[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris est opus
De IV Consulatu
Honorii Augusti

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

Vol. I
p286
C. Claudiani
Panegyricus de Quarto Consulatu
Honorii Augusti

(VIII)

[link to English translation] Auspiciis iterum sese regalibus annus

induit et nota fruitur iactantior aula,

limina nec passi circum privata morari

exultant reduces Augusto consule fasces.

5 cernis ut armorum proceres legumque potentes

patricios sumant1 habitus? et more Gabino

discolor incedit legio positisque parumper

bellorum signis sequitur vexilla Quirini.

lictori cedunt aquilae ridetque togatus

10 miles et in mediis effulget curia castris.

ipsa Palatino circumvallata senatu

iam trabeam Bellona gerit parmamque removit

et galeam sacras umeris vectura curules.

nec te laurigeras pudeat, Gradive, secures

15 pacata gestare manu Latiaque micantem

loricam mutare toga, dum ferreus haeret

currus et Eridani ludunt per prata iugales.

Haud indigna coli nec nuper cognita Marti

Ulpia progenies et quae diademata mundo

20 sparsit Hibera domus. nec tantam vilior unda

 p288  promeruit gentis seriem: cunabula fovit

Oceanus; terrae dominos pelagique futuros

inmenso decuit rerum de principe nasci.

hinc processit avus, cui post Arctoa frementi

25 classica Massylas adnexuit Africa laurus,

ille, Caledoniis posuit qui castra pruinis,

qui medios Libyae sub casside pertulit aestus,

terribilis Mauro debellatorque Britanni

litoris ac pariter Boreae vastator et Austri.

30 quid rigor aeternus, caeli quid frigora prosunt

ignotumque fretum? maduerunt Saxone fuso

Orcades; incaluit Pictorum sanguine Thyle;

Scottorum cumulos flevit glacialis Hiverne.

quid calor obsistit forti? per vasta cucurrit

35 Aethiopum cinxitque novis Atlanta maniplis,

virgineum Tritona bibit sparsosque venenis

Gorgoneos vidit thalamos et vile virentes

Hesperidum risit, quos ditat fabula, ramos.

arx incensa Iubae, rabies Maurusia ferro

40 cessit et antiqui penetralia diruta Bocchi.

Sed laudes genitor longe transgressus avitas

subdidit Oceanum sceptris et margine caeli

clausit opes, quantum distant a Tigride Gades,

inter se Tanais quantum Nilusque relinquunt:

45 haec tamen innumeris per se quaesita tropaeis,

 p290  non generis dono, non ambitione potitus.

digna legi virtus. ultro se purpura supplex

obtulit et solus meruit regnare rogatus.

nam cum barbaries penitus commota gementem

50 inrueret Rhodopen et mixto turbine gentes

iam deserta suas in nos transfunderet Arctos,

Danuvii totae vomerent cum proelia ripae,

cum Geticis ingens premeretur Mysia plaustris

flavaque Bistonios operirent agmina campos,

55 omnibus adflictis et vel labentibus ictu

vel prope casuris: unus tot funera contra

restitit extinxitque faces agrisque colonos

reddidit et leti rapuit de faucibus urbes.

nulla relicta foret Romani nominis umbra,

60 ni pater ille tuus iamiam ruitura subisset

pondera turbatamque ratem certaque levasset

naufragium commune manu: velut ordine rupto

cum procul insanae traherent Phaëthonta quadrigae

saeviretque dies terramque et stagna propinqui

65 haurirent radii, solito cum murmure torvis

sol occurrit equis; qui postquam rursus eriles

agnovere sonos, rediit meliore magistro

machina concentusque poli, currusque recepit

imperium flammaeque modum.

