[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

[ALT imaginis: link to previous section]
II

Hac in pagina telaris invenitur liber carminis
de raptu Proserpinae

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

C. Claudiani
De raptu Proserpinae

Vol. II
p344
Liber Tertius
(XXXVI)

[link to English translation] Iuppiter interea cinctam Thaumantida nimbis

ire iubet totoque deos arcessere mundo.

illa colorato Zephyros illapsa volatu

numina conclamat pelagi Nymphasque morantes

5 increpat et Fluvios umentibus evocat antris.

p346 ancipites trepidique ruunt, quae causa quietos

excierit, tanto quae res agitanda tumultu.

ut patuit stellata domus, considere iussi,

nec confusus honor: caelestibus ordine sedes

10 prima datur; tractum proceres tenuere secundum

aequorei, placidus Nereus reverendaque Phorci

canities; Glaucum series extrema biformem

accipit et certo mansurum Protea vultu.

nec non et senibus Fluviis concessa sedendi

15 gloria; plebeio stat cetera more iuventus,

mille Amnes. liquidis incumbunt patribus udae

Naides et taciti mirantur sidera Fauni.

[link to English translation] Tum gravis ex alto genitor sic orsus Olympo:

"abduxere meas iterum mortalia curas

20 iam pridem neglecta mihi, Saturnia postquam

otia et ignavi senium cognovimus aevi;

sopitosque diu populos torpore paterno

sollicitae placuit stimulis impellere vitae,

incultis ne sponte seges grandesceret arvis,

25 undaret neu silva favis, neu vina tumerent

fontibus et totae fremerent in pocula ripae

(haud equidem invideo — neque enim livescere fas est

vel nocuisse deos — sed, quod dissuasor honesti

luxus et humanas oblimat copia mentes),

30 provocet ut segnes animos rerumque remotas

ingeniosa vias paulatim exploret egestas

utque artes pariat sollertia, nutriat usus.

[link to English translation] "Nunc mihi cum magnis instat Natura querellis

p348 humanum relevare genus, durumque tyrannum

35 immitemque vocat regnataque saecula patri

commemorat parcumque Iovem se divite clamat,

qui campos horrere situ dumisque repleri

rura velim, nullisque exornem fructibus annum.

se iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset,

40 in dirae subito mores transisse novercae;

'quid mentem traxisse polo, quid profuit altum

erexisse caput, pecudum si more pererrant

avia, si frangunt communia pabula glandes?

haecine vita iuvat silvestribus abdita1 lustris

45 indiscreta feris?' tales cum saepe parentis

pertulerim questus, tandem clementior orbi

Chaonio statui gentes avertere victu:

atque adeo Cererem, quae nunc ignara malorum

verberat Idaeos torva cum matre leones,

50 per mare, per terras avido discurrere luctu

decretum, natae donec laetata repertae

indicio tribuat fruges, currusque feratur

nubibus ignotas populis sparsurus aristas

et iuga caerulei subeant Actaea dracones.

55 quodsi quis Cereri raptorem prodere divum

audeat, imperii molem pacemque profundam

obtestor rerum, natus licet ille sororve

vel coniunx fuerit natarumve agminis una,

se licet illa meo conceptam vertice iactet:

60 sentiet iratum procul aegide, sentiet ictum

fulminis et genitum divina sorte pigebit

optabitque mori: tunc vulnere saucius ipsi

p350 tradetur genero, passurus prodita regna,

et sciet an propriae conspirent Tartara causae.

65 hoc sanctum; mansura fluant hoc ordine fata."

dixit et horrendo concussit sidera motu.

[link to English translation] At procul armisoni Cererem sub rupibus antri

securam placidamque diu iam certa peracti

terrebant simulacra mali, noctesque timorem

70 ingeminant omnique perit Proserpina somno.

namque modo adversis invadi viscera telis,

nunc sibi mutatas horret nigrescere vestes,

nunc steriles mediis frondere Penatibus ornos.

stabat praeterea luco dilectior omni

75 laurus, virgineos quondam quae fronde pudica

umbrabat thalamos: hanc imo stipite caesam

vidit et incomptos foedari pulvere ramos

quaesivitque nefas. Dryades dixere gementes

Tartarea Furias debellavisse bipenni.

