[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium

Haec pagina telaris liber est operis
In Rufinum

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editi
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: a blank space]

C. Claudiani In Rufinum

p56

Liber Posterior

Incipit Praefatio
(IV)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
[link to English translation] Pandite defensum reduces Helicona sorores,
    pandite; permissis iam licet ire choris:
nulla per Aonios hostilis bucina campos
    carmina mugitu deteriore vetat.
tu quoque securis pulsa formidine Delphis
    floribus ultorem, Delie, cinge tuum.
nullus Castalios latices et praescia fati
    flumina polluto barbarus ore bibit.
Alpheus late rubuit Siculumque per aequor
    sanguineas belli rettulit unda notas
agnovitque novos absens Arethusa triumphos
    et Geticam sensit teste cruore necem.

Inmensis, Stilicho, succedant otia curis
    et nostrae patiens corda remitte lyrae,
nec pudeat longos interrupisse labores
    et tenuem Musis constituisse moram.
fertur et indomitus tandem post proelia Mavors
    lassa per Odrysias fundere membra nives
oblitusque sui posita clementior hasta
    Pieriis aures pacificare modis.

Vol. I
p58
Liber II
(V)


 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
 
 
 
 
45
 
 
 
 
50
 
 
 
 
55
 
 
 
 
60
 
 
 
 
65
 
 
 
 
70
 
 
 
 
75
 
 
 
 
80
 
 
 
 
85
 
 
 
 
90
 
 
 
 
95
 
 
 
 
100
 
 
 
 
105
 
 
 
 
110
 
 
 
 
115
 
 
 
 
120
 
 
 
 
125
 
 
 
 
130
 
 
 
 
135
 
 
 
 
140
 
 
 
 
145
 
 
 
 
150
 
 
 
 
155
 
 
 
 
160
 
 
 
 
165
 
 
 
 
170
 
 
 
 
175
 
 
 
 
180
 
 
 
 
185
 
 
 
 
190
 
 
 
 
195
 
 
 
 
200
 
 
 
 
205
 
 
 
 
210
 
 
 
 
215
 
 
 
 
220
 
 
 
 
225
 
 
 
 
230
 
 
 
 
235
 
 
 
 
240
 
 
 
 
245
 
 
 
 
 
250
 
 
 
 
255
 
 
 
 
260
 
 
 
 
265
 
 
 
 
270
 
 
 
 
275
 
 
 
 
280
 
 
 
 
285
 
 
 
 
290
 
 
 
 
295
 
 
 
 
300
 
 
 
 
305
 
 
 
 
310
 
 
 
 
315
 
 
 
 
320
 
 
 
 
325
 
 
 
 
330
 
 
 
 
335
 
 
 
 
340
 
 
 
 
345
 
 
 
 
350
 
 
 
 
355
 
 
 
 
360
 
 
 
 
365
 
 
 
 
370
 
 
 
 
375
 
 
 
 
380
 
 
 
 
385
 
 
 
 
390
 
 
 
 
395
 
 
 
 
400
 
 
 
 
405
 
 
 
 
410
 
 
 
 
415
 
 
 
 
420
 
 
 
 
425
 
 
 
 
 
430
 
 
 
 
435
 
 
 
 
440
 
 
 
 
445
 
 
 
 
450
 
 
 
 
455
 
 
 
 
460
 
 
 
 
465
 
 
 
 
470
 
 
 
 
475
 
 
 
 
480
 
 
 
 
485
 
 
 
 
490
 
 
 
 
495
 
 
 
 
500
 
 
 
 
505
 
 
 
 
510
 
 
 
 
515
 
 
 
 
520
 
 
 