                                                           Sic traditus ille

70 servatusque Oriens. at non pars altera rerum

tradita: bis possessa manu, bis parta periclis.

per varium gemini scelus erupere tyranni

tractibus occiduis: hunc saeva Britannia fudit;

 p292  hunc sibi Germanus famulum delegerat exul:

75 ausus uterque nefas, domini respersus uterque

insontis iugulo. novitas audere priori

suadebat cautumque dabant exempla sequentem.

hic nova moliri praeceps, hic quaerere tuta

providus; hic fusis, collectis viribus ille;

80 hic vagus excurrens, hic intra claustra reductus.

dissimiles, sed morte pares. evadere neutri

dedecus aut mixtis licuit procumbere telis

amissa specie, raptis insignibus ambo

in vultus rediere suos manibusque revinctis

85 oblati gladiis summittunt colla paratis

et vitam veniamque rogant. pro damna pudoris!

qui modo tam densas nutu movere cohortes,

in quos iam dubius sese libraverat orbis,

non hostes victore cadunt, sed iudice sontes;

90 damnat voce reos, petiit quos Marte tyrannos.

amborum periere duces: hic sponte carina

decidit in fluctus, illum suus abstulit ensis;

hunc Alpes, hunc pontus habet. solacia caesis

fratribus haec ultor tribuit: necis auctor uterque

95 labitur; Augustas par victima mitigat umbras.

has dedit inferias tumulis, iuvenumque duorum

purpureos merito placavit sanguine manes.

    Illi iustitiam confirmavere triumphi,

 p294  praesentes docuere deos. hinc saecula discant

100 indomitum nihil esse pio tutumve nocenti:

nuntius ipse sui longas incognitus egit

praevento rumore vias, inopinus utrumque

perculit et clausos montes, ut plana, reliquit.

extruite inmanes scopulos, attollite turres,

105 cingite vos fluviis, vastas opponite silvas,

Garganum Alpinis Appenninumque nivalem

permixtis sociate iugis et rupibus Haemum

addite Caucasiis, involvite Pelion Ossae:

non dabitis murum sceleri. qui vindicet, ibit:

110 omnia subsident meliori pervia causae.

    Nec tamen oblitus civem cedentibus atrox

partibus infremuit; non insultare iacenti

malebat: mitis precibus, pietatis abundans,

poenae parcus erat; paci non intulit iram;

115 post acies odiis idem qui terminus armis.

profuit hoc vincente capi, multosque subactos

prospera2 laturae commendavere catenae.

magnarum largitor opum, largitor honorum

pronus et in melius gaudens convertere fata.

120 hinc amor, hinc validum devoto milite robur.

hinc natis mansura fides.

                                     Hoc nobilis ortu

nasceris aequaeva cum maiestate creatus

nullaque privatae passus contagia sortis.

omnibus acceptis ultro te regia solum

125 protulit et patrio felix adolescis in ostro,

 p296  membraque vestitu numquam violata profano

in sacros cecidere sinus. Hispania patrem

auriferis eduxit aquis, te gaudet alumno

Bosphorus. Hesperio de limine surgit origo,

130 sed nutrix Aurora tibi; pro pignore tanto

certatur, geminus civem te vindicat axis.

Herculis et Bromii sustentat gloria Thebas,

haesit Apollineo Delos Latonia partu

Cretaque se iactat tenero reptata Tonanti;

135 sed melior Delo, Dictaeis clarior oris

quae dedit hoc numen regio; non litora nostro

sufficerent angusta deo. nec inhospita Cynthi

saxa tuos artus duro laesere cubili:

adclinis genetrix auro, circumflua gemmis

140 in Tyrios enixa toros; ululata verendis

aula puerperiis. quae tunc documenta futuri?

quae voces avium? quanti per inane volatus?

qui vatum discursus erat? tibi corniger Hammon

et dudum taciti rupere silentia Delphi,

145 te Persae cecinere magi, te sensit Etruscus

augur et inspectis Babylonius horruit astris,

Chaldaei stupuere senes Cumanaque rursus

intonuit rupes, rabidae delubra Sibyllae.

nec te progenitum Cybeleius aere sonoro

150 lustravit Corybas: exercitus undique fulgens

adstitit; ambitur signis augustior infans,

sentit adorantes galeas, redditque ferocem

vagitum lituus.

                            Vitam tibi contulit idem

 p298  imperiumque dies; inter cunabula consul

155 proveheris, signas posito modo nomine fastos

donaturque tibi, qui te produxerat, annus.

ipsa Quirinali parvum te cinxit amictu

mater et ad primas docuit reptare curules.

uberibus sanctis inmortalique dearum

160 crescis adoratus gremio: tibi saepe Diana

Maenalios arcus venatricesque pharetras

suspendit, puerile decus; tu saepe Minervae

lusisti clipeo fulvamque impune pererrans

aegida tractasti blandos interritus angues;

165 saepe tuas etiam iam tum gaudente marito

velavit regina comas festinaque voti

praesumptum diadema dedit, tum lenibus ulnis

sustulit et magno porrexit ad oscula patri.

nec dilatus honos: mutatur principe Caesar;

170 protinus aequaris fratri.

