ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Italiano |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
|||
|
1 Qui studium agricolationi dederit, antiquissima sciat haec sibi advocanda: prudentiam rei, facultatem impendendi, voluntatem agendi. Nam is demum cultissimum rus habebit, ut ait Tremelius, qui et colere sciet et poterit et volet. Neque enim scire aut velle cuiquam satis fuerit sine sumptibus, quos exigunt opera; 2 nec rursus faciendi aut impendendi p28 voluntas profuerit sine arte, quia caput est in omni negotio nosse quid agendum sit, maximeque in agri cultura, in qua voluntas facultasque citra scientiam saepe magnam dominis adferunt iacturam, cum imprudenter facta opera frustrantur impensas. 3 Itaque diligens pater familiae, cui cordi est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendae, maxime curabit ut et1 aetatis suae prudentissimos agricolas de quaque re consulat et commentarios antiquorum sedulo scrutetur atque aestimet, quid eorum quisque senserit, quid praeceperit, an universa, quae maiores prodiderunt, huius temporis culturae respondeant an aliqua dissonent. 4 Multos enim iam2 memorabiles auctores comperi persuasum habere longo aevi situ qualitatem caeli statumque mutari, eorumque consultissimum astrologiae professorem Hipparchum prodidisse tempus fore, quo cardines mundi loco moverentur, idque etiam non spernendus auctor rei rusticae Saserna videtur adcredidisse. 5 Nam eo libro, quem de agri cultura scriptum reliquit, mutatum caeli situm sic colligit, quod quae regiones antea propter hiemis adsiduam violentiam nullam stirpem vitis aut oleae depositam custodire potuerint, nunc mitigato iam3 et intepescente pristino frigore largissimis olivitatibus p30 Liberique vindemiis exuberent. Sed haec sive falsa seu4 vera ratio est, litteris astrologiae concedatur. 6 Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere. Quaecumque sunt5 autem, quae6 propter disciplina7 ruris nostrorum temporum cum priscis discrepat, non deterrere debent a lectione discentem. Nam multo plura reperiuntur8 apud veteres, quae nobis probanda sint, quin quae repudianda.
7 Magna porro et Graecorum turba est de rusticis rebus praecipiens, cuius princeps celeberrimus vates non minimum professioni nostrae contulit Hesiodus Boeotius. Magis deinde eam iuvere fontibus orti sapientiae Democritus Abderites, Socraticus Xenophon, Tarentinus Archytas, Peripateticis magister ac discipulus Aristoteles cum Theophrasto. 8 Siculi quoque non mediocri cura negotium istud prosecuti sunt Hieron et Epicharmus, cuius9 discipulus Philometor et Attalus. Athenae vero scriptorum frequentiam pepererunt, e qua10 probatissimi auctores p32 Chaereas, Aristandros, Amphilochus, Euphronius, Chrestus11 — Euphronius12 non, ut multi putant, Amphipolites, qui et ipse laudabilis habetur agricola, sed indigena soli Attici. 9 Insulae quoque curam istam celebraverunt, ut testis est Rhodius Epigenes, Chius Agathocles, Evagon et Anaxipolis Thasii. Unius quoque de septem Biantis illius populares Menander et Diodorus in primis sibi vindicaverunt agricolationis prudentiam. Nec his cessere Milesii Bacchius et Mnaseas,13 Antigonus Cymaeus, Pergamenus Apollonius, Dion Colophonius, Hegesias Maronites. 10 Nam quidem Diophanes Bithynius Uticensem totum Dionysium, Poeni Magonis interpretem, per multa diffusum volumina sex epitomis circumscripsit. Et alii tamen obscuriores, quorum patrias non accepimus, aliquod stipendium nostro studio contulerunt. Hi sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis,14 Dionysius, Euphyton, Euphorion. 11 Nec minore fide pro virili parte tributum nobis intulerunt Lysimachus et Eubulus, Menestratus, et Plentiphanes,15 Persis et Theophilus. 12 Et ut agricolationem Romana tandem civitate donemus (nam adhuc istis auctoribus Graecae p34 gentis fuit) iam nunc M. Catonem Censorium illum memoremus, qui eam latine loqui primus instituit, post hunc duos Sasernas, patrem et filium,16 qui eam diligentius erudiverunt, ac deinde Scrofam Tremelium, qui etiam eloquentem reddidit, et M. Terentium qui expolivit, mox Vergilium,17 qui carminum18 quoque potentem fecit. 13 Nec postremo quasi paedagogi eius meminisse dedignemur Iuli Hygini, verum tamen ut Karthaginensem Magonem rusticationis parentem maxime veneremur; nam huius octo et viginti memorabilia illa volumina ex senatus consulto in Latinum sermonem conversa sunt. 14 Non minorem tamen laudem meruerunt nostrorum temporum viri Cornelius Celsus et Iulius Atticus, quippe Cornelius totum corpus disciplinae quinque libris complexus est, hic de una specie culturae pertinentis ad vitis singularem librum edidit. Cuius velut discipulus duo volumina similium praeceptorum de vineis Iulius Graecinus composita facetius et eruditius posteritati tradenda curavit.
