[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
I

Hac in pagina telaris invenitur liber carminis
de raptu Proserpinae

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
III

C. Claudiani
De raptu Proserpinae

Vol. II
p314
Libri Secundi
Praefatio
(XXXIV)

[link to English translation] Otia sopitis ageret cum cantibus Orpheus

neglectumque diu deposuisset opus,

lugebant erepta sibi solatia Nymphae,

quaerebant dulces flumina maesta modos.

5 saeva feris natura redit metuensque leonem

implorat citharae vacca tacentis opem.

illius et duri flevere silentia montes

silvaque Bistoniam saepe secuta chelyn.

[link to English translation] Sed postquam Inachiis Alcides missus ab Argis

10 Thracia pacifero contigit arva pede

diraque sanguinei vertit praesaepia regis

et Diomedeos gramine pavit equos,

tunc patriae festo laetatus tempore vates

desuetae repetit fila canora lyrae

15 p316 et resides levi modulatus pectine nervos

pollice festivo nobile duxit ebur.

vix auditus erat: venti frenantur et undae,

pigrior adstrictis torpuit Hebrus aquis,

porrexit Rhodope sitientes carmina rupes,

20 excussit gelidas pronior Ossa nives;

ardua nudato descendit populus Haemo

et comitem quercum pinus amica trahit,

Cirrhaeasque dei quamvis despexerit artes,

Orpheis laurus vocibus acta venit.

25 securum blandi leporem fovere Molossi

vicinumque lupo praebuit agna latus.

concordes varia ludunt cum tigride dammae;

Massylam cervi non timuere iubam.

[link to English translation] Ille novercales stimulos actusque canebat

30 Herculis et forti monstra subacta manu,

qui timidae matri pressos ostenderit angues

intrepidusque fero riserit ore puer:

"te neque Dictaeas quatiens mugitibus urbes

taurus nec Stygii terruit ira canis,

35 non leo sidereos caeli rediturus ad axes,

non Erymanthei gloria montis aper.

solvis Amazonios cinctus, Stymphalidas arcu

adpetis, occiduo ducis ab orbe greges

tergeminique ducis numerosos deicis artus

40 et totiens uno victor ab hoste redis.

non cadere Antaeo, non crescere profuit hydrae;

nec cervam volucres eripuere pedes.

Caci flamma perit; rubuit Busiride Nilus;

prostratis maduit nubigenis Pholoë.

45 p318 te Libyci stupuere sinus, te maxima Tethys

horruit, imposito cum premerere polo:

firmior Herculea mundus cervice pependit;

lustrarunt umeros Phoebus et astra tuos."

[link to English translation] Thracius haec vates. sed tu Tirynthius alter,

50 Florentine, mihi: tu mea plectra moves

antraque Musarum longo torpentia somno

excutis et placidos ducis in orbe choros.

Liber Secundus
(XXXV)

[link to English translation] Impulit Ionios praemisso lumine fluctus

nondum pura dies; tremulis vibratur in undis

ardor et errantes ludunt per caerula flammae.

iamque audax animi fidaeque oblita parentis

5 fraude Dionaea riguos Proserpina saltus

(sic Parcae iussere) petit. ter cardine verso

praesagum cecinere fores; ter conscia fati

flebile terrificis gemuit mugitibus Aetna.

nullis illa tamen monstris nulloque tenetur

10 prodigio. comites gressum iunxere sorores.

[link to English translation] Prima dolo gaudens et tanto concita voto

it Venus et raptus metitur corde futuros,

iam dirum flexura chaos, iam Dite subacto

ingenti famulos Manes ductura triumpho.

15 p320 illi multifidos crinis sinuatur in orbes

Idalia divisus acu; sudata marito

fibula purpureos gemma suspendit amictus.

[link to English translation] Candida Parrhasii post hanc regina Lycei

et Pandionias quae cuspide protegit arces,

20 utraque virgo, ruunt: haec tristibus aspera bellis,

haec metuenda feris. Tritonia casside fulva

caelatum Typhona gerit, qui summa peremptus

ima parte viget, moriens et parte superstes;

hastaque terribili surgens per nubila ferro

25 instar habet silvae; tantum stridentia colla

Gorgonis obtentu pallae fulgentis inumbrat.

at Triviae lenis species et multus in ore

frater erat, Phoebique genas et lumina Phoebi

esse putes, solusque dabat discrimina sexus.