                                           Non certius umquam

hortati superi, nullis praesentior aether

adfuit ominibus. tenebris involverat atra

lumen hiems densosque Notus collegerat imbres.

sed mox, cum solita miles te voce levasset,

175 nubila dissolvit Phoebus pariterque dabantur

sceptra tibi mundoque dies: caligine liber

Bosphorus adversam patitur Calchedona cerni.

nec tantum vicina nitent, sed tota repulsis

nubibus exuitur Thrace, Pangaea renident

180 insuetosque palus radios Maeotia vibrat.

 p300  nec Boreas nimbos aut sol ardentior egit:

imperii lux illa fuit; praesagus obibat

cuncta nitor risitque tuo natura sereno.

visa etiam medio populis mirantibus audax

185 stella die, dubitanda nihil nec crine retuso

languida, sed quantus numeratur nocte Bootes,

emicuitque plagis alieni temporis hospes

ignis et agnosci potuit, cum luna lateret:

sive parens Augusta fuit, seu forte reluxit

190 divi sidus avi, seu te properantibus astris

cernere sol patiens caelum commune remisit.

adparet quid signa ferant. ventura potestas

claruit Ascanio, subita cum luce comarum

innocuus flagraret apex Phrygioque volutus

195 vertice fatalis redimiret tempora candor.

at tua caelestes inlustrant omina flammae.

talis ab Idaeis primaevus Iuppiter antris

possessi stetit arce poli famulosque recepit

natura tradente deos; lanugine nondum

200 vernabant vultus nec adhuc per colla fluebant

moturae convexa comae; tum scindere nubes

discebat fulmenque rudi torquere lacerto.

    Laetior augurio genitor natisque superbus

iam paribus duplici fultus consorte redibat

205 splendebatque pio complexus pignora curru.

haud aliter summo gemini cum patre Lacones,

progenies Ledaea, sedent: in utroque relucet

frater, utroque soror; simili chlamys effluit auro;

 p302  stellati pariter crines. iuvat ipse Tonantem

210 error et ambiguae placet ignorantia matri;

Eurotas proprios discernere nescit alumnos.

    Ut domus excepit reduces, ibi talia tecum

pro rerum stabili fertur dicione locutus:

    "Si tibi Parthorum solium Fortuna dedisset,

215 care puer, terrisque procul venerandus Eois

barbarus Arsacio consurgeret ore tiaras:

sufficeret sublime genus luxuque fluentem

deside nobilitas posset te sola tueri.

altera Romanae longe rectoribus aulae

220 condicio. virtute decet, non sanguine niti.

maior et utilior fato coniuncta potenti,

vile latens virtus. quid enim? submersa tenebris

proderit obscuro veluti sine remige puppis

vel lyra quae reticet vel qui non tenditur arcus.

225    "Hanc tamen haud quisquam, qui non agnoverit ante

semet et incertos animi placaverit aestus,

inveniet; longis illuc ambagibus itur.

disce orbi, quod quisque sibi. cum conderet artus

nostros, aetheriis miscens terrena, Prometheus,

230 sinceram patri mentem furatus Olympo

continuit claustris indignantemque revinxit

et, cum non aliter possent mortalia fingi,

adiunxit geminas. illae cum corpore lapsae

intereunt, haec sola manet bustoque superstes

235 evolat. hanc alta capitis fundavit in arce

mandatricem operum prospecturamque labori;

 p304  illas inferius collo praeceptaque summae

passuras dominae digna statione locavit.

quippe opifex veritus confundere sacra profanis

240 distribuit partes animae sedesque removit.

iram sanguinei regio sub pectore cordis

protegit imbutam flammis avidamque nocendi

praecipitemque sui. rabie succensa tumescit,

contrahitur tepefacta metu. cumque omnia secum

245 duceret et requiem membris vesana negaret,

invenit pulmonis opem madidumque furenti

praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae.

at sibi cuncta petens, nil conlatura cupido

in iecur et tractus imos compulsa recessit,

250 quae, velut inmanis reserat dum belua rictus,

expleri pascique nequit: nunc verbere curas

torquet avaritiae, stimulis nunc flagrat amorum,

nunc gaudet, nunc maesta dolet satiataque rursus

exoritur caesaque redit pollentius hydra.