15 Hos igitur, P. Silvine, priusquam cum agricolatione p36 contrahas, advocato in consilium, nec tamen sic mente dispositus velut summam totius rei sententiis eorum consecuturus, quippe19 eiusmodi scriptorum monumenta magis instruunt quam faciunt artificem. 16 Usus et experientia dominantur in artibus, neque est ulla disciplina, in qua non peccando discatur.20 Nam ubi quid perperam administratum cessit21 improspere, vitatur quod fefellerat, illuminatque rectam viam docentis magisterium. 17 Quare nostra praecepta non consummare scientiam, sed adiuvare promittunt. Nec statim quisquam compos agricolationis erit his perlectis rationibus, nisi et obire eas voluerit et per facultates potuerit. Ideoque haec velut adminicula studiosis promittimus, non profutura per se sola, sed cum aliis.
18 Ac ne ista quidem praesidia, ut diximus, non adsiduus labor et experientia vilici, non facultates ac voluntas impendendi tantum pollent quantum vel una praesentia domini; quae nisi frequens operibus intervenerit, ut in exercitu cum abest imperator, cuncta cessant officia. Maximeque reor hoc significantem22 Poenum Magonem suorum scriptorum primordium talibus auspicatum sententiis: "Qui agrum paravit domum vendat, ne malit urbanum quam rusticum larem colere; cui magis cordi fuerit p38 urbanum domicilium, rustico praedio non erit opus." 19 Quod ego praeceptum, si posset his temporibus observari, non immutarem. Nunc quoniam23 plerosque nostrum civilis ambitio saepe evocat ac saepius detinet evocatos, sequitur ut suburbanum praedium commodissimum esse putem, quo vel24 occupato cotidianus excursus facile post negotia fori contingat.25 20 Nam qui longinqua, ne dicam transmarina rura mercantur, velut heredibus patrimonio suo et,26 quod gravius est, vivi cedunt servis suis, quoniam quidem et illi tam longa dominorum distantia corrumpuntur et corrupti27 post flagitia, quae commiserunt, sub exspectatione successorum rapinis magis quam culturae28 student.
2 Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus veniat et frequentius venturum se,29 quam sit venturus, denuntiet. Sub hoc enim metu cum familia vilicus erit in officio. Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis. Nam diligentem patrem familiae decet agri sui particulas omnis et omni tempore anni frequentius circumire, quo prudentius naturam30 soli sive in frondibus et herbis sive iam maturis frugibus contempletur, nec ignoret quicquid in eo recte fieri poterit. 2 Nam illud vetus est Catonis agrum pessime mulcari,31 cuius dominus quid in eo p40 faciendum sit non docet, sed audit vilicum. Quapropter vel a maioribus traditum possidenti vel empturo fundum praecipua cura sit scire, quod maxime regionis genus probetur, ut vel careat inutili vel mercetur laudabilem. 3 Quod si voto fortuna subscribit,32 agrum habebimus salubri caelo, uberi glaeba, parte campestri, parte alia collibus vel ad orientem vel ad meridiem molliter devexis; terrenisque aliis33 atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint. Campus in prata et arva salictaque et harundineta digestus aedificio subiaceat. 4 Colles alii vacui arboribus, ut solis segetibus serviant; quae tamen modice siccis ac pinguibus campis melius quam praecipitibus locis proveniunt, ideoque etiam celsiores agri frumentarii planitias habere et quam mollissime devexi ac simillimi debent esse campestri positioni. Alii deinde colles olivetis vineisque34 et earum futuris pedamentis vestiantur, materiam lapidemque, si necessitas aedificandi coegerit, nec minus pecudibus pascua praebere possint, tum rivos decurrentes in prata et hortos et salicta villaeque aquas salientes demittant. 5 Nec absint greges armentorum ceterorumque quadrupedum35 culta et dumeta pascentium. p42 Sed haec positio, quam desideramus, difficilis et rara paucis contingit; proxima est huic, quae plurima ex his habet; tolerabilis, quae non paucissima.
