[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Hac in pagina telaris invenitur liber carminis
de raptu Proserpinae

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
II

C. Claudiani
De raptu Proserpinae

Vol. II
p292
Libri Primi
Praefatio
(XXXII)

[link to English translation] Inventa secuit primus qui nave profundum

et rudibus remis sollicitavit aquas,

qui dubiis ausus committere flatibus alnum

quas natura negat praebuit arte vias:

5 tranquillis primum trepidus se credidit undis

litora securo tramite summa legens;

mox longos temptare sinus et linquere terras

et leni coepit pandere vela Noto.

ast ubi paulatim praeceps audacia crevit

10 cordaque languentem dedidicere metum,

iam vagus inrumpit pelagus caelumque secutus

Aegaeas hiemes Ioniumque domat.

Liber Primus
(XXXII)

[link to English translation] Inferni raptoris equos adflataque curru

sidera Taenario caligantesque profundae

Iunonis thalamos audaci promere cantu

p294 mens congesta iubet. gressus removete profani.

5 iam furor humaos nostro de pectore sensus

expulit et totum spirant praecordia Phoebum;

iam mihi cernuntur trepidis delubra moveri

sedibus et claram dispergere limina lucem

adventum testata dei; iam magnus ab imis

10 auditur fremitus terris templumque remugit

Cecropium sanctasque faces extollit Eleusis.

angues Triptolemi strident et squamea curvis

colla levant attrita iugis lapsuque sereno

erecti roseas tendunt ad carmina cristas.

15 ecce procul ternis Hecate variata figuris

exoritur, levisque simul procedit Iacchus

crinali florens hedera, quem Parthica velat

tigris et auratos in nodum colligit ungues:

ebria Maeonius firmat vestigia thyrsus.

20 [link to English translation] Di, quibus innumerum vacui famulatur Averni

vulgus iners, opibus quorum donatur avaris

quidquid in orbe perit, quos Styx liventibus ambit

interfusa vadis et quos fumantia torquens

aequora gurgitibus Phlegethon perlustrat anhelis —

25 vos mihi sacrarum penetralia pandite rerum

et vestri secreta poli: qua lampade Ditem

flexit Amor; quo ducta ferox Proserpina raptu

possedit dotale Chaos quantasque per oras

sollicito genetrix erraverit anxia cursu;

30 unde datae populis fruges et glande relicta

cesserit inventis Dodonia quercus aristis.

[link to English translation] Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras

p296 proelia moturus superis, quod solus egeret

conubiis sterilesque diu consumeret annos

35 impatiens nescire torum nullasque mariti

inlecebras nec dulce patris cognoscere nomen.

iam quaecumque latent ferali monstra barathro

in turmas aciemque ruunt contraque Tonantem

coniurant Furiae, crinitaque sontibus hydris

40 Tesiphone quatiens infausto lumine pinum

armatos ad castra vocat pallentia Manes.

paene reluctatis iterum pugnantia rebus

rupissent elementa fidem penitusque revulso

carcere laxatis pubes Titania vinclis

45 vidisset caeleste iubar rursusque cruentus

Aegaeon positis aucto de corpore nodis

obvia centeno vexasset fulmina motu.

[link to English translation] Sed Parcae vetuere minas orbique timentes

ante pedes soliumque ducis fudere severam

50 canitiem genibusque suas cum supplice fletu

admovere manus, quarum sub iure tenentur

omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt

longaque ferratis evolvunt saecula fusis.

prima fero Lachesis clamabat talia regi

55 incultas dispersa comas:

[link to English translation] "O maxime noctis

arbiter umbrarumque potens, cui nostra laborant

stamina, qui finem cunctis et semina praebes

nascendique vices alterna morte rependis,

qui vitam letumque regis (nam quidquid ubique

60 gignit materies, hoc te donante creatur

debeturque tibi certisque ambagibus aevi

p298 rursus corporeos animae mittuntur in artus):

ne pete firmatas pacis dissolvere leges,

quas dedimus nevitque colus, neu foedera fratrum

65 civili converte tuba. cur impia tollis

signa? quid incestis aperis Titanibus auras?

posce Iovem; dabitur coniunx."

