere tendit.
transvehitur Tuscos Appenninusque volatu
stringitur. Eridanus clipei iam fulgurat umbra;
constitit ante ducem tetrica nec Pallade vultum
deterior nec Marte minor. tremit orbe corusco
iam domus et summae tangunt laquearia cistae:
tum prior attonitum gratis adfata querellis:

[link to English translation] "Servatas, Stilicho, per te, venerande, curules,
ornatas necdum fateor. quid profuit anni
servilem pepulisse notam? defendis honorem
quem fugis, et spernis tota quem mole tueris?
respuis oblatum, pro quo labente resistis?
quae iam causa morae? quo me cunctabere rursus
ingenio? nullus Boreae metus, omnis et Austri
ora silet: cecidit Maurus, Germania cessit
et Ianum pax alta ligat. te consule necdum
digna feror? titulumne levem parvique nitoris
credimus, Augusti quo se decorare fatentur,
sub iuga quo gentes captivis regibus egi?

[link to English translation] "Non, si prodigiis casus natura futuros
signat, polluimur macula. quod reris, Eois
p24 omen erat. quamquam nullis mihi cognita rebus
fabula; vix tanto risit de crimine rumor.
opprobrii stat nulla fides nec littera venit
vulgatura nefas: in quo vel maxima virtus
est tua quod, nostros qui consulis omnia patres,
de monstris taceas. pellendi denique nulla
dedecoris sanctum violant oracula coetum
nec mea funestum versavit curia nomen.
pars sceleris dubitasse fuit: quaecumque profana
pagina de primo venisset limine Phoebi,
ante fretum deleta mihi, ne turpia castis
auribus Italiae fatorum3 exempla nocerent.
publicus ille furor, quantum tua cura peregit,
secretum meruit. laetetur quisquis Eoos
scribere desierit fastos: portenta Gabinos
ista latent; propriam labem texisse laborent.
cur ego, quem numquam didici sensive creatum,
gratuler exemptum? delicti paenitet illos:
nos nec credidimus.
                                     [link to English translation] "Fuerit tamen omnibus unum
crimen et ad nostras manaverit usque secures:
plus ideo sumenda tibi fastigia vitas,
ne pereat tam priscus honos, qui portus honorum
semper erat. nullo sarciri consule damnum
excepto Stilichone potest. bene praescia tempus
mens tua distulerat; titulo tunc crescere posses,
nunc per te titulus. consul succurre gravatis
consulibus, quicumque fuit, quicumque futurus;
annum redde tuum, quem iam secura sequatur
p26 posteritas nec iam doleat defensa vetustas.
sic trabeis ultor Stilicho Brutusque repertor.
libertas populi primo tunc consule Bruto
reddita per fasces; hic fascibus expulit ipsis
servitium. instituit sublimem Brutus honorem;
adseruit Stilicho. plus est servasse repertum,
quam quaesisse novum. quid tardius ore rubenti
adnuis et solitus frontem circumfluit ignis?
tandem vince tuum, vincis qui cuncta, pudorem.

[link to English translation] "Hos etiam, quamvis corrumpi munere nullo
te certum est, mirare libens ac suscipe cinctus,
quos tibi divino mecum Tritonia duxit
pectine: tincta simul repetito murice fila
contulimus pensis et eodem nevimus auro,
aurea quo Lachesis sub te mihi saecula texit.
hic ego promissam subolem sperataque mundo
pignora praelusi. veram mox ipse probabis
me vatem nostraeque fidem venientia telae
fata dabunt."
                                     [link to English translation] Dixit gremioque rigentia profert
dona, graves auro trabeas. insigne Minervam
spirat opus. rutilis hic pingitur aula columnis
et sacri Mariae partus; Lucina dolores
solatur; residet fulgente puerpera lecto;
sollicitae iuxta pallescunt gaudia matris.
susceptum puerum redimitae tempora Nymphae
auri fonte lavant: teneros de stamine risus
vagitusque audire putes. iam creverat infans
p28 ore ferens patrem: Stilicho maturior aevi
Martia recturo tradit praecepta nepoti.
parte alia spumis fucantem Serica frena
sanguineis primae signatus flore iuventae
Eucherius flectebat equum iaculisque vel arcu
aurea purpureos tollentes cornua cervos
aureus ipse ferit. Venus hic invecta columbis
tertia regali iungit conubia nexu,
pennatique nurum circumstipantur Amores
progenitam Augustis Augustorumque sororem.
Eucherius trepido iam flammea sublevat ore
virginis; adridet retro Thermantia fratri.
iam domus haec utroque petit diademata sexu
reginasque parit reginarumque maritos.

[link to English translation] Talibus invitat donis dextraque gerendum
diva simul porrexit ebur; sollemnibus urnam
commovet auspiciis avibusque incepta secundat.
tunc habiles armis umeros iam vestibus ambit
Romuleis; Latii sederunt pectore cultus
loricaeque locum decuit toga. talis ab Histro
vel Scythico victor rediens Gradivus ab axe
deposito mitis clipeo candentibus urbem
ingreditur trabeatus equis; spatiosa Quirinus
frena regit currumque patris Bellona cruentum
ditibus exuviis tendens ad sidera quercum
praecedit, lictorque Metus cum fratre Pavore
barbara ferratis innectunt colla catenis
p30 velati galeas lauro, propiusque iugales
formido ingentem vibrat succincta securim.