30 brachia nuda nitent; levibus proiecerat auris

indociles errare comas, arcuque remisso

otia nervus agit; pendent post terga sagittae.

crispatur gemino vestis Gortynia cinctu

poplite fusa tenus, motoque in stamine Delos

35 errat et aurato trahitur circumflua ponto.

[link to English translation] Quas inter Cereris proles, nunc gloria matris,

mox dolor, aequali tendit per gramina passu

nec membris nec honore minor potuitque videri

Pallas, si clipeum ferret, si spicula, Phoebe.

40 collectae tereti nodantur iaspide vestes.

pectinis ingenio numquam felicior artis

contigit eventus; nulli sic consona telae

fila nec in tantum veri duxere figuras.

hic Hyperionio Solem de semine nasci

45 p322 fecerat et pariter, forma sed dispare, Lunam,

aurorae noctisque duces; cunabula Tethys

praebet et infantes gremio solatur anhelos

caeruleusque sinus roseis radiatur alumnis.

invalidum dextro portat Titana lacerto

50 nondum luce gravem nec pubescentibus alte

cristatum radiis: primo clementior aevo

fingitur et tenerum vagitu despuit ignem.

laeva parte soror vitrei libamina potat

uberis et parvo signatur tempora cornu.

55 [link to English translation] Tali luxuriat cultu. comitantur euntem

Naides et socia stipant utrimque caterva,

quae fontes, Crinise, tuos et saxa rotantem

Pantagiam nomenque Gelam qui praebuit urbi

concelebrant, quas pigra vado Camerina palustri,

60 quas Arethusaei latices, quas advena nutrit

Alpheus; Cyane totum supereminet agmen:

qualis Amazonidum peltis exultat aduncis

pulchra cohors, quotiens Arcton populata virago

Hippolyte niveas ducit post proelia turmas,

65 seu flavos stravere Getas seu forte rigentem

Thermodontiaca Tanaim fregere securi;

aut quales referunt Baccho sollemnia Nymphae

Maeoniae, quas Hermus alit, ripasque paternas

percurrunt auro madidae: laetatur in antro

70 amnis et undantem declinat prodigus urnam.

[link to English translation] Viderat herboso sacrum de vertice vulgus

Henna parens florum curvaque in valle sedentem

p324 compellat Zephyrum: "pater o gratissime veris,

qui mea lascivo regnas per prata meatu

75 semper et adsiduis inroras flatibus annum,

respice Nympharum coetus et celsa Tonantis

germina per nostros dignantia ludere campos.

nunc adsis faveasque, precor; nunc omnia fetu

pubescant virgulta velis, ut fertilis Hybla

80 invideat vincique suos non abnuat hortos.

quidquid turiferis spirat Panchaia silvis,

quidquid odoratus longe blanditur Hydaspes,

quidquid ab extremis ales longaeva colonis

colligit optato repetens exordia leto,1

85 in venas disperge meas et flamine largo

rura fove. merear divino pollice carpi

et nostris cupiant ornari numina sertis."

[link to English translation] Dixerat; ille novo madidantes nectare pennas

concutit et glaebas fecundo rore maritat,

90 quaque volat vernus sequitur rubor; omnis in herbas

turget humus medioque patent convexa sereno;

sanguineo splendore rosas, vaccinia nigro

induit et dulci violas ferrugine pingit.

Parthica quae tantis variantur cingula gemmis

95 regales vinctura sinus? Quae vellera tantum

ditibus Assyrii spumis fucantur aëni?

non tales volucer pandit Iunonius alas,

nec sic innumeros arcu mutante colores

incipiens redimitur hiems, cum tramite flexo

100 semita discretis interviret umida nimbis.

[link to English translation] Forma loci superat flores: curvata tumore

parvo planities et mollibus edita clivis

creverat in collem. vivo de pumice fontes

p326 roscida mobilibus lambebant gramina rivis

105 silvaque torrentes ramorum frigore soles

temperat et medio brumam sibi vindicat aestu:

apta fretis abies, bellis accommoda cornus,

quercus amica Iovi, tumulos tectura cupressus,

ilex plena favis, venturi praescia laurus;

110 fluctuat hic denso crispata cacumine buxus,

hic hederae serpunt, hic pampinus induit ulmos.

haud procul inde lacus (Pergum dixere Sicani)

panditur et nemorum frondoso margine cinctus

vicinis pallescit aquis: admittit in altum

115 cernentes oculos et late pervius umor

ducit inoffensos liquido sub flumine visus

imaque perspicui prodit secreta profundi.