255    "Hos igitur potuit si quis sedare tumultus,

inconcussa dabit purae sacraria menti.

tu licet extremos late dominere per Indos,

te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent:

si metuis, si prava cupis, si duceris ira,

260 servitii patiere iugum; tolerabis iniquas

interius leges. tunc omnia iure tenebis,

cum poteris rex esse tui. proclivior usus

in peiora datur suadetque licentia luxum

inlecebrisque effrena favet. tum vivere caste

265  p306  asperius, cum prompta Venus; tum durius irae

consulitur, cum poena patet. sed comprime motus

nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit

occurrat, mentemque domet respectus honesti.

    "Hoc te praeterea crebro sermone monebo,

270 ut te totius medio telluris in ore

vivere cognoscas, cunctis tua gentibus esse

facta palam nec posse dari regalibus usque

secretum vitiis; nam lux altissima fati

occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes

275 intrat et abstrusos explorat fama recessus.

    "Sis pius in primis; nam cum vincamur in omni

munere, sola deos aequat clementia nobis.

neu dubie suspectus agas neu falsus amicis

rumorumve avidus: qui talia curat, inanes

280 horrebit strepitus nulla non anxius hora.

non sic excubiae, non circumstantia pila

quam tutatur amor. non extorquebis amari;

hoc alterna fides, hoc simplex gratia donat.

nonne vides, operum quod se pulcherrimus ipse

285 mundus amore liget, nec vi conexa per aevum

conspirent elementa sibi? quod limite Phoebus

contentus medio, contentus litore pontus

et, qui perpetuo terras ambitque vehitque,

nec premat incumbens oneri nec cesserit aër?

290 qui terret, plus ipse timet; sors ista tyrannis

convenit; invideant claris fortesque trucident,

 p308  muniti gladiis vivant saeptique venenis,

ancipites habeant arces trepidique minentur:

tu civem patremque geras, tu consule cunctis,

295 non tibi, nec tua te moveant, sed publica vota.

    "In commune iubes si quid censesque tenendum,

primus iussa subi: tunc observantior aequi

fit populus nec ferre negat, cum viderit ipsum

auctorem parere sibi. componitur orbis

300 regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus

humanos edicta valent quam vita regentis:

mobile mutatur semper cum principe vulgus.

    "His tamen effectis neu fastidire minores

neu pete praescriptos homini transcendere fines.

305 inquinat egregios adiuncta superbia mores.

non tibi tradidimus dociles servire Sabaeos,

Armeniae dominum non te praefecimus orae,

nec damus Assyriam, tenuit quam femina, gentem.

Romani, qui cuncta diu rexere, regendi,

310 qui nec Tarquinii fastus nec iura tulere

Caesaris. annales veterum delicta loquuntur:

haerebunt maculae. quis non per saecula damnat

Caesareae portenta domus? quem dira Neronis

funera, quem rupes Caprearum taetra latebit

315 incesto possessa seni? victura feretur

gloria Traiani, non tam quod Tigride victo

nostra triumphati fuerint provincia Parthi,

alta quod invectus fractis Capitolia Dacis,

 p310  quam patriae quod mitis erat. ne desine tales,

320 nate, sequi.

             "Si bella canant, prius agmina duris

exerce studiis et saevo praestrue Marti.

non brumae requies, non hibernacula segnes

enervent torpore manus. ponenda salubri

castra loco; praebenda vigil custodia vallo.