[link to English translation] Vix illa:1 pepercit

erubuitque preces, animusque relanguit atrox

quamvis indocilis flecti: ceu turbine rauco

70 cum gravis armatur Boreas glacieque nivali

hispidus et Getica concretus grandine pennas

disrumpit pelagus, silvas camposque sonoro

flamine rapturus; si forte adversus aënos

Aeolus obiecit postes, vanescit inanis

75 impetus et fractae redeunt in claustra procellae.

Tunc Maia genitum, qui fervida dicta reportet,

imperat acciri. Cyllenius adstitit ales

somniferam quatiens virgam tectusque galero.

ipse rudi fultus soli nigraque verendus

80 maiestate sedet: squalent inmania foedo

sceptra situ; sublime caput maestissima nubes

asperat et dirae riget inclementia formae;

terrorem dolor augebat. tunc talia celso

ore tonat (tremefacta silent dicente tyranno

85 atria: latratum triplicem compescuit ingens

ianitor et presso lacrimarum fonte resedit

Cocytos tacitisque acheron obmutuit undis

et Phlegethonteae requierunt murmura ripae):

p300 [link to English translation] "Atlantis Tegeaee nepos, commune profundis

90 et superis numen, qui fas per limen utrumque

solus habes geminoque facis commercia mundo,

i celer et proscinde Notos et iussa superbo

redde Iovi: 'tantumne tibi, saevissime frater,

in me iuris erit? sic nobis noxia vires

95 cum caelo Fortuna tulit? num robur et arma

perdidimus, si rapta dies? an forte iacentes

ignavosque putas, quod non Cyclopia tela

stringimus aut vanas tonitru deludimus auras?

nonne satis visum, grati quod luminis expers

100 tertia supremae patior dispendia sortis

informesque plagas, cum te laetissimus ornet

Signifer et vario cingant splendore Triones;

sed thalamis etiam prohibes? Nereia glauco

Neptunum gremio complectitur Amphitrite;

105 te consanguineo recipit post fulmina fessum

Iuno sinu. quid enim narrem Latonia furta,

quid Cererem magnamque Themin? tibi tanta creandi

copia; te felix natorum turba coronat.

ast ego deserta maerens inglorius aula

110 implacidas nullo solabor pignore curas?

non adea toleranda quies. primordia testor

noctis et horrendae stagna intemerata paludis:

si dicto parere negas, patefacta ciebo

Tartara, Saturni veteres laxabo catenas,

115 obducam tenebris solem, compage soluta

lucidus umbroso miscebitur axis Averno."

p302 [link to English translation] Vix ea fatus erat, iam nuntius astra tenebat.

audierat mandata Pater secumque volutat

diversos ducens animos, quae tale sequatur

120 coniugium Stygiosque velit pro sole recessus.

certa requirenti tandem sententia sedit.

[link to English translation] Hennaeae Cereri proles optata virebat

unica, nec tribuit subolem Lucina secundam

fessaque post primos haeserunt viscera partus

125 infecunda quidem; sed cunctis altior extat

matribus et numeri damnum Proserpina pensat.

hanc fovet, hanc sequitur: vitulam non blandius ambit

torva parens, pedibus quae nondum proterit arva

nec nova lunatae curvavit germina frontis.

130 iam matura toro plenis adoleverat annis

virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem

sollicitat mixtaque tremit formidine votum.

personat aula procis: pariter pro virgine certant

Mars clipeo melior, Phoebus praestantior arcu;

135 Mars donat Rhodopen, Phoebus largitur Amyclas

et Delon Clariosque lares; hinc aemula Iuno,

hinc poscit Latona nurum. despexit utrumque

flava Ceres raptusque timens (heu caeca futuri!)

commendat Siculis furtim sua gaudia terris

140 infidis Laribus natam commisit alendam,

aethera deseruit Siculasque relegat in oras]2

ingenio confisa loci.

