[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris est opus
Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

Vol. I
p240
C. Claudiani
Epithalamium
de Nuptiis Honorii Augusti

PRAEFATIO
 
(IX)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
    [link to English translation] Surgeret in thalamum ducto cum Pelion arcu
    nec caperet tantos hospita terra deos,
cum socer aequoreus numerosaque turba sororum
    certarent epulis continuare dies
praeberetque Iovi communia pocula Chiron,
    molliter obliqua parte refusus equi,
Peneus gelidos mutaret nectare fontes,
    Oetaeis fluerent spumea vina iugis:
Terpsichore facilem lascivo pollice movit
    barbiton et molles duxit in antra choros.
carmina nec superis nec displicuere Tonanti,
    cum teneris nossent congrua vota modis.
Centauri Faunique negant. quae flectere Rhoeton,
    quae rigidum poterant plectra movere Pholum?

[link to English translation] Septima lux aderat caelo totiensque renato
    viderat exactos Hesperus igne choros:
tum Phoebus, urbs quo saxa domat, quo pertrahit ornos,
    pectine temptavit nobiliore lyram
venturumque sacris fidibus iam spondet Achillem,
    iam Phrygias caedes, iam Simoënta canit.
frondoso strepuit felix Hymenaeus Olympo;
    reginam resonant Othrys et Ossa Thetim.
p242

EPITHALAMIUM
 
(X)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
 
 
 
 
45
 
 
 
 
 
50
 
 
 
 
55
 
 
 
 
60
 
 
 
 
65
 
 
 
 
70
 
 
 
 
75
 
 
 
 
80
 
 
 
 
85
 
 
 
 
 
90
 
 
 
 
95
 
 
 
 
100
 
 
 
 
105
 
 
 
 
110
 
 
 
 
115
 
 
 
 
 
120
 
 
 
 
 
125
 
 
 
 
130
 
 
 
 
135
 
 
 
 
140
 
 
 
 
 
145
 
 
 
 
150
 
 
 
 
155
 
 
 
 
160
 
 
 
 
165
 
 
 
 
170
 
 
 
 
 
175
 
 
 
 
180
 
 
 
 
185
 
 
 
 
190
 
 
 
 
195
 
 
 
 
200
 
 
 
 
205
 
 
 
 
210
 
 
 
 
215
 
 
 
 
220
 
 
 
 
225
 
 
 
 
230
 
 
 
 
235
 
 
 
 
240
 
 
 
 
245
 
 
 
 
250
 
 
 
 
255
 
 
 
 
260
 
 
 
 
265
 
 
 
 
270
 
 
 
 
275
 
 
 
 
280
 
 
 
 
285
 
 
 
 
290
 
 
 
 
295
 
 
 
 
300
 
 
 
 
305
 
 
 
 
310
 
 
 
 
315
 
 
 
 
320
 
 
 
 
325
 
 
 
 
330
 
 
 
 
335
 
 
 
 
340
    [link to English translation] Hauserat insolitos promissae virginis ignes
Augustus primoque rudis flagraverat aestu;
nec novus unde calor nec quid suspiria vellent,
noverat incipiens et adhuc ignarus amandi.
non illi venator equus, non spicula curae,
non iaculum torquere libet; mens omnis aberrat
in vulnus, quod fixit Amor. quam saepe medullis
erupit gemitus! quotiens incanduit ore
confessus secreta rubor nomenque beatum
iniussae scripsere manus! iam munera nuptae
praeparat et pulchros Mariae sed luce minores
eligit ornatus, quidquid venerabilis olim
Livia divorumque nurus gessere superbae.
incusat spes aegra moras longique videntur
stare dies segnemque rotam non flectere Phoebe.
Scyria sic tenerum virgo flammabat Achillem
fraudis adhuc expers bellatricesque docebat
ducere fila manus et, mox quos horruit Ide,
Thessalicos roseo nectebat pollice crines.