325 disce, ubi denseri cuneos, ubi cornua tendi

aequius aut iterum flecti; quae montibus aptae,

quae campis acies, quae fraudi commoda vallis,

quae via difficilis. fidit si moenibus hostis,

tum tibi murali libretur machina pulsu;

330 saxa rota; praeceps aries protectaque portas

testudo feriat; ruat emersura iuventus

effossi per operta soli. si longa moretur

obsidio, tum vota cave secura remittas

inclusumve putes; multis damnosa fuere

335 gaudia; dispersi pereunt somnove soluti;

saepius incautae nocuit victoria turbae.

neu tibi regificis tentoria larga redundent

deliciis, neve imbelles ad signa ministros

luxuries armata trahat. neu flantibus Austris

340 neu pluviis cedas, neu defensura calorem

aurea summoveant rapidos umbracula soles.

inventis utere cibis. solabere partes

aequali sudore tuas: si collis iniquus,

 p312  primus in; silvam si caedere provocat usus,

345 sumpta ne pudeat quercum stravisse bipenni.

calcatur si pigra palus, tuus ante profundum

pertemptet sonipes. fluvios tu protere cursu

haerentes glacie, liquidos tu scinde natatu.

nunc eques in medias equitum te consere turmas;

350 nunc pedes adsistas pediti. tum promptius ibunt

te socio, tum conspicuus gratusque geretur

sub te teste labor."

                                     Dicturum plura parentem

voce subis: "equidem, faveant modo numina coeptis,

haec effecta dabo, nec me fratrique tibique

355 dissimilem populi commissaque regna videbunt.

sed cur non potius, verbis quae disseris, usu

experior? gelidas certe nunc tendis in Alpes.

duc tecum comitem; figant sine nostra tyrannum

spicula; pallescat nostro sine barbarus arcu.

360 Italiamne feram furiis praedonis acerbi

subiectam? patiar Romam servire clienti?

usque adeone puer? nec me polluta potestas

nec pia cognati tanget vindicta cruoris?

per strages equitare libet. da protinus arma.

365 cur annos obicis? pugnae cur arguor impar?

aequalis mihi Pyrrhus erat, cum Pergama solus

verteret et patri non degeneraret Achilli.

denique si princeps castris haerere nequibo,

vel miles veniam."

                                     Delibat dulcia nati

370 oscula miratusque refert: "laudanda petisti;

sed festinus amor. veniet robustior aetas;

ne propera. necdum decimas emensus aristas

adgrederis metuenda viris: vestigia magnae

 p314  indolis agnosco. fertur Pellaeus, Eoum

375 qui domuit Porum, cum prospera saepe Philippi

audiret, laetos inter flevisse sodales

nil sibi vincendum patris virtute relinqui.

hos video motus. fas sit promittere patri:

tantus eris. nostro nec debes regna favori,

380 quae tibi iam natura dedit. sic mollibus olim

stridula ducturum pratis examina regem

nascentem venerantur apes et publica mellis

iura petunt traduntque favos; sic pascua parvus

vindicat et necdum firmatis cornibus audax

385 iam regit armentum vitulus. sed proelia differ

in iuvenem patiensque meum cum fratre tuere

me bellante locum. vos impacatus Araxes,

vos celer Euphrates timeat, sit Nilus ubique

vester et emisso quidquid sol imbuit ortu.

390 si pateant Alpes, habeat si causa secundos

iustior eventus, aderis partesque receptas

suscipies, animosa tuas ut Gallia leges

audiat et nostros aequus modereris Hiberos.

tunc ego securus fati laetusque laborum

395 discedam, vobis utrumque regentibus axem.

    "Interea Musis animus, dum mollior, instet

et quae mox imitere legat; nec desinat umquam

tecum Graia loqui, tecum Romana vetustas.

antiquos evolve duces, adsuesce futurae

400  p316  militiae, Latium retro te confer in aevum.

libertas quaesita placet? mirabere Brutum.

perfidiam damnas? Metti satiabere poenis.

triste rigor nimius? Torquati despice mores.

mors impensa bonum? Decios venerare ruentes.

405 vel solus quid fortis agat, te ponte soluto

oppositus Cocles, Muci te flamma docebit;

quid mora perfringat, Fabius; quid rebus in artis

dux gerat, ostendet Gallorum strage Camillus.

discitur hinc nullos meritis obsistere casus:

410 prorogat aeternam feritas tibi Punica famam,

Regule; successus superant adversa Catonis.

discitur hinc quantum paupertas sobria possit:

pauper erat Curius, reges cum vinceret armis,

pauper Fabricius, Pyrrhi cum sperneret aurum;

415 sordida dictator flexit Serranus aratra:

lustratae lictore casae fascesque salignis

postibus adfixi; collectae consule messes

et sulcata diu trabeato rura colono."