[link to English translation] Trinacria quondam

Italiae pars iuncta fuit; sed pontus et aestus

mutavere situm. rupit confinia Nereus

145 victor et abscissos interluit aequore montes,

p304 parvaque cognatas prohibent discrimina terras.

nunc illam socia ruptam tellure trisulcam

opposuit Natura mari: caput inde Pachyni

respuit Ionia praetentis rupibus iras;

150 hinc latrat Gaetula Thetis Lilybaeaque pulsat

brachia consurgens; hinc indignata teneri

concutit obiectum rabies Tyrrhena Pelorum.

in medio scopulis se porrigit Aetna perustis,

Aetna Giganteos numquam tacitura triumphos,

155 Enceladi bustum, qui saucia terga revinctus

spirat inexhaustum flagranti vulnere sulphur

et, quotiens detractat onus cervice rebelli

in laevum dextrumque latus, tunc insula fundo

vellitur et dubiae nutant cum moenibus urbes.

160 [link to English translation] Aetnaeos apices solo cognoscere visu,

non aditu temptare licet. pars cetera frondet

arboribus; teritur nullo cultore cacumen.

nunc movet indigenas nimbos piceaque gravatum

foedat nube diem, nunc motibus astra lacessit

165 terrificis damnisque suis incendia nutrit.

sed quamvis nimio fervens exuberet aestu,

scit nivibus servare fidem pariterque favillis

durescit glacies tanti secura vaporis,

arcano defensa gelu, fumoque fideli

170 lambit contiguas innoxia flamma pruinas.

quae scopulos tormenta rotant? quae tanta cavernas

p306 vis glomerat? quo fonte ruit Vulcanius amnis?

sive quod obicibus discurrens ventus opertis

offenso rimosa furit per saxa meatu,

175 dum scrutatur iter, libertatemque reposcens

putria multivagis populatur flatibus antra;

seu mare sulphurei ductum per viscera montis

oppressis ignescit aquis et pondera librat.

[link to English translation] Hic ubi servandum mater fidissima pignus

180 abdidit, ad Phrygios tendit secura penates

turrigeramque petit Cybelen sinuosa draconum

membra regens, volucri qui pervia nubila tractu

signant et placidis umectant frena venenis:

frontem crista tegit; pingunt maculosa virentes

185 terga notae; rutilum squamis intermicat aurum.

nunc spiris Zephyros tranant; nunc arva volatu

inferiora secant. cano rota pulvere labens

sulcatam fecundat humum: flavescit aristis

orbita; surgentes condunt vestigia fruges,

190 vestit iter comitata seges.

[link to English translation] Iam linquitur Aetna

totaque decrescit refugo Trinacria visu.

heu quotiens praesaga mali violavit oborto

rore genas! quotiens oculos ad tecta retorsit

talia voce movens: "salve, gratissima tellus,

195 quam nos praetulimus caelo, tibi gaudia nostri

sanguinis et caros uteri commendo labores.

praemia digna manent: nullos patiere ligones

et nullo rigidi versabere vomeris ictu.

sponte tuus florebit ager; cessante iuvenco

200

p308 ditior oblatas mirabitur incola messes."

sic ait et fulvis tetigit serpentibus Idam.

[link to English translation] Hic sedes augusta deae templique colendi

religiosa silex, densis quam pinus obumbrat

frondibus et nulla lucos agitante procella

205 stridula coniferis modulatur carmina ramis.

terribiles intus thiasi vesanaque mixto

concentu delubra gemunt; ululatibus Ide

bacchatur; timidas inclinant Gargara silvas.

postquam visa Ceres, mugitum tympana frenant;

210 conticuere chori; Corybas non impulit ensem,

non buxus, non aera sonant blandasque leones

submisere iubas. adytis gavisa Cybebe

exilit et pronas extendit ad oscula turres.

