[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: imago inanis]

Haec pagina telaris est opus
Panegyricus Probino et Olybrio Consulibus

C. Claudiani

a Loeb Classical Library editum
MCMXXII

cuius textus in dominio publico est.

Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: imago inanis]

C. Claudiani

Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus

I

p2

 
 
 
5
 
 
 
 
10
 
 
 
 
15
 
 
 
 
20
 
 
 
 
25
 
 
 
 
30
 
 
 
 
35
 
 
 
 
40
 
 
 
 
45
 
 
 
 
50
 
 
 
 
55
 
 
 
 
60
 
 
 
 
65
 
 
 
 
70
 
 
 
 
75
 
 
 
 
80
 
 
 
 
85
 
 
 
 
90
 
 
 
 
95
 
 
 
 
100
 
 
 
 
105
 
 
 
 
110
 
 
 
 
115
 
 
 
 
120
 
 
 
 
125
 
 
 
 
130
 
 
 
 
135
 
 
 
 
140
 
 
 
 
145
 
 
 
 
150
 
 
 
 
155
 
 
 
 
160
 
 
 
 
165
 
 
 
 
170
 
 
 
 
175
 
 
 
 
180
 
 
 
 
185
 
 
 
 
190
 
 
 
 
195
 
 
 
 
200
 
 
 
 
205
 
 
 
 
210
 
 
 
 
215
 
 
 
 
220
 
 
 
 
225
 
 
 
 
230
 
 
 
 
235
 
 
 
 
240
 
 
 
 
245
 
 
 
 
250
 
 
 
 
255
 
 
 
 
260
 
 
 
 
265
 
 
 
 
270
 
 
 
 
275
    [link to English translation] Sol, qui flammigeris mundum complexus habenis
volvis inexhausto redeuntia saecula motu,
sparge diem meliore coma crinemque repexi
blandius elato surgant temone iugales
efflantes roseum frenis spumantibus ignem.
iam nova germanis vestigia torqueat annus
consulibus, laetique petant exordia menses.

[link to English translation] Scis genus Auchenium, nec te latuere potentes
Anniadae; nam saepe soles ductoribus illis
instaurare vias et cursibus addere nomen.
his neque per dubium pendet Fortuna favorem
nec novit mutare vices, sed fixus in omnes
cognatos procedit honos. quemcumque require
hac de stirpe virum: certum est de consule nasci.
p4 per fasces numerantur avi semperque renata
nobilitate virent, et prolem fata sequuntur
continuum simili servantia lege tenorem.
nec quisquam procerum temptat, licet aere vetusto
floreat et claro cingatur Roma senatu,
se iactare parem; sed, prima sede relicta
Aucheniis, de iure licet certare secundo:
haud secus ac tacitam Luna regnante per Arcton
sidereae cedunt acies, cum fratre retuso
aemulus adversis flagraverit ignibus orbis;
tunc iubar Arcturi languet, tunc fulva Leonis
ira perit, Plaustro iam rara intermicat Arctos
indignata tegi, iam caligantibus armis
debilis Orion dextram miratur inertem.

[link to English translation] Quem prius adgrediar? veteris quis facta Probini
nesciat aut nimias laudes ignoret Olybri?

[link to English translation] Vivit adhuc completque vagis sermonibus aures
gloria fusa Probi, quam non ventura silebunt
lustra nec ignota rapiet sub nube vetustas.
illum fama vehit trans aequora transque remotas
Tethyos ambages Atlanteosque recessus.
audiit et gelido si quem Maeotia pascit
sub Iove vel calido si quis coniunctus in axe
nascentem te, Nile, bibit. virtutibus ille
fortunam domuit numquamque levantibus alte
intumuit rebus; sed mens circumflua luxu
noverat intactum vitio servare rigorem.
hic non divitias nigrantibus abdidit antris
nec tenebris damnavit opes; sed largior imbre
sueverat innumeras hominum ditare catervas.
p6 quippe velut denso currentia munera nimbo
cernere semper erat, populis undare penates,
adsiduos intrare inopes, remeare beatos.
praeceps illa manus fluvios superabat Hiberos
aurea dona vomens (sic vix1 tellure revulsa
sollicitis fodiens miratur collibus aurum),
quantum stagna Tagi rudibus stillantia venis
effluxere decus, quo pretiosa metalli
Hermi ripa micat, quantas per Lydia culta
despumat rutilas dives Pactolus harenas.