3 Porcius quidem Cato censebat inspiciendo agro36 praecipue duo esse consideranda, salubritatem caeli et ubertatem loci; quorum sil urbs deesset ac nihilo minus quis vellet incolere mente esse captum atque eum ad agnatos et gentiles deducendum. 2 Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli, nec rursus pestilenti quamvis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus pervenire. Nam ubi sit cum Oraculo ratio ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed et vitam colonorum esse dubiam vel potius mortem quaestu certiorem. 3 Post haec duo principalia subiungebat illa non minus intuenda: viam, aquam, vicinum.37 Militum conferre agris iter commodum: primum, quod est maximum, ipsam praesentiam domini, qui libentius commeaturus sit, si vexationem viae non reformidet; deinde ad invehenda et exportanda utensilia, quae res frugibus conditis auget pretium p44 et minuit impensas rerum invectarum, quia minoris adportentur eo, quo facili nisu perveniatur; 4 nec non38 nihil esse etiam parvo vehi, si conductis iumentis iter facias, quod magis expedit quam tueri propria; Severos quoque, qui secuturi patrem familiae sint, non aegre iter pedibus ingredi. De bonitate aquae ita omnibus clarum est ut pluribus non sit disserendum. 5 Quis enim dubitet eam maxime probatam haberi, sine qua nemo nostrum vel prosperae vel adversae valetudinis vitam prorogat? De vicini commodo non est quidem certum, quia39 non numquam mors aliaeque nobis eum40 causae diversae41 mutant. Et ideo quidam respuunt Catonis sententiam; qui tamen multum videntur errare. Nam quem ad modum sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malam facere fortunam, quod facit, qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit:
οὐδ’ ἂν βοῦς ἀπόλοιτ’ εἰ μὴ γείτῶν κακὸς εἴη. |
6 Quod non solum de bove dicitur, sed42 de omnibus partibus rei nostrae familiaris; adeo quidem ut multi praetulerint carere penatibus et propter iniuriam vicinorum sedes suas profugerint. nisi p46 aliter existimamus diversum orbem gentes universas petisse relicto patrio solo, Achaeos dico et Hiberos, Albanos quoque nec minus Siculos et, ut primordia nostra contingam, Pelasgos, Aborigines, Arcadas, quam quia malos vicinos ferre non potuerant. 7 Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquar, privatos quoque memoria tradidit et in regionibus Graeciae et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse vicinos, nisi Autolycus ille cuiquam potuit tolerabilis esse conterminus, aut Aventini montis incola Palatinis ullum gaudium finitimis43 suis Cacus attulit. Malo enim praeteritorum quam praesentium meminisse, ne vicinum meum nominem, qui nec arborem44 prolixiorem stare nostrae regionis nec inviolatum seminarium nec pedamenta45 ad nexum vineae nec etiam pecudes neglegentius pasci sinit. Iure igitur, quantum mea fert opinio, M. Porcius talem pestem vitare censuit et in primis futurum agricolam praemonuit, ne sua sponte ad eam perveniret.
