[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
previous:

[ALT imaginis: link to previous section]
II

Haec pagina telaris liber est operis
De Consulatu Stilichonis

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editi
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

C. Claudiani De Consulatu Stilichonis

 p38  Liber Tertius
(XXII)

PRAEFATIO
 
(XXIII)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
Maior Scipiades, Italis qui solus ab oris

    in proprium vertit Punica bella caput,

non sine Pieriis exercuit artibus arma:

    semper erat vatum maxima cura duci.

gaudet enim virtus testes sibi iungere Musas;

    carmen amat quisquis carmine digna gerit.

ergo seu patriis primaevus manibus ultor

    subderet Hispanum legibus Oceanum,

seu Tyrias certa fracturus cuspide vires

    inferret Libyco signa tremenda mari,

haerebat doctus lateri castrisque solebat

    omnibus in medias Ennius ire tubas.

illi post lituos pedites favere canenti

    laudavitque nova caede cruentus eques.

cumque triumpharet gemina Carthagine victa

    (hanc vindex patri vicerat, hanc patriae),

 p40  cum longi Libyam tandem post funera belli

    ante suas maestam cogeret ire rotas:

advexit reduces secum Victoria Musas

    et sertum vati Martia laurus erat.

Noster Scipiades Stilicho, quo concidit alter

    Hannibal antiquo saevior Hannibale,

te mihi post quintos annorum Roma recursus

    reddidit et votis iussit adesse suis.

 p42 

LIBER TERTIUS
 
(XXIV)

   

[link to English translation] Quem populi plausu, procerum quem voce petebas,

adspice, Roma, virum. iam tempora desine longae

dinumerare viae visoque adsurgere semper

pulvere: non dubiis ultra torquebere votis.

5 totus adest oculis, aderat qui mentibus olim,

spe maior, fama melior. venerare curulem,

quae tibi restituit fasces; complectere dextram,

sub iuga quae Poenos iterum Romana redegit.

excipe magnanimum pectus, quo frena reguntur

10 imperii, cuius libratur sensibus orbis.

os sacrum, quod in aere colis, miraris in auro,

cerne libens: hic est felix bellator ubique,

defensor Libyae, Rheni pacator et Histri.

[link to English translation] Ostentare suos prisco si more labores

15 et gentes cuperet vulgo monstrare subactas,

certassent utroque pares a cardine laurus:

haec Alamannorum spoliis, Australibus illa

ditior exuviis; illinc flavente Sygambri

 p44  caesarie, nigris hinc Mauri crinibus irent.

20 ipse albis veheretur equis currumque secutus

laurigerum festo fremuisset carmine miles.

hi famulos traherent reges; hi facta metallo

oppida vel montes captivaque flumina ferrent.

hinc Libyci fractis lugerent cornibus amnes;

25 inde catenato gemeret Germania Rheno.

sed non inmodicus proprii iactator honoris

consul, Roma, tuus. non illum praemia tantum

quam labor ipse iuvat; strepitus fastidit inanes

inque animis hominum pompa meliore triumphat.

[link to English translation] Non alium certe Romanae clarius arces

suscepere ducem, nec cum cedente rediret

Fabricius Pyrrho nec cum Capitolia curru

Pellaeae domitor Paullus conscenderet aulae.

nec similis Laias patefecit gloria portas

35 post Numidas Mario, post classica Martis Eoi

Pompeio. nulli pars aemula defuit umquam,

quae gravis obstreperet laudi, stimulisque malignis

facta sequebatur quamvis ingentia livor:

solus hic invidiae fines virtute reliquit

40 humanumque modum. quis enim livescere possit,

quod numquam pereant stellae? quod Iuppiter olim

possideat caelum? quod noverit omnia Phoebus?

est aliquod meriti spatium, quod nulla furentis

invidiae mensura capit. ductoribus illis

45 praeterea diversus erat favor: aequior ille

patribus invisus plebi; popularibus illi

munito studiis languebat gratia patrum.

 p46  omnis in hoc uno variis discordia cessit

ordinibus; laetatur eques plauditque senator

50 votaque patricio certant plebeia favori.