    Haec genitor praecepta dabat: velut ille carinae

420 longaevus rector, variis quem saepe procellis

exploravit hiems, ponto iam fessus et annis

aequoreas alni nato commendat habenas

et casus artesque docet: quo dextra regatur

sidere; quo fluctus possit moderamine falli;

425 quae nota nimborum; quae fraus infida sereni;

 p318  quid sol occiduus prodat; quo saucia vento

decolor iratos attollat Cynthia vultus.

adspice nunc, quacumque micas, seu circulus Austri,

magne parens, gelidi seu te meruere Triones,

430 adspice: completur votum. iam natus adaequat

te meritis et, quod magis est optabile, vincit

subnixus Stilichone tuo, quem fratribus ipse

discedens clipeum defensoremque dedisti.

pro nobis nihil ille pati nullumque recusat

435 discrimen temptare sui, non dura viarum,

non incerta maris, Libyae squalentis harenas

audebit superare pedes madidaque cadente

Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes.

    Hunc tamen in primis populos lenire feroces

440 et Rhenum pacare iubes. volat ille citatis

vectus equis nullaque latus stipante caterva,

aspera nubiferas qua Raetia porrigit Alpes,

pergit et hostiles (tanta est fiducia) ripas

incomitatus adit. totum properare per amnem

445 attonitos reges humili cervice videres.

ante ducem nostrum flavam sparsere Sygambri

caesariem pavidoque orantes murmure Franci

procubuere solo: iuratur Honorius absens

imploratque tuum supplex Alamannia nomen.

450 Bastarnae venere truces, venit accola silvae

Bructerus Hercyniae latisque paludibus exit

Cimber et ingentes Albim liquere Cherusci.

 p320  accipit ille preces varias tardeque rogatus

adnuit et magno pacem pro munere donat.

455 nobilitant veteres Germanica foedera Drusos,

Marte sed ancipiti, sed multis cladibus empta —

quis victum meminit sola formidine Rhenum?

quod longis alii bellis potuere mereri,

hoc tibi dat Stilichonis iter.

                                                 Post otia Galli

460 limitis hortaris Graias fulcire ruinas.

Ionium tegitur velis ventique laborant

tot curvare sinus servaturasque Corinthum

prosequitur facili Neptunus gurgite classes,

et puer, Isthmiaci iam pridem litoris exul,

465 secura repetit portus cum matre Palaemon.

plaustra cruore natant: metitur pellita iuventus:

pars morbo, pars ense perit. non lustra Lycaei,

non Erymantheae iam copia sufficit umbrae

innumeris exusta rogis, nudataque ferro

470 sic flagrasse suas laetantur Maenala silvas.

excutiat cineres Ephyre, Spartanus et Arcas

tutior exanguis pedibus proculcet acervos

fessaque pensatis respiret Graecia poenis!

gens, qua non Scythicos diffusior ulla Triones

475 incoluit, cui parvus Athos angustaque Thrace,

cum transiret, erat, per te viresque tuorum

fracta ducum lugetque sibi iam rara superstes,

et, quorum turbae spatium vix praebuit orbis,

uno colle latent. sitiens inclusaque vallo

480  p322  ereptas quaesivit aquas, quas hostibus ante

contiguas alio Stilicho deflexerat actu

mirantemque novas ignota per avia valles

iusserat averso fluvium migrare meatu.

    Obvia quid mirum vinci, cum barbarus ultro

485 iam cupiat servire tibi? tua Sarmata discors

sacramenta petit; proiecta pelle Gelonus

militat; in Latios ritus transistis Alani.

ut fortes in Marte viros animisque paratos,

sic iustos in pace legis longumque tueris

490 electos crebris nec succedentibus urges.

iudicibus notis regimur, fruimurque quietis

militiaeque bonis, ceu bellatore Quirino,

ceu placido moderante Numa. non inminet ensis,

nullae nobilium caedes; non crimina vulgo

495 texuntur; patria maestus non truditur exul;

impia continui cessant augmenta tributi;

non infelices tabulae; non hasta refixas

vendit opes; avida sector non voce citatur,

nec tua privatis crescunt aeraria damnis.