80 [link to English translation] Sed tunc ipsa sui iam non ambagibus ullis

nuntia materno facies ingesta sopori:

namque videbatur tenebroso obtecta recessu

carceris et saevis Proserpina vincta catenis,

non qualem Siculis olim mandaverat arvis

85 nec qualem roseis nuper convallibus Aetnae

suspexere deae: squalebat pulchrior auro

caesaries et nox oculorum infecerat ignes

exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi

flammeus oris honos, et non cessura pruinis

90 membra colorantur picei caligine regni.

p352 ergo hanc ut dubio vix tandem agnoscere visu

evaluit: "cuius tot poenae criminis?" inquit

"unde haec informis macies? cui tanta potestas

in me saevitiae? rigidi cur vincula ferri

95 vix aptanda feris molles meruere lacerti?

tu mea, tu proles? an vana fallimur umbra?"

[link to English translation] Illa refert: "heu dira parens nataeque peremptae

immemor! heu fulvas animo transgressa leaenas!

tantane te nostri tenuere oblivia? tantum

100 unica despicior? certe Proserpina nomen

dulce tibi, tali quae nunc, ut cernis, hiatu

suppliciis inclusa teror! tu saeva choreis

indulges? Phrygias vel nunc interstrepis urbes?

quodsi non omnem pepulisti pectore matrem,

105 si tua nata, Ceres, et non me Caspia tigris

edidit, his, oro, miseram defende cavernis

inque superna refer. prohibent si fata reverti,

vel tantum visura veni."

[link to English translation] Sic fata trementes

tendere conatur palmas. vis improba ferri

110 impedit et motae somnum solvere catenae.

obriguit visis; gaudet non vera fuisse;

complexu caruisse dolet. penetralibus amens

prosilit et tali compellat voce Cybeben:

[link to English translation] "Iam non ulterius Phrygia tellure morabor,

115 sancta parens: revocat tandem custodia cari

pignoris et cunctis obiecti fraudibus anni.

p354 Nec mihi Cyclopum quamvis extructa caminis

culmina fida satis. timeo ne fama latebras

prodiderit leviusque meum Trinacria celet

120 depositum. terret nimium vulgata locorum

nobilitas. aliis sedes obscurior oris

exquirenda mihi; gemitu flammisque propinquis

Enceladi nequeunt umbracula nostra taceri.

somnia quin etiam variis infausta figuris

125 saepe monent, nullusque dies non triste minatur

augurium. quotiens flaventia serta comarum

sponte cadunt! quotiens exundat ab ubere sanguis!

larga vel invito prorumpunt flumina vultu

iniussaeque manus mirantia pectora tundunt.

130 si buxus inflare velim, ferale gemiscunt;

tympana si quatiam, planctus mihi tympana reddunt.

ah vereor, ne quid portendant omina veri!

heu longae nocuere morae!"

[link to English translation] "Procul inrita venti

dicta ferant" subicit Cybele; "nec tanta Tonanti

135 segnities, ut non pro pignore fulmina mittat.

i tamen et nullo turbata revertere casu."

[link to English translation] Haec ubi, digreditur templis. sed nulla ruenti

mobilitas: tardos queritur non ire dracones

immeritasque movens alterno verbere pennas

140 Sicaniam quaerit, cum nondum absconderit Idam.

cuncta pavet speratque nihil. sic aestuat ales,

quae teneros humili fetus commiserit orno

adlatura cibos, et plurima cogitat absens:

ne gracilem ventus decusserit arbore nidum,

145 ne furtum pateant homini, ne praeda colubris.

p356 [link to English translation] Ut domus excubiis incustodita remotis

et resupinati neglecto cardine postes

flebilis et tacitae species apparuit aulae,

non expectato respectu cladis amictus

150 conscidit et fractas cum crine avellit aristas.

haeserunt lacrimae; nec vox aut spiritus oris

redditur, atque imis vibrat timor ossa medullis;

succidui titubant gressus; foribusque reclusis,

dum vacuas sedes et desolata pererrat

155 atria, semirutas confuso stamine telas

atque interceptas agnoscit pectinis artes.

divinus perit ille labor, spatiumque relictum

audax sacrilego supplebat aranea textu.

