[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris liber est operis
In Eutropium

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editi
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
II

C. Claudiani In Eutropium

p138 Liber Prior


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
 
 
 
 
 
45
 
 
 
 
50
 
 
 
 
55
 
 
 
 
60
 
 
 
 
65
 
 
 
 
70
 
 
 
 
75
 
 
 
 
 
80
 
 
 
 
85
 
 
 
 
90
 
 
 
 
95
 
 
 
 
100
 
 
 
 
105
 
 
 
 
110
 
 
 
 
115
 
 
 
 
120
 
 
 
 
125
 
 
 
 
130
 
 
 
 
135
 
 
 
 
140
 
 
 
 
145
 
 
 
 
150
 
 
 
 
155
 
 
 
 
160
 
 
 
 
165
 
 
 
 
170
 
 
 
 
 
175
 
 
 
 
180
 
 
 
 
185
 
 
 
 
190
 
 
 
 
 
195
 
 
 
 
200
 
 
 
 
205
 
 
 
 
210
 
 
 
 
215
 
 
 
 
220
 
 
 
 
225
 
 
 
 
230
 
 
 
 
235
 
 
 
 
240
 
 
 
 
245
 
 
 
 
250
 
 
 
 
255
 
 
 
 
260
 
 
 
 
265
 
 
 
 
270
 
 
 
 
 
275
 
 
 
 
280
 
 
 
 
 
285
 
 
 
 
290
 
 
 
 
295
 
 
 
 
300
 
 
 
 
305
 
 
 
 
310
 
 
 
 
315
 
 
 
 
320
 
 
 
 
325
 
 
 
 
330
 
 
 
 
335
 
 
 
 
340
 
 
 
 
345
 
 
 
 
350
 
 
 
 
355
 
 
 
 
360
 
 
 
 
365
 
 
 
 
370
 
 
 
 
375
 
 
 
 
380
 
 
 
 
385
 
 
 
 
390
 
 
 
 
 
395
 
 
 
 
400
 
 
 
 
405
 
 
 
 
410
 
 
 
 
415
 
 
 
 
420
 
 
 
 
425
 
 
 
 
430
 
 
 
 
435
 
 
 
 
440
 
 
 
 
445
 
 
 
 
450
 
 
 
 
455
 
 
 
 
460
 
 
 
 
465
 
 
 
 
470
 
 
 
 
 
475
 
 
 
 
480
 
 
 
 
 
485
 
 
 
 
490
 
 
 
 
495
 
 
 
 
500
 
 
 
 
505
 
 
 
 
510
    [link to English translation] Semiferos partus metuendaque pignora matri
moenibus et mediis auditum nocte luporum
murmur et attonito pecudes pastore locutas
et lapidum diras hiemes nimboque minacem
sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore
mutatos visasque polo concurrere lunas
et geminos soles mirari desinat orbis:
omnia cesserunt eunucho consule monstra.
heu terrae caelique pudor! trabeata per urbes
ostentatur anus titulumque effeminat anni.
pandite pontifices Cumanae carmina vatis,
fulmineos sollers Etruria consulat ignes
inmersumque nefas fibris exploret haruspex,
quae nova portendant superi. Nilusne meatu
devius et nostri temptat iam transfuga mundi
se Rubro miscere mari? ruptone Niphate
rursus barbaricis Oriens vastabitur armis?
an morbi ventura lues? an nulla colono
responsura seges? quae tantas expiet iras
victima? quo diras iugulo placabimus aras?
p140 consule lustrandi fasces ipsoque litandum
prodigio; quodcumque parant hoc omine fata,
Eutropius cervice luat sic omnia nobis.1