huc elapsa cohors gaudet per florida rura.2

[link to English translation] Hortatur Cytherea legant: "nunc ite, sorores,

120 dum matutinis praesudat solibus aër,

dum meus humectat flaventes Lucifer agros

roranti praevectus equo." sic fata doloris

carpit signa sui. varios tum cetera saltus

invasere cohors: credas examina fundi

125 Hyblaeum raptura thymum, cum cerea reges

castra movent fagique cava dimissus ab alvo

mellifer electis exercitus obstrepit herbis.

pratorum spoliatur honos: haec lilia fuscis

intexit violis; hanc mollis amaracus ornat;

130 haec graditur stellata rosis, haec alba ligustris.

te quoque, flebilibus maerens Hyacinthe figuris,

p328 Narcissumque metunt, nunc inclita germina veris,

praestantes olim pueros: tu natus Amyclis,

hunc Helicon genuit; disci te perculit error,

135 hunc fontis decepit amor; te fronte retusa

Delius, hunc fracta Cephisus harundine luget.

[link to English translation] Aestuat ante alias avido fervore legendi

frugiferae spes una deae: nunc vimine texto

ridentes calathos spoliis agrestibus implet;

140 nunc sociat flores seseque ignara coronat,

augurium fatale tori. quin ipsa tubarum

armorumque potens dextram, qua fortia turbat

agmina, qua stabiles portas et moenia vellit,

iam levibus laxat studiis hastamque reponit

145 insuetisque docet galeam mitescere sertis;

ferratus lascivit apex horrorque recessit

Martius et cristae pacato fulgure vernant.

nec, quae Parthenium canibus scrutatur odorem,

aspernata choros libertatemque comarum

150 iniecta voluit tantum frenare corona.

[link to English translation] Talia virgineo passim dum more geruntur,

ecce repens mugire fragor, confligere turres

pronaque vibratis radicibus oppida verti.

causa latet; dubios agnovit sola tumultus

155 diva Paphi mixtoque metu perterrita gaudet.

iamque per anfractus animarum rector opacos

sub terris quaerebat iter gravibusque gementem

p330 Enceladum calcabat equis: inmania findunt

membra rotae pressaque Gigas cervice laborat

160 Sicaniam cum Dite ferens temptatque moveri

debilis et fessis serpentibus impedit axem:

fumida sulphureo praelabitur orbita dorso.

ac velut occultus securum pergit in hostem

miles et effossi subter fundamina campi

165 transilit inclusos arcano limite muros

turbaque deceptas victrix erumpit in arces

terrigenas imitata viros: sic tertius heres

Saturni latebrosa vagis rimatur habenis

devia, fraternum cupiens exire sub orbem.

170 ianua nulla patet; prohibebant undique rupes

oppositae duraque deum compage tenebant:

non tulit ille moras indignatusque trabali

saxa ferit sceptro. Siculae sonuere cavernae;

turbatur Lipare; stupuit fornace relicta

175 Mulciber et trepidus deiecit fulmina Cyclops.

audiit et si quem glacies Alpina coercet

et qui te, Latiis nondum praecincte tropaeis

Thybri, natat missamque Pado qui remigat alnum.

[link to English translation] Sic, cum Thessaliam scopulis inclusa teneret

180 Peneo stagnante palus et mersa negaret

arva coli, trifida Neptunus cuspide montes

impulit adversos: tunc forti saucius ictu

dissiluit gelido vertex Ossaeus Olympo;

carceribus laxantur aquae factoque meatu

185 redduntur fluviusque mari tellusque colonis.

p332 [link to English translation] Postquam victa manu duros Trinacria nexus

solvit et inmenso late discessit hiatu,

adparet subitus caelo timor; astra viarum

mutavere fidem; vetito se proluit Arctos

190 aequore; praecipitat pigrum formido Booten,

horruit Orion. audito palluit Atlas

hinnitu: rutilos obscurat anhelitus axes

discolor et longa solitos caligine pasci

terruit orbis equos; pressis haesere lupatis

195 attoniti meliore polo rursusque verendum

in chaos obliquo certant temone reverti.

mox ubi pulsato senserunt verbera tergo

et solem didicere pati, torrentius amne

hiberno tortaque ruunt pernicius hasta:

200 quantum non iaculum Parthi, non impetus Austri,

non leve sollicitae mentis discurrit acumen.

sanguine frena calent; corrumpit spiritus auras

letifer; infectae spumis vitiantur harenae.