[link to English translation] Haec etiam queritur secum: "quonam usque verendus
p244 cunctatur mea vota socer? quid iungere differt,
quam pepigit, castasque preces implere recusat?
non ego luxuriem regum moremque secutus
quaesivi vultum tabulis1 ut nuntia formae
lena per innumeros iret pictura penates,
nec variis dubium thalamis lecturus2 amorem
ardua commisi falsae conubia cerae.
non rapio praeceps alienae foedera taedae,
sed quae sponsa mihi pridem patrisque relicta
mandatis uno materni sanguinis ortu
communem partitur avum. fastidia supplex
deposui gessique procum; de limine sacro
oratum misi proceres, qui proxima nobis
iura tenent. fateor, Stilicho, non parva poposci,
sed certe mereor princeps, hoc principe natus
qui sibi te generum fraterna prole revinxit,
cui Mariam debes. faenus mihi solve paternum,
redde suos aulae. mater fortasse rogari
mollior. o patrui germen, cui nominis heres
successi, sublime decus torrentis Hiberi,
stirpe soror, pietate parens, tibi creditus infans
inque tuo crevi gremio, partuque remoto
tu potius Flaccilla mihi. quid dividis ergo
p246 pignora? quid iuveni natam non reddis alumno?
optatusne dies aderit? dabiturne iugalis
nox umquam?"
                               [link to English translation] Tali solatur vulnera questu.
risit Amor placidaeque volat trans aequora matri
nuntius et totas iactantior explicat alas.

[link to English translation] Mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat,
invius humano gressu, Phariumque cubile
Proteos et septem despectat cornua Nili.
hunc neque candentes audent vestire pruinae,
hunc venti pulsare timent, hunc laedere nimbi.
luxuriae Venerique vacat. pars acrior anni
exulat; aeterni patet indulgentia veris.
in campum se fundit apex; hunc aurea saepes
circuit et fulvo defendit prata metallo.
Mulciber, ut perhibent, his oscula coniugis emit
moenibus et tales uxorius obtulit arces.
intus rura micant, manibus quae subdita nullis
perpetuum florent, Zephyro contenta colono,
umbrosumque nemus, quo non admittitur ales,
ni probet ante suos diva sub iudice cantus:
quae placuit, fruitur ramis; quae victa, recedit.
vivunt in Venerem frondes omnisque vicissim
felix arbor amat; nutant ad mutua palmae
foedera, populeo suspirat populus ictu
et platani platanis alnoque adsibilat alnus.

[link to English translation] Labuntur gemini fontes, hic dulcis, amarus
alter, et infusis corrumpunt mella venenis,
p248 unde Cupidineas armari fama sagittas.
mille pharetrati ludunt in margine fratres,
ore pares, aevo similes, gens mollis Amorum.
hos Nymphae pariunt, illum Venus aurea solum
edidit. ille deos caelumque et sidera cornu
temperat et summos dignatur figere reges;
hi plebem feriunt. nec cetera numina desunt:
hic habitat nullo constricta Licentia nodo
et flecti faciles Irae vinoque madentes
Excubiae Lacrimaeque rudes et gratus amantum
Pallor et in primis titubans Audacia furtis
iucundique Metus et non secura Voluptas;
et lasciva volant levibus Periuria ventis.
quos inter petulans alta cervice Iuventas
excludit Senium luco.
                               [link to English translation] Procul atria divae
permutant radios silvaque obstante virescunt.
Lemnius haec etiam gemmis extruxit et auro
admiscens artem pretio trabibusque smaragdi
supposuit caesas hyacinthi rupe columnas.
beryllo paries et iaspide lubrica surgunt
limina despectusque solo calcatur achates.
in medio glaebis redolentibus area dives
praebet odoratas messes; hic mitis amomi,
hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent
cinnama, nec sicco frondescunt vimina costo
tardaque sudanti prorepunt balsama rivo.