[link to English translation] Vidit ut optato se consule Roma potitam:
"nunc" ait "Elysii lucos inrumpere campi,
nunc libet, ut tanti Curiis miracula voti
Fabriciisque feram, famae qui vulnere nuper
calcatam flevere togam: iam prata choreis
pulsent nec rigidos pudeat lusisse Catones.
audiat hoc senior Brutus Poenisque tremendi
Scipiadae, geminis tandem quod libera damnis
unius auxilio fasces Libyamque recepi.
quod superest unum precibus, fortissime consul,
adde meis, urbique tuum largire parumper,
quem rogat, adventum, quam tu belloque fameque
depulsa terris iterum regnare dedisti.
splendida suscipiant alium te rostra Camillum,
ultorem videant servatoremque Quirites
et populus quem ductor ames: quibus Africa per te
nec prius auditas Rhodanus iam donat aristas,
ut mihi vel Massyla Ceres vel Gallica prosit
fertilitas messesque vehat nunc umidus Auster,
nunc Aquilo, cunctis ditescant horrea ventis.

[link to English translation] "Quae tunc Flaminiam stipabunt milia vulgi!
fallax o quotiens pulvis deludet amorem
suspensum, veniens omni dum crederis hora!
spectabunt cupidae matres, spargentur et omnes
flore viae, superet cum Pincia culmina consul
p32 arduus, antiqui species Romana senatus.
Pompeiana dabunt quantos proscaenia plausus!
ad caelum quotiens vallis tibi Murcia ducet
nomen Aventino Pallanteoque recussum!
nunc te conspiciam castris, permitte, relictis
mox et cum genero trabeis visura secundis."

[link to English translation] Haec dum Roma refert, iam Fama loquacibus alis
pervolat Oceanum, linguis et mille citatos
festinare iubet proceres, nullique senectus,
non iter hibernis obstant nec flatibus Alpes:
vincit amor. meriti pridem clarique vetustis
fascibus ad socii properant et vindicis annum.
sic ubi fecunda reparavit morte iuventam
et patrios idem cineres collectaque portat
unguibus ossa piis Nilique ad litora tendens
unicus extremo Phoenix procedit ab Euro:
conveniunt aquilae cunctaeque ex orbe volucres,
ut Solis mirentur avem; procul ignea lucet
ales, odorati redolent cui cinnama busti.

[link to English translation] Nec minor in caelo chorus est; exultat uterque
Theodosius divique tui; Sol ipse quadrigis
vere coronatis dignum tibi praeparat annum.

[link to English translation] Est ignota procul nostraeque impervia menti,
vix adeunda deis, annorum squalida mater,
inmensi spelunca aevi, quae tempora vasto
suppeditat revocatque sinu. complectitur antrum,
omnia qui placido consumit numine, serpens
perpetuumque viret squamis caudamque reductam
ore vorat tacito relegens exordia lapsu.
p34 vestibuli custos vultu longaeva decoro
ante fores Natura sedet, cunctisque volantes
dependent membris animae. mansura verendus
scribit iura senex, numeros qui dividit astris
et cursus stabilesque moras, quibus omnia vivunt
ac pereunt fixis cum legibus. ille recenset,
incertum quid Martis iter certumque Tonantis
prospiciat mundo; quid velox semita Lunae
pigraque Saturni; quantum Cytherea sereno
curriculo Phoebique comes Cyllenius erret.

[link to English translation] Illius ut magno Sol limine constitit antri,
occurrit Natura potens seniorque superbis
canitiem inclinat radiis. tum sponte reclusus
laxavit postes adamas, penetrale profundum
panditur et sedes aevique arcana patescunt.
hic habitant vario facies distincta metallo
saecula certa locis: illic glomerantur aena,
hic ferrata rigent, illic argentea candent.
eximia regione domus, contingere terris
difficilis, rutili stabat grex aureus anni:
quorum praecipuum pretioso corpore Titan
signandum Stilichone legit; tunc imperat omnes
pone sequi dictisque simul compellat euntes:

[link to English translation] "En, cui distulimus melioris saecla metalli,
consul adest. ite optati mortalibus anni,
ducite virtutes; hominum florescite rursus
ingeniis hilares Baccho frugumque feraces.
non inter geminos Anguis glaciale Triones
sibilet, inmodico nec frigore saeviat Ursa.
p36 non toto fremat ore4 Leo, nec brachia Cancri.
urat atrox aestas, madidae nec prodigus urnae
semina praerupto dissolvat Aquarius imbre.
Phrixeus roseo producat fertile cornu
ver Aries, pingues nec grandine tundat olivas
Scorpius; autumni maturet germina Virgo,
lenior et gravidis adlatret Sirius uvis."

[link to English translation] Sic fatus croceis rorantes ignibus hortos
ingreditur vallemque suam, quam flammeus ambit
rivus et inriguis largum iubar ingerit herbis,
quas Solis pascuntur equi; flagrantibus inde
caesariem sertis et lutea lora iubasque
subligat alipedum. gelidas hinc Lucifer ornat,
hinc Aurora comas iuxtaque adludit habenis
aureus et nomen praetendit consulis Annus:
inque novos iterum revoluto cardine cursus
scribunt aetheriis Stilichonem sidera fastis.


Apparatus Criticus:

1 I retain Birt's nodi (VPΠ), but doni (V2 and the other MSS.) is very tempting.

2 Birt suggests exsectisque

3 Birt prints factorum (EΠ); the other MSS. have fatorum; Koch suggests fractorum (in the sense of "effeminate").

4 ore Π; the other MSS. give igne. But ore better corresponds with brachia.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Kal. Aug. 07