[link to English translation] O felix servata vocat quem Roma parentem!

o mundi communis amor, cui militat omnis

Gallia, quem regum thalamis Hispania nectit,

cuius et adventum crebris petiere Quirites

55 vocibus et genero meruit praestante senatus!

non sic virginibus flores, non frugibus imbres,

prospera non fessis optantur flamina nautis,

ut tuus adspectus populo. quae numine tanto

litora fatidicas attollunt Delia laurus,

60 venturi quotiens adfulsit Apollinis arcus?

quae sic aurifero Pactoli fonte tumescit

Lydia, cum domitis adparuit Euhius Indis?

nonne vides et plebe vias et tecta latere

matribus? his, Stilicho, cunctis inopina reluxit

65 te victore salus! septem circumspice montes,

qui solis radios auri fulgore lacessunt,

indutosque arcus spoliis aequataque templa

nubibus et quidquid tanti struxere triumphi.

quantum profueris, quantam servaveris urbem,

70 attonitis metire oculis. haec fabula certe

cuncta forent, si Poenus adhuc incumberet Austro.

[link to English translation] Mos erat in veterum castris, ut tempora quercu

velaret, validis fuso qui viribus hoste

casurum potuit morti subducere civem.

 p48  at tibi quae poterit pro tantis civica reddi

moenibus? aut quantae pensabunt facta coronae?

nec solam populi vitam debere fatetur

armis Roma tuis; sed, quo iucundior esset

lucis honoratae fructus, venerabile famae

80 pondus et amissas vires et regna recepit.

iam non praetumidi supplex Orientis ademptam

legatis poscit Libyam famulosve precatur

(dictu turpe) suos: sed robore freta Gabino

te duce Romana tandem se vindicat ira.

85 ipsos iubet signis bellaturoque togatus

imperat et spectant aquilae decreta senatus.

ipsa tibi trabeas ultro dedit, ipsa curulem

obtulit ultori fastosque ornare coëgit.

[link to English translation] Nil perdit decoris prisci nec libera quaerit

90 saecula, cum donet fasces, cum proelia mandet;

seque etiam crevisse videt. quis Gallica rura,

quis meminit Latio Senonum servisse ligones?

aut quibus exemplis fecunda Thybris ab Arcto

vexit Lingonico sudatas vomere messes?

95 illa seges non auxilium modo praebuit urbi,

sed fuit indicio, quantum tibi, Roma, liceret:

admonuit dominae gentes instarque tropaei

rettulit ignotum gelidis vectigal ab oris.

[link to English translation] Hoc quoque maiestas augescit plena Quirini,

 p50  rectores Libyae populo quod iudice pallent

et post emeritas moderator quisque secures

discrimen letale subit, quid Poenus arator

intulerit, madidus quantum transmiserit Auster.

ardua qui late terris responsa dedere,

105 hic trepidant humiles; tremuit quos Africa nuper,

cernunt rostra reos. cani virtutibus aevi

materiam pandit Stilicho populumque vetusti

culminis inmemorem dominandi rursus in usum

excitat, ut magnos calcet metuendus honores,

110 pendat iustitia crimen, pietate remittat

errorem purosque probet damnetque nocentes

[link to English translation] et patrias iterum clemens exerceat artes.

Fallitur egregio quisquis sub principe credit

servitium. numquam libertas gratior extat

115 quam sub rege pio. quos praeficit ipse regendis

rebus, ad arbitrium plebis patrumque reducit

conceditque libens, meritis seu praemia poscant

seu punire velint. posito iam purpura fastu

de se iudicium non indignatur haberi.

120 sic docuit regnare socer, sic cauta iuventae

frena dedit, teneros sic moribus induit annos

verior Augusti genitor, fiducia belli,

pacis consilium: per quem squalore remoto

pristina Romuleis infloruit artibus aetas,

125 per quem fracta diu translataque paene potestas

 p52  non oblita sui servilibus exulat arvis,

in proprium sed ducta larem victricia reddit

fata solo fruiturque iterum, quibus haeserat olim,

auspiciis capitique errantia membra reponit.