 
525
    [link to English translation] Iam post edomitas Alpes defensaque regna
Hesperiae merita complexus sede parentem
auctior adiecto fulgebat sidere mundus,
iamque tuis, Stilicho, Romana potentia curis
et rerum commissus apex, tibi credita fratrum
utraque maiestas geminaeque exercitus aulae.
Rufinus (neque enim patiuntur saeva quietem
crimina pollutaeque negant arescere fauces)
infandis iterum terras accendere bellis
incohat et solito pacem vexare tumultu.
haec etiam secum: "quanam ratione tuebor
spem vitae fragilem? qua tot depellere fluctus
arte queam? premor hinc odiis, hinc milite cingor.
heu quid agam? non arma mihi, non principis ullus
auxiliatur amor. matura pericula surgunt
undique et impositi radiant cervicibus enses.
quid restat, nisi cuncta novo confundere luctu
insontesque meae populos miscere ruinae?
everso iuvat orbe mori; solacia leto
p60 exitium commune dabit nec territus ante
discedam: cum luce simul linquenda potestas."
   [link to English translation] Haec fatus, ventis veluti si frena resolvat
Aeolus, abrupto gentes sic obice fudit
laxavitque viam bellis et, nequa maneret
inmunis regio, cladem divisit in orbem
disposuitque nefas. alii per terga ferocis
Danuvii solidata ruunt expertaque remos
frangunt stagna rotis; alii per Caspia claustra
Armeniasque nives inopino tramite ducti
invadunt Orientis opes. iam pascua fumant
Cappadocum volucrumque parens Argaeus equorum,
iam rubet altus Halys nec se defendit iniquo
monte Cilix. Syriae tractus vastantur amoeni
adsuetumque choris et laeta plebe canorum
signum imbellem sonipes hostilis Orontem.
hinc planctus Asiae; Geticis Europa catervis
ludibrio praedaeque datur frondentis ad usque
Dalmatiae fines: omnis quae mobile Ponti
aequor et Adriacas tellus interiacet undas
squalet inops pecudum, nullis habitata colonis,
instar anhelantis Libyae, quae torrida semper
solibus humano nescit mansuescere cultu.
Thessalus ardet ager; reticet pastore fugato
Pelion; Emathias ignis populatur aristas.
nam plaga Pannoniae miserandaque moenia Thracum
arvaque Mysorum iam nulli flebile damnum,
sed cursus sollemnis erat campusque furori
expositus, sensumque malis detraxerat usus.
eheu quam brevibus pereunt ingentia fatis!
p62 imperium tanto quaesitum sanguine, tanto
servatum, quod mille ducum peperere labores,
quod tantis Romana manus contexuit annis,
proditor unus iners angusto tempore vertit.
   [link to English translation] Urbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae
et Calchedonias contra despectat harenas,
iam non finitimo Martis terrore movetur,
sed propius lucere faces et rauca sonare
cornua vibratisque peti fastigia telis
adspicit. hi vigili muros statione tueri,
hi iunctis properant portus munire carinis.
obsessa tamen ille ferus laetatur in urbe
exultatque malis summaeque ex culmine turris
impia vicini cernit spectacula campi:
vinctas ire nurus, nunc in vada proxima mergi
seminecem, hunc subito percussum vulnere labi
dum fugit, hunc animam portis efflare sub ipsis;
nec canos prodesse seni puerique cruore
maternos undare sinus. inmensa voluptas
et risus plerumque subit; dolor afficit unus,
quod feriat non ipse manu. videt omnia late
exceptis incensa suis et crimine tanto
luxuriat carumque sibi non abnuit hostem;
iactabatque ultro, quod soli castra paterent
sermonumque foret vicibus permissa potestas.
egregii quotiens exisset foederis auctor,
stipatur sociis, circumque armata clientum
p64 agmina privatis ibant famulantia signis;
ipse inter medios, ne qua de parte relinquat
barbariem, revocat fulvas in pectora pelles
frenaque et inmanes pharetras arcusque sonoros
adsimulat mentemque palam proclamat amictu,
nec pudet Ausonios currus et iura regentem
sumere deformes ritus vestemque Getarum;
insignemque habitum Latii mutare coactae
maerent captivae pellito iudice leges.
   [link to English translation] Quis populi tum vultus erat! quae murmura furtim!
(nam miseris ne flere quidem aut lenire dolorem
colloquiis impune licet): "Quonam usque feremus
exitiale iugum? durae quis terminus umquam
sortis erit? quis nos funesto turbine rerum