[link to English translation] Nec deflet plangitve malum: tantum oscula telae

160 figit et abrumpit mutas in fila querellas:

attritosque manu radios proiectaque pensa

cunctaque virgineo sparsa oblectamina ludo

ceu natam pressat gremio; castumque cubile

desertosque toros et, sicubi sederat olim,

165 perlegit: attonitus stabulo ceu pastor inani,

cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum

aut populatrices infestavere catervae;

serus at ille redit vastataque pascua lustrans

non responsuros ciet imploratque iuvencos.

170 [link to English translation] Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem

conspicit Electram, natae quae sedula nutrix

Oceani priscas inter notissima Nymphas.

par Cereri pietas; haec post cunabula dulci

ferre sinu summoque Iovi deducere parvam

175 sueverat et genibus ludentem aptare paternis.

p358 haec comes, haec custos, haec proxima mater haberi.

tunc laceras effusa comas et pulvere cano

sordida sidereae raptus lugebat alumnae.

[link to English translation] Hanc adgressa Ceres, postquam suspiria tandem

180 laxavit frenosque dolor: "quod cernimus" inquit

"excidium? cui praeda feror? regnatne maritus

an caelum Titanes habent? quae talia vivo

ausa Tonante manus? rupitne Typhoia cervix

Inarimen? fractane iugi compage Vesevi

185 Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit?

an vicina mihi quassatis faucibus Aetna

protulit Enceladum? nostros an forte Penates

adpetiit centum Briareia turba lacertis?

heu, ubi nunc es, nata, mihi? quo, mille ministrae,

190 quo, Cyane? volucres quae vis Sirenas abegit?

haecine vestra fides? sic fas aliena tueri

pignora?"

[link to English translation] Contremuit nutrix, maerorque pudori

cedit, et adspectus miserae non ferre parentis

emptum morte velit longumque inmota moratur

195 auctorem dubium certumque expromere funus.

vix tamen haec:

[link to English translation] "Acies utinam vesana Gigantum

hanc dederit cladem! levius communia tangunt.

sed divae, multoque minus quod rere, sorores

in nostras (nimium!) coniuravere ruinas.

200 insidias superum, cognatae vulnera cernis

invidiae. Phlegra nobis infensior aether.

[link to English translation] "Florebat tranquilla domus; nec limina virgo

p360 linquere nec virides audebat visere saltus

praeceptis obstricta tuis. telae labor illi;

205 Sirenes requies. sermonum gratia mecum,

mecum somnus erat cautique per atria ludi:

cum subito (dubium quonam monstrante latebras

rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis

ne foret, hinc Phoeben comites, hinc Pallada iunxit.

210 protinus effuso laetam se fingere risu

nec semel amplecti nomenque iterare sororis

et dura de matre queri, quae tale recessu

maluerit damnare decus vetitamque dearum

colloquio patriis procul amandaverit astris.

215 nostra rudis gaudere malis et nectare largo

instaurare dapes. nunc arma habitumque Dianae

induitur digitisque attemptat mollibus arcum,

nunc crinita iubis galeam, laudante Minerva,

implet et ingentem clipeum gestare laborat.

220 [link to English translation] "Prima Venus campos Aetnaeaque rura maligno

ingerit adflatu. vicinos callida flores

ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit

nec credit, quod bruma rosas innoxia servet,

quod gelidi rubeant alieno germine menses

225 verna nec iratum timeant virgulta Booten.

dum loca miratur, studio dum flagrat eundi,

persuadet; teneris heu lubrica moribus aetas!

quos ego nequidquam planctus, quas inrita fudi

p362 ore preces! ruit illa tamen confisa sororum

230 praesidio; famulae longo post ordine Nymphae.

