[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

Haec pagina telaris liber est operis
In Eutropium

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editi
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: a blank space]

C. Claudiani In Eutropium

p178

Liber Posterior

Praefatio


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
 
 
 
 
45
 
 
 
 
50
 
 
 
 
 
55
 
 
 
 
60
 
 
 
 
65
 
 
 
 
70
 
 
 
 
75
[link to English translation] Qui modo sublimes rerum flectebat habenas
    patricius, rursum verbera nota timet
et solitos tardae passurus compedis orbes
    in dominos vanas luget abisse minas.
culmine deiectum vitae Fortuna priori
    reddidit, insano iam satiata ioco.
scindere nunc alia meditatur ligna securi
    fascibus et tandem vapulat ipse suis.
ille citas consul poenas se consule solvit:
    annus qui trabeas hic dedit exilium.
infaustum populis in se quoque vertitur omen;
    saevit in auctorem prodigiosus honos.
abluto penitus respirant nomine fasti
    maturamque luem sanior aula vomit.
dissimulant socii coniuratique recedunt,
    procumbit pariter cum duce tota cohors;
non acie victi, non seditione coacti,
    nec pereunt ritu quo periere viri.
concidit exiguae dementia vulnere chartae;
    confecit saevum littera Martis opus.
p180  
[link to English translation] Mollis feminea detruditur arce tyrannus
    et thalamo pulsus perdidit imperium:
sic iuvenis nutante fide veterique reducta
    paelice defletam linquit amica domum.
canitiem raram largo iam pulvere turpat
    et lacrimis rugas implet anile gemens
suppliciterque pias humilis prostratus ad aras
    mitigat iratas voce tremente nurus.
innumeri glomerantur eri sibi quisque petentes
    mancipium solis utile suppliciis.
quamvis foedus enim mentemque obscaenior ore,
    ira dabit pretium; poena meretur emi.
 
[link to English translation] Quas, spado, nunc terras aut quem transibis in axem?
    cingeris hinc odiis, inde recessit amor.
utraque te gemino sub sidere regia damnat:
    Hesperius numquam, iam nec Eous eris.
miror cur, aliis qui pandere fata solebas,
    ad propriam cladem caeca Sibylla taces.
iam tibi nulla videt fallax insomnia Nilus;
    pervigilant vates nec, miserande, tui.
quid soror? audebit tecum conscendere puppim
    et veniet longum per mare fida comes?
an fortasse toros eunuchi pauperis odit
    et te nunc inopem dives amare negat?
eunuchi iugulum primus secuisse fateris;
    sed tamen exemplo non feriere tuo.
vive pudor fatis. en quem tremuere tot urbes,
    en cuius populi sustinuere iugum!
p182 direptas quid plangis opes, quas natus habebit?
    non aliter poteras principis esse pater.
inprobe, quid pulsas muliebribus astra querellis,
    quod tibi sub Cypri litore parta quies?
omnia barbarico per te concussa tumultu.
    crede mihi, terra tutius aequor erit.
 
[link to English translation] Iam non Armenios iaculis terrebis et arcu,
    per campos volucrem non agitabis equum;
dilecto caruit Byzantius ore senatus;
    curia consiliis aestuat orba tuis:
emeritam suspende togam, suspende pharetram;
    ad Veneris partes ingeniumque redi.
non bene Gradivo lenonia dextera servit.
    suscipiet famulum te Cytherea libens.
insula laeta choris, blandorum mater Amorum:
    nulla pudicitiae cura placere potest.
prospectant Paphiae celsa de rupe puellae
    sollicitae, salvam dum ferat unda ratem.
sed vereor, teneant ne te Tritones in alto
    lascivas doctum fallere Nereidas,
aut idem cupiant pelago te mergere venti,
    Gildonis nuper qui tenuere fugam.
inclita captivo memoratur Tabraca Mauro,
    naufragio Cypros sit memoranda tuo.
vecturum moriens frustra delphina vocabis;
    ad terram suos devehit ille viros.
quisquis adhuc similes eunuchus tendit in actus,
    respiciens Cyprum desinat esse ferox.
p184

Liber II


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
 
 
 
 
45
 
 
 
 
50
 
 
 
 
55
 
 
 
 
 
60
 
 
 
 
65
 
 
 
 
70
 
 
 
 
75
 
 
 
 
80
 
 
 
 
85
 
 
 
 
90
 
 
 
 
95
 
 
 
 
100
 
 
 
 
105
 
 
 
 
110
 
 
 
 
115
 
 
 
 
120
 
 
 
 
125
 
 
 
 
130
 
 
 
 
135
 
 
 
 
140
 
 
 
 
 
145
 
 
 
 
150
 
 
 
 
155
 
 
 