[link to English translation] Non, mihi centenis pateant si vocibus ora
multifidusque ruat centum per pectora Phoebus,
accepit Probi narrare queam, quot in ordine gentes
rexerit, ad summi quotiens fastigia iuris
venerit, Italiae late cum frena teneret
Illyricosque sinus et quos arat Africa campos.
sed nati vicere patrem solique merentur
victores audire Probi. non contigit illi
talis honor, prima cum parte viresceret aevi,
nec consul cum fratre fuit. vos nulla fatigat
cura diu maiora petens, non anxia mentem
spes agit et longo tendit praecordia voto:
coepistis quo finis erat. primordia vestra
vix pauci meruere senes, metasque tenetis
ante genas dulces quam flos iuvenilis inumbret
oraque ridenti lanugine vestiat aetas.
tu, precor, ignarum doceas, Parnasia, vatem,
quis deus ambobus tanti sit muneris auctor.

[link to English translation] Postquam fulmineis impellens viribus hostem
belliger Augustus trepidas laxaverat Alpes,
p8 Roma Probo cupiens dignas persolvere grates
sedula pro natis dominum flexura rogando
ire parat. famuli currum iunxere volantem
Impetus horribilisque Metus, qui semper agentes
proelia cum fremitu Romam comitantur anhelo,
sive petat Parthos seu cuspide turbet Hydaspen.
hic ligat axe rotas; hic sub iuga ferrea nectit
cornipedes rigidisque docet servire lupatis.
ipsa, triumphatis qua possidet aethera regnis,
adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
nam neque caesariem crinali stringere cultu
colla nec ornatu patitur mollire retorto;
dextrum nuda latus, niveos exerta lacertos,
audacem retegit mammam, laxumque coercens
mordet gemma sinum; nodus, qui sublevat ensem,
album puniceo pectus discriminat ostro.
miscetur decori virtus pulcherque severo
armatur terrore pudor, galeaeque minaci
flava cruentarum praetenditur umbra iubarum,
et formidato clipeus Titana lacessit
lumine, quem tota variarat Mulciber arte.
hic patrius Mavortis amor fetusque notantur
Romulei; pius amnis inest et belua nutrix;
electro Tiberis, pueri formantur in auro;
fingunt aera lupam; Mavors adamante coruscat.

[link to English translation] Iam simul emissis rapido velocior Euro
fertur equis; strident Zephyri cursuque rotarum
saucia dividuis clarescunt nubila sulcis.
nec traxere moras, sed lapsu protinus uno,
p10 quem poscunt, tetigere locum: qua fine sub imo
angustant aditum curvis anfractibus Alpes
claustraque congestis scopulis durissima tendunt,
non alia reseranda manu, sed pervia tantum
Augusto geminisque fidem mentita tyrannis.
semirutae turres avulsaque moenia fumant;
crescunt in cumulum strages vallemque profundam
aequavere iugis; stagnant inmersa cruore
corpora; turbantur permixto funere manes.

[link to English translation] Haud procul exhausto laetus certamine victor
caespite gramineo consederat arbore fultus
adclines umeros; dominum gavisa coronat
terra suum, surguntque toris maioribus herbae.
sudor adhuc per membra calet creberque recurrit
halitus et placidi radiant in casside vultus:
qualis letifera populatus caede Gelonos
procubat horrendus Getico Gradivus in arvo;
exuvias Bellona levat, Bellona tepentes
pulvere solvet equos, inmensaque cornus in hastam
porrigitur tremulisque ferit splendoribus Hebrum.