[link to English translation] "Itur in aeterno vestitos gramine colles

et prima sub luce legunt, cum rore serenus

albet ager sparsosque bibunt violaria sucos.

sed postquam medio sol altior institit axi,

235 ecce polum nox foeda rapit tremefactaque nutat

insula cornipedum pulsu strepituque rotarum.

nosse nec aurigam licuit: seu mortifer ille

seu Mors ipsa fuit. livor permanat in herbas;

deficiunt rivi; squalent rubigine prata

240 et nihil adflatum vivit: pallere ligustra,

expirare rosas, decrescere lilia vidi.

ut rauco reduces tractu detorsit habenas,

nox sua prosequitur currum, lux redditur orbi.

Persephone nusquam. voto rediere peracto

245 nec mansere deae. mediis invenimus arvis

exanimem Cyanen: cervix redimita iacebat

et caligantes marcebant fronte coronae.

adgredimur subito et casus scitamur eriles

(nam propior cladi steterat): quis vultus equorum?

250 quis regat? illa nihil, tacito sed laesa veneno

solvitur in laticem: subrepit crinibus umor;

liquitur in roremque pedes et brachia manant

nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons.

discedunt aliae. rapidis Acheloides alis

255 sublatae Siculi latus obsedere Pelori

p364 accensaeque malo iam non impune canoras

in pestem vertere lyras: vox blanda carinas

adligat; audito frenantur carmine remi.

sola domi luctu senium tractura relinquor."

260 [link to English translation] Haeret adhuc suspensa Ceres et singula demens

ceu nondum transacta timet; mox lumina torquens

vultu ad caelicolas furiato pectore fertur.

arduus Hyrcana quatitur sic matre Niphates,

cuius Achaemenio regi ludibria natos

265 advexit tremebundus eques: fremit illa marito

mobilior Zephyro totamque virentibus iram

dispergit maculis timidumque hausura profundo

ore virum vitreae tardatur imagine formae.

[link to English translation] Haud aliter toto genetrix bacchatur Olympo

270 "reddite" vociferans. "non me vagus edidit amnis;

non Dryadum de plebe sumus. turrita Cybebe

me quoque Saturno genuit. quo iura deorum,

quo leges cecidere poli? quid vivere recte

proderit? en audet noti Cytherea pudoris

275 ostentare suos post Lemnia vincula vultus!

hos animos bonus ille sopor castumque cubile

praebuit! amplexus hoc promeruere pudici!

nec mirum, si turpe nihil post talia ducit.

quid vos expertes thalami? tantumne relictus

280 p366 virginitatis honos? tantum mutata voluntas?

iam Veneri iunctae, sociis raptoribus, itis?

o templis Scythiae atque hominem sitientibus aris

utraque digna coli! tanti quae causa furoris?

quam mea vel tenui dicto Proserpina laesit?

285 scilicet aut caris pepulit te, Delia, silvis

aut tibi commissas rapuit, Tritonia, pugnas.

an gravis eloquio? vestros an forte petebat

importuna choros? atqui Trinacria longe,

esset ne vobis oneri, deserta colebat.

290 quid latuisse iuvat? rabiem livoris acerbi

nulla potest placare quies."

[link to English translation] His increpat omnes

vocibus. ast illae (prohibet sententia patris)

aut reticent aut nosse negant responsaque matri

dant lacrimas. quid agat? rursus se victa remittit

295 inque humiles devecta preces:

[link to English translation] "Ignoscite, si quid

intumuit pietas, si quid flagrantius actum

quam miseros decuit. supplex miserandaque vestris

advolvor genibus: liceat cognoscere sortem:

hoc tantum liceat — certos habuisse dolores.

300 scire peto, quae forma mali; quamcumque dedistis

fortunam, sit nota: feram fatumque putabo,

non scelus. adspectum, precor, indulgete parenti;

non repetarn. quaesita manu securus habeto

quisquis es; adfirmo praedam; desiste vereri.