aut tantis solvet lacrimis, quos barbarus illinc,
hinc Rufinus agit, quibus arva fretumque negatur?
magna quidem per rura lues, sed maior oberrat
intra tecta timor. tandem succurre ruenti
heu patriae, Stilicho! dilecta hic pignora certe,
hic domus, hic thalamis primum genialibus omen,
hic tibi felices erexit regia taedas.
vel solus sperate veni. te proelia viso
languescent avidique cadet dementia monstri."
   [link to English translation] Talibus urgetur discors Aurora procellis.
at Stilicho, Zephyris cum primum bruma remitti
et iuga diffusis nudari coepta pruinis,
partibus Italiae tuta sub pace relictis
utraque castra movens Phoebi properabat ad ortus,
p66 Gallica discretis Eoaque robora turmis
amplexus. numquam tantae dicione sub una
convenere manus nec tot discrimina vocum:
illinc Armeniae vibratis crinibus alae
herbida collectae facili velamina nodo;
inde truces flavo comitantur vertice Galli,
quos Rhodanus velox, Araris quos tardior ambit
et quos nascentes explorat gurgite Rhenus
quosque rigat retro pernicior unda Garunnae,
Oceani pleno quotiens impellitur aestu.
mens eadem cunctis animique recentia ponunt
vulnera; non odit victus victorve superbit.
et quamvis praesens tumor et civilia nuper
classica bellatrixque etiamnunc ira caleret,
in ducis eximii conspiravere favorem.
haud aliter Xerxen toto simul orbe secutus
narratur rapuisse vagos exercitus amnes
et telis umbrasse diem, cum classibus iret
per scopulos tectumque pedes contemneret aequor.
   [link to English translation] Vix Alpes egressus erat nec iam amplius errat
barbarus adventumque timens se cogit in unam
planitiem tutoque includit pascua gyro:
tum duplici fossa non exuperabile vallum
asperat alternis sudibus murique locata
in speciem caesis obtendit plaustra iuvencis.
   [link to English translation] At procul exanguis Rufinum perculit horror;
infectae pallore genae; stetit ore gelato
incertus peteretne fugam, veniamne subactus
p68 posceret an fidos sese transferret in hostes.
quid nunc divitiae, quid fulvi vasta metalli
congeries, quid purpureis effulta columnis
atria prolataeve iuvant ad sidera moles?
audit iter numeratque dies spatioque viarum
metitur vitam. torquetur pace futura
nec recipit somnos et saepe cubilibus amens
excutitur poenamque luit formidine poenae.
sed redit in rabiem scelerumque inmane resumit
ingenium sacrasque fores praedivitis aulae
intrat et Arcadium mixto terrore precatur:
   [link to English translation] "Per fratris regale iubar, per facta parentis
aetherii floremque tui te deprecor aevi,
eripe me gladiis; liceat Stilichonis iniquas
evitare minas. in nostram Gallia caedem
coniurata venit. quidquid rigat ultima Tethys,
extremos ultra volitat gens si qua Britannos,
mota mihi. tantis capiendi credimur armis?
tot signis unum petitur caput? unde cruoris
ista sitis? geminum caeli sibi vindicat axem
et nullum vult esse parem. succumbere poscit
cuncta sibi: regit Italiam Libyamque coercet;
Hispanis Gallisque iubet; non orbita solis,
non illum natura capit. quascumque paravit
hic Augustus opes et quas post bella recepit,
solus habet, possessa semel nec reddere curat.
scilicet ille quidem tranquilla pace fruatur;
nos premat obsidio? quid partem invadere temptat?
p70 deserat Illyricos fines; Eoa remittat
agmina; fraternas ex aequo dividat hastas,
nec sceptri tantum fueris, sed militis heres.
quodsi dissimulas nostrae succurrere morti
nec prohibere paras, Manes et sidera testor:
haec cervix non sola cadet; miscebitur alter
sanguis; nec Stygias ferar incomitatus ad undas
nec mea securus ridebit funera victor!"
   [link to English translation] Haec ubi, dictatur facinus missusque repente
qui ferat extortas invito principe voces.
   [link to English translation] Interea Stilicho iam laetior hoste propinquo
nec multo spatii distantibus aequore vallis
pugnandi cupidas accendit voce cohortes.
Armeniis frons laeva datur; per cornua Gallos
dexteriora locat. spumis ignescere frena,
pulveris extolli nimbos lateque videres
surgere purpureis undantes anguibus hastas