 
160
 
 
 
 
165
 
 
 
 
170
 
 
 
 
175
 
 
 
 
180
 
 
 
 
185
 
 
 
 
190
 
 
 
 
 
195
 
 
 
 
200
 
 
 
 
205
 
 
 
 
210
 
 
 
 
215
 
 
 
 
220
 
 
 
 
225
 
 
 
 
 
230
 
 
 
 
235
 
 
 
 
240
 
 
 
 
245
 
 
 
 
250
 
 
 
 
255
 
 
 
 
260
 
 
 
 
265
 
 
 
 
270
 
 
 
 
275
 
 
 
 
280
 
 
 
 
285
 
 
 
 
290
 
 
 
 
295
 
 
 
 
300
 
 
 
 
305
 
 
 
 
310
 
 
 
 
315
 
 
 
 
320
 
 
 
 
 
325
 
 
 
 
330
 
 
 
 
335
 
 
 
 
340
 
 
 
 
345
 
 
 
 
350
 
 
 
 
355
 
 
 
 
360
 
 
 
 
365
 
 
 
 
370
 
 
 
 
375
 
 
 
 
380
 
 
 
 
385
 
 
 
 
390
 
 
 
 
395
 
 
 
 
400
 
 
 
 
405
 
 
 
 
410
 
 
 
 
415
 
 
 
 
420
 
 
 
 
425
 
 
 
 
430
 
 
 
 
435
 
 
 
 
440
 
 
 
 
445
 
 
 
 
450
 
 
 
 
455
 
 
 
 
460
 
 
 
 
465
 
 
 
 
470
 
 
 
 
475
 
 
 
 
480
 
 
 
 
485
 
 
 
 
490
 
 
 
 
495
 
 
 
 
500
 
 
 
 
 
505
 
 
 
 
510
 
 
 
 
515
 
 
 
 
520
 
 
 
 
525
 
 
 
 
530
 
 
 
 
535
 
 
 
 
540
 
 
 
 
545
 
 
 
 
550
 
 
 
 
555
 
 
 
 
560
 
 
 
 
565
 
 
 
 
570
 
 
 
 
575
 
 
 
 
580
 
 
 
 
585
 
 
 
 
590
 
 
 
 
595
 
 
 
 
600
    [link to English translation] Mygdonii cineres et si quid restat Eoi,
quod pereat, regni: certe non augure falso
prodigii patuere minae, frustraque peracto
vulnere monstriferi praesagia discitis anni.
cautior ante tamen violentum navita Caurum
prospicit et tumidae subducit vela procellae.
quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri?
quid lacrimae delicta levant? stant omina vestri
consulis: inmotis haesere piacula fatis.
tum decuit sentire nefas, tunc ire recentes
detersum maculas. veteri post obruta morbo
corpora Paeonias nequiquam admoveris herbas.
ulcera possessis alte suffusa medullis
non leviore manu, ferro sanantur et igni,
ne noceat frustra mox eruptura cicatrix.
ad vivum penetrant flammae, quo funditus umor
defluat et vacuis corrupto sanguine venis
p186 arescat fons ipse mali; truncantur et artus,
ut liceat reliquis securum degere membris.
at vos egregie purgatam creditis aulam,
Eutropium si Cypros habet? vindictaque mundi
semivir exul erit? quis vos lustrare valebit
oceanus? tantum facinus quae diluet aetas?

[link to English translation] Induerat necdum trabeas: mugitus ab axe
redditus inferno, rabies arcana cavernas
vibrat et alterno confligunt culmina lapsu.
bacchatus per operta tremor Calchedona movit,
pronus et in geminas nutavit Bosphorus urbes.
concurrere freti fauces, radice revulsa
vitant instabilem rursum Symplegada nautae.
scilicet haec Stygiae praemittunt signa sorores
et sibi iam tradi populos hoc consule gaudent.
mox oritur diversa lues: hinc Mulciber ignes
sparserat, hinc victa proruperat obice Nereus;
haec flagrant, haec tecta natant. quam, numina, poenam
servatis sceleri, cuius tot cladibus omen
constitit? incumbas utinam, Neptune, tridenti
pollutumque solum toto cum crimine mergas.
unam pro mundo Furiis concedimus urbem.