8 Nos ad cetera praecepta illud adicimus, quod sapiens unus de septem in perpetuum posteritati pronuntiavit, adhibendum modum mensuramque rebus, idque ut non solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intellegatur, ne maiorem, p48 quam ratio calculorum patitur, emere velint.46 Nam huc pertinet praeclara nostri poetae sententia:
laudato ingentia rura, Exiguum colito. |
9 Quod vir eruditissimus, ut mea fert opinio, traditum vetus praeceptum numeris significavitque acutissimam gentem Poenos dixisse convenit imbecilliorem agrum quam agricolam esse debere, quoniam, cum sit conluctandum cum eo, si fundus praevaleat, adlidi dominum. Nec dubium quin minus reddat laxus ager non recte cultus quam angustus eximie. 10 Ideoque post reges exactos Liciniana illa septena iugera, quae plebis47 tribunus viritim diviserat, maiores quaestus antiquis rettulere,48 quam nunc nobis praebent amplissima veterata. Tanta M'.49 quidem Curius Dentatus, quem paulo ante rettulimus, prospero ductu parta victoria ob eximiam virtutem deferente populo praemii nomine quinquaginta soli iugera supra consularem triumphalemque fortunam putavit esse, repudiato quoque publico munere populari ac plebeia mensura contentus fuit. 11 Mox etiam cum p50 agrorum vastitatem victoriae nostrae et interneciones hostium fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra quinquaginta iugera possedisse, suaque lege C. Licinius damnatus est, quod agri modum, quem in magistratu rogatione tribunicia promulgaverat, immodica possidendi libidine transcendisset, nec magis quia superbum videbatur tantum loci detinere quam quia flagitiosius,50 quos hostis profugiendo desolasset agros, novo more civem Romanum supra vires patrimonii possidendo deserere. 12 Modus ergo, qui in omnibus rebus, etiam parandis agris habebitur.51 Tu enim obtinendum est, quanto est opus, ut emisse videamur quo potiremur,52 non quo oneraremur ipsi atque aliis fruendum eriperemus more praepotentium, qui possident fines gentium, quos ne circumire quoque53 valent, sed proculcandos pecudibus et vastandos ac populandos54 feris derelinquunt aut occupatos nexu civium et ergastulis tenent. Modus autem erit sua cuique voluntas55 facultasque. 13 Neque enim satis est, ut iam prius dixi, possidere56 velle, si colere non possis.
p52 4 Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato marcus, agrum esse revisendum saepius eum, quem velis mercari Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti, de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae disseremus. 2 In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M.57 Atilius Regulus dixisse memoratur: fundum sicuti ne fecundissimi quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti, si58 vel saluberrimus sit, parandum; quod Atilius aetatis suae agricolis maiore cum auctoritate censebat59 peritus usu, 3 nam Pupiniae pestilentis simul et exilis agri cultorem fuisse eum loquuntur60 historiae. Quapropter cum sit sapientis non ubique emere nec aut ubertatis inlecebris aut deliciarum concinnitate decipi, sic verum industrii patris familiae est, quicquid aut emerit aut acceperit, facere fructuosum atque utile, quoniam et gravioris caeli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues, et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia p54 maciem soli vincere potest. 4 Haec autem consequemur,61 si verissimo vati velut oraculo crediderimus dicenti:
nec contenti tamen auctoritate vel priorum vel praesentium colonorum nostra promiserimus64 exempla novaque temptaverimus experimenta. 5 Quod etsi per partes non numquam damnosum est, in summa tamen fit compendiosum, quia nullus ager sine profectu colitur, si multa temptando65 possessor efficit, ut in id formetur, quod maxime praestare66 possit. Ea reas etiam feracissimos agros utiliores reddit. Itaque nusquam experimentorum varietas omittenda est, longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam nec laborem nec sumptum frustratur effectus. 6 Sed quam67 refert qualis fundus et quo modo colatur, tam villa qualiter aedificetur et quam utiliter disponatur. Multos enim deerrasse p56 memoria prodidit, sicut praestantissimos viros L. Lucullum et Q. Scaevolam, quorum alter maioris, alter minus amplas, quam postulavit modus agri, villas exstruxit, cum utrumque sit contra rem familiarem. 7 Diffusiore enim consaepta non solum pluris aedificamus, sed etiam impensis maioribus tuemur; at minora cum sunt, quam postulat fundus, dilabitur fructus. Nam et umidae res et siccae, quas terra progenerat, facile vitiantur, si aut non sunt aut propter angustias incommoda sunt tecta, quibus inferantur. 8 Pro portione etiam facultatum68 quam optime pater familiae debet habitare, ut et libentius rus veniat et degat in eo iucundius. Utique vero, si etiam matrona comitabitur, cuius ut sexus ita animus est delicatior, amoenitate69 aliqua demerenda erit, quo patientiusº moretur cum viro. Eleganter igitur aedificet agricola nec sit tamen aedificator, atque areae pedem tantum complectatur, quod ait Cato, quantum "ne villa fundum quaerat neve fundus villam." Cuius universum situm qualem oporteat esse, nunc explicabimus.