[link to English translation] Quo postquam delapsus Amor longasque peregit
penna vias, alacer passuque superbior intrat.
caesariem tunc forte Venus subnixa corusco
fingebat solio. dextra laevaque sorores
stabant Idaliae: largos haec nectaris imbres
p250 inrigat, haec morsu numerosi dentis eburno
multifidum discrimen arat; sed tertia retro
dat varios nexus et iusto dividit orbes
ordine, neglectam partem studiosa relinquens:
plus error decuit. speculi nec vultus egebat
iudicio; similis tecto monstratur in omni
et capitur3 quocumque videt. dum singula cernit,
seque probat, nati venientis conspicit umbram
ambrosioque sinu puerum complexa ferocem
"quid tantum gavisus?" ait; "quae proelia sudas
improbe? quis iacuit telis? iterumne Tonantem
inter Sidonias cogis mugire iuvencas?
an Titana domas? an pastoralia Lunam
rursus in antra vocas? durum magnumque videris
debellasse deum."
                               [link to English translation] Suspensus in oscula matris
ille refert: "Laetare, parens; inmane tropaeum
rettulimus, nostrum iam sensit Honorius arcum.
scis Mariam patremque ducem, qui cuspide Gallos
Italiamque fovet, nec te praeclara Serenae
fama latet. propera; regalibus adnue votis:
iunge toros."
                               [link to English translation] Gremio natum Cytherea removit
et crines festina ligat peplumque fluentem
adlevat et blando spirantem numine ceston
cingitur, impulsos pluviis quo mitigat amnes,
quo mare, quo ventos irataque fulmina solvit.
ut stetit ad litus, parvos adfatur alumnos:

[link to English translation] "Heus! quis erit, pueri, vitreas qui lapsus in undas
huc rapidum Tritona vocet, quo vecta per altum
p252 deferar? haud umquam tanto mihi venerit usu.
sacri, quos petimus, thalami. pernicius omnes
quaerite, seu concha Libycum circumsonat aequor,
Aegaeas seu frangit aquas. quicumque repertum
duxerit, aurata donabitur ille pharetra."

[link to English translation] Dixerat et sparsa diversi plebe feruntur
exploratores. pelagi sub fluctibus ibat
Carpathiis Triton obluctantemque petebat
Cymothoën. timet illa ferum seseque sequenti
subripit et duris elabitur uda lacertis.
"heus," inquit speculatus Amor, "non vestra sub imis
furta tegi potuere vadis. accingere nostram
vecturus dominam: pretium non vile laboris
Cymothoën facilem, quae nunc detrectat, habebis.
hac mercede veni."
                               [link to English translation] Prorupit gurgite torvus
semifer; undosi verrebant brachia crines;
hispida tendebant bifido vestigia cornu,
qua pistrix commissa viro. ter pectora movit;
iam quarto Paphias tractu sulcabat harenas.
umbratura deam retro sinuatur in arcum
belua; tum vivo squalentia murice terga
purpureis mollita toris:4 hoc navigat antro5
fulta Venus; niveae delibant aequora plantae.
prosequitur volucer late comitatus Amorum
tranquillumque choris quatitur mare. serta per omnem
Neptuni dispersa domum. Cadmeia ludit
Leucothoë, frenatque rosis delphina Palaemon;
alternas violis Nereus interserit algas;
p254 canitiem Glaucus ligat inmortalibus herbis.
nec non et variis vectae Nereides ibant
audito rumore feris (hanc pisce voluto
sublevat Oceani monstrum Tartesia tigris;
hanc timor Aegaei rupturus fronte carinas
trux aries; haec caeruleae suspensa leaenae
innatat; haec viridem trahitur complexa iuvencum)
certatimque novis onerant conubia donis.
cingula Cymothoë, rarum Galatea monile
et gravibus Psamathe bacis diadema ferebat
intextum, Rubro quas legerat ipsa profundo.
mergit se subito vellitque corallia Doto:
vimen erat dum stagna subit; processerat undis:
gemma fuit.
                               [link to English translation] Nudae Venerem cinxere catervae
plaudentesque simul tali cum voce sequuntur:
"hos Mariae cultus, haec munera nostra precamur
reginae regina feras. dic talia numquam
promeruisse Thetim nec cum soror Amphitrite
nostro nupta Iovi. devotum sentiat aequor,
agnoscat famulum virgo Stilichonia pontum.
victrices nos saepe rates classemque paternam
veximus, attritis cum tenderet ultor Achivis."