serpentumque vago caelum saevire volatu.
implet Thessaliam ferri nitor antraque docti
cornipedis, teneroque amnis reptatus Achilli
et nemus Oetaeum radiat. clamore nivalis
Ossa tonat pulsoque fragor geminatur Olympo.
intumuit virtus et lucis prodigus arsit
impetus; haud illos rupes, haud alta vetarent
flumina: praecipiti stravissent omnia cursu.
   [link to English translation] Si tunc his animis acies collata fuisset,
prodita non tantas vidisset Graecia caedes,
oppida semoto Pelopeia Marte vigerent,
p72 starent Arcadiae, starent Lacedaemonis arces;
non mare fumasset geminum flagrante Corintho
nec fera Cecropiae traxissent vincula matres.
illa dies potuit nostris imponere finem
cladibus et sceleris causas auferre futuri.
invida pro quantum rapuit Fortuna triumphum!
inter equos interque tubas mandata feruntur
regia et armati veniunt ductoris ad aures.
   [link to English translation] Obstupuit; simul ira virum, simul obruit ingens
maeror et ignavo tantum licuisse nocenti
miratur. dubios anceps sententia volvit
eventus: peragat pugnas an fortia coepta
deserat? Illyricis ardet succurrere damnis;
praeceptis obstare timet. reverentia frangit
virtutis stimulos: hinc publica commoda suadent,
hinc metus invidiae. tandem indignatus ad astra
extollit palmas et ab imo pectore fatur:
   [link to English translation] "Numina Romanis necdum satiata ruinis,
si iuvat imperium penitus de stirpe revelli,
uno si placuit deleri saecula lapsu,
si piget humani generis, prorumpat in arva
libertas effrena maris vel limite iusto
devius errantes Phaëthon confundat habenas.
cur per Rufinum geritur? procumbere mundum
hoc auctore pudet. mediis revocamur ab armis
(pro dolor!) et strictos deponere cogimur enses.
vos, arsurae urbes perituraque moenia, testor:
cedo equidem et miserum permitto casibus orbem
flectite signa, duces. redeat iam miles Eous.
p74 parendum est. taceant litui. prohibete sagittas.
parcite contiguo — Rufinus praecipit! — hosti."
   [link to English translation] His dictis omnes una fremuere manipli
quantum non Italo percussa Ceraunia fluctu,
quantum non madidis elisa tonitrua Cauris,
secernique negant ereptaque proelia poscunt,
insignemque ducem populus defendit uterque
et sibi quisque trahit. magno certatur amore,
alternamque fidem non inlaudata lacessit
seditio talique simul clamore queruntur:
   [link to English translation] "Quis mihi nudatos enses, quis tela lacertis
excutit et solvi curvatos imperat arcus?
quisnam audet stricto leges imponere ferro?
inflammata semel nescit mitescere virtus.
iam mihi barbaricos sitientia pila cruores
sponte volant ultroque manus mucrone furenti
ducitur et siccum gladium vagina recusat.
non patiar. semperne Getis discordia nostra
proderit? en iterum belli civilis imago!
quid consanguineas acies, quid dividis olim
concordes aquilas? non dissociabile corpus
coniunctumque sumus. te qua libet ire sequemur.
te vel Hyperboreo damnatam sidere Thylen,
te vel ad incensas Libyae comitabor harenas.
Indorum si stagna petas Rubrique recessus
litoris, auriferum veniam poturus Hydaspen;
si calcare Notum secretaque noscere Nili
nascentis iubeas, mundum post terga relinquam;
p76 et quocumque loco Stilicho tentoria figat,
haec patria est."
                              [link to English translation] Dux inde vetat: "desistite, quaeso,
atque avidam differte manum. cadat iste minacis
invidiae cumulus. non est victoria tanti,
ut videar vicisse mihi. vos fida iuventus
ite, mei quondam socii." nec plura locutus
flexit iter: vacuo qualis discedit hiatu
impatiens remeare leo, quem plurima cuspis
et pastorales pepulerunt igne catervae,
inclinatque iubas demissaque lumina velat
et trepidas maesto rimatur murmure silvas.
   [link to English translation] Ut sese legio vidit disiuncta relinqui,
ingentem tollit gemitum galeasque solutis
umectat lacrimis pressamque morantia vocem
thoracum validos pulsant suspiria nexus:
"tradimur, heu, tantumque sequi prohibemur amorem!"
exclamant. "spernisne tuas, dux optime, dextras,
quas tibi victrices totiens Bellona probavit?
nos adeo viles? adeo felicior axis