[link to English translation] Utque semel patuit monstris iter, omnia tempus
nacta suum properant: nasci tum decolor imber
infantumque novi vultus et dissona partu
semina, tum lapidum fletus armentaque vulgo
ausa loqui mediisque ferae se credere muris;
tum vates sine more rapi lymphataque passim
p188 pectora terrifici stimulis ignescere Phoebi.
fac nullos cecinisse deos: adeone retusi
quisquam cordis erit, dubitet qui partibus illis
adfore fatalem castrati consulis annum?
sed quam caecus inest vitiis amor! omne futurum
despicitur suadentque brevem praesentia fructum
et ruit in vetitum damni secura libido,
dum mora supplicii lucro serumque quod instat
creditur. haud equidem contra tot signa Camillo
detulerim fasces, nedum (pro sexus!) inerti
mancipio, cui, cuncta licet responsa iuberent
hortantesque licet sponderent prospera divi,
turpe fuit cessisse viros.
                                           [link to English translation] Exquirite retro
crimina continui lectis annalibus aevi,
prisca recensitis evolvite saecula fastis:
quid senis infandi Capreae, quid scaena Neronis
tale ferunt? spado Romuleo succinctus amictu
sedit in Augustis laribus. vulgata patebat
aula salutantum studiis; huc plebe senatus
permixta trepidique duces omnisque potestas
confluit. advolvi genibus, contingere dextram
ambitus et votum deformibus oscula rugis
figere. praesidium legum genitorque vocatur
principis et famulum dignatur regia patrem.
posteritas, admitte fidem: monumenta petuntur
dedecoris multisque gemunt incudibus aera
formatura nefas. haec iudicis, illa togati,
p190 haec nitet armati species; numerosus ubique
fulget eques: praefert eunuchi curia vultus.
ac veluti caveant ne qua consistere virtus
possit pura loco, cunctas hoc ore laborant
incestare vias. maneant inmota precamur
certaque perpetui sint argumenta pudoris.
subter adulantes tituli nimiaeque leguntur
vel maribus laudes: claro quod nobilis ortu
(cum vivant domini!), quod maxima proelia solus
impleat (et patitur miles!), quod tertius urbis
conditor (hoc Byzas Constantinusque videbunt!).
inter quae tumidus leno producere cenas
in lucem, foetere mero, dispergere plausum
empturas in vulgus opes, totosque theatris
indulgere dies, alieni prodigus auri.
at soror et, si quid portentis creditur, uxor
mulcebat matres epulis et more pudicae
coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
hanc amat, hanc summa de re vel pace vel armis
consulit, huic curas et clausa palatia mandat
ceu stabulum vacuamque domum. sic magna tueri
regna nihil, patiensque iugi deluditur orbis?

[link to English translation] Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem
senserat et primi laxabant germina flores,
iamque iter in gremio pacis sollemne parabant
ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum
Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent,
p192 sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
unde tamen tanta sublimes mole redibant,
ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
ecce autem flavis Gradivus ab usque Gelonis
arva cruentato repetebat Thracia curru:
subsidunt Pangaea rotis altaeque sonoro
stridunt axe nives. ut vertice constitit Haemi
femineasque togas pressis conspexit habenis,
subrisit crudele pater cristisque micantem
quassavit galeam; tunc implacabile numen
Bellonam adloquitur, quae sanguine sordida vestem
Illyricis pingues pectebat stragibus hydros:

[link to English translation] "Necdum mollitiae, necdum, germana, mederi
possumus Eoae? numquam corrupta rigescent
saecula? Cappadocum tepidis Argaeus acervis
aestuat; infelix etiamnum pallet Orontes.
dum pereunt, meminere mali; si corda parumper
respirare sinas, nullo tot funera sensu
praetereunt: antiqua levis iactura cruoris.

[link to English translation] "Adspicis obscaenum facinus? quid crinibus ora
protegis? en quales sese diffudit in actus
parva quies, quantum nocuerunt otia ferri!
qui caruit bellis, eunucho traditur annus.
actum de trabeis esset, si partibus una
mens foret Hesperiis; rueret derisa vetustas
nullaque calcati starent vestigia iuris,
ni memor imperii Stilicho morumque priorum
turpe relegasset defenso Thybride nomen
p194 intactamque novo servasset crimine Romam.
ille dedit portum, quo se pulsata referret
maiestas Latii deformataeque secures;
ille dedit fastos, ad quos Oriente relicto
confugeret sparsum maculis servilibus aevum.

[link to English translation] "Quam similes haec aula viros! ad moenia visus
dirige: num saltem tacita formidine mussant?
num damnant animo? plaudentem cerne senatum
et Byzantinos proceres Graiosque Quirites.
o patribus plebes, o digni consule patres!
quid? quod et armati cessant et nulla virilem
inter tot gladios sexum reminiscitur ira?
hucine nostrorum cinctus abiere nepotum?
sic Bruti despectus honos?
                                              [link to English translation] "Ignosce parenti,
Romule, quod serus temeratis fascibus ultor
advenio: iamiam largis haec gaudia faxo
conpensent lacrimis. quid dudum inflare moraris
Tartaream, Bellona, tubam, quid stringere falcem,
qua populos a stirpe metis? molire tumultus,
excute delicias. Thracum Macetumque ruinae
taedet et in gentes iterum saevire sepultas.
damna minus consueta move; trans aequora saevas
verte faces; aliis exordia sume rapinis.
non tibi Riphaeis hostis quaerendus ab oris,
non per Caucasias accito turbine valles
est opus. Ostrogothis colitur mixtisque Gruthungis
Phryx ager: hos parvae poterunt impellere causae
p196 in scelus; ad mores facilis natura reverti.
sic eat: in nostro quando iam milite robur
torpuit et molli didicit parere magistro,
vindicet Arctous violatas advena leges;
barbara Romano succurrant arma pudori."