[link to English translation] Hoc regni, Fortuna, tenes? quaenam ista iocandi
saevitia? humanis quantum bacchabere rebus?
si tibi servili placuit foedare curules
crimine, procedat laxata compede consul,
rupta Quirinales sumant ergastula cinctus;
da saltem quemcumque virum. discrimina quaedam
sunt famulis splendorque suus, maculamque minorem
condicionis habet, domino qui vixerit uno.
si pelagi fluctus, Libyae si discis harenas,
Eutropii numerabis eros. quot iura, quot ille
mutavit tabulas vel quanta vocabula vertit!
nudatus quotiens, medicum dum consulit emptor,
ne qua per occultum lateat iactura dolorem!
omnes paenituit pretii venumque redibat,
dum vendi potuit. postquam deforme cadaver
mansit et in rugas totus defluxit aniles,
iam specie doni certatim limine pellunt
et foedum ignaris properant obtrudere munus.
tot translata iugis summisit colla, vetustum
servitium semperque novum, nec destitit umquam.
saepe tamen coepit.
                                     [link to English translation] Cunabula prima cruentis
debita suppliciis; rapitur castrandus ab ipso
p142 ubere; suscipiunt matris post viscera poenae.
advolat Armenius certo mucrone recisos
edoctus mollire mares damnoque nefandum
aucturus pretium; fecundum corporis imbrem2
sedibus exhaurit geminis unoque sub ictu
eripit officium patris nomenque mariti.
ambiguus vitae iacuit, penitusque supremum
in cerebrum secti traxerunt frigora nervi.

[link to English translation] Laudemusne manum, quae vires abstulit hosti,
an potius fato causam tribuisse queramur?
profuerat mansisse virum; felicior extat
opprobrio; serviret adhuc, si fortior esset.

[link to English translation] Inde per Assyriae trahitur commercia ripae;
hinc fora venalis Galata ductore frequentat
permutatque domos varias. quis nomina possit
tanta sequi? miles stabuli Ptolemaeus in illis
notior: hic longo lassatus paelicis usu
donat Arinthaeo; neque enim iam dignus haberi
nec maturus emi. cum fastiditus abiret,
quam gemuit, quanto planxit divortia luctu!
"haec erat, heu, Ptolemaee, fides? hoc profuit aetas
in gremio consumpta tuo lectusque iugalis
et ducti totiens inter praesaepia somni?
libertas promissa perit? viduumne relinquis
Eutropium tantasque premunt oblivia noctes,
crudelis? generis pro sors durissima nostri!
femina, cum senuit, retinet conubia partu,
p144 uxorisque decus matris reverentia pensat.
nos Lucina fugit, nec pignore nitimur ullo.
cum forma dilapsus amor; defloruit oris
gratia: qua miseri scapulas tutabimur arte?
qua placeam ratione senex?"
                                                    [link to English translation] Sic fatus acutum
adgreditur lenonis opus, nec segnis ad artem
mens erat officiique capax omnesque pudoris
hauserat insidias. custodia nulla tuendo
fida toro; nulli poterant excludere vectes:
ille vel aerata Danaën in turre latentem
eliceret. fletus domini fingebat amantis,
indomitasque mora, pretio lenibat avaras
lascivasque iocis; non blandior ullus euntis
ancillae tetigisse latus leviterque reductis
vestibus occulto crimen mandare susurro
nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta
cautior elusi fremitus vitare mariti.
haud aliter iuvenum flammis Ephyreia Lais
e gemino ditata mari; cum serta refudit
canities, iam turba procax noctisque recedit
ambitus et raro pulsatur ianua tactu,
seque reformidat speculo damnante senectus;
stat tamen atque alias succingit lena ministras
dilectumque diu quamvis longaeva lupanar
circuit et retinent mores, quod perdidit aetas.
p146    [link to English translation] Hinc honor Eutropio; cumque omnibus unica virtus
esset in eunuchis thalamos servare pudicos,
solus adulteriis crevit. nec verbera tergo
cessavere tamen, quotiens decepta libido
irati caluisset eri, frustraque rogantem
iactantemque suos tot iam per lustra labores
dotalem genero nutritoremque puellae
tradidit. Eous rector consulque futurus
pectebat dominae crines et saepe lavanti
nudus in argento lympham gestabat alumnae.
et cum se rapido fessam proiecerat aestu,
patricius roseis pavonum ventilat alis.