305 quodsi nos aliquo praevenit foedere raptor,

tu certe, Latona, refer; confessa Diana

forte tibi. nosti quid sit Lucina, quis horror

p368 pro genitis et quantus amor, partusque tulisti

tu geminos; haec una mihi. sic crine fruaris

310 semper Apollineo, sic me felicior aevum

mater agas."

[link to English translation] Largis tunc imbribus ora madescunt.

"quid? tantum dignum fieri dignumque taceri?

hei mihi, discedunt omnes. quid vana moraris

ulterius? non bella palam caelestia sentis?

315 quin potius natam pelago terrisque requiris?

accingar lustrare diem, per devia rerum

indefessa ferar. nulla cessabitur hora,

non requies, non somnus erit, dum pignus ademptum

inveniam, gremio quamvis mergatur Hiberae

320 Tethyos et Rubro iaceat vallata profundo.

non Rheni glacies, non me Riphaea tenebunt

frigora; non dubio Syrtis cunctabitur aestu.

stat finem penetrare Noti Boreaeque nivalem

vestigare domum; primo calcabitur Atlas

325 occasu facibusque meis lucebit Hydaspes.

impius errantem videat per rura, per urbes

Iuppiter; extincta satietur paelice Iuno.

insultate mihi, caelo regnate superbi,

ducite praeclarum Cereris de stirpe triumphum!"

330 [link to English translation] Haec fatur notaeque iugis illabitur Aetnae

noctivago taedas informatura labori.

[link to English translation] Lucus erat prope flumen Acin, quod candida praefert

saepe mari pulchroque secat Galatea natatu,

densus et innexis Aetnaea cacumina ramis

335 qua licet usque tegens. illic posuisse cruentam

p370 aegida captivamque pater post proelia praedam

advexisse datur. Phlegraeis silva superbit

exuviis totumque nemus victoria vestit.

hic patuli rictus et prodigiosa Gigantum

340 tergora dependent, et adhuc crudele minantur

adfixae truncis facies, inmaniaque ossa

serpentum passim cumulis exanguibus albent,

et rigidae multo suspirant fulmine pelles;

nullaque non magni iactat se nominis arbor:

345 haec centumgemini strictor Aegaeonis enses

curvata vix fronde levat; liventibus illa

exultat Coei spoliis; haec arma Mimantis

sustinet; hos onerat ramos exutus Ophion.

altior at cunctis abies umbrosaque late

350 ipsius Enceladi fumantia gestat opima,

summi terrigenum regis, caderetque gravata

pondere, ni lassam fulciret proxima quercus.

inde timor numenque loco, nemorisque senectae

parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.

355 pascere nullus oves nec robora laedere Cyclops

audet et ipse fugit sacra Polyphemus ab umbra.

[link to English translation] Non tamen hoc tardata Ceres. accenditur ultro

relligioneº loci vibratque infesta securim

ipsum etiam feritura Iovem: succidere pinus

360 aut magis enodes dubitat prosternere cedros

exploratque habiles truncos rectique tenorem

stipitis et certo pertemptat brachia nisu.

sic, qui vecturus longinqua per aequora merces

molitur tellure ratem vitamque procellis

365 obiectare parat, fagos metitur et alnos

p372 et varium rudibus silvis accommodat usum:

quae longa est, tumidis praebebit cornua velis;

quae fortis, clavo potior; quae lenta, favebit

remigio; stagni patiens aptanda carinae.