9 Quod incohatur70 aedificium, sicut salubri regione ita saluberrima parte regionis debet constitui. Nam circumfusus aer corruptus plurimas adfert corporibus morbis causas offensarum. Sunt quaedam loca, p58 quae solstitiis minus concalescunt, sed frigoribus hiemis intolerabiliter, horrent, sicut Thebas ferunt Boeotias; sunt quae tepent hieme, sed aestate saevissime candent, ut adfirmant Euboicam Chalcidem. 10 Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet71 colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret aestate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit. Haec igitur est medii collis optima positio, loco tamen ipso paulum72 intumescente, ne cum a vertice torrens imbribus conceptus adfluxerit, fundamenta convellat.
5 Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis, lignatio pabulumque vicinum. Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut salsi. 2 Haec quoque si deficiet et spes artior aquae manantis coegerit, vastae cisterna hominibus piscinaeque pecori struantur;73 quae tamen pluvialis aqua salubritati74 corporis est accommodatissima, sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam cisternam deducitur.75 Huic proxima fluens aqua, quae76 montibus oriunda per saxa praeceps devolvitur, ut est in Gaurano Campaniae;77 tertia putealis p60 collina vel quae non infima valle reperitur; 3 deterrima palustris, quae pigro lapsu repit; et78 pestilens, quae in palude semper consistit. Hic idem tamen umor, quamvis nocentis naturae, temporibus hiemis edomitus imbribus mitescit; ex quo caelestis qua maxime salubris intellegitur, quod etiam venenati liquoris eluit perniciem. Sed hanc potui probatissimam diximus. 4 Ceu ad aestatum temperandos calores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes rivi, quos, si conditio loci patietur, qualescumque, dum tamen79 dulces, utique perducendos in villam censeo.
Sin summotus longius a collibus erit amnis et loci salubritas editorque situs ripae permittet superponere villam praefluenti,80 cavendum tamen erit, ut a tego potius quam prae se flumen habeat et ut aedificii frons aversa sit ab infestis eius regionis ventis et amicissimis adversa; quoniam81 plerique amnes aestate vaporatis, hieme frigidis nebulis caligant, quae nisi vi maiore inspirantium ventorum summoventur, pecudibus hominibusque conferunt pestem. 5 Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad orientem vel ad meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur. eademque semper mare recte conspicit, cum pulsatur ac fluctu respergitur, numquam p62 ex ripa, sed haud paulum summota a litore. 6 Nam praestat a mari longo potius intervallo quam brevi refugisse, quia media sunt spatia gravioris halitus. Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas82 uligine, caeno et fermentata colluvie venenatas83 emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt; sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit; 7 haec autem praetereuntium viatorum populationibus et adsiduis devertentium hospitiis infestat rem familiarem. Propter quae censeo eius modi vitare incommoda villamque nec in via nec a via procul84 editiore situ condere, sic ut frons eius ad orientem aequinoctialem directa sit. 8 Nam eius modi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium et aestivorum tenet, quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant, quoniam fere pestilens habetur, p64 quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus; quibus si caret, nulla alia vis potest nocturnas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiae resedit siccare atque detergere. Haec autem cum hominibus adferunt perniciem, tum85 et armentis et virentibus eorumque frugibus.86
9 Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem87 applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant. 10 At si summa pars clivi fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque. Nam tum cum veteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti reluctans oneri cedit, et quod prius exstructum imminebit cedenti, paulatim degravatum pondere suo praeceps attrahetur. Igitur id structurae vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.
6 Modus autem membrorumque numerus aptetur universo consaepto et dividatur in tres partes, urbana, rusticam, fructuariam. Urbana rursus p66 in hibernacula88 et aestiva sic digeratur ut spectent hiemalis temporis cubicula brumalem orientem, cenationes aequinoctialem occidentem. 2 Rursus aestiva cubicula89 spectent meridiem aequinoctialem, sed cenationes eiusdem temporis prospectent hibernum orientem. Balnearia occidenti aestivo advertantur, ut sint post meridiem et usque in vesperum inlustria. Ambulationes meridiano aequinoctiali subiectae sint, ut et90 hieme plurimum solis et aestate minimum recipiant. 3 At in rustica parte magna et alta culina ponetur,91 ut et contignatio careat incendii periculo et in ea commode familiares omni92 tempore anni morari queant. Optime solutis servis cella meridiem aequinoctialem spectantes fient; vinctis quam saluberrimum subterraneum ergastulum plurimis, sitque id angustis93 inlustratum fenestris atque a terra sic editis, ne manu contingi possint.