[link to English translation] Iam Ligurum terris spumantia pectora Triton
adpulerat lassosque fretis extenderat orbes.
continuo sublime volans ad moenia Gallis
condita, lanigeri suis ostentantia pellem,
pervenit. adventu Veneris pulsata recedunt
nubila, clarescunt puris Aquilonibus Alpes.
p256 laetitiae causas ignorat dicere miles
laetaturque tamen; Mavortia signa rubescunt
floribus et subitis animantur frondibus hastae.
illa suum dictis adfatur talibus agmen:

[link to English translation] "Gradivum, nostri comites, arcete parumper,
ut soli vacet aula mihi. procul igneus horror
thoracum, gladiosque tegat vagina minaces
stent bellatrices aquilae saevique dracones.
fas sit castra meis hodie succumbere signis:
tibia pro lituis et pro clangore tubarum
molle lyrae festumque canant. epulentur ad ipsas
excubias; mediis spirent crateres in armis.
laxet terribiles maiestas regia fastus
et sociam plebem non indignata potestas
confundat turbae proceres. solvantur habenis
gaudia nec leges pudeat ridere severas.

[link to English translation] "Tu festas, Hymenaee, faces, tu, Gratia, flores
elige, tu geminas, Concordia, necte coronas.
vos, pennata cohors, quocumque vocaverit usus,
divisa properate manu, neu marceat ulla
segnities: alii funalibus ordine ductis
plurima venturae suspendite lumina nocti;
hi nostra nitidos postes obducere myrto
contendant; pars nectareis adspergite tecta
fontibus et flamma lucos adolete Sabaeos;
pars infecta croco velamina lutea Serum
pandite Sidoniasque solo prosternite vestes.
ast alii thalamum docto componite textu;
stamine gemmato picturatisque columnis
p258 aedificetur apex, qualem non Lydia dives
erexit Pelopi nec quem struxere Lyaeo
Indorum spoliis et opaco palmite Bacchae.
illic exuvias omnes cumulate parentum:
quidquid avus senior Mauro vel Saxone victis,
quidquid ab innumeris socio Stilichone tremendus
quaesivit genitor bellis, quodcumque Gelonus
Armeniusve dedit; quantum crinita sagittis
attulit extremo Meroë circumflua Nilo;
misit Achaemenio quidquid de Tigride Medus,
cum supplex emeret Romanam Parthia pacem.
nobilibus gazis opibusque cubilia surgant
barbaricis; omnes thalamo conferte triumphos."

[link to English translation] Sic ait et sponsae petit improvisa penates.
illa autem secura tori taedasque parari
nescia divinae fruitur sermone parentis
maternosque bibit mores exemplaque discit
prisca pudicitiae Latios nec volvere libros
desinit aut Graios, ipsa genetrice magistra,
Maeonius quaecumque senex aut Thracius Orpheus
aut Mytilenaeo modulatur pectine Sappho
(sic Triviam Latona monet; sic mitis in antro
Mnemosyne docili tradit praecepta Thaliae):
cum procul augeri nitor et iucundior aër
attonitam lustrare domum fundique comarum
gratus odor. mox vera fides numenque refulsit.
cunctatur stupefacta Venus; nunc ora puellae,
p260 nunc flavam niveo miratur vertice matrem.
haec modo crescenti, plenae par altera lunae:
adsurgit ceu forte minor sub matre virenti
laurus et ingentes ramos olimque futuras
promittit iam parva comas; vel flore sub uno
ceu geminae Paestana rosae per iugera regnant;
haec largo matura die saturataque vernis
roribus indulget spatio; latet altera nodo
nec teneris audet foliis admittere soles.

[link to English translation] Adstitit et blande Mariam Cytherea salutat:
"salve sidereae prole augusta Serenae,
magnorum suboles regum parituraque reges.
te propter Paphias sedes Cyprumque reliqui,
te propter libuit tantos explere labores
et tantum transnare maris, ne vilior ultra
privatos paterere lares neu tempore longo
dilatos iuvenis nutriret Honorius ignes.
accipe fortunam generis, diadema resume,
quod tribuas natis, et in haec penetralia rursus,
unde parens progressa, redi. fac nulla subesse
vincula cognatae: quamvis aliena fuisses
principibus, regnum poteras hoc ore mereri.
quae propior sceptris facies? qui dignior aula
vultus erit? non labra rosae, non colla pruinae,
non crines aequant violae, non lumina flammae.
quam iuncti leviter sese discrimine confert
umbra supercilii! miscet quam iusta pudorem
temperies nimio nec sanguine candor abundat!
p262 Aurorae vincis digitos umerosque Dianae;
ipsam iam superas matrem. si Bacchus amator
dotali potuit caelum signare corona,
cur nullis virgo redimitur pulchrior astris?
iam tibi molitur stellantia serta Bootes
inque decus Mariae iam sidera parturit aether.
i, digno nectenda viro tantique per orbem
consors imperii! iam te venerabitur Hister;
nomen adorabunt populi; iam Rhenus et Albis
serviet; in medios ibis regina Sygambros.
quid numerem gentes Atlanteosque recessus
Oceani? toto pariter donabere mundo."

[link to English translation] Dixit et ornatus, dederant quos nuper ovantes
Nereides, collo membrisque micantibus aptat.
ipsa caput distinguit acu, substringit amictus;
flammea virgineis accommodat ipsa capillis.
ante fores iam pompa sonat, pilentaque sacra
praeradiant ductura nurum. calet obvius ire
iam princeps tardumque cupit discedere solem:
nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris
sollicitavit odor, tumidus quatiensque decoras
curvata cervice iubas Pharsalia rura
pervolat et notos hinnitu flagitat amnes
naribus accensis; mulcet fecunda magistros
spes gregis et pulchro gaudent armenta marito.

[link to English translation] Candidus interea positis exercitus armis
exultat socerum circa; nec signifer ullus
p264 nec miles pluviae flores dispergere ritu
cessat purpureoque ducem perfundere nimbo.
haec quoque velati lauro myrtoque canebant:

[link to English translation] "Dive parens, seu te complectitur axis Olympi,
seu premis Elysias animarum praemia valles,
en promissa tibi Stilicho iam vota peregit;
iam gratae rediere vices; cunabula pensat;
acceptum reddit thalamum natoque reponit,
quod dederat genitor. numquam te, sancte, pigebit
iudicii nec te pietas suprema fefellit.
dignus cui leges, dignus cui pignora tanti
principis et rerum commendarentur habenae.
dicere possemus, quae proelia gesta sub Haemo
quaeque cruentarint fumantem Strymona pugnae,
quam notus clipeo, quanta vi fulminet hostem,
ni prohiberet Hymen. quae tempestiva relatu,
nunc canimus. quis consilio, quis iuris et aequi
nosse modum melior? quod semper dissilit, in te
convenit, ingenio robur, prudentia forti.
fronte quis aequali? quem sic Romana decerent
culmina? sufficerent tantis quae pectora curis?
stes licet in populo, clamet quicumque videbit:
'hic est, hic Stilicho!' sic se testatur et offert
celsa potestatis species, non voce feroci,
non alto simulata gradu, non improba gestu.
adfectant alii quidquid fingique laborant,
hoc donat natura tibi. pudor emicat una
p266 formosusque rigor vultusque auctura verendos
canities festina venit. cum sorte remota
contingat senio gravitas viresque iuventae,
utraque te cingit propriis insignibus aetas.
ornatur Fortuna viro. non ulla nocendi
tela nec infecti iugulis civilibus enses.
non odium terrore moves nec frena resolvit
gratia; diligimus pariter pariterque timemus.
ipse metus te noster amat, iustissime legum
arbiter, egregiae pacis fidissime custos,
optime ductorum, fortunatissime patrum.
plus iam, plus domino cuncti debere fatemur,
quod gener est, invicte, tuus. vincire corona;
insere te nostris contempto iure choreis.
sic puer Eucherius superet virtute parentem;
aurea sic videat similes Thermantia taedas;
sic uterus crescat Mariae; sic natus in ostro
parvus Honoriades genibus considat avitis."


Apparatus Criticus:

1 tabulis vulg.; Birt reads thalamis with the better MSS.

2 Birt reads laturus with P; other MSS. lecturus

3 Birt, following the MSS., rapitur; capitur was suggested by Conington, comparing Virg. Aen. VIII.311.

4 toris A, followed by Birt; but rosis VP is attractive.

5 antro P1; vulg. ostro.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVI Kal. Feb. 04