[link to English translation] Iamque aevo laxata cutis, sulcisque genarum
corruerat passa facies rugosior uva:
flava minus presso finduntur vomere rura,
nec vento sic vela tremunt. miserabile turpes
exedere caput tineae; deserta patebant
intervalla comae: qualis sitientibus arvis
arida ieiunae seges interlucet aristae
vel qualis gelidis pluma labente pruinis
arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
scilicet ut trabeis iniuria cresceret olim,
has in fronte notas, hoc dedecus addidit oris
luxuriae Fortuna suae: cum pallida nudis
ossibus horrorem dominis praeberet imago
decolor et macies occursu laederet omnes,
p148 aut pueris latura metus aut taedia mensis
aut crimen famulis aut procedentibus omen,
et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(sternere quippe toros vel caedere ligna culinae
membra negant; aurum, vestes, arcana tueri
mens infida vetat; quis enim committere vellet
lenoni thalamum?): tandem ceu funus acerbum
infaustamque suis trusere penatibus umbram.
contemptu iam liber erat: sic pastor obesum
lacte canem ferroque ligat pascitque revinctum,
dum validus servare gregem vigilique rapaces
latratu terrere lupos; cum tardior idem
iam scabie laceras deiecit sordidus aures,
solvit et exuto lucratur vincula collo.

[link to English translation] Est ubi despectus nimius iuvat. undique pulso
per cunctas licuit fraudes inpune vagari
et fatis aperire viam. pro quisquis Olympi
summa tenes, tanto libuit mortalia risu
vertere? qui servi non est admissus in usum,
suscipitur regnis, et quem privata ministrum
dedignata domus, moderantem sustinet aula.
ut primum vetulam texere palatia vulpem,
quis non ingemuit? quis non inrepere sacris
obsequiis doluit totiens venale cadaver?
ipsi quin etiam tali consorte fremebant
regales famuli, quibus est inlustrior ordo
servitii, sociumque diu sprevere superbi.
p150 Cernite, quem Latiis poscant adnectere fastis:
cuius et eunuchos puduit! sed vilior ante
obscurae latuit pars ignotissima turbae,
donec Abundanti furiis — qui rebus Eois
exitium primumque sibi produxit — ab imis
evectus thalamis summos invasit honores.
quam bene dispositum terris, ut dignus iniqui
fructus consilii primis auctoribus instet.
sic multos fluvio vates arente per annos
hospite qui caeso monuit placare Tonantem,
inventas primus Busiridis imbuit aras
et cecidit saevi, quod dixerat, hostia sacri;
sic opifex tauri tormentorumque repertor,
qui funesta novo fabricaverat aera dolori,
primus inexpertum Siculo cogente tyranno
sensit opus docuitque suum mugire iuvencum.
nullius Eutropius, quam qui se protulit, ante
direptas possedit opes nullumque priorem
perculit exilio solumque hoc rite peregit,
auctorem damnare suum.
                                              [link to English translation] Postquam obsitus aevo
semivir excelsam rerum sublatus in arcem,
quod nec vota pati nec fingere somnia possent,
vidit sub pedibus leges subiectaque colla
nobilium tantumque sibi permittere fata,
qui nihil optasset plus libertate mereri,
p152 iamiam dissimulat dominos alteque tumescunt
serviles animi. procerum squalore repletus
carcer et exulibus Meroë campique gemescunt
Aethiopum; poenis hominum plaga personat ardens;
Marmaricus claris violatur caedibus Hammon.

[link to English translation] Asperius nihil est humili cum surgit in altum:
cuncta ferit dum cuncta timet, desaevit in omnes
ut se posse putent, nec belua taetrior ulla
quam servi rabies in libera terga furentis;
agnoscit gemitus et poenae parcere nescit,
quam subiit, dominique memor, quem verberat, odit.
adde, quod eunuchus nulla pietate movetur
nec generi natisve cavet. clementia cunctis
in similes, animosque ligant consortia damni;
iste nec eunuchis placidus.
                                                 [link to English translation] Sed peius in aurum
aestuat; hoc uno fruitur succisa libido.
quid nervos secuisse iuvat? vis nulla cruentam
castrat avaritiam. parvis exercita furtis
quae vastare penum neglectaque sueverat arcae
claustra remoliri, nunc uberiore rapina
peccat in orbe manus. quidquid se Tigris ab Haemo
dividit, hoc certa proponit merce locandum
institor imperii, caupo famosus honorum.
hic Asiam villa pactus regit; ille redemit
coniugis ornatu Syriam; dolet ille paterna
Bithynos mutasse domo. subfixa patenti
vestibulo pretiis distinguit regula gentes:
p154 tot Galatae, tot Pontus eat, tot Lydia nummis;
si Lyciam tenuisse velis, tot milia ponas,
si Phrygas, adde; parum! propriae solacia sorti
communes vult esse notas et venditus ipse
vendere cuncta cupit. certantum saepe duorum
diversum suspendit onus; cum pondere iudex
vergit, et in geminas nutat provincia lances.

