[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris liber est operis
In Rufinum

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editi
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.


[ALT imaginis: link to next section]
II

C. Claudiani In Rufinum

p24

Liber Prior

Incipit Praefatio
(II)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
 
15
[link to English translation] Phoebeo domitus Python cum decidit arcu
    membraque Cirrhaeo fudit anhela iugo,
qui spiris tegeret montes, hauriret hiatu
    flumina, sanguineis tangeret astra iubis:
iam liber Parnasus erat nexuque soluto
    coeperat erecta surgere fronde nemus
concussaeque diu spatiosis tractibus orni
    securas ventis explicuere comas
et qui vipereo spumavit saepe veneno
    Cephisos nitidis purior ibat aquis.
omnis "io Paean" regio sonat; omnia Phoebum
    rura canunt; tripodas plenior aura rotat,
auditoque procul Musarum carmine dulci
    ad Themidis coëunt antra severa dei.

Nunc alio domini telis Pythone perempto
    convenit ad nostram sacra caterva lyram,
qui stabilem servans Augustis fratribus orbem
    iustitia pacem, viribus arma regit.

Vol. I
p26
Liber I
(III)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
 
 
 
 
45
 
 
 
 
50
 
 
 
 
55
 
 
 
 
60
 
 
 
 
65
 
 
 
 
 
70
 
 
 
 
75
 
 
 
 
80
 
 
 
 
85
 
 
 
 
90
 
 
 
 
95
 
 
 
 
100
 
 
 
 
105
 
 
 
 
110
 
 
 
 
115
 
 
 
 
120
 
 
 
 
125
 
 
 
 
130
 
 
 
 
135
 
 
 
 
140
 
 
 
 
145
 
 
 
 
150
 
 
 
 
155
 
 
 
 
160
 
 
 
 
165
 
 
 
 
170
 
 
 
 
175
 
 
 
 
180
 
 
 
 
185
 
 
 
 
190
 
 
 
 
195
 
 
 
 
200
 
 
 
 
205
 
 
 
 
210
 
 
 
 
215
 
 
 
 
220
 
 
 
 
225
 
 
 
 
230
 
 
 
 
235
 
 
 
 
240
 
 
 
 
245
 
 
 
 
250
 
 
 
 
255
 
 
 
 
 
260
 
 
 
 
265
 
 
 
 
 
270
 
 
 
 
275
 
 
 
 
280
 
 
 
 
285
 
 
 
 
290
 
 
 
 
295
 
 
 
 
300
 
 
 
 
305
 
 
 
 
310
 
 
 
 
315
 
 
 
 
320
 
 
 
 
325
 
 
 
 
330
 
 
 
 
335
 
 
 
 
340
 
 
 
 
345
 
 
 
 
350
 
 
 
 
355
 
 
 
 
360
 
 
 
 
365
 
 
 
 
370
 
 
 
 
375
 
 
 
 
380
 
 
 
 
385
    [link to English translation] Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem,
curarent superi terras an nullus inesset
rector et incerto fluerent mortalia casu.
nam cum dispositi quaesissem foedera mundi
praescriptosque mari fines annisque meatus
et lucis noctisque vices: tunc omnia rebar
consilio firmata dei, qui lege moveri
sidera, qui fruges diverso tempore nasci,
qui variam Phoeben alieno iusserit igni
compleri Solemque suo, porrexerit undis
litora, tellurem medio libraverit axe.
sed cum res hominum tanta caligine volvi
adspicerem laetosque diu florere nocentes
vexarique pios, rursus labefacta cadebat
relligio causaeque viam non sponte sequebar
alterius, vacuo quae currere semina motu
adfirmat magnumque novas per inane figuras
fortuna non arte regi, quae numina sensu
ambiguo vel nulla putat vel nescia nostri.
p28 abstulit hunc tandem Rufini poena tumultum
absolvitque deos. iam non ad culmina rerum
iniustos crevisse queror; tolluntur in altum,
ut lapsu graviore ruant. vos pandite vati,
Pierides, quo tanta lues eruperit ortu.
   [link to English translation] Invidiae quondam stimulis incanduit atrox
Allecto, placidas late cum cerneret urbes.
protinus infernas ad limina taetra sorores
concilium deforme vocat. glomerantur in unum
innumerae pestes Erebi, quascumque sinistro
Nox genuit fetu: nutrix Discordia belli,
imperiosa Fames, leto vicina Senectus
impatiensque sui Morbus Livorque secundis
anxius et scisso maerens velamine Luctus
et Timor et caeco praeceps Audacia vultu
et Luxus populator opum, quem semper adhaerens
infelix humili gressu comitatur Egestas,
foedaque Avaritiae complexae pectora matris
insomnes longo veniunt examine Curae.
complentur vario ferrata sedilia coetu
torvaque collectis stipatur curia monstris.
Allecto stetit in mediis vulgusque tacere
iussit et obstantes in tergum reppulit angues
perque umeros errare dedit. tum corde sub imo
inclusam rabidis patefecit vocibus iram:
   [link to English translation] "Sicine tranquillo produci saecula cursu,
sic fortunatas patiemur vivere gentes?
quae nova corrupit nostros clementia mores?
quo rabies innata perit? quid inania prosunt
verbera? quid facibus nequiquam cingimur atris?
p30 heu nimis ignavae, quas Iuppiter arcet Olympo,
Theodosius terris. en aurea nascitur aetas,
en proles antiqua redit. Concordia, Virtus
cumque Fide Pietas alta cervice vagantur
insignemque canunt nostra de plebe triumphum.
pro dolor! ipsa mihi liquidas delapsa per auras
Iustitia insultat vitiisque a stirpe recisis
elicit oppressas tenebroso carcere leges.
at nos indecores longo torpebimus aevo
omnibus eiectae regnis! agnoscite tandem
quid Furias deceat; consuetas sumite vires
conventuque nefas tanto decernite dignum.
iam cupio Stygiis invadere nubibus astra,
iam flatu violare diem, laxare profundo
frena mari, fluvios ruptis inmittere ripis
et rerum vexare fidem."
                                          [link to English translation] Sic fata cruentum
mugiit et totos serpentum erexit hiatus
noxiaque effudit concusso crine venena.
anceps motus erat vulgi. pars maxima bellum
indicit superis, pars Ditis iura veretur,
dissensuque alitur rumor: ceu murmurat alti
impacata quies pelagi, cum flamine fracto
durat adhuc saevitque tumor dubiumque per aestum
lassa recedentis fluitant vestigia venti.
   [link to English translation] Improba mox surgit tristi de sede Megaera,
quam penes insani fremitus animique profanus
error et undantes spumis furialibus irae:
non nisi quaesitum cognata caede cruorem
inlicitumve bibit, patrius quem fuderit ensis,
p32 quem dederint fratres; haec terruit Herculis ora
et defensores terrarum polluit arcus,
haec Athamanteae direxit spicula dextrae,
haec Agamemnonios inter bacchata penates
alternis lusit iugulis; hac auspice taedae
Oedipoden matri, natae iunxere Thyesten.
quae tunc horrisonis effatur talia dictis:

[link to English translation] "Signa quidem, sociae, divos attollere contra
nec fas est nec posse reor; sed laedere mundum
si libet et populis commune intendere letum.
est mihi prodigium cunctis inmanius hydris,
tigride mobilius feta, violentius Austris
acribus, Euripi fulvis incertius undis
Rufinus, quem prima meo de matre cadentem
suscepi gremio. parvus reptavit in isto
saepe sinu teneroque per ardua colla volutus
ubera quaesivit fletu linguisque trisulcis
mollia lambentes finxerunt membra cerastae;
meque etiam tradente dolos artesque nocendi
edidicit: simulare fidem sensusque minaces
protegere et blando fraudem praetexere risu,
plenus saevitiae lucrique cupidine fervens.
non Tartesiacis illum satiaret harenis
tempestas pretiosa Tagi, non stagna rubentis
aurea Pactoli; totumque exhauserit Hermum,
ardebit maiore siti. quam fallere mentes
doctus et unanimos odiis turbare sodales!
talem progenies hominum si prisca tulisset,
Perithoum fugeret Theseus, offensus Orestem
desereret Pylades, odisset Castora Pollux.
ipsa quidem fateor vinci rapidoque magistram
p34 praevenit ingenio; nec plus sermone morabor:
solus habet scelerum quidquid possedimus omnes.
hunc ego, si vestrae res est accommoda turbae,
regalem ad summi producam principis aulam.
sit licet ipse Numa gravior, sit denique Minos,
cedet et insidiis nostri flectetur alumni."
   [link to English translation] Orantem sequitur clamor cunctaeque profanas
porrexere manus inventaque tristia laudant.
illa ubi caeruleo vestes conexuit angue
nodavitque adamante comas, Phlegethonta sonorum
poscit et ambusto flagrantis ab aggere ripae
ingentem piceo succendit gurgite pinum
pigraque veloces per Tartara concutit alas.
   [link to English translation] Est locus extremum pandit qua Gallia litus
Oceani praetentus aquis, ubi fertur Ulixes
sanguine libato populum movisse silentem.
illic umbrarum tenui stridore volantum
flebilis auditur questus; simulacra coloni
pallida defunctasque vident migrare figuras.
hinc dea prosiluit Phoebique egressa serenos
infecit radios ululatuque aethera rupit
terrifico: sentit ferale Britannia murmur
et Senonum quatit arva fragor revolutaque Tethys
substitit et Rhenus proiecta torpuit urna.
tunc in canitiem mutatis sponte colubris
longaevum mentita senem rugisque severas
persulcata genas et ficto languida passu
invadit muros Elusae, notissima dudum
p36 tecta petens, oculisque diu liventibus haesit
peiorem mirata virum, tum talia fatur:
   [link to English translation] "Otia te, Rufine, iuvant frustraque iuventae
consumis florem patriis inglorius arvis?
heu nescis quid fata tibi, quid sidera debent,
quid Fortuna parat: toto dominabere mundo,
si parere velis! artus ne sperne seniles!
namque mihi magicae vires aevique futuri
praescius ardor inest; novi quo Thessala cantu
eripiat lunare iubar, quid signa sagacis
Aegypti valeant, qua gens Chaldaea vocatis
imperet arte deis, nec me latuere fluentes
arboribus suci funestarumque potestas
herbarum, quidquid letali gramine pollens
Caucasus et Scythicae vernant in crimina1 rupes,
quas legit Medea ferox et callida Circe.
saepius horrendos manes sacrisque litavi
nocturnis Hecaten et condita funera traxi
carminibus victura meis, multosque canendo,
quamvis Parcarum restarent fila, peremi.
ire vagas quercus et fulmen stare coegi
versa non prono curvavi flumina lapsu
in fontes reditura suos. ne vana locutum
me fortasse putes, mutatos cerne penates."
dixerat, et niveae (mirum!) coepere columnae
ditari subitoque trabes lucere metallo.
   [link to English translation] Inlecebris capitur nimiumque elatus avaro
pascitur aspectu. sic rex ad prima tumebat
p38 Maeonius, pulchro cum verteret omnia tactu;
sed postquam riguisse dapes fulvamque revinctos
in glaciem vidit latices, tum munus acerbum
sensit et inviso votum damnavit in auro.
ergo animi victus "sequimur quocumque vocabis,
seu tu vir seu numen" ait, patriaque relicta
Eoas Furiae iussu tendebat ad arces
instabilesque olim Symplegadas et freta remis
inclita Thessalicis, celsa qua Bosphorus urbe
splendet et Odrysiis Asiam discriminat oris.
   [link to English translation] Ut longum permensus iter ductusque maligno
stamine fatorum claram subrepsit in aulam,
ilicet ambitio nasci, discedere rectum,
venum cuncta dari: profert arcana, clientes
fallit et ambitos a principe vendit honores.
ingeminat crimen, commoti pectoris ignem
nutrit et exiguum stimulando vulnus acerbat.
ac velut innumeros amnes accedere Nereus
nescit et undantem quamvis hinc hauriat Histrum,
hinc bibat aestivum septeno gurgite Nilum,
par semper similisque manet: sic fluctibus auri
expleri calor ille nequit. cuicumque monile
contextum gemmis aut praedia culta fuissent,
Rufino populandus erat, dominoque parabat
exitium fecundus ager; metuenda colonis
fertilitas: laribus pellit, detrudit avitis
p40 finibus; aut aufert vivis aut occupat heres
congestae cumulantur opes orbisque ruinas
accipit una domus: populi servire coacti
plenaque privato succumbunt oppida regno.
   [link to English translation] Quo, vesane, ruis? teneas utrumque licebit
Oceanum, laxet rutilos tibi Lydia fontes,
iungatur solium Croesi Cyrique tiara:
numquam dives eris, numquam satiabere quaestu.
semper inops quicumque cupit. contentus honesto
Fabricius parvo spernebat munera regum
sudabatque gravi consul Serranus aratro
et casa pugnaces Curios angusta tegebat.
haec mihi paupertas opulentior, haec mihi tecta
culminibus maiora tuis. ibi quaerit inanes
luxuries nocitura cibos; hic donat inemptas
terra dapes. rapiunt Tyrios ibi vellera sucos
et picturatae saturantur murice vestes;
hic radiant flores et prati viva voluptas
ingenio variata suo. fulgentibus illic
surgunt strata toris; hic mollis panditur herba
sollicitum curis non abruptura soporem.
turba salutantum latas ibi perstrepit aedes;
hic avium cantus, labentis murmura rivi.
vivitur exiguo melius; natura beatis
omnibus esse dedit, si quis cognoverit uti.
haec si nota forent, frueremur simplice cultu,
classica non gemerent, non stridula fraxinus iret,
nec ventus quateret puppes nec machina muros.
p42   [link to English translation] Crescebat scelerata sitis praedaque recentis
incestus flagrabat amor, nullusque petendi
cogendive pudor: crebris periuria nectit
blanditiis; sociat perituro foedere dextras.
si semel e tantis poscenti quisque negasset,
effera praetumido quatiebat corda furore.
quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena
aut Hyrcana premens raptorem belua partus
aut serpens calcata furit? iurata deorum
maiestas teritur; nusquam reverentia mensae.
non coniunx, non ipse simul, non pignora caesa
sufficiunt odiis; non extinxisse propinquos,
non notos egisse sat est; exscindere cives
funditus et nomen gentis delere laborat.
nec celeri perimit leto; crudelibus ante
suppliciis fruitur; cruciatus, vincla, tenebras
dilato mucrone parat. pro saevior ense
parcendi rabies concessaque vita dolori!
mors adeone parum est? causis fallacibus instat,
arguit attonitos se iudice. cetera segnis,
ad facinus velox, penitus regione remotas
impiger ire vias: non illum Sirius ardens
brumave Riphaeo stridens Aquilone retardat.
effera torquebant avidae praecordia curae,
effugeret ne quis gladios neu perderet ullum
Augusto miserante nefas. non flectitur annis,
non aetate labat: iuvenum rorantia colla
ante patrum vultus stricta cecidere securi;
p44 ibat grandaevus nato moriente superstes
post trabeas exul. quis prodere tanta relatu
funera, quis caedes possit deflere nefandas?
quid tale inmanes umquam gessisse feruntur
vel Sinis Isthmiaca pinu vel rupe profunda
Sciron vel Phalaris tauro vel carcere Sulla?
o mites Diomedis equi! Busiridis arae
clementes! iam Cinna pius, iam Spartace segnis
Rufino collatus eris!
                                    [link to English translation] Deiecerat omnes
occultis odiis terror tacitique sepultos
suspirant gemitus indignarique verentur.
at non magnanimi virtus Stilichonis eodem
fracta metu; solus medio sed turbine rerum
contra letiferos rictus contraque rapacem
movit tela feram, volucris non praepete cursu
vectus equi, non Pegaseis adiutus habenis.
hic cunctis optata quies, hic sola pericli
turris erat clipeusque trucem porrectus in hostem,
hic profugis sedes adversaque signa furori,
servandis hic castra bonis.
                                                [link to English translation] Hucusque minatus
haerebat retroque fuga cedebat inerti:
haud secus hiberno tumidus cum vertice torrens
saxa rotat volvitque nemus pontesque revellit.
frangitur obiectu scopuli quaerensque meatum
spumat et inlisa montem circumtonat unda.
   [link to English translation] Qua dignum te laude feram, qui paene ruenti
p46 lapsuroque tuos umeros obieceris orbi?
te nobis trepidae sidus ceu dulce carinae
ostendere dei, geminis quae lassa procellis
tunditur et victo trahitur iam caeca magistro.
Inachius Rubro perhibetur in aequore Perseus
Neptuni domuisse pecus, sed tutior alis:
te non penna vehit; rigida cum Gorgone Perseus:
tu non vipereo defensus crine Medusae;
illum vilis amor suspensae virginis egit:
te Romana salus. taceat superata vetustas,
Herculeos conferre tuis iam desinat actus.
una Cleonaeum pascebat silva leonem;
Arcadiae saltum vastabat dentibus unum
saevus aper, tuque o compressa matre rebellans
non ultra Libyae fines, Antaee, nocebas,
solaque fulmineo resonabat Creta iuvenco
Lernaeamque virens obsederat hydra paludem.
hoc monstrum non una palus, non una tremebat
insula, sed Latia quidquid dicione subactum
vivit, et a primis Ganges horrebat Hiberis.
hoc neque Geryon triplex nec turbidus Orci
ianitor aequabit nec si concurrat in unum
vis hydrae Syllaeque fames et flamma Chimaerae.
   [link to English translation] Certamen sublime diu, sed moribus impar
virtutum scelerumque fuit. iugulare minatur:
tu prohibes; ditem spoliat: tu reddis egenti;
eruit: instauras; accendit proelia: vincis.
p48 ac velut infecto morbus crudescere caelo
incipiens primos pecudum depascitur artus,
mox populos urbesque rapit ventisque perustis
corruptos Stygiam pestem desudat in amnes:
sic avidus praedo iam non per singula saevit.
sed sceptris inferre minas omnique perempto
milite Romanas ardet prosternere vires,
iamque Getas Histrumque movet Scythiamque receptat
auxilio traditque suas hostilibus armis
relliquias. mixtis descendit Sarmata Dacis
et qui cornipedes in pocula vulnerat audax
Massagetes caesamque bibens Maeotin Alanus
membraque qui ferro gaudet pinxisse Gelonus,
Rufino collecta manus. vetat ille domari
innectitque moras et congrua tempora differt.
nam tua cum Geticas stravisset dextra catervas,
ulta ducis socii letum, parsque una maneret
debilior facilisque capi, tunc impius ille
proditor imperii coniuratusque Getarum
distulit instantes eluso principe pugnas
Hunorum laturus opem, quos adfore bello
norat et invisis mox se coniungere castris.
   [link to English translation] Est genus extremos Scythiae vergentis in ortus
trans gelidum Tanain, quo non famosius ullum
Aretos alit. turpes habitus obscaenaque visu
corpora; mens duro numquam cessura labori;
praeda cibus, vitanda Ceres frontemque secari
p50 ludus et occisos pulchrum iurare parentes.
nec plus nubigenas duplex natura biformes
cognatis aptavit equis; acerrima nullo
ordine mobilitas insperatique recursus.
   [link to English translation] Quos tamen impavidus contra spumantis ad Hebri
tendis aquas, sic ante tubas aciemque precatus:
"Mavors, nubifero seu tu procumbis in Haemo
seu te cana gelu Rhodope seu remige Medo
sollicitatus Athos seu caligantia nigris
ilicibus Pangaea tenent, accingere mecum
et Thracas defendere tuos. si laetior adsit
gloria, vestita spoliis donabere quercu."
   [link to English translation] Audiit illa pater scopulisque nivalibus Haemi
surgit et hortatur celeres clamore ministros:
"fer galeam, Bellona, mihi nexusque rotarum
tende, Pavor. frenet rapidos Formido iugales.
festinas urgete manus. meus ecce paratur
ad bellum Stilicho, qui me de more tropaeis
ditat et hostiles suspendit in arbore cristas.
communes semper litui, communia nobis
signa canunt iunctoque sequor tentoria curru."
sic fatus campo insiluit lateque fugatas
hinc Stilicho turmas, illinc Gradivus agebat
et clipeis et mole pares; stat cassis utrique
sidereis hirsuta iubis loricaque cursu
aestuat et largo saturatur vulnere cornus.
   [link to English translation] Acrior interea voto multisque Megaera
luxuriata malis maestam deprendit in arce
p52 Iustitiam diroque prior sic ore lacessit:
"en tibi prisca quies renovataque saecula rursus,
ut rebare, vigent? en nostra potentia cessit
nec locus est usquam Furiis? huc lumina flecte.
adspice barbaricis iaceant quot moenia flammis,
quas mihi Rufinus strages quantumque cruoris
praebeat et quantis epulentur caedibus hydri.
linque homines sortemque meam, pete sidera; notis
Autumni te redde plagis, qua vergit in Austrum
Signifer; aestivo sedes vicina Leoni
iam pridem gelidaeque vacant confinia Librae.
atque utinam per magna sequi convexa liceret!"
   [link to English translation] Diva refert: "non ulterius bacchabere demens.
iam poenas tuus iste dabit, iam debitus ultor
inminet, et, terras qui nunc ipsumque fatigat
aethera, non vili moriens condetur harena.
iamque aderit laeto promissus Honorius aevo
nec forti genitore minor nec fratre corusco,
qui subiget Medos, qui cuspide proteret Indos.
sub iuga venturi reges; calcabitur asper
Phasis equo pontemque pati cogetur Araxes,
tuque simul gravibus ferri religata catenis
expellere die debellatasque draconum
tonsa comas imo barathri claudere recessu.
tum tellus communis erit, tum limite nullo
p54 discernetur ager; nec vomere sulcus adunco
findetur: subitis messor gaudebit aristis.
rorabunt querceta favis; stagnantia passim
vina fluent oleique lacus; nec murice tinctis
velleribus quaeretur honos, sed sponte rubebunt
attonito pastore greges pontumque per omnem
ridebunt virides gemmis nascentibus algae."


Apparatus Criticus:

1 gramina E; other codd. gramine. Birt conjectures toxica, Heinsius carmina. I take Postgate's crimina


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VI Id. Jan 04