[link to English translation] Diffugiunt Nymphae: rapitur Proserpina curru

205 imploratque deas. iam Gorgonis ora revelat

Pallas et intento festinat Delia telo

nec patruo cedunt: stimulat communis in arma

virginitas crimenque feri raptoris acerbat.

ille velut stabuli decus armentique iuvencam

210 cum leo possedit nudataque viscera fodit

unguibus et rabiem totos exegit in armos:

stat crassa turpis sanie nodosque iubarum

excutit et viles pastorum despicit iras.

[link to English translation] "Ignavi domitor vulgi, deterrime fratrum",

215 p334 Pallas ait "quae te stimulis facibusque profanis

Eumenides movere? tua cur sede relicta

audes Tartareis caelum incestare quadrigis?

sunt tibi deformes Dirae, sunt altera Lethes

numina, sunt tristes Furiae, te coniuge dignae.

220 fratris linque domos, alienam desere sortem;

nocte tua contentus abi. quid viva sepultis

admisces? nostrum quid proteris advena mundum?"

[link to English translation] Talia vociferans avidos transire minaci

cornipedes umbone ferit clipeique retardat

225 obice Gorgoneisque premens adsibilat hydris

praetentaque operit crista; libratur in ictum

fraxinus et nigros illuminat obvia currus

missaque paene foret, ni Iuppiter aethere summo

pacificas rubri torsisset fulminis alas

230 confessus socerum: nimbis hymenaeus hiulcis

intonat et testes firmant conubia flammae.

[link to English translation] Invitae cessere deae. compescuit arcum

cum gemitu talesque dedit Latonia voces:

[link to English translation] "Sis memor o longumque vale. reverentia patris

235 obstitit auxilio, nec nos defendere contra

possumus: imperio vinci maiore fatemur.

in te coniurat genitor populoque silenti

traderis, heu! cupidas non adspectura sorores

aequalemque chorum. quae te fortuna supernis

240 abstulit et tanto damnavit sidera luctu?

p336 iam neque Partheniis innectere retia lustris

nec pharetram gestare libet. securus ubique

spumet aper saevique fremant impune leones.

te iuga Taygeti, posito te Maenala flebunt

245 venatu maestoque diu lugebere Cyntho.

Delphica quin etiam fratris delubra tacebunt."

[link to English translation] Interea volucri fertur Proserpina curru

caesariem diffusa Noto planctuque lacertos

verberat et questus ad nubila tendit inanes:

250 [link to English translation] "Cur non torsisti manibus fabricata Cyclopum

in nos tela, pater? Sic me crudelibus umbris

tradere, sic toto placuit depellere mundo?

nullane te flectit pietas nihilumque paternae

mentis inest? Tantas quo crimine movimus iras?

255 non ego, cum rapido saeviret Phlegra tumultu,

signa deis adversa tuli; non robore nostro

Ossa pruinosum vexit glacialis Olympum.

quod conata nefas aut cuius conscia culpae

exul ad inmanes Erebi detrudor hiatus?

260 o fortunatas alii quascumque tulere

raptores! saltem communi sole fruuntur.

sed mihi virginitas pariter caelumque negatur,

eripitur cum luce pudor, terrisque relictis

servitum Stygio ducor captiva tyranno.

265 o male dilecti flores despectaque matris

consilia! o Veneris deprensae serius artes!

mater, io! seu te Phrygiis in vallibus Idae

Mygdonio buxus circumsonat horrida cantu,

p338 seu tu sanguineis ululantia Dindyma Gallis

270 incolis et strictos Curetum respicis enses:

exitio succurre meo! compesce furentem!

comprime ferales torvi praedonis habenas!"

[link to English translation] Talibus ille ferox dictis fletuque decoro

vincitur et primi suspiria sensit amoris.

275 tunc ferrugineo lacrimas detergit amictu

et placida maestum solatur voce dolorem:

[link to English translation] "Desine funestis animum, Proserpina, curis

et vano vexare metu. maiora dabuntur

sceptra nec indigni taedas patiere mariti.

280 ille ego Saturni proles, cui machina rerum

servit et immensum tendit per inane potestas.

amissum ne crede diem: sunt altera nobis

sidera, sunt orbes alii, lumenque videbis

purius Elysiumque magis mirabere solem

285 cultoresque pios; illic pretiosior aetas,

aurea progenies habitat, semperque tenemus

quod superi meruere semel. nec mollia desunt

prata tibi; Zephyris illic melioribus halant

perpetui flores, quos nec tua protulit Henna.