[link to English translation] Non pudet heu, superi, populos venire sub hasta?
vendentis certe pudeat. quod iure sepultum
mancipium tot regna tenet, tot distrahit urbes.
pollentem solo Croesum victoria Cyri
fregit, ut eunucho flueret Pactolus et Hermus?
Attalus heredem voluit te, Roma, relinqui,
restitit Antiochus praescripto margine Tauri,
indomitos curru Servilius egit Isauros
et Pharos Augusto iacuit vel Creta Metello,
ne non Eutropio quaestus numerosior esset?
in mercem veniunt Cilices, Iudaea, Sophene
Romanusque labor Pompeianique triumphi.

[link to English translation] Quo struis hos auri cumulos? quae pignora tantis
succedent opibus? nubas ducasve licebit:
numquam mater eris, numquam pater; hoc tibi ferrum,
hoc natura negat. te grandibus India gemmis,
te foliis Arabes ditent, te vellere Seres:
nullus inops adeo, nullum sic urget egestas,
ut velit Eutropii fortunam et membra pacisci.

[link to English translation] Iamque oblita sui nec sobria divitiis mens
p156 in miseras leges hominumque negotia ludit.
iudicat eunuchus; quid iam de consule miror?
prodigium, quodcumque gerit. quae pagina lites
sic actas meminit? quibus umquam saecula terris
eunuchi videre forum? sed ne qua vacaret
pars ignominia neu quid restaret inausum,
arma etiam violare parat portentaque monstris
aggerat et secum petulans amentia certat.
erubuit Mavors aversaque risit Enyo
dedecus Eoum, quotiens intenta sagittis
et pharetra fulgens anus exercetur Amazon
arbiter aut quotiens belli pacisque recurrit
adloquiturque Getas. gaudet cum viderit hostis
et sentit iam desse viros. incendia fumant,
muris nulla fides, squalent populatibus agri
et medio spes sola mari. trans Phasin aguntur
Cappadocum matres, stabulisque abducta paternis
Caucasias captiva bibunt armenta pruinas
et Scythicis mutant Argaei pabula silvis.
extra Cimmerias, Taurorum claustra, paludes
flos Syriae servit. spoliis nec sufficit atrox
barbarus: in caedem vertunt fastidia praedae.

[link to English translation] Ille tamen (quid enim servum mollemque pudebit?
aut quid in hoc poterit vultu flagrare ruboris?)
pro victore redit: peditum vexilla sequuntur
et turmae similes eunuchorumque manipli,
Hellespontiacis legio dignissima signis.
obvius ire cliens defensoremque reversum
complecti. placet ipse sibi laxasque laborat
p158 distendisse genas fictumque inflatus anhelat,
pulvere respersus tineas et sordibus ora
pallidior,a verbisque sonat plorabile quiddam
ultra nequitiam fractis et proelia narrat:
perque suam tremula testatur voce sororem,
defecisse vagas ad publica commoda vires;
cedere livori nec sustentare procellas
invidiae; mergique fretis spumantibus orat.
exoretque utinam! dum talia fatur ineptas
detergit lacrimas atque inter singula dicta
flebile suspirat: qualis venit arida socrus
longinquam visura nurum; vix lassa resedit
et iam vina petit.
                               [link to English translation] Quid te, turpissime, bellis
inseris aut saevi pertemptas Pallada campi?
tu potes alterius studiis haerere Minervae
et telas, non tela pati, tu stamina nosse,
tu segnes operum sollers urgere puellas
et niveam dominae pensis involvere lanam.
vel, si sacra placent, habeas pro Marte Cybeben;
rauca Celaenaeos ad tympana disce furores.
cymbala ferre licet pectusque inlidere pinu
inguinis et reliquum Phrygiis abscidere cultris.
arma relinque viris. geminam quid dividis aulam
conarisque pios odiis committere fratres?
te magis, ah demens, veterem si respicis artem,
conciliare decet.
                               [link to English translation] Gestis pro talibus annum
p160 flagitet Eutropius, ne quid non polluat unus,
dux acies, iudex praetoria, tempora consul!