[link to English translation] Sic fatus clipeo, quantum vix ipse deorum
arbiter infesto cum percutit aegida nimbo,
intonuit. responsat Athos Haemusque remugit;
ingeminat raucum Rhodope concussa fragorem.
cornua cana gelu mirantibus extulit undis
Hebrus et exanguem glacie timor adligat Histrum.
tunc, adamante gravem nodisque rigentibus hastam,
telum ingens nullique deo iaculabile, torsit.
fit late ruptis via nubibus; illa per auras
tot freta, tot montes uno contenta volatu
transilit et Phrygiae mediis adfigitur arvis.
sensit humus; gemuit Nysaeo palmite felix
Hermus et aurata Pactolus inhorruit urna
totaque summissis fleverunt Dindyma silvis.

[link to English translation] Nec dea praemissae stridorem segnius hastae
consequitur, centumque vias meditata nocendi
tandem Tarbigilum (Geticae dux improbus alae1
hic erat) adgreditur. viso tum forte redibat
Eutropio vacuus donis, feritasque dolore
creverat et, teneris etiam quae crimina suadet
p198 ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
huic sese vultu simulatae coniugis offert
mentitoque ferox incedit barbara gressu,
carbaseos induta sinus: post terga reductas
uberibus propior mordebat fibula vestes,
inque orbem tereti mitra retinente capillum
strinxerat et virides flavescere iusserat angues.
advolat ac niveis reducem complectitur ulnis
infunditque animo furiale per oscula virus.
principe quam largo veniat, quas inde reportet
divitias, astu rabiem motura requirit.
ille iter ingratum, vanos deflere labores,
quos super eunuchi fastus, quae probra tulisset.
continuo secat ungue genas et tempore pandit
adrepto gemitus:
                            [link to English translation] "I nunc, devotus aratris
scinde solum positoque tuos mucrone sodales
ad rastros sudare doce. bene rura Gruthungus
excolet et certo disponet sidere vites.
felices aliae, quas debellata maritis
oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant
exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant
Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
me nimium timido, nimium iunxere remisso
fata viro, totum qui degener exuit Histrum,
qui refugit patriae ritus, quem detinet aequi
gloria concessoque cupit vixisse colonus
quam dominus rapto. quid pulchra vocabula pigris
p200 praetentas vitiis? probitatis inertia nomen,
iustitiae formido subit. tolerabis iniquam
pauperiem, cum tela geras? et flebis inultus,
cum pateant tantae nullis custodibus urbes?

[link to English translation] "Quippe metus poenae. pridem mos ille vigebat,
ut meritos colerent impacatisque rebelles
urgerent odiis; at nunc, qui foedera rumpit,
ditatur; qui servat, eget. vastator Achivae
gentis et Epirum nuper populatus inultam
praesidet Illyrico; iam, quos obsedit, amicos
ingreditur muros illis responsa daturus,
quorum coniugibus potitur natosque peremit.
sic hostes punire solent, haec praemia solvunt
excidiis. cunctaris adhuc numerumque tuorum
respicis exiguamque manum? tu rumpe quietem;
bella dabunt socios. nec te tam prona monerem,
si contra paterere viros: nunc alter in armis
sexus et eunuchis se defensoribus orbis
credidit; hos aquilae Romanaque signa secuntur.
incipe barbaricae tandem te reddere vitae,
te quoque iam timeant admirenturque nocentem,
quem sprevere pium. spoliis praedaque repletus
cum libeat Romanus eris."
                            [link to English translation] Sic fata repente
in diram se vertit avem rostroque recurvo
turpis et infernis tenebris obscurior alas
auspicium veteri sedit ferale sepulcro.

[link to English translation] Ille, pavor postquam resoluto corde quievit
p202 et rigidae sedere comae, non distulit atrox
iussa deae; sociis, quae viderat, ordine pandit
inritatque sequi. coniurat barbara pubes
nacta ducem Latiisque palam descivit ab armis.