500 munificus largi, sed non et prodigus, auri.

perdurat non empta fides nec pectora merces

adligat; ipsa suo pro pignore castra laborant;

te miles nutritor amat.

                                        Quae denique Romae

 p324  cura tibi! quam fixa manet reverentia patrum!

505 firmatur senium iuris priscamque resumunt

canitiem leges emendanturque vetustae

acceduntque novae. talem sensere Solonem

res Pandioniae; sic armipotens Lacedaemon

despexit muros rigido munita Lycurgo.

510 quae sub te vel causa brevis vel iudicis error

neglegitur? dubiis quis litibus addere finem

iustior et mersum latebris educere verum?

quae pietas quantusque rigor tranquillaque magni

vis animi nulloque levis terrore moveri

515 nec nova mirari facilis! quam docta facultas

ingenii linguaeque modus! responsa verentur

legati, gravibusque latet sub moribus aetas.

    Quantus in ore pater radiat! quam torva voluptas

frontis et augusti maiestas grata pudoris!

520 iam patrias imples galeas; iam cornus avita

temptatur vibranda tibi; promittitur ingens

dextra rudimentis Romanaque vota moratur.

quis decor, incedis quotiens clipeatus et auro

squameus et rutilus cristis et casside maior!

525 sic, cum Threïcia primum sudaret in hasta,

flumina laverunt puerum Rhodopeia Martem.

quae vires iaculis vel, cum Gortynia tendis

spicula, quam felix arcus certique petitor

vulneris et iussum mentiri nescius ictum!

530 scis, quo more Cydon, qua dirigat arte sagittas

 p326  Armenius, refugo quae sit fiducia Partho:

sic Amphioniae pulcher sudore palaestrae

Alcides pharetras Dircaeaque tela solebat

praetemptare feris olim domitura Gigantes

535 et pacem latura polo, semperque cruentus

ibat et Alcmenae praedam referebat ovanti;

caeruleus tali prostratus Apolline Python

implicuit fractis moritura volumina silvis.

    Cum vectaris equo simulacraque Martia ludis,

540 quis mollis sinuare fugas, quis tendere contum

acrior aut subitos melior flexisse recursus?

Non te Massagetae, non gens exercita campo

Thessala, non ipsi potuerunt aequare bimembres;

vix comites alae, vix te suspensa sequuntur

545 agmina ferventesque tument post terga dracones.

utque tuis primum sonipes calcaribus arsit,

ignescunt patulae nares, non sentit harenas

ungula discussaeque iubae sparguntur in armos;

turbantur phalerae, spumosis morsibus aurum

550 fumat, anhelantes exundant sanguine gemmae.

ipse labor pulvisque decet confusaque motu

caesaries; vestis radiato murice solem

combibit, ingesto crispatur purpura vento.

si dominus legeretur equis, tua posceret ultro

555 verbera Nereidum stabulis nutritus Arion

serviretque tuis contempto Castore frenis

 p328  Cyllarus et flavum Xanthus sprevisset Achillem.

ipse tibi famulas praeberet Pegasus alas

portaretque libens melioraque pondera passus

560 Bellerophonteas indignaretur habenas.

quin etiam velox Aurorae nuntius Aethon,

qui fugat hinnitu stellas roseoque domatur

Lucifero, quotiens equitem te cernit ab astris,

invidet inque tuis mavult spumare lupatis.

565    Nunc quoque quos habitus, quantae miracula pompae

vidimus, Ausonio cum iam succinctus amictu

per Ligurum populos solito conspectior ires

atque inter niveas alte veherere cohortes,

obnixisque simul pubes electa lacertis

570 sidereum gestaret onus. sic numina Memphis

in vulgus proferre solet; penetralibus exit

effigies, brevis illa quidem: sed plurimus infra

liniger imposito suspirat vecte sacerdos

testatus sudore deum; Nilotica sistris

575 ripa sonat Phariosque modos Aegyptia ducit

tibia; summissis admugit cornibus Apis.

omnis nobilitas, omnis tua sacra frequentat

Thybridis et Latii suboles; convenit in unum

quidquid in orbe fuit procerum, quibus auctor honoris

580 vel tu vel genitor. numeroso consule consul

cingeris et socios gaudes admittere patres.