[link to English translation] Nil adeo foedum, quod non exacta vetustas
ediderit longique labor commiserit aevi.
Oedipodes matrem, natam duxisse Thyestes
cantatur, peperit fratres Iocasta marito
et Pelopea sibi. Thebas ac funera Troiae
tristis Erechthei deplorat scaena theatri.
in volucrem Tereus, Cadmus se vertit in anguem.
Scylla novos mirata canes. hunc arbore figit,
elevat hunc pluma, squamis hunc fabula vestit,
hunc solvit fluvio. numquam spado consul in orbe
nec iudex ductorve fuit! quodcumque virorum
est decus, eunuchi scelus est. exempla creantur
quae socci superent risus luctusque cothurni.

[link to English translation] Quam pulcher conspectus erat, cum tenderet artus
exangues onerare toga cinctuque gravatus
indutoque senex obscaenior iret in auro:
humani qualis simulator simius oris,
quem puer adridens pretioso stamine Serum
velavit nudasque nates ac terga reliquit,
ludibrium mensis; erecto pectore dives
ambulat et claro sese deformat amictu.
candida pollutos comitatur curia fasces,
forsitan et dominus. praebet miracula lictor
p162 consule nobilior libertatemque daturus,
quam necdum meruit. scandit sublime tribunal
atque inter proprias laudes Aegyptia iactat
somnia prostratosque canit se vate tyrannos.
scilicet in dubio vindex Bellona pependit,
dum spado Tiresias enervatusque Melampus
reptat ab extremo referens oracula Nilo.

[link to English translation] Obstrepuere avium voces, exhorruit annus
nomen, et insanum gemino proclamat ab ore
eunuchumque vetat fastis accedere Ianus:
sumeret inlicitos etenim si femina fasces,
esset turpe minus. Medis levibusque Sabaeis
imperat hic sexus, reginarumque sub armis
barbariae pars magna iacet: gens nulla probatur,
eunuchi quae sceptra ferat. Tritonia, Phoebe,
Terra, Ceres, Cybele, Iuno, Latona coluntur:
eunuchi quae templa dei, quas vidimus aras?
inde sacerdotes; haec intrat pectora Phoebus;
inde canunt Delphi; Troianam sola Minervam
virginitas Vestalis adit flammasque tuetur:
hi nullas meriti vittas semperque profani.
nascitur ad fructum mulier prolemque futuram:
hoc genus inventum est ut serviat. Herculis arcu
concidit Hippolyte; Danai fugere bipennem,
Penthesilea, tuam; claras Carthaginis arces
creditur et centum portis Babylona superbam
femineus struxisse labor. quid nobile gessit
p164 eunuchus? quae bella tulit? quas condidit urbes?
illas praeterea rerum natura creavit,
hos fecere manus: seu prima Semiramis astu
Assyriis mentita virum, ne vocis acutae
mollities levesve genae se prodere possent,
hos sibi coniunxit similes; seu Parthica ferro
luxuries vetuit nasci lanuginis umbram
servatoque diu puerili flore coegit
arte retardatam Veneri servire iuventam.

[link to English translation] Fama prius falso similis vanoque videri
ficta ioco; levior volitare per oppida rumor
riderique nefas: veluti nigrantibus alis
audiretur olor, corvo certante ligustris.
atque aliquis gravior morum: "si talibus, inquit,
creditur et nimiis turgent mendacia monstris,
iam testudo volat, profert iam cornua vultur;
prona petunt retro fluvii iuga; Gadibus ortum
Carmani texere diem; iam frugibus aptum
aequor et adsuetum silvis delphina videbo;
iam cochleis homines iunctos et quidquid inane
nutrit Iudaicis quae pingitur India velis."