[link to English translation] Proxime dis consul, tantae qui prospicis urbi,

qua nihil in terris complectitur altius aether,

cuius nec spatium visus nec corda decorem

nec laudem vox ulla capit; quae luce metalli

aemula vicinis fastigia conserit astris;

135 quae septem scopulis zonas imitatur Olympi;

armorum legumque parens quae fundit in omnes

imperium primique dedit cunabula iuris.

haec est exiguis quae finibus orta tetendit

in geminos axes parvaque a sede profecta

140 dispersit cum sole manus. haec obvia fatis

innumeras uno gereret cum tempore pugnas,

Hispanas caperet, Siculas obsideret urbes

et Gallum terris prosterneret, aequore Poenum,

numquam succubuit damnis et territa nullo

145 vulnere post Cannas maior Trebiamque fremebat

et, cum iam premerent flammae murumque feriret

hostis, in extremos aciem mittebat Hiberos

nec stetit Oceano remisque ingressa profundum

vincendos alio quaesivit in orbe Britannos.

150 haec est in gremium victos quae sola recepit

humanumque genus communi nomine fovit

matris, non dominae ritu, civesque vocavit

quos domuit nexuque pio longinqua revinxit.

 p54  huius pacificis debemus moribus omnes,

155 quod veluti patriis regionibus utitur hospes;

quod sedem mutare licet; quod cernere Thylen

lusus et horrendos quondam penetrare recessus;

quod bibimus passim Rhodanum, potamus Orontem;

quod cuncti gens una sumus. nec terminus umquam

160 Romanae dicionis erit, nam cetera regna

luxuries vitiis odiisque superbia vertit:

sic male sublimes fregit Spartanus Athenas

atque idem Thebis cecidit; sic Medus ademit

Assyrio Medoque tulit moderamina Perses;

165 subiecit Persen macedo, cessurus et ipse

Romanis. haec auguriis firmata Sibyllae,

haec sacris animata Numae. huic1 fulmina vibrat

Iuppiter; hanc tota Tritonia Gorgone velat.

arcanas huc Vesta faces, huc orgia Bacchus

170 transtulit et Phrygios genetrix turrita leones;

huc defensurus morbos Epidaurius hospes

reptavit placido tractu, vectumque per undas

insula Paeonium texit Tiberina draconem.

[link to English translation] Hanc tu cum superis, Stilicho praeclare, tueris,

175 protegis hanc clipeo patriam regumque ducumque

praecipueque tuam. dedit haec exordia lucis

Eucherio puerumque ferens hic regia mater

Augusto monstravit avo; laetatus at ille

sustulit in Tyria reptantem veste nepotem,

180 Romaque venturi gaudebat praescia fati,

quod te iam tanto meruisset pignore civem.

[link to English translation] Nec tamen ingratum nec, qui benefacta referre

 p56  nesciat, hunc credas populum. si volvere priscos

annales libeat: quotiens hic proelia sumpsit

185 pro sociis! quotiens dono concessit amicis

regibus Ausonio quaesitas sanguine terras!

publica sed numquam tanto se gratia fudit

adsensu: quis enim princeps non omnibus egit

obsequiis dominum sese patremque vocari,

190 quod tibi continuis resonant convexa diebus?

macte novis consul titulis! Mavortia plebes

te dominum Bruto non indignante fatetur

et, quod adhuc nullo potuit terrore coacta

libertas Romana pati, Stilichonis amori

195 detulit. exultant avidi, quocumque decorus

conspiciare loco, nomenque ad sidera tollunt

nec vaga dilecto satiantur lumina vultu:

seu circum trabeis fulgentibus aureus intres,

seu celebres ludos, solio seu fultus eburno

200 cingas iure forum, denso seu turbine vulgi

circumfusa tuae conscendant rostra secures.

[link to English translation] Quae vero procerum voces, quam certa fuere

gaudia, cum totis exurgens ardua pennis

ipsa duci sacras Victoria panderet aedes!

205 o palma viridi gaudens et amica tropaeis

custos imperii virgo, quae sola mederis

vulneribus nullumque doces sentire laborem,

seu tibi Dictaeae placuerunt astra Coronae

seu magis aestivo sedes vicina Leoni,

210 seu sceptrum sublime Iovis seu Palladis ambis

aegida, seu fessi mulces suspiria Martis,

adsis perpetuum Latio votisque senatus

adnue, diva, tui. Stilicho tua saepius ornet

 p58  limina teque simul rediens in castra reducat.