370 [link to English translation] Tollebant geminae capita inviolata cupressus

caespite vicino: quales non rupibus Idae

miratur Simois, quales non divite ripa

lambit Apollinei nemoris nutritor Orontes.

germanas adeo credas; sic frontibus aequis

375 adstant et socio despectant vertice lucum.

hae placuere faces. pernix invadit utramque

cincta sinus, exerta manus, armata bipenni

alternasque ferit totisque obnixa trementes

viribus impellit. pariter traxere ruinam

380 et pariter posuere comas campoque recumbunt,

Faunorum Dryadumque dolor. complectitur ambas,

sicut erant, alteque levat retroque solutis

crinibus ascendit fastigia montis anheli

exuperatque aestus et nulli pervia saxa

385 atque indignantes vestigia calcat harenas:

qualis pestiferas animare ad crimina taxos

torva Megaera ruit, Cadmi seu moenia poscat

sive Thyesteis properet saevire Mycenis:

dant tenebrae Manesque locum plantisque resultant

390 Tartara ferratis, donec Phlegethontis in unda

constitit et plenos excepit lampade fluctus.

[link to English translation] Postquam perventum scopuli flagrantis in ora,

protinus arsuras aversa fronte cupressus

faucibus iniecit mediis lateque cavernas

395 texit et undantem flammis obstruxit hiatum.

p374 compresso mons igne tonat claususque laborat

Mulciber: obducti nequeunt exire vapores.

coniferi micuere apices crevitque favillis

Aetna novis: strident admisso sulphure rami.

400 tum, ne deficerent tantis erroribus, ignes

semper inocciduos insopitosque manere

iussit et arcano perfudit robora suco,

quo Phaëthon inrorat equos, quo Luna iuvencos.

[link to English translation] Iamque soporiferas nocturna silentia terris

405 explicuere vices: laniato pectore longas

inchoat illa vias et sic ingressa profatur:

[link to English translation] "Non tales gestare tibi, Proserpina, taedas

sperabam; sed vota mihi communia matrum

et thalami festaeque faces caeloque canendus

410 ante oculos hymenaeus erat. sic numina fatis

volvimur et nullo Lachesis discrimine saevit?

quam nuper sublimis eram quantisque procorum

cingebar studiis! quae non mihi pignus ob unum

cedebat numerosa parens! tu prima voluptas,

415 tu postrema mihi; per te fecunda ferebar.

o decus, o requies, o grata superbia matris,

qua gessi florente deam, qua sospite numquam

inferior Iunone fui: nunc squalida, vilis.

hoc placitum patri. cur autem adscribimus illum

420 his lacrimis? ego te, fateor, crudelis ademi,

quae te deserui solamque instantibus ultro

hostibus exposui. raucis secura fruebar

nimirum thiasis et laeta sonantibus armis

p376 iungebam Phrygios, cum tu raperere, leones.

425 accipe quas merui poenas. en ora fatiscunt

vulneribus grandesque rubent in pectore sulci.

immemor en uterus crebro contunditur ictu.

[link to English translation] "Qua te parte poli, quo te sub cardine quaeram?

quis monstrator erit? quae me vestigia ducent?

430 quis currus? ferus ipse quis est? terraene, marisne

incola? quae volucrum deprendam signa rotarum?

ibo, ibo quocumque pedes, quocumque iubebit

casus; sic Venerem quaerat deserta Dione.

[link to English translation] "Efficietne labor? rursus te, nata, licebit

435 amplecti? manet ille decor, manet ille genarum

fulgor? an infelix talem fortasse videbo,

qualis nocte venis, qualem per somnia vidi?"

[link to English translation] Sic ait et prima gressus molitur ab Aetna

exitiique reos flores ipsumque rapinae

440 detestata locum sequitur dispersa viarum

indicia et pleno rimatur lumine campos

inclinatque faces. omnis madet orbita fletu;

omnibus admugit,2 quocumque it in aequore, sulcis.3

adnatat umbra fretis extremaque lucis imago

445 Italiam Libyamque ferit: clarescit Etruscum

litus et accenso resplendent aequore Syrtes.

antra procul Scyllaea petit canibusque reductis

pars stupefacta silet, pars nondum exterrita latrat.


Apparatus Criticus:

1 abdita Ϛ; Birt reads addita, following the other MSS.

2 Birt omnibus admugit. quocumque it in aequore, fulvis adnatat . . .

3 sulcis Ϛ; fulvis FSV; silvis W.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VII Kal. Aug. 07