[link to English translation] Subicit et mixtis salibus lascivior alter:
"miraris? nihil est, quod non in pectore magnum
concipit Eutropius. semper nova, grandia semper
diligit et celeri degustat singula sensu.
nil timet a tergo; vigilantibus undique curis
nocte dieque patet; lenis facilisque moveri
supplicibus mediaque tamen mollissimus ira
nil negat et sese vel non poscentibus offert;
p166 quod libet ingenio, subigit traditque fruendum;
quidquid amas, dabit illa manus; communiter omni
fungitur officio gaudetque potentia flecti.
hoc quoque conciliis peperit meritoque laborum,
accipit et trabeas argutae praemia dextrae."

[link to English translation] Postquam vera fides facinus vulgavit Eoum
gentibus et Romae iam certius impulit aures,
"Eutropiumne etiam nostra dignabimur ira?
hic quoque Romani meruit pars esse doloris?"
sic effata rapit caeli per inania cursum
diva potens unoque Padum translapsa volatu
castra sui rectoris adit. tum forte decorus
cum Stilichone gener pacem inplorantibus ultro
Germanis responsa dabat, legesque Caucis
arduus et flavis signabat iura Suebis.
his tribuit reges, his obside foedera sancit
indicto; bellorum alios transcribit in usus,
militet ut nostris detonsa Sygambria signis.
laeta subit Romam pietas et gaudia paene
moverunt lacrimas tantoque exultat alumno:
sic armenta suo iam defensante iuvenco
celsius adsurgunt erectae cornua matri,
sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum
crescere miratur genetrix Massyla leonem.
dimovit nebulam iuvenique apparuit ingens.
tum sic orsa loqui:
p168                                   [link to English translation] "Quantum te principe possim,
non longinqua docent, domito quod Saxone Tethys
mitior et fracto secura Britannia Picto;
ante pedes humili Franco tristique Suebo
perfruor et nostrum video, Germanice, Rhenum.
sed quid agam? discors Oriens felicibus actis
invidet atque alio Phoebi de cardine surgunt
crimina, ne toto conspiret corpore regnum.
Gildonis taceo magna cum laude receptam
perfidiam et fretos Eoo robore Mauros.
quae suscepta fames, quantum discriminis urbi,
ni tua vel soceri numquam non provida virtus
australem Arctois pensasset frugibus annum!
invectae Rhodani Tiberina per ostia classes
Cinyphiisque ferax Araris successit aristis.
Teutonicus vomer Pyrenaeique iuvenci
sudavere mihi; segetes mirantur Hiberas
horrea; nec Libyae senserunt damna rebellis
iam transalpina contenti messe Quirites.
ille quidem solvit meritas (scit Tabraca) poenas,
ut pereat quicumque tuis conflixerit armis.

[link to English translation] "Ecce repens isdem clades a partibus exit
terrorisque minus, sed plus habitura pudoris
Eutropius consul. pridem tolerare fatemur
hoc genus, Arsacio postquam se regia fastu
sustulit et nostros corrupit Parthia mores.
praefecti sed adhuc gemmis vestique dabantur
custodes sacroque adhibere silentia somno;
p170 militia eunuchi numquam progressa cubili,
non vita spondente fidem, sed inertia tutum
mentis pignus erat. secreta monilia servent,
ornatus curent Tyrios: a fronte recedant
imperii. tenero tractari pectore nescit
publica maiestas. numquam vel in aequore puppim
vidimus eunuchi clavo parere magistri.
nos adeo sperni faciles? orbisque carina
vilior? auroram sane, quae talia ferre
gaudet, et adsuetas sceptris muliebribus urbes
possideant; quid belligeram communibus urunt
Italiam maculis nocituraque probra severis
ammiscent populis? peregrina piacula forti
pellantur longe Latio nec transeat Alpes,
dedecus; in solis, quibus extitit, haereat arvis.
scribat Halys, scribat famae contemptor Orontes:
per te perque tuos obtestor Roma triumphos,
nesciat hoc Thybris, numquam poscentibus olim
qui dare Dentatis annos Fabiisque solebat.
Martius eunuchi repetet suffragia campus?
Aemilios inter servatoresque Camillos
Eutropius? iam Chrysogonis tua, Brute, potestas
Narcissisque datur? natos hoc dedere poenae
profuit et misero civem praeponere patri?
hoc mihi Ianiculo positis Etruria castris
quaesiit et tantum fluvio Porsenna remotus?
hoc meruit vel ponte Cocles vel Mucius igne?
visceribus frustra castum Lucretia ferrum
p172 mersit et attonitum tranavit Cloelia Thybrim?
Eutropio fasces adservabantur adempti
Tarquiniis? quemcumque meae vexere curules,
laxato veniat socium aversatus Averno.
impensi sacris Decii prorumpite bustis
Torquatique truces animosaque pauperis umbra
Fabricii tuque o, qui forte inferna piorum
iugera et Elysias scindis, Serrane, novales.
Poeno Scipiadae, Poeno praeclare Lutati,
Sicania Marcelle ferox, gens Claudia surgas3
et Curii veteres; et, qui sub iure negasti
vivere Caesareo, parvo procede sepulcro
Eutropium passure Cato; remeate tenebris,
agmina Brutorum Corvinorumque catervae.
eunuchi vestros habitus, insignia sumunt
ambigui Romana mares; rapuere tremendas
Hannibali Pyrrhoque togas; flabella perosi
adspirant trabeis; iam non umbracula gestant
virginibus, Latias ausi vibrare secures!