215 hunc bellis comitare favens, hunc redde togatum

consiliis. semper placidis te moribus egit

servavitque piam victis nec polluit umquam

laurum saevitia. cives nec fronte superba

despicit aut trepidam vexat legionibus urbem;

220 sed verus patriae consul cessantibus armis

contentus lictore venit nec inutile quaerit

ferri praesidium solo munitus amore.

[link to English translation] Magnarum nec parcus opum geminare profundas

distulit impensas, sed post miracula castris

225 edita vel genero Romae maiora reservat.

auratos Rhodiis imbres nascente Minerva

indulsisse Iovem perhibent, Bacchoque paternum

iam pulsante femur mutatus palluit Hermus

in pretium, votique famem passurus avari

230 ditabat rutilo quidquid Mida tangeret auro;

fabula seu verum canitur: tua copia vicit

fontem Hermi tactumque Midae pluviamque Tonantis.

obscurat veteres obscurabitque futuros

par donis dedit armisque manus: si solveret ignis

235 quot dedit inmanes vili pro pondere massas

argenti, potuere lacus et flumina fundi.

[link to English translation] Nec tibi, quae pariter silvis dominaris et astris,

exiguam Stilicho movit, Latonia, curam:

tu quoque nobilibus spectacula nostra laboras

240 inlustrare feris summoque in vertice rupis

Alpinae socias arcu cessante pudicas

 p60  et pharetratarum comitum inviolabile cogis

concilium. veniunt umeros et brachia nudae

armataeque manus iaculis et terga sagittis,

245 incomptae pulchraeque tamen; sudoribus ora

pulverulenta rubent, sexum nec cruda fatetur

virginitas; sine lege comae; duo cingula vestem

crure tenus pendere vetant. praecedi amicas

flava Leontodame, sequitur nutrita Lycaeo

250 Nebrophone telisque domat quae Maenala Thero.

ignea Cretaea properat Britomartis ab Ida

et cursu Zephyris numquam cessura Lycaste.

iungunt se geminae metuenda feris Hecaërge

et soror, optatum numen venantibus, Opis

255 progenitae Scythia: divas nemorumque potentes

fecit Hyperboreis Delos praelata pruinis.

hae septem venere duces; exercitus alter

Nympharum incedunt, acies formosa Dianae,

centum Taygeti, centum de vertice Cynthi

260 et totidem casto genuit quas flumine Ladon.

has ubi collectas vidit, sic Delia coepit:

[link to English translation] "O sociae, mecum thalami quae iure perosae

virgineo gelidos percurritis agmine montes,

cernitis ut Latio superi communibus ornent

265 hunc annum studiis? quantos Neptunus equorum

donet ab orbe greges? laudi quod nulla canendae

fratris plectra vacent? nostram quoque sentiat idem

quam meritis debemus opem. non spicula poscit

iste labor; maneant clausis nunc sicca pharetris,

270 omnis et a solitis noster venatibus arcus

 p62  temperet; in solam cruor hic servetur harenam.

retibus et clatris dilata morte tenendae

ducendaeque ferae. cupidas arcete sagittas;

consulis in plausum casuris parcite monstris.

275 acceleret divisa manus: mihi cursus anhelas

tenditur ad Syrtes, mecum Dictynna Lycaste

et comes Opis eat; steriles iuvat ire per aestus;

namque feras aliis tellus Maurusia donum

praebuit, huic soli debet sed victa tributum.

280 dum nos horribiles Libyae scrutamur alumnos,

Europae vos interea perquirite saltus

et scopulos. posita ludat formidine pastor

securisque canat Stilichonem fistula silvis.

pacet muneribus montesque legibus urbes."

[link to English translation] Dixit et extemplo frondos fertur ab Alpe

trans pelagus; cervi currum subiere iugales,

quos decus esse deae primi sub limine caeli

roscida fecundis concepit Luna cavernis:

par nitor intactis nivibus; frons discolor auro

290 germinat et spatio summas aequantia fagos

cornua ramoso surgunt procera metallo.

Opis frena tenet, fert retia rara Lycaste

auratasque plagas, inmortalesque Molossi

latrantes mediis circum iuga nubibus ibant.