[link to English translation] Pars Phrygiae, Scythicis quaecumque Trionibus alget
proxima, Bithynos, solem quae condit, Ionas,
quae levat, attingit Galatas. utrimque propinqui
finibus obliquis Lydi Pisidaeque feroces
continuant australe latus. gens una fuere
tot quondam populi, priscum cognomen et unum
appellata Phryges; sed (quid non longa valebit
permutare dies?) dicti post Maeona regem
Maeones. Aegaeos insedit Graecia portus;
Thyni Thraces arant quae nunc Bithynia fertur;
nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens
illis ante vagus tandem regionibus haesit
gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu,
pro Rheno poturus Halyn. dat cuncta vetustas
principium Phrygibus; nec rex Aegyptius ultra
restitit, humani postquam puer uberis expers
in Phrygiam primum laxavit murmura vocem.

[link to English translation] Hic cecidit Libycis iactata paludibus olim
tibia, foedatam cum reddidit umbra Minervam,
hic et Apollinea victus testudine pastor
suspensa memores inlustrat pelle Celaenas.
p204 quattuor hinc magnis procedunt fontibus amnes
auriferi; nec miror aquas radiare metallo,
quae totiens lavere Midan. diversus ad Austrum
cursus et Arctoum fluviis mare. Dindyma fundunt
Sangarium, vitrei puro qui gurgite Galli
auctus Amazonii defertur ad ostia Ponti.
Icarium pelagus Mycalaeaque litora iuncti
Marsya Maeanderque petunt; sed Marsya velox,
dum suus est, flexuque carens iam flumine mixtus
mollitur, Maeandre, tuo; contraria passus
quam Rhodano stimulatus Arar: quos inter aprica
planities Cererique favet densisque ligatur
vitibus et glaucae fructus attollit olivae,
dives equis, felix pecori pretiosaque picto
marmore purpureis, caedit quod Synnada, venis.

[link to English translation] Talem tum Phrygiam Geticis populatibus uri
permisere dei. securas barbarus urbes
inrupit facilesque capi. spes nulla salutis,
nulla fugae: putribus iam propugnacula saxis
longo corruerant aevo pacisque senecta.

[link to English translation] Interea gelidae secretis rupibus Idae
dum sedet et thiasos spectat de more Cybebe
Curetumque alacres ad tympana suscitat enses,
aurea sanctarum decus inmortale comarum
defluxit capiti turris summoque volutus
vertice crinalis violatur pulvere murus.
obstipuere truces omen Corybantes et uno
fixa metu tacitas presserunt orgia buxos.
indoluit genetrix, tum sic commota profatur:
p206    [link to English translation] "Hoc mihi iam pridem Lachesis grandaeva canebat
augurium: Phrygiae casus venisse supremos
delapsus testatur apex. heu sanguine qualis
ibit Sangarius quantasque cadavera lenti
Maeandri passura moras! inmobilis haeret
terminus, haec dudum nato placuere Tonanti.
par et finitimis luctus, frustraque Lyaei
non defensuros implorat Lydia thyrsos.
iamque vale Phrygiae tellus perituraque flammis
moenia, conspicuas quae nunc attollitis arces,
mox campi nudumque solum! dilecta valete
flumina! non vestris ultra bacchabor in antris
nec iuga sulcabit noster Berecynthia currus".
dixit et ad tristes convertit tympana planctus.
labentem patriam sacris ululatibus Attis
personat et torvi lacrimis maduere leones.

[link to English translation] Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri
clades et trepidus vulgaverit omnia rumor,
ignorare tamen fingit regnique ruinas
dissimulat: parvam latronum errare catervam,
ad sontes tormenta magis quam tela parari
nec duce frangendas iactat, sed iudice vires:
vasta velut Libyae venantum vocibus ales
cum premitur calidas cursu transmittit harenas
inque modum veli sinuatis flamine pennis
pulverulenta volat; si iam vestigia retro
clara sonent, oblita fugae stat lumine clauso
(ridendum!) revoluta caput creditque latere,
quem non ipsa videt. furtim tamen ardua mittit
p208 cum donis promissa novis, si forte rogatus
desinat. ille semel nota dulcedine praedae
se famulo servire negat, nec grata timentum
munera; militiam nullam nec prima superbus
cingula dignari: nam quis non consule tali
vilis honos?
                [link to English translation] Postquam precibus mitescere nullis,
non auro cessisse videt creberque recurrit
nuntius incassum nec spes iam foederis extat:
tandem consilium belli confessus agendi
ad sua tecta vocat. iuvenes venere protervi
lascivique senes, quibus est insignis edendi
gloria corruptasque dapes variasse decorum,
qui ventrem invitant pretio traduntque palato
sidereas Iunonis aves et si qua loquendi
gnara coloratis viridis defertur ab Indis,
quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam
ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis,
non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
vestis odoratae studium; laus maxima risum
per vanos movisse sales minimeque viriles
munditiae; compti vultus; onerique vel ipsa
serica. si Chunus feriat, si Sarmata portas,
solliciti scaenae; Romam contemnere sueti
mirarique suas, quas Bosphorus obruat! aedes;
saltandi dociles aurigarumque periti.