Hesperius, meruit qui te rectore teneri?
quid nobis patriam, quid cara revisere tandem
pignora dilectosve iuvat coluisse penates?
te sine dulce nihil. iam formidata tyranni
tempestas subeunda mihi, qui forte nefandas
iam parat insidias, qui nos aut turpibus Hunis
aut impacatis famulos praebebit Alanis;
quamquam non adeo robur defecerit omne
tantave gestandi fuerit penuria ferri.
tu, licet occiduo maneas sub cardine caeli,
p78 tu mihi dux semper, Stilicho, nostramque vel absens
experiere fidem. dabitur tibi debita pridem
victima: promissis longe placabere sacris."
   [link to English translation] Tristior Haemoniis miles digressus ab oris
tangebat Macetum fines murosque subibat,
Thessalonica, tuos. sensu dolor haeret in alto
abditus et tacitas vindictae praestruit iras,
spectaturque favens odiis locus aptaque leto
tempora. nec quisquam tanta de pube repertus,
proderet incautis qui corda minantia verbis.
quae non posteritas, quae non mirabitur aetas
tanti consilium vulgi potuisse taceri
aut facinus tam grande tegi mentisque calorem
non sermone viae, non inter pocula rumpi?
aequalis tantam tenuit constantia turbam
et fuit arcanum populo. percurritur Haemus,
deseritur Rhodope Thracumque per ardua tendunt,
donec ad Herculei perventum nominis urbem.
   [link to English translation] Ut cessisse ducem, propius venisse cohortes
cognita Rufino, magna cervice triumphat
omnia tuta ratus sceptrumque capessere fervet
et coniuratos hortatur voce clientes:
"vicimus, expulimus, facilis iam copia regni.
nullus ab hoste timor. quis enim, quem poscere solum
horruit, hunc tanto munitum milite vincat?
quis ferat armatum, quem non superavit inermem?
i nunc, exitium nobis meditare remotus
p80 incassum, Stilicho, dum nos longissima tellus
dividat et mediis Nereus interstrepat undis.
Alpinas transire tibi me sospite rupes
haud dabitur. iaculis illinc me figere tempta.
quaere ferox ensem, qui nostra ad moenia tendi
possit ab Italia. non te documenta priorum,
non exempla vetant? quisnam conatus adire
has iactat vitasse manus? detrusimus orbe
te medio tantisque simul spoliavimus armis.
nunc epulis tempus, socii, nunc larga parare
munera donandumque novis legionibus aurum!
opportuna meis oritur lux crastina votis.
quod nolit rex ipse velit iubeatque coactus
in partem mihi regna dari. contingat in uno
privati fugisse modum crimenque tyranni."
   [link to English translation] Talibus adclamat dictis infame nocentum
concilium, qui perpetuis crevere rapinis
et quos una facit Rufino causa sodales,
inlicitum duxisse nihil; funesta tacere
nexus amicitiae. iamiam conubia laeti
despondent aliena sibi frustraque vicissim
promittunt, quae quisque petat, quas devoret urbes.
   [link to English translation] Coeperat humanos alto sopire labores
nox gremio, nigrasque sopor diffuderat alas.
ille diu curis animum stimulantibus aegre
labitur in somnos. toto vix corde quierat,
ecce videt diras adludere protinus umbras,
p82 quas dedit ipse neci; quarum quae clarior una
visa loqui: "pro! surge toro. quid plurima volvis
anxius? haec requiem rebus finemque labori
adlatura dies: omni iam plebe redibis
altior et laeti manibus portabere vulgi.
has canit ambages. occulto fallitur ille
omine nec capitis sentit praesagia fixi.
   [link to English translation] Iam summum radiis stringebat Lucifer Haemum
festinamque rotam solito properantior urget
tandem Rufini visurus funera Titan:
desiluit stratis densaeque capacia turbae
atria regifico iussit splendere paratu
exceptura dapes et, quod post vota daretur,
insculpi propriis aurum fatale figuris.
ipse salutatum reduces post proelia turmas
iam regale tumens et principe celsior ibat
collaque femineo solvebat mollia gestu
imperii certus, tegeret ceu purpura dudum
corpus et ardentes ambirent tempora gemmae.
   [link to English translation] Urbis ab angusto tractu, qua vergit in austrum,
planities vicina patet: nam cetera pontus
circuit exiguo dirimi se limite passus.
hic ultrix acies ornatu lucida Martis
explicuit cuneos. pedites in parte sinistra
consistunt. equites illinc poscentia cursum