[link to English translation] Ut stetit ante ducem discussas Roma per auras,
conscia ter sonuit rupes et inhorruit atrum
maiestate nemus. prior hic: "o numen amicum"
dux ait "et legum genetrix longeque regendo
circumfusa polo consors ac dicta Tonantis,
dic agedum, quae causa viae? cur deseris arces
Ausonias caelumque tuum? dic, maxima rerum!
p12 non ego vel Libycos cessem tolerare labores
Sarmaticosve pati medio sub frigore Cauros,
si tu, Roma, velis; pro te quascumque per oras
ibimus et nulla sub tempestate timentes
solstitio Meroën, bruma temptabimus Histrum."

[link to English translation] Tum regina refert: "non me latet, inclite rector,
quod tua pro Latio victricia castra laborant
nec quod servitium rursus Furiaeque rebelles
edomitae paribus sub te cecidere triumphis.
sed precor hoc donum cum libertate recenti
adicias, si vera manet reverentia nostri.
sunt mihi pubentes alto de semine fratres,
pignora cara Probi, festa quos luce creatos
ipsa meo fovi gremio. cunabula parvis
ipsa dedi, cum matris onus Lucina beatum
solveret et magnos proferrent sidera partus.
his ego nec Decios pulchros fortesve Metellos
praetulerim, non, qui Poenum domuere ferocem,
Scipiadas Gallisque genus fatale Camillos.
Pieriis pollent studiis multoque redundant
eloquio; nec desidiis dapibusve paratis
indulgere iuvat nec tanta licentia vitae
adripit aut mores aetas lasciva relaxat:
sed gravibus curis animum sortita senilem
ignea longaevo frenatur corde iuventus.
illis, quam propriam ducunt ab origine, sortem
oramus praebere velis annique futurum
devoveas venientis iter. non improba posco,
non insueta dabis: domus haec de more requirit.
adnue: sic nobis Scythicus famuletur Araxes,
p14 sic Rhenus per utrumque latus, Medisque subactis
nostra Semiramiae timeant insignia turres;
sic fluat attonitus Romana per oppida Ganges."

[link to English translation] Ductor ad haec: "optata iubes ultroque volentem,
diva, rogas; non haec precibus temptanda fuissent.
usque adeone meam condunt oblivia mentem,
ut pigeat meminisse Probi, quo vindice totam
vidimus Hesperiam fessasque resurgere gentes?
ante dabunt hiemes Nilum, per flumina dammae
errabunt glacieque niger damnabitur Indus,
ante Thyesteis iterum conterrita mensis
intercisa dies refugos vertetur in ortus,
quam Probus a nostro possit discedere sensu."

[link to English translation] Dixerat et velox iam nuntius advolat urbem.
extemplo strepuere chori collesque canoris
plausibus impulsi septena voce resultant.
laetatur veneranda parens et pollice docto
iam parat auratas trabeas cinctusque micantes
stamine, quod molli tondent de stipite Seres
frondea lanigerae carpentes vellera silvae,
et longum tenues tractus producit in aurum
filaque concreto cogit squalere metallo:
qualis purpureas praebebat candida vestes
numinibus Latona suis, cum sacra redirent
ad loca nutricis iam non errantia Deli,
illa feros saltus et desolata relinquens
Maenala lassato certis venatibus arcu,
Phoebus adhuc nigris rorantia tela venenis
extincto Pythone gerens; tunc insula notos
p16 lambit amica pedes ridetque Aegaeus alumnis
lenior et blando testatur gaudia fluctu.

[link to English translation] Sic Proba praecipuo natos exornat amictu:
quae decorat mundum, cuius Romana potestas
fetibus augetur. credas ex aethere lapsam
stare Pudicitiam vel sacro ture vocatam
Iunonem Inachiis oculos advertere templis.
talem nulla refert antiquis pagina libris
nec Latiae cecinere tubae nec Graeca vetustas.
coniuge digna Probo; nam tantum coetibus extat
femineis, quantum supereminet ille maritos.
ceu sibi certantes, sexus quid possit uterque,
hunc legere torum. taceat Nereida nuptam
Pelion. o duplici fecundam consule matrem
felicemque uterum, qui nomina parturit annis!