4 Pecudibus stabula,94 quae neque frigore neque calore infestentur; domitis armentis duplicia bubilia95 sint hiberna atque aestiva; ceteris autem pecoribus, quae intra villam esse convenit, ex parte tecta loca, ex parte sub divo parietibus altis circumsaepta, ut illic per hiemem, hic per aestatem sine violentia p68 ferarum conquiescant. 5 Sed ampla96 stabula sic ordinentur, ne quis umor influere possit et ut quisque ibi conceptus fuerit quam celerrime dilabatur, ut nec fundamenta parietum corrumpantur nec ungulae pecudum. 6 Lata bubilia esse oportebit pedes decem vel minime novem, quae mensura et ad procumbendum pecori et iugario ad circumeundum laxa ministeria praebeat. Non altius edita esse praesaepia conveniet,97 quam ut bos aut iumentum sine incommodo stans98 vesci possit. 7 Vilico iuxta ianuam fiat habitatio, ut intrantium exeuntiumque conspectum habeat, procuratori supra ianuam ob easdem causas; et is tamen vilicum observet ex vicino, sitque utrique proximum horreum, quo conferatur omne rusticum instrumentum, et intra id ipsum clausus locus, quo ferramenta recondantur.
8 Bubulcis pastoribusque cellae ponantur iuxta sua pecora, ut ad eorum curam sit opportunus excursus. Omnes tamen quam proxime alter ab altero debent habitare, ne vilici diversas partes circumeuntis sedulitas distendatur et ut inter se diligentiae et neglegentiae cuiusque testes sint.
9 Pars autem fructuaria dividitur in cellam oleariam, torculariam, cellam vinariam, defrutariam, faenilia paleariaque et apothecas et horrea, ut ex iis, quis sunt in plano, custodiam recipiant umidarum rerum tamquam vini aut olei venalium; siccae autem99 congerantur p70 tabulatis, ut frumenta, faenum, frondes, paleae ceteraque pabula. 10 Sed100 granaria, ut dixi, scalis adeantur et modicis fenestellis aquilonibus inspirentur. Nam ea caeli positio maxime frigida et minime umida est, quae utraque perennitatem conditis frumentis adferunt. 11 Eadem ratio est in plano sitae vinariae cellae; quae summota procul esse debet a balineis,101 furno, stercilino reliquisque immunditiis taetrum odorem spirantibus, nec minus a cisternis aquisve salientibus, quibus extrahitur umor, qui vinum corrumpit.
12 Neque me praeterit sedem frumentis optimam quibusdam videri horreum camara102 contectum, cuius solum terrenum, priusquam consternatur, perfossum et amurca recenti non salsa madefactum velut Signinum opus pilis condensatur. 13 Tum deinde cum exaruit, simili modo pavimenta testacea, quae pro aqua receperint amurcam mixtam calci et harenae, supersternuntur et magna vi paviculis inculcantur atque expoliuntur; omnesque parietum et soli iuncturae testaceis pulvinis fibulantur, quoniam fere cum in his partibus aedificia rimas egerunt, cava praebent et latebras subterraneis animalibus. Sed et lacibus distinguuntur103 granaria, ut separatim quaeque legumina ponantur. 14 Parietes oblinuntur amurca subacto luto, cui104 pro paleis admixta sunt arida oleastri vel, p72 si ea non sunt, oleae folia. Deinde105 cum praedictum tectorium inaruit, rursus amurca respergitur, qua siccata frumentum infertur. 15 Ea res ab noxia curculionum et similium animalium commodissime vocatur conditas fruges defendere, quae nisi diligenter repositae sint, celeriter ab iis consumuntur. Sed id genus horrei, quod scripsimus, nisi sicca positione villae quamvis granum robustissimum corrumpit situ; qui si nullus adsit, possit106 etiam defossa frumenta servare, sicut transmarinis quibusdam provinciis, ubi puteorum in modum, quos appellant siros, exhausta humus editos a se fructus recipit. 16 Sed nos in nostris regionibus, quae redundant uligine, magis illam positionem pensilis horrei et hanc curam pavimentorum et parietum probamus, quoniam, ut rettulli, sic munita sola et latera horreorum prohibent curculionem. Quod genus exitii cum incidit, multi opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo ventilentur et quasi refrigerentur. 17 Id autem falsissimum est; neque enim hoc