[link to English translation] "Linquite femineas infelix turba latebras,
alter quos pepulit sexus nec suscipit alter,
execti Veneris stimulos et vulnere casti
(mixta duplex aetas; inter puerumque senemque
nil medium): falsi complete sedilia patres;
ite novi proceres infecundoque senatu
Eutropium stipate ducem; celebrate tribunal
pro thalamis, verso iam discite more curules,
non matrum pilenta sequi.
p174                                                  [link to English translation] "Ne prisca revolvam
neu numerem, quantis iniuria mille per annos
sit retro ducibus, quanti foedabitur aevi
canities, unam subeant quot saecula culpam:
inter Arinthaei fastos et nomen erile
servus erit dominoque suos aequalis honores
inseret! heu semper Ptolomaei noxia mundo
mancipia! en alio laedor graviore Pothino
et patior maius Phario scelus. ille cruorem
consulis unius Pellaeis ensibus hausit:
inquinat hic omnes.
                                    [link to English translation] "Si nil privata movebunt,
at tu principibus, vestrae tu prospice causae
regalesque averte notas. hunc accipit unum
aula magistratum: vobis patribusque recurrit
hic alternus honos. in crimen euntibus annis
parce, quater consul! contagia fascibus, oro,
defendas ignava tuis neu tradita libris
omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit
oceanus, domui, tanta caligine mergi
calcarique sinas. nam quae iam bella geramus
mollibus auspiciis? quae iam conubia prolem
vel frugem latura seges? quid fertile terris,
quid plenum sterili possit sub consule nasci?
eunuchi si iura dabunt legesque tenebunt,
ducant pensa viri mutatoque ordine rerum
vivat Amazonio confusa licentia ritu.
p176    [link to English translation] "Quid trahor ulterius? Stilicho, quid vincere differs,
dum certare pudet? nescis quod turpior hostis
laetitia maiore cadit? piratica Magnum
erigit, inlustrat servilis laurea Crassum.
adnuis. agnosco fremitum, quo palluit Eurus,
quo Mauri Gildoque ruit. quid Martia signa
sollicitas? non est iaculis hastisve petendus:
conscia succumbent audito verbere terga,
ut Scytha post multos rediens exercitus annos,
cum sibi servilis pro finibus obvia pubes
iret et arceret dominos tellure reversos,
armatam ostensis aciem fudere flagellis:
notus ab inceptis ignobile reppulit horror
vulgus et adductus sub verbere torpuit ensis."


Apparatus Criticus:

1 Birt begins the new paragraph at sic, printing a comma at nobis. Alternatively, read volvis for nobis (so Cuiacius' codd.).

2 codd. ignem; Postgate imbrem

3 MSS. have surgat


Adnotatio Thayeri:

pallidior: Another online transcription, from an unidentified edition, has squalidior, which I prefer.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XIV Kal. Jan. 04