inlustri te prole Tagus, te Gallia doctis

civibus et toto stipavit Roma senatu.

portatur iuvenum cervicibus aurea sedes

585 ornatuque novo gravior deus. asperat Indus

velamenta lapis pretiosaque fila smaragdis

 p330  ducta virent; amethystus inest et fulgor Hiberus

temperat arcanis hyacinthi caerula flammis.

nec rudis in tali suffecit gratia textu;

590 auget acus meritum picturatumque metallis

vivit opus: multa remorantur iaspide cultus3

et variis spirat Nereia baca figuris.

quae tantum potuit digitis mollire rigorem

ambitiosa colus? vel cuius pectinis arte

595 traxerunt solidae gemmarum stamina telae?

invia quis calidi scrutatus stagna profundi

Tethyos invasit gremium? quis divitis algae

germina flagrantes inter quaesivit harenas?

quis iunxit lapides ostro? quis miscuit ignes

600 Sidonii Rubrique maris? tribuere colorem

Phoenices, Seres subtegmina, pondus Hydaspes.

hoc si Maeonias cinctu graderere per urbes,

in te pampineos transferret Lydia thyrsos,

in te Nysa choros; dubitassent orgia Bacchi,

605 cui furerent; irent blandae sub vincula tigres.

talis Erythraeis intextus nebrida gemmis

Liber agit currus et Caspia flectit eburnis

colla iugis: Satyri circum crinemque solutae

Maenades adstringunt hederis victricibus Indos;

610 ebrius hostili velatur palmite Ganges.

    Auspice mox laetum sonuit clamore tribunal

te fastos ineunte quater. sollemnia ludit

omina libertas; deductum Vindice morem

lex celebrat, famulusque iugo laxatus erili

615 ducitur et grato remeat securior ictu.

tristis condicio pulsata fronte recedit;

in civem rubuere genae, tergoque removit

verbera permissi felix iniuria voti.

    Prospera Romuleis sperantur tempora rebus

620 in nomen ventura tuum. praemissa futuris

dant exempla fidem: quotiens te cursibus aevi

praefecit, totiens accessit laurea patri.

ausi Danuvium quondam transnare Gruthungi

in lintres fregere nemus; ter mille ruebant

625 per fluvium plenae cuneis inmanibus alni.

dux Odothaeus erat. tantae conamina classis

incipiens aetas et primus contudit annus:

summersae sedere rates; fluitantia numquam

largius Arctoos pavere cadavera pisces;

630 corporibus premitur Peuce; per quinque recurrens

ostia barbaricos vix egerit unda cruores,

confessusque parens Odothaei regis opima

rettulit exuviasque tibi. civile secundis

conficis auspiciis bellum. tibi debeat orbis

635 fata Gruthungorum debellatumque tyrannum:

Hister sanguineos egit te consule fluctus;

Alpinos genitor rupit te consule montes.

    Sed patriis olim fueras successibus auctor,

nunc eris ipse tuis. semper venere triumphi

640 cum trabeis sequiturque tuos victoria fasces.

 p332  sis, precor, adsiduus consul Mariique relinquas

et senis Augusti numerum. quae gaudia mundo,

per tua lanugo cum serpere coeperit ora,

cum tibi protulerit festas nox pronuba taedas!

645 quae tali devota toro, quae murice fulgens

ibit in amplexus tanti regina mariti?

quaenam tot divis veniet nurus, omnibus arvis

et toto donanda mari? quantusque feretur

idem per Zephyri metas Hymenaeus et Euri!

650 o mihi si liceat thalamis intendere carmen

conubiale tuis, si te iam dicere patrem!

tempus erit, cum tu trans Rheni cornua victor,

Arcadius captae spoliis Babylonis onustus

communem maiore toga signabitis annum;

655 crinitusque tuo sudabit fasce Suebus,

ultima fraternas horrebunt Bactra secures.


Apparatus Criticus:

1 sumant B; Birt reads sumunt, following the other MSS.

2 Birt, with the MSS., aspera; I return to the prospera of the edit. princeps.

3 Birt vultus; cod. Ambrosianus cultus


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: 2004, VI Kal. Jan.