295 quinque aliae paribus (Phoebe sic iusserat) armis

diversa regione ruunt ducitque cohortem

quaeque suam. variae formis et gente sequuntur

ingenioque canes. illae gravioribus aptae

morsibus, hae pedibus celeres, hae nare sagaces,

 p64  hirsutaeque fremunt Cressae tenuesque Lacaenae

magnaque taurorum fracturae colla Britannae.

Dalmatiae lucos abruptaque brachia Pindi

sparsa comam Britomartis agit. tu Gallica cingis

lustra, Leontodame, Germanorumque paludes

305 eruis et si quis defensus harundine Rheni

vastus aper nimio dentes curvaverat aevo.

nubiferas Alpes Appenninique recessus

Garganique nives Hecaërge prompta fatigat.

speluncas canibus Thero rimatur Hiberas

310 informesque cavis ursos detrudit ab antris,

quorum saepe Tagus manantes sanguine rictus

non satiavit aquis et quos iam frigore segnes

Pyrenaea tegit latebrosis frondibus ilex.

Cyrnaeis Siculisque iugis venata virago

315 Nebrophone cervos aliasque in vincula cogit

non saevas pecudes, sed luxuriantes harenae

delicias, pompam nemorum.
                                                 [link to English translation] Quodcumque tremendum

dentibus aut insigne iubis aut nobile cornu

aut rigidum saetis, capitur decus omne timorque

320 silvarum. non cauta latent, non mole resistunt

fortia, non volucri fugiunt pernicia cursu.

hac laqueis innexa gemunt; haec clausa feruntur

ilignis domibus fabri nec tigna polire

sufficiunt; rudibus fagis texuntur et ornis

325 frondentes caveae. ratibus pars ibat onustis

per freta vel fluvios: exanguis dextera torpet

remigis et propriam metuebat navita mercem.

per terram pars ducta rotis, longoque morantur

 p66  ordine plaustra vias montanis plena triumphis

330 et fera sollicitis vehitur captiva iuvencis,

explebat quibus ante famem, quotiensque reflexi

conspexere boves, pavidi temone recedunt.

[link to English translation] Iamque pererratis Libyae flagrantibus oris

legerat eximios Phoebi germana leones,

335 Hesperidas qui saepe fugant ventoque citatis

terrificant Atlanta iubis armentaque longe

vastant Aethiopum quorumque impune fragosa

murmura pastorum numquam venere per aures.

non illos taedae ardentes, non strata superne

340 lapsuro virgulta solo, non vocibus haedi

pendentis stimulata fames, non fossa fefellit;

ultro se voluere capi gaudentque videri

tantae praeda deae. respirant pascua tandem;

agricolae reserant iam tuta mapalia Mauri.

345 tum virides pardos et cetera colligit Austri

prodigia inmanesque simul Latonia dentes,

qui secti ferro in tabulas auroque micantes

inscripti rutilum caelato consule nomen

per proceres et vulgus eant. stupor omnibus Indis

350 plurimus ereptis elephas inglorius errat

dentibus: insedit nigra cervice gementum

et fixum dea quassat ebur penitusque cruentis

stirpibus avulsis patulos exarmat hiatus.

ipsos quin etiam nobis miracula vellet

355 ducere: sed pigra cunctari mole veretur.

[link to English translation] Tyrrhenas fetus Libycos amplexa per undas

 p68  classis torva2 sonat, caudamque in puppe retorquem

ad proram iacet usque leo: vix sublevat unum

tarda ratis! fremitus stagnis auditur in imis

360 cunctaque prosiliunt cete terrenaque Nereus

confert monstra suis et non aequare fatetur.

aequora sic victor quotiens per rubra Lyaeus

navigat, intorquet clavum Silenus et acres

adsudant tonsis Satyri taurinaque pulsu

365 Baccharum Bromios invitant tympana remos:

transtra ligant hederae, malum circumflua vestit

pampinus, antennis inlabitur ebria serpens,

perque mero madidos currunt saliuntque rudentes

lynces et insolitae mirantur carbasa tigres.


Apparatus Criticus:

1 Birt keeps the hinc of the better MSS., comparing xxvi.511º seu caelum seu Roma tonat; huic ς

2 torva Birt; MSS. have turba


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Kal. Aug. 07