[link to English translation] Pars humili de plebe duces; pars compede suras
p210 cruraque signati nigro liventia ferro
iura regunt, facies quamvis inscripta repugnet
seque suo prodat titulo. sed prima potestas
Eutropium praefert Hosio subnixa secundo.
dulcior hic sane cunctis prudensque movendi
iuris et admoto qui temperet omnia fumo,
fervidus, accensam sed qui bene decoquat iram.
considunt apices gemini dicionis Eoae,
hic cocus, hic leno, defossi verbere terga,
servitio, non arte pares, hic saepius emptus,
alter ad Hispanos nutritus verna penates.

[link to English translation] Ergo ubi collecti proceres, qui rebus in artis
consulerent tantisque darent solacia morbis,
obliti subito Phrygiae bellisque relictis
ad solitos coepere iocos et iurgia circi
tendere. nequiquam magna confligitur ira,
quis melius vibrata puer vertigine molli
membra rotet, verrat quis marmora crine supino?
quis magis enodes laterum detorqueat arcus,2
quis voci digitos, oculos quis moribus aptet?
hi tragicos meminere modos; his fabula Tereus,
his necdum commissa choro cantatur Agave.

[link to English translation] Increpat Eutropius: non haec spectacula tempus
poscere; nunc alias armorum incumbere curas;
se satis Armenio fessum pro limite cingi
p212 nec tantis unum subsistere posse periclis;
ignoscant senio, iuvenes ad proelia mittant:—
qualis pauperibus nutrix invisa puellis
adsidet et tela communem quaerere victum
rauca monet; festis illae lusisse diebus
orant et positis aequaevas visere pensis,
irataeque operi iam lasso pollice fila
turbant et teneros detergunt stamine fletus.

[link to English translation] Emicat extemplo cunctis trepidantibus audax
crassa mole Leo, quem vix Cyclopia solum
aequatura fames, quem non ieiuna Celaeno
vinceret; hinc nomen fertur meruisse Leonis.
acer in absentes, linguae iactator, abundans
corporis exiguusque animi, doctissimus artis
quondam lanificae, moderator pectinis unci.
non alius lanam purgatis sordibus aeque
praebuerit calathis, similis nec pinguia quisquam
vellera per tenues ferri producere rimas.
tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat,
non septem vasto quatiens umbone iuvencos,
sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili
inter anus interque colos oneraverat, alvum.
adsurgit tandem vocemque expromit anhelam:

[link to English translation] "Quis novus hic torpor, socii? quonam usque sedemus
femineis clausi thalamis patimurque periclum
gliscere desidia? graviorum turba malorum
texitur, ignavis trahimus dum tempora votis.
me petit hic sudor. numquam mea dextera segnis
ad ferrum. faveat tantum Tritonia coeptis,
p214 inceptum peragetur opus. iam cuncta furorem
qui gravat, efficiam leviorem pondere lanae
Tarbigilum tumidum, desertoresque Gruthungos
ut miseras populabor oves et pace relata
pristina restituam Phrygias ad stamina matres".

[link to English translation] His dictis iterum sedit; fit plausus et ingens
concilii clamor, qualis resonantibus olim
exoritur caveis, quotiens crinitus ephebus
aut rigidam Niobem aut flentem Troada fingit.
protinus excitis iter inremeabile signis
arripit infaustoque iubet bubone moveri
agmina Mygdonias mox inpletura volucres.

[link to English translation] Pulcher et urbanae cupiens exercitus umbrae,
adsiduus ludis, avidus splendere lavacris
nec soles imbresve pati, multumque priori
dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas,
dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe
sueverat et duris haurire bipennibus Hebrum.
cum duce mutatae vires. Byzantia robur
fregit luxuries Ancyranique triumphi.
non peditem praecedit eques; non commoda castris
eligitur regio; vicibus custodia nullis
advigilat vallo; non explorantur eundae
vitandaeque viae; nullo se cornua flectunt
ordine; confusi passim per opaca vagantur
lustra, per ignotas angusto tramite valles.
p216 sic vacui rectoris equi, sic orba magistro
fertur in abruptum casu, non sidere, puppis;
sic ruit in rupes amisso pisce sodali
belua, sulcandas qui praevius edocet undas
inmensumque pecus parvae moderamine caudae
temperat et tanto coniungit foedera monstro;
illa natat rationis inops et caeca profundi;
iam brevibus deprensa vadis ignara reverti
palpitat et vanos scopulis inlidit hiatus.