290 est etiam lucis arbor praedives opacis

fulgentes viridi ramos curvata metallo:

haec tibi sacra datur fortunatumque tenebis

autumnum et fulvis semper ditabere pomis.

parva loquor: quidquid liquidus complectitur aër,

295 quidquid alit tellus, quidquid maris aequora verrunt,

quod fluvii volvunt, quod nutrivere paludes,

cuncta tuis pariter cedent animalia regnis

lunari subiecta globo, qui septimus auras

ambit et aeternis mortalia separat astris.

300 p340 sub tua purpurei venient vestigia reges

deposito luxu turba cum paupere mixti

(omnia mors aequat); tu damnatura nocentes,

tu requiem latura piis; te iudice sontes

improba cogentur vitae commissa fateri.

305 accipe Lethaeo famulas cum gurgite Parcas,

sit fatum quodcumque voles."

[link to English translation] Haec fatus ovantes

exhortatur equos et Tartara mitior intrat.

conveniunt animae, quantas violentior Auster

decutit arboribus frondes aut nubibus imbres

310 colligit aut frangit fluctus aut torquet harenas;

cunctaque praecipiti stipantur saecula cursu

insignem visura nurum. mox ipse serenus

ingreditur facili passus mollescere risu

dissimilisque sui. dominis intrantibus ingens

315 adsurgit Phlegethon: flagrantibus hispida rivis

barba madet totoque fluunt incendia vultu.

[link to English translation] Occurrunt propere lecta de plebe ministri:

pars altos revocant currus frenisque solutis

vertunt emeritos ad pascua nota iugales;

320 pars aulaea tenent; alii praetexere ramis

limina et in thalamum cultas extollere vestes.

reginam casto cinxerunt agmine matres

Elysiae teneroque levant sermone timores

et sparsos religant crines et vultibus addunt

325 flammea sollicitum praevelatura pudorem.

[link to English translation] Pallida laetatur regio gentesque sepultae

p342 luxuriant epulisque vacant genialibus umbrae.

grata coronati peragunt convivia Manes;

rumpunt insoliti tenebrosa silentia cantus;

330 sedantur gemitus. Erebi se sponte relaxat

squalor et aeternam patitur rarescere noctem,

urna nec incertas versat Minoia sortes.

verbera nulla sonant nulloque frementia luctu

impia dilatis respirant Tartara poenis:

335 non rota suspensum praeceps Ixiona torquet;

non aqua Tantaleis subducitur invida labris.

solvitur Ixion et Tantalus invenit undas

et Tityos tandem spatiosos erigit artus

squalentisque novem detexit iugera campi

340 (tantus erat), laterisque piger sulcator opaci

invitus trahitur lasso de pectore vultur

abreptasque dolet iam non sibi crescere fibras.

[link to English translation] Oblitae scelerum formidatique furoris

Eumenides cratera parant et vina feroci

345 crine bibunt flexisque minis iam lene canentes

extendunt socios ad pocula plena cerastas

et festas alio succendunt lumine taedas.

tunc et pestiferi pacatum flumen Averni

innocuae transistis, aves, flatumque repressit

350 Amsanctus: fixo tacuit torrente vorago.

tunc Acheronteos mutato gurgite fontes

lacte novo tumuisse ferunt, hederisque virentem

Cocyton dulci perhibent undasse Lyaeo.

stamina nec rumpit Lachesis; nec turbida sacris

355 obstrepitant lamenta choris. mors nulla vagatur

p344 in terris, nullique rogum planxere parentes;

navita non moritur fluctu, non cuspide miles;

oppida funerei pollent immunia leti,

impexamque senex velavit harundine frontem

360 portitor et vacuos egit cum carmine remos.

[link to English translation] Iam suus inferno processerat Hesperus orbi:

ducitur in thalamum virgo. stat pronuba iuxta

stellantes Nox picta sinus tangensque cubile

omina perpetuo genitalia foedere sancit;

365 exultant cum voce pii Ditisque sub aula

talia pervigili sumunt exordia plausu:

[link to English translation] "Nostra potens Iuno tuque o germane Tonantis

et gener, unanimi consortia discite somni

mutuaque alternis innectite vota lacertis.

370 iam felix oritur proles; iam laeta futuros

expectat Natura deos. nova numina rebus

addite et optatos Cereri proferte nepotes."


Apparatus Criticus:

1 leto Heinsius; Birt saeclo (FDWB1V1).

2 Written into F by a later hand. Doubtless an interpolation and as such erased in C. It anticipates the saltus invasere cohors of 123.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VII Kal. Aug. 07