[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris est opus
De III Consulatu Honorii Augusti

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

Vol. I
p268
C. Claudiani
De Tertio Consulatu
Honorii Augusti

PRAEFATIO
 
(VI)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
Parvos non aquilis fas est educere fetus
    ante fidem solis iudiciumque poli.
nam pater, excusso saluit cum tegmine proles
    ovaque maternus rupit hiulca tepor,
protinus implumes convertit ad aethera nidos
    et recto flammas imperat ore pati.
consulit ardentes radios et luce magistra
    natorum vires ingeniumque probat.
degenerem refugo torsit qui lumine visum,
    unguibus hunc saevis ira paterna ferit.
exploratores oculis qui pertulit ignes
    sustinuitque acie nobiliore diem,
nutritur volucrumque potens et fulminis heres,
    gesturus summo tela trisulca Iovi.
me quoque Pieriis temptatum saepius antris
    audet magna suo mittere Roma deo.
iam dominas aures, iam regia tecta meremur
    et chelys Augusto iudice nostra sonat.
p270

PANEGYRICUS
 
(VII)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
 
 
 
 
45
 
 
 
 
50
 
 
 
 
55
 
 
 
 
60
 
 
 
 
65
 
 
 
 
70
 
 
 
 
75
 
 
 
 
80
 
 
 
 
85
 
 
 
 
 
90
 
 
 
 
95
 
 
 
 
100
 
 
 
 
105
 
 
 
 
110
 
 
 
 
115
 
 
 
 
120
 
 
 
 
125
 
 
 
 
130
 
 
 
 
135
 
 
 
 
140
 
 
 
 
145
 
 
 
 
150
 
 
 
 
155
 
 
 
 
160
 
 
 
 
 
165
 
 
 
 
170
 
 
 
 
175
 
 
 
 
180
 
 
 
 
185
 
 
 
 
190
 
 
 
 
195
 
 
 
 
200
 
 
 
 
205
 
 
 