[link to English translation] Tarbigilus simulare fugam flatusque Leonis
spe nutrire leves inprovisusque repente,
dum gravibus marcent epulis hostique catenas
inter vina crepant, largo sopita Lyaeo
castra subit. pereunt alii, dum membra cubili
tarda levant; alii leto iunxere soporem;
ast alios vicina palus sine more ruentes
excipit et cumulis inmanibus aggerat undas.
ipse Leo damma cervoque fugacior ibat
sudanti tremebundus equo: qui pendere postquam
decidit, implicitus limo cunctantia pronus
per vada reptabat. caeno subnixa tenaci
mergitur et pingui suspirat corpore moles
more suis, dapibus quae iam devota futuris
turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco
armatur cingitque sinus secumque volutat,
quas figat verubus partes, quae frusta calenti
p218 mandet aquae quantoque cutem distendat echino:
flagrat opus; crebro pulsatus perstrepit ictu;3
contexit varius penetrans Calchedona nidor.

[link to English translation] Ecce levis frondes a tergo concutit aura:
credit tela Leo; valuit pro vulnere terror
implevitque vicem iaculi, vitamque nocentem
integer et sola formidine saucius efflat.
quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses,
quis solio campum praeponere suasit avito?
quam bene texentum laudabas carmina tutus
et matutinis pellebas frigora mensis!
hic miserande iaces; hic, dum tua vellera vitas,
tandem fila tibi neverunt ultima Parcae.

[link to English translation] Iam vaga pallentem densis terroribus aulam
fama quatit; stratas acies, deleta canebat
agmina, Maeonios foedari caedibus agros,
Pamphylos Pisidasque rapi. metuendus ab omni
Tarbigilus regione tonat; modo tendere cursum
in Galatas, modo Bithynis incumbere fertur.
sunt qui per Cilicas rupto descendere Tauro,
sunt qui correptis ratibus terraque marique
adventare ferant; geminantur vera pavoris
ingenio: longe spectari e puppibus urbes
accensas, lucere fretum ventoque citatas
omnibus in pelago velis haerere favillas.

[link to English translation] Hos inter strepitus funestior advolat alter
p220 nuntius: armatam rursus Babylona minari
rege novo; resides Parthos ignava perosos
otia Romanae finem iam quaerere paci.
rarus apud Medos regum cruor; unaque cuncto
poena manet generi: quamvis crudelibus aeque
paretur dominis. sed quid non audeat annus
Eutropii? socium nobis fidumque Saporem
perculit et Persas in regia vulnera movit
rupturasque fidem, leto pars ne qua vacaret,
Eumenidum taedas trans flumina Tigridis egit.

[link to English translation] Tum vero cecidere animi tantisque procellis
deficiunt. saepti latrantibus undique bellis
infensos tandem superos et consulis omen
agnovere sui, nec iam revocabile damnum
eventu stolido serum didicere magistro.
namque ferunt geminos uno de semine fratres
Iapetionidas generis primordia nostri
dissimili finxisse manu: quoscumque Prometheus
excoluit multumque intexuit aethera limo,
hi longe ventura notant dubiisque parati
casibus occurrunt fabro meliore politi.
deteriore luto pravus quos edidit auctor,
quem merito Grai perhibent Epimethea vates,
et nihil aetherii sparsit per membra vigoris,
hi pecudum ritu non impendentia vitant
nec res ante vident; accepta clade queruntur
et seri transacta gemunt.
p222                                               [link to English translation] Iam sola renidet
in Stilichone salus, et cuius semper acerbum
ingratumque sibi factorum conscius horror
credidit adventum, quem si procedere tantum
Alpibus audissent, mortem poenasque tremebant,
iam cuncti venisse volunt, scelerumque priorum
paenitet; hunc tantis bellorum sidus in undis
sperant, hunc pariter iusti sontesque precantur:
ceu pueri, quibus alta pater trans aequora merces
devehit, intenti ludo studiisque soluti
laetius amoto passim custode vagantur;
si gravis auxilio vacuas invaserit aedes
vicinus laribusque suis proturbet inultos,
tum demum patrem implorant et nomen inani
voce cient frustraque oculos ad litora tendunt.