[link to English translation] Viderat haec dudum summa speculatus ab arce

215 Iuppiter ac Veneri mentis penetralia pandit:

"curarum, Cytherea, tibi secreta fatebor.

candida Tartareo nuptum Proserpina regi

iam pridem decreta dari: sic Atropos urget;

sic cecinit longaeva Themis. nunc matre remota

220 rem peragi tempus. fines invade Sicanos

et Cereris prolem patulis inludere campis,

crastina puniceos cum lux detexerit ortus,

coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta,

me quoque, saepe soles. cur ultima regna quiescunt?

225 nulla sit inmunis regio nullumque sub umbris

pectus inaccensum Veneri. iam tristis Erinys

p310 sentiat ardores; Acheron Ditisque severi

ferrea lascivis mollescant corda sagittis."

[link to English translation] Accelerat praecepta Venus; iussuque parentis

230 Pallas et inflexo quae terret Maenala cornu

addunt se comites. divino semita gressu

claruit, augurium qualis laturus iniquum

praepes sanguineo dilabitur igne cometes

prodigiale rubens: non illum navita tuto,

235 non impune vident populi, sed crine minaci

nuntiat aut ratibus ventos aut urbibus hostes.

devenere locum, Cereris quo tecta nitebant

Cyclopum firmata manu: stant ardua ferro

moenia, ferrati postes, inmensaque nectit

240 claustra chalybs. nullum tanto sudore Pyragmon

nec Steropes construxit opus: non talibus umquam

spiravere Notis animae nec flumine tanto

incoctum maduit lassa cervice metallum.

atria cingit ebur; trabibus solidatur aënis

245 culmen et in celsas surgunt electra columnas.

[link to English translation] Ipsa domum tenero mulcens Proserpina cantu

inrita texebat rediturae munera matri.

hic elementorum seriem sedesque paternas

insignibat acu, veterem qua lege tumultum

250 discrevit Natura parens et semina iustis

discessere locis: quidquid leve, fertur in altum;

in medium graviora cadunt; incanduit aër;

legit flamma polum; fluxit mare; terra pependit.

nec color unus erat: stellas accendit in auro,

255 p312 ostro fundit aquas. attollit litora gemmis

filaque mentitos iamiam caelantia fluctus

arte tument: credas inlidi cautibus algam

et raucum bibulis inserpere murmur harenis.

addit quinque plagas: mediam subtegmine rubro

260 obsessam fervore notat; squalebat inustus

limes et adsiduo sitiebant stamina sole.

vitales utrimque duas, quas mitis oberrat

temperies habitanda viris; in fine supremo

torpentes traxit geminas brumaque perenni

265 foedat et aeterno contristat frigore telas.

nec non et patrui pingit sacraria Ditis

fatalesque sibi Manes; nec defuit omen,

praescia nam subitis maduerunt fletibus ora.

[link to English translation] Coeperat et vitreis summo iam margine texti

270 Oceanum sinuare vadis; sed cardine verso

cernit adesse deas imperfectumque laborem

deserit et niveos infecit purpura vultus

per liquidas succensa genas castaeque pudoris

illuxere faces: non sic decus ardet eburnum,

275 Lydia Sidonio quod femina tinxerit ostro.

[link to English translation] Merserat unda diem; sparso nox umida somno

languida caeruleis invexerat otia bigis,

iamque viam Pluto superas molitur ad auras

germani monitu. torvos invisa iugales

280 Allecto temone ligat, qui pascua mandunt

Cocyti pratisque Erebi nigrantibus errant

p314 stagnaque tranquillae potantes marcida Lethes

aegra soporatis spumant oblivia linguis:

Orphnaeus crudele micans Aethonque sagitta

285 ocior et Stygii sublimis gloria Nycteus

armenti Ditisque nota signatus Alastor.

stabant ante fores iuncti saevumque fremebant

crastina venturae spectantes gaudia praedae.


Apparatus Criticus:

1 illa Ϛ; Birt reads ille with the better MSS.

2 Heinsius bracketed these lines as spurious, and neither D nor V has l. 140.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VII Kal. Aug. 07