 
210
    [link to English translation] Tertia Romulei sumant exordia fasces
terque tuas ducat bellatrix pompa curules;
festior annus eat cinctusque imitata Gabinos
dives Hydaspeis augescat purpura gemmis;
succedant armis trabeae, tentoria lictor
ambiat et Latiae redeant ad signa secures.
tuque o qui patrium curis aequalibus orbem
Eoo cum fratre regis, procede secundis
alitibus Phoebique novos ordire meatus,
spes votumque poli, quem primo a limine vitae
nutrix aula fovet, strictis quem fulgida telis
inter laurigeros aluerunt castra triumphos.
ardua privatos nescit Fortuna penates
et regnum cum luce dedit. cognata potestas
excepit Tyrio venerabile pignus in ostro
lustravitque tuos aquilis victricibus ortus
miles et in mediis cunabula praebuit hastis.
te nascente ferox toto Germania Rheno
p272 intremuit movitque suas formidine silvas
Caucasus et positis numen confessa pharetris
ignavas Meroë traxit de crine sagittas.
reptasti per scuta puer, regumque recentes
exuviae tibi ludus erant, primusque solebas
aspera complecti torvum post proelia patrem,
signa triumphato quotiens flexisset ab Histro
Arctoa de strage calens, et poscere partem
de spoliis, Scythicos arcus aut rapta Gelonis
cingula vel iaculum Daci vel frena Suebi.
ille coruscanti clipeo te saepe volentem
sustulit adridens et pectore pressit anhelo
intrepidum ferri galeae nec triste timentem
fulgur et ad summas tendentem brachia cristas.
tum sic laetus ait: "rex o stellantis Olympi,
talis perdomito redeat mihi filius hoste,
Hyrcanas populatus opes aut caede superbus
Assyria, sic ense rubens, sic flamine crebro
turbidus et grato respersus pulvere belli,
armaque gaviso referat captiva parenti."
    Mox ubi firmasti recto vestigia gressu,
non tibi desidias molles nec marcida luxu
otia nec somnos genitor permisit inertes,
sed nova per duros instruxit membra labores
et cruda teneras exercuit indole vires:
frigora saeva pati, gravibus non cedere nimbis,
aestivum tolerare iubar, transnare sonoras
torrentum furias, ascensu vincere montes,
p274 planitiem cursu, valles et concava saltu,
nec non in clipeo vigiles producere noctes,
in galea potare nives, nunc spicula cornu
tendere, nunc glandes Baleari spargere funda.
quoque magis nimium pugnae inflammaret amorem,
facta tui numerabat avi, quem litus adustae
horrescit Libyae ratibusque impervia Thule:
ille leves Mauros nec falso nomine Pictos
edomuit Scottumque vago mucrone secutus
fregit Hyperboreas remis audacibus undas
et geminis fulgens utroque sub axe tropaeis
Tethyos alternae refluas calcavit harenas.
hos tibi virtutum stimulos, haec semina laudum,
haec exempla dabat. non ocius hausit Achilles
semiferi praecepta senis, seu cuspidis artes
sive lyrae cantus medicas seu disceret herbas.
    Interea turbata fides. civilia rursus
bella tonant dubiumque quatit discordia mundum.
pro crimen superum, longi pro dedecus aevi:
barbarus Hesperias exul possederat urbes
sceptraque deiecto dederat Romana clienti.
iam principes molitur iter gentesque remotas
colligit Aurorae, tumidus quascumque pererrat
Euphrates, quas lustrat Halys, quas ditat Orontes;
turiferos Arabes saltus, vada Caspia Medi,
Armenii Phasin, Parthi liquere Niphaten.
    Quae tibi tum Martis rabies quantusque sequendi
ardor erat? quanto flagrabant pectora voto
p276 optatas audire tubas campique cruenta
tempestate frui truncisque inmergere plantas?
ut leo, quem fulvae matris spelunca tegebat
uberibus solitum pasci, cum crescere sensit
ungue pedes et terga iubis et dentibus ora,
iam negat imbelles epulas et rupe relicta
Gaetulo comes ire patri stabulisque minari
aestuat et celsi tabo sordere iuvenci.
ille vetat rerumque tibi commendat habenas
et sacro meritos ornat diademate crines.
tantaque se rudibus pietas ostendit in annis,
sic aetas animo cessit, quererentur ut omnes
imperium tibi sero datum.
                                               Victoria velox
auspiciis effecta tuis. Pugnastis uterque:
tu fatis genitorque manu. te propter et Alpes
invadi faciles cauto nec profuit hosti
munitis haesisse locis: spes inrita valli
concidit et scopulis patuerunt claustra revulsis.
te propter gelidis Aquilo de monte procellis
obruit adversas acies revolutaque tela
vertit in auctores et turbine reppulit hastas
o nimium dilecte deo, cui fundit ab antris
Aeolus armatas hiemes, cui militat aether
et coniurati veniunt ad classica venti.
Alpinae rubuere nives, et Frigidus amnis
p278 mutatis fumavit aquis turbaque cadentum
staret, ni rapidus iuvisset flumina sanguis.
    At ferus inventor scelerum traiecerat altum
non uno mucrone latus, duplexque tepebat
ensis, et ultrices in se converterat iras
tandem iusta manus. iam libertate reducta,
quamvis emeritum peteret natura reverti