ora reluctantur pressis sedare lupatis;
hinc alii saevum cristato vertice nutant
et tremulos umeris gaudent vibrare colores,
quos operit formatque chalybs; coniuncta per artem
p84 flexilis inductis animatur lamina membris;
horribiles visu: credas simulacra moveri
ferrea cognatoque viros spirare metallo.
par vestitus equis: ferrata fronte minantur
ferratosque levant securi vulneris armos.
diviso stat quisque loco, metuenda voluptas
cernenti pulcherque timor, spirisque remissis
mansuescunt varii vento cessante dracones.
   [link to English translation] Augustus veneranda prior vexilla salutat.
Rufinus sequitur, quo fallere cuncta solebat
callidus adfatu, devotaque brachia laudat;
nomine quemque vocat; natos patresque reversis
nuntiat incolumes. illi dum plurima ficto
certatim sermone petunt, extendere longos
a tergo flexus insperatoque suprema
circuitu sociare parant; decrescere campus
incipit, et clipeis in se redeuntia iunctis
curvo paulatim sinuantur cornua ductu:
sic ligat inmensa virides indagine saltus
venator; sic attonitos ad litora pisces
aequoreus populator agit rarosque plagarum
contrahit anfractus et hiantes colligit oras.
excludunt alios. cingi se fervidus ille
nescit adhuc graviterque adprensa veste morantem
increpat Augustum: scandat sublime tribunal,
participem sceptri, socium declaret honoris —
cum subito stringunt gladios; vox desuper ingens
infremuit: "nobis etiam, deterrime, nobis
p86 sperasti famulas imponere posse catenas?
unde redi nescis? patiarne audire satelles,
qui leges aliis libertatemque reduxi?
bis domitum civile nefas, his rupimus Alpes.
tot nos bella docent nulli servire tyranno."
   [link to English translation] Deriguit. spes nulla fugae; seges undique ferri
circumfusa micat; dextra laevaque revinctus
haesit et ensiferae stupuit mucrone coronae,
ut fera, quae nuper montes amisit avitos
altorumque exul nemorum damnatur harenae
muneribus, commota ruit; vir murmure contra
hortatur nixusque genu venabula tendit;
illa pavet strepitus cuneosque erecta theatri
respicit et tanti miratur sibila vulgi.
   [link to English translation] Unus per medios audendi pronior ense
prosilit exerto dictisque et vulnere torvus
impetit: "hac Stilicho, quem iactas pellere, dextra
te ferit; hoc absens invadit viscera ferro."
sic fatur meritoque latus transverberat ictu.
   [link to English translation] Felix illa manus, talem quae prima cruorem
hauserit et fessi poenam libaverit orbis!
mox omnes laniant hastis artusque trementes
dilacerant; uno tot corpore tela tepescunt
et non infecto puduit mucrone reverti.
p88 hi vultus avidos et adhuc spirantia vellunt
lumina, truncatos alii rapuere lacertos.
amputat ille pedes, umerum quatit ille solutis
nexibus; hic fracti reserat curvamina dorsi;
hic iecur, hic cordis fibras, hic pandit anhelas
pulmonis latebras. spatium non invenit ira
nec locus est odiis. consumpto funere vix tum
deseritur sparsumque perit per tela cadaver.
sic mons Aonius rubuit, cum Penthea ferrent
Maenades aut subito mutatum Actaeona cornu
traderet insanis Latonia visa Molossis.
criminibusne tuis credis, Fortuna, mederi
et male donatum certas aequare favorem
suppliciis? una tot milia morte rependis?
eversis agedum Rufinum divide terris.
da caput Odrysiis, truncum mereantur Achivi.
quid reliquis dabitur? nec singula membra peremptis
sufficiunt populis.
                              [link to English translation] Vacuo plebs undique muro
iam secura fluit; senibus non obstitit aetas
virginibusve pudor; viduae, quibus ille maritos
abstulit, orbataeque ruunt ad gaudia matres
insultantque alacres. laceros iuvat ire per artus
pressaque calcato vestigia sanguine tingui.
nec minus adsiduis flagrant elidere saxis
prodigiale caput, quod iam de cuspide summa
p90 nutabat digna rediens ad moenia pompa.
dextera quin etiam ludo concessa vagatur
aera petens poenasque animi persolvit avari
terribili lucro vivosque imitata retentus
cogitur adductis digitos inflectere nervis.
   [link to English translation] Desinat elatis quisquam confidere rebus