[link to English translation] Omnes supplicio dignos letoque fatentur,
qui se tradiderint famulis Stilichone relicto.
mutati stupuere diu sensuque reducto
paulatim proprii mirantur monstra furoris
avertuntque oculos: proiectis fascibus horret
lictor et infames labuntur sponte secures:
quales Aonio Thebas de monte reversae
Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis,
cum patuit venatus atrox matrique rotatum
conspexere caput, gressus caligine figunt
et rabiem desisse dolent. quin protinus ipsa
tendit ad Italiam supplex Aurora potentem
p224 non radiis redimita comam, non flammea vultu
nec croceum vestita diem; stat livida luctu,
qualis erat Phrygio tegeret cum Memnona busto.
quam simul agnovit Stilicho nec causa latebat,
restitit; illa manum victricem amplexa moratur
altaque vix lacrimans inter suspiria fatur:

[link to English translation] "Tantane te nostri ceperunt taedia mundi?
sic me ludibrium famulis risumque relinquis
dux quondam rectorque meus? solamque tueris
Hesperiam? domiti nec te post bella tyranni
cernere iam licuit? sic te victoria nobis
eripuit Gallisque dedit? Rufinus origo
prima mali: geminas inter discordia partes
hoc auctore fuit. sed iam maiora moventi
occurrit iusta rediens exercitus ira,
fortis adhuc ferrique memor. brevis inde reluxit
falsaque libertas; rursum Stilichonis habenis
sperabam me posse regi. pro caeca futuri
gaudia! fraterno coniungi coeperat orbis
imperio (quis enim tanto terrore recentis
exempli paribus sese committeret ausis?),
cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu
fabula) Rufini castratus prosilit heres,
et similes iterum luctus Fortuna reduxit,
ut solum domini sexum mutasse viderer.

[link to English translation] "Hic primum thalami claustris delicta tegebat
clam timideque iubens; erat invidiosa potestas,
sed tamen eunuchi, necdum sibi publica iura
p226 sumere nec totas audebat vertere leges.
at postquam pulsisque bonis et faece retenta
peiores legit socios dignusque satelles
hinc Hosius stetit, inde Leo, fiducia crevit
regnandique palam flagravit aperta libido.
patricius, consul maculat quos vendit honores;
plus maculat quos ipse gerit. iam signa tubaeque
mollescunt, ipsos ignavia fluxit in enses.
exultant merito gentes facilisque volenti
praeda sumus. iam Bistoniis Haemoque nivali
vastior expulsis Oriens squalescit aratris.
ei mihi, quas urbes et quanto tempore Martis
ignaras uno rapuerunt proelia cursu!
nuper ab extremo veniens equitatus Araxe
terruit Antiochi muros, ipsumque decorae
paene caput Syriae flammis hostilibus arsit.
utque gravis spoliis nulloque obstante profunda
laetus caede redit, sequitur mucrone secundo
continuum vulnus; nec iam mihi Caucasus hostes
nec mittit gelidus Phasis; nascuntur in ipso
bella sinu. legio pridem Romana Gruthungi,
iura quibus victis dedimus, quibus arva domusque
praebuimus, Lydos Asiaeque uberrima vastant
ignibus et si quid tempestas prima reliquit.
nec vi nec numero freti; sed inertia nutrit
proditioque ducum, quorum per crimina miles
p228 captivis dat terga suis, quos teste subegit
Danuvio, partemque timet qui reppulit omnes.

[link to English translation] "Aula choris epulisque vacat nec perdita curat,
dum superest aliquid. ne quid tamen orbe reciso
venditor amittat, provincia quaeque superstes
dividitur geminumque duplex passura tribunal
cogitur alterius pretium sarcire peremptae.
sic mihi restituunt populos; hac arte reperta
rectorum numerum terris pereuntibus augent.

[link to English translation] "In te iam spes una mihi. pro fronde Minervae
has tibi protendo lacrimas; succurre ruenti,
eripe me tandem, servilibus eripe regnis.
neve adeo cunctos paucorum crimine damnes
nec nova tot meritis offensa prioribus obstet.
iamiam flecte animum. suprema pericula semper
dant veniam culpae. quamvis iratus et exul
pro patriae flammis non distulit arma Camillus.
nec te subtrahimus Latio; defensor utrique
sufficis. armorum liceat splendore tuorum
in commune frui; clipeus nos protegat idem
unaque pro gemino desudet cardine virtus."


Apparatus Criticus:

1 alae Rubenus; MSS. (followed by Birt) have aulae

2 Birt artus; I return to the vulg. arcus

3 I print Birt's text; but unless pulsatus be taken as a substantive (Baehrens' suggestion, cf. P. Lat. Min. v p. 120 l. 169) it is untranslatable. Emendations proposed are pulsu Cos . . . icta Barthius; pulsatus aper strepit Buecheler; cultri sus or pulpae ius Birt. The sense demands, however, some such word as Bosporus to make a parallelism with Calchedona. Possibly the line ended pulsatur Bosporus ictu, perstrepit being a gloss on pulsatur and eventually ousting Bosporus.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XIV Kal. Jan. 04