numen et auratas astrorum panderet arces
nutaretque oneris venturi conscius Atlas,
distulit Augustus cupido se credere caelo,
dum tibi pacatum praesenti traderet orbem.
nec mora: Bistoniis alacer consurgis ab oris,
inter barbaricas ausus transire cohortes
impavido vultu; linquis Rhodopeia saxa
Orpheis animata modis; iuga deseris Oetes
Herculeo damnata rogo; post Pelio intras
Nereis inlustre toris; te pulcher Enipeus
celsaque Dodone stupuit rursusque locutae
in te Chaoniae moverunt carmina quercus.
Illyrici legitur plaga litoris; arva teruntur
Dalmatiae; Phrygii numerantur stagna Timavi.
gaudent Italiae sublimibus oppida muris
adventu sacrata tuo, summissus adorat
Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus
et Phaëthonteas solitae deflere ruinas
roscida frondosae revocant electra sorores.
    Quanti tum iuvenes, quantae sprevere pudorem
spectandi studio matres, puerisque severi
p280 certavere senes, cum tu genitoris amico
exceptus gremio mediam veherere per urbem
velaretque pios communis laurea currus!
quis non Luciferum roseo cum Sole videri
credidit aut iunctum Bromio radiare Tonantem?
floret cristatis exercitus undique turmis,
quisque sua te voce canens. praestringit aena
lux oculos, nudique seges Mavortia ferri
ingeminat splendore diem. pars nobilis arcu,
pars longe iaculis, pars comminus horrida contis;
hi volucres tollunt aquilas, hi picta draconum
colla levant, multusque tumet per nubila serpens
iratus stimulante Noto vivitque receptis
flatibus et vario mentitur sibila tractu.
    Ut ventum ad sedes, cunctos discedere tectis
dux iubet et generum compellat talibus ultro:
"bellipotens Stilicho, cuius mihi robur in armis,
pace probata fides: quid enim per proelia gessi
te sine? quem merui te non sudante triumphum?
Odrysium pariter Getico foedavimus Hebrum
sanguine, Sarmaticas pariter prostravimus alas
Riphaeaque simul fessos porreximus artus
in glacie stantemque rota sulcavimus Histrum:
ergo age, me quoniam caelestis regia poscit,
tu curis succede meis, tu pignora solus
nostra fove: geminos dextra tu protege fratres.
p282 per consanguineos thalamos noctemque beatam,
per taedas, quas ipsa tuo regina levavit
coniugio sociaque nurum produxit ab aula,
indue mente patrem, crescentes dilige fetus
ut ducis, ut soceri. Iamiam securus ad astra
te custode ferar; rupta si mole Typhoeus
prosiliat, vinclis Tityos si membra resolvat,
si furor Enceladi proiecta mugiat Aetna,
opposito Stilichone cadent."
                                                  Nec plura locutus,
sicut erat, liquido signavit tramite nubes
ingrediturque globum Lunae limenque relinquit
Arcados et Veneris clementes advolat auras.
hinc Phoebi permensus iter flammamque nocentem
Gradivi placidumque Iovem; stetit arce suprema,
algenti qua zona riget Saturnia tractu.
machina laxatur caeli rutilaeque patescunt
sponte fores. Arctoa parat convexa Bootes,
australes reserat portas succinctus Orion
invitantque novum sidus, pendentque vicissim
quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis
dignetur stellis aut qua regione morari.
o decus aetherium, terrarum gloria quondam,
te tuus Oceanus natali gurgite lassum
excipit et notis Hispania proluit undis.
fortunate parens, primos cum detegis ortus,
adspicis Arcadium; cum te proclivior urges,
occiduum visus remoratur Honorius ignem;
et quocumque vagos flectas sub cardine cursus,
p284 natorum per regna venis, qui mente serena
maturoque regunt iunctas moderamine gentes,
saecula qui rursus formant meliore metallo.
luget Avarities Stygiis innexa catenis
cumque suo demens expellitur Ambitus auro.
non dominantur opes nec corrumpentia sensus
dona valent: emitur sola virtute potestas.
    Unanimi fratres, quorum mare terraque fatis
debetur, quodcumque manus evasit avitas,
quod superest patri: vobis iam Mulciber arma
praeparat et Sicula Cyclops incude laborat,
Brontes innumeris exasperat aegida signis,
altum fulminea crispare in casside conum
festinat Steropes, nectit thoraca Pyragmon
ignifluisque gemit Lipare fumosa cavernis.
vobis Ionia virides Neptunus in alga
nutrit equos, qui summa freti per caerula possint
ferre viam segetemque levi percurrere motu,
nesciat ut spumas nec proterat ungula culmos.
iam video Babylona rapi Parthumque coactum
non ficta trepidare fuga, iam Bactra teneri
legibus et famulis Gangen pallescere ripis
gemmatosque humilem dispergere Persida cultus.
iter per extremum Tanaim pigrosque Triones,
ite per ardentem Libyam, superate vapores
solis et arcanos Nili deprendite fontes,
Herculeum finem, Bacchi transcurrite metas:
vestri iuris erit, quidquid complectitur axis.
vobis Rubra dabunt pretiosas aequora conchas,
Indus ebur, ramos Panchaia, vellera Seres.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VII Kal. Jan. 04