[link to English translation] Ut sceptrum gessere manu membrisque rigentes
aptavere togas, signum dat summus hiulca
nube Pater gratamque facem per inane rotantes
prospera vibrati tonuerunt omina nimbi.
accepit sonitus curvis Tiberinus in antris
ima valle sedens. adrectis auribus haesit,
unde repentinus populi fragor. ilicet herbis
pallentes thalamos et structa cubilia musco
deserit ac Nymphis urnam commendat erilem.
illi glauca nitent hirsuto lumina vultu
caeruleis infecta notis, reddentia patrem
Oceanum; crispo densantur gramine colla;
vertice luxuriat toto crinalis harundo,
p18 quam neque fas Zephyris frangi nec sole perustam
aestivo candore mori; sed vivida frondet
aequaevum complexa caput. taurina levantur
cornua temporibus raucos sudantia rivos;
distillant per pectus aquae; frons hispida manat
imbribus; in liquidos fontes se barba repectit.
palla graves umeros velat, quam neverat uxor
Ilia percurrens vitreas sub gurgite telas.

[link to English translation] Est in Romuleo procumbens insula Thybri
qua medius geminas interfluit alveus urbes
discretas subeunte freto, pariterque minantes
ardua turrigerae surgunt in culmina ripae.
hic stetit et subitum prospexit ab aggere votum:
unanimos2 fratres iuncto stipante senatu
ire forum strictasque procul radiare secures
atque uno biiuges tolli de limine fasces.
obstupuit visu suspensaque gaudia vocem
oppressam tenuere diu; mox incohat ore:

[link to English translation] "Respice, si tales iactas aluisse fluentis,
Eurota Spartane, tuis. Quid protulit aequum
falsus olor, valido quamvis decernere caestu
noverit et ratibus saevas arcere procellas?
en nova Ledaeis suboles fulgentior astris,
ecce mei cives, quorum iam Signifer optat
adventum stellisque parat convexa futuris.
iam per noctivagos dominetur Olybrius axes
pro Polluce rubens, pro Castore flamma Probini.
p20 ipsi vela regent, ipsis donantibus auras
navita tranquillo moderabitur aequore pinum.
nunc pateras libare deis, nunc solvere multo
nectare corda libet. niveos iam pandite coetus,
Naides, et totum violis praetexite fontem;
mella ferant silvae; iam profluat ebrius amnis
mutatis in vina vadis; iam sponte per agros
sudent inriguae spirantia balsama venae!
currat, qui sociae roget in convivia mensae
indigenas Fluvios, Italis quicumque suberrant
montibus Alpinasque bibunt de more pruinas:
Vulturnusque rapax et Nar vitiatus odoro
sulphure tardatusque suis erroribus Ufens
et Phaëthonteae perpessus damna ruinae
Eridanus flavaeque terens querceta Maricae
Liris et Oebaliae qui temperat arva Galaesus.
semper honoratus nostris celebrabitur undis
iste dies, semper dapibus recoletur opimis."

[link to English translation] Sic ait et Nymphae patris praecepta secutae
tecta parant epulis ostroque infecta corusco
umida gemmiferis inluxit regia mensis.

[link to English translation] O bene signatum fraterno nomine tempus!
o consanguineis felix auctoribus annus,
incipe quadrifidum Phoebi torquere laborem.
prima tibi procedat hiems non frigore torpens,
non canas vestita nives, non aspera ventis,
sed tepido calefacta Noto; ver inde serenum
protinus et liquidi clementior aura Favoni
pratis te croceis pingat; te messibus aestas
p22 induat autumnusque madentibus ambiat uvis.
omni nobilior lustro, tibi gloria soli
contigit exactum numquam memorata per aevum,
germanos habuisse duces; te cuncta loquetur
tellus; te variis scribent in floribus Horae
longaque perpetui ducent in saecula fasti.


Apparatus Criticus:

1 MSS. si quis; Birt suggests sic vix; possibly ecquis should be read. Postgate (C. Q. iv. p258) quae vix . . . miretur . . . Astur

2 Birt, following MSS., unanimes; Koch unanimos


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: IV Id. Jan. 04