[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris est opus
Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

Vol. I
p230
C. Claudiani
Fescennina
de Nuptiis Honorii Augusti

p3

I (XI)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
   

[link to English translation] Princeps corusco sidere pulchrior,
Parthis sagittas tendere doctior,
eques Gelonis imperiosior,
quae digna mentis laus erit arduae?
quae digna formae laus erit igneae?
te Leda mallet quam dare Castorem;
praefert Achilli te proprio Thetis;
victum fatetur Delos Apollinem;
credit minorem Lydia Liberum.
tu cum per altas impiger ilices
praedo citatum cornipedem reges
ludentque ventis instabiles comae,
telis iacebunt sponte tuis ferae
gaudensque sacris vulneribus leo
admittet hastam morte superbior.
Venus reversum spernit Adonidem,
damnat reductum Cynthia Virbium.

[link to English translation] Cum post labores sub platani voles
virentis umbra vel gelido specu
torrentiorem fallere Sirium
et membra somno fessa resolveris:
o quantus uret tum Dryadas calor!
quot aestuantes ancipiti gradu
furtiva carpent oscula Naides!
p232 quis vero acerbis horridior Scythis,
quis beluarum corde furentior,
qui, cum micantem te prope viderit,
non optet ultro servitium pati,
qui non catenas adripiat libens
colloque poscat vincula libero?
tu si nivalis per iuga Caucasi
saevas petisses pulcher Amazonas,
peltata pugnas desereret cohors
sexu recepto; patris et inmemor
inter frementes Hippolyte tubas
strictam securim languida poneret
et seminudo pectore cingulum
forti negatum solveret Herculi,
bellumque solus conficeret decor.

[link to English translation] Beata, quae te mox faciet virum
primisque sese iunget amoribus.

II (XII)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
 
 
 
 
45
[link to English translation] Age cuncta nuptiali
        redimita vere tellus
        celebra toros eriles;
omne nemus cum fluviis,
        omne canat profundum
Ligures favete campi,
        Veneti favete montes,
        subitisque se rosetis
    vestiat Alpinus apex
        et rubeant pruinae.
Athesis trepat choreis
        calamisque flexuosus
        leve Mincius susurret
p234    et Padus electriferis
        admoduletur alnis;
epulisque iam repleto
        resonet Quirite Thybris
        dominique laeta votis
    aurea septemgeminas
        Roma coronet arces.
[link to English translation] procul audiant Hiberi,
        fluit unde semen aulae,
        ubi plena laurearum
    imperio feta domus
        vix numerat triumphos.
habet hinc patrem maritus,
        habet hinc puella matrem
        geminaque parte ductum
    Caesareum flumineo
        stemma recurrit ortu.
decorent virecta Baetim,
        Tagus intumescat auro
        generisque procreator
    sub vitreis Oceanus
        luxurietur antris.
Oriensque regna fratrum
        simul Occidensque plaudat;
        placide iocentur urbes,
    quaeque novo quaeque nitent
        deficiente Phoebo.
Aquiloniae procellae,
        rabidi tacete Cauri,
        taceat sonorus Auster.
    solus ovantem Zephyrus
        perdominetur annum.

p236

III (XIII)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
    [link to English translation] Solitas galea fulgere comas,
Stilicho, molli necte corona.
cessent litui saevumque procul
Martem felix taeda releget.
tractus ab aula rursus in aulam
redeat sanguis. patris officiis
iunge potenti pignora dextra.
gener Augusti pridem fueras,
nunc rursus eris socer Augusti.
quae iam rabies livoris erit?
vel quis dabitur color invidiae?
Stilicho socer est, pater est Stilicho.

IV (XIV)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
   

[link to English translation] Attollens thalamis Idalium iubar
dilectus Veneri nascitur Hesperus.
iam nuptae trepidat sollicitus pudor,
iam produnt lacrimas flammea simplices.
ne cessa, iuvenis, comminus adgredi,
impacata licet saeviat unguibus.
non quisquam fruitur veris odoribus
Hyblaeos latebris nec spoliat favos,
si fronti caveat, si timeat rubos;
armat spina rosas, mella tegunt apes.
crescunt difficili gaudia iurgio
accenditque magis, quae refugit, Venus.
quod flenti tuleris, plus sapit osculum.
dices "o!" quotiens, "hoc mihi dulcius
quam flavos deciens vincere Sarmatas!"
p238    [link to English translation] Adspirate novam pectoribus fidem
mansuramque facem tradite sensibus.
tam iunctis manibus nectite vincula,
quam frondens hedera stringitur aesculus,
quam lento premitur palmite populus,
et murmur querula blandius alite
linguis adsiduo reddite mutuis.
et labris animum conciliantibus
alternum rapiat somnus anhelitum.
amplexu caleat purpura regio
et vestes Tyrio sanguine fulgidas
alter virgineus nobilitet cruor.
tum victor madido prosilias toro
nocturni referens vulnera proelii.

[link to English translation] Ducant pervigiles carmina tibiae
permissisque iocis turba licentior
exultet tetricis libera legibus.
passim cum ducibus ludite milites,
passim cum pueris ludite virgines.
haec vox aetheriis insonet axibus,
haec vox per populos, per mare transeat:
"formosus Mariam ducit Honorius."


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVI Kal. Feb. 04