instabilesque deos ac lubrica numina discat.
illa manus, quae sceptra sibi gestanda parabat,
cuius se totiens summisit ad oscula supplex
nobilitas, inhumata diu miseroque revulsa
corpore feralem quaestum post fata reposcit.
adspiciat quisquis nimium sublata secundis
colla gerit: triviis calcandus spargitur ecce,
qui sibi pyramidas, qui non cedentia templis
ornatura suos extruxit culmina manes,
et qui Sidonio velari credidit ostro,
nudus pascit aves. iacet en, qui possidet orbem,
exiguae telluris inops et pulvere raro
per partes tegitur nusquam totiensque sepultus.
    Senserunt convexa necem tellusque nefandum
amolitur onus iam respirantibus astris.
infernos gravat umbra lacus. pater Aeacus horret
intrantemque etiam latratu Cerberus urget.
tunc animae, quas ille fero sub iure peremit,
circumstant nigrique trahunt ad iudicis urnam
infesto fremitu: veluti pastoris in ora
commotae glomerantur apes, qui dulcia raptu
mella vehit, pennasque cient et spicula tendunt
et tenuis saxi per propugnacula cinctae
p92 rimosam patriam dilectaque pumicis antra
defendunt pronoque favos examine velant.
   [link to English translation] Est locus infaustis quo conciliantur in unum
Cocytos Phlegethonque vadis; inamoenus uterque
alveus; hic volvit lacrimas, hic igne redundat.
turris per geminos, flammis vicinior, amnes
porrigitur solidoque rigens adamante sinistrum
proluit igne latus; dextro Cocytia findit
aequora triste gemens et fletu concita plangit.
huc post emeritam mortalia saecula vitam
deveniunt. ibi nulla manent discrimina fati,
nullus honos vanoque exutum nomine regem
proturbat plebeius egens. quaesitor in alto
conspicuus solio pertemptat crimina Minos
et iustis dirimit sontes. quos nolle fateri
viderit, ad rigidi transmittit verbera fratris.
nam iuxta Rhadamanthys agit. cum gesta superni
curriculi totosque diu perspexerit actus,
exaequat damnum meritis et muta ferarum
cogi vincla pati. truculentos ingerit ursis
praedonesque lupis; fallaces vulpibus addit.
at qui desidia semper vinoque gravatus,
indulgens Veneri, voluit torpescere luxu,
hunc suis inmundi pingues detrudit in artus.
qui iusto plus esse loquax arcanaque suevit
prodere, piscosas fertur victurus in undas,
ut nimiam pensent aeterna silentia vocem.
quos ubi per varias annis ter mille figuras
egit, Lethaeo purgatos flumine tandem
rursus ad humanae revocat primordia formae.
p94   [link to English translation] Tum quoque, dum lites Stygiique negotia solvit
dura fori veteresque reos ex ordine quaerit,
Rufinum procul ecce notat visuque severo
lustrat et ex imo concussa sede profatur:
   [link to English translation] "Huc superum labes, huc insatiabilis auri
proluvies pretioque nihil non ause parato,
quodque mihi summum scelus est, huc improbe legum
venditor, Arctoi stimulator perfide Martis!
cuius ob innumeras strages angustus Averni
iam sinus et plena lassatur portitor alno.
quid demens manifesta negas? en pectus inustae
deformant maculae vitiisque inolevit imago
nec sese commissa tegunt. genus omne dolorum
in te ferre libet: dubio tibi pendula rupes
inmineat lapsu, volucer te torqueat axis,
te refugi fallant latices atque ore natanti
arescat decepta sitis, dapibusque relictis
in tua mansurus migret praecordia vultur.
quamquam omnes alii, quos haec tormenta fatigant,
pars quota sunt, Rufine, tui! quid tale vel audax
fulmine Salmoneus vel lingua Tantalus egit
aut inconsulto Tityos deliquit amore?
cunctorum si facta simul iungantur in unum,
praecedes numero. cui tanta piacula quisquam
supplicio conferre valet? quid denique dignum
omnibus inveniam, vincant cum singula poenas?
tollite de mediis animarum dedecus umbris.
adspexisse sat est. oculis iam parcite nostris
et Ditis purgate domos. agitate flagellis
p96 trans Styga, trans Erebum, vacuo mandate barathro
infra Titanum tenebras infraque recessus
Tartareos ipsumque1 Chaos, qua noctis opacae
fundamenta latent; praeceps ibi mersus anhelet,
dum rotat astra polus, feriunt dum litora venti."

Apparatus Criticus:

1 MSS. have nostrumque


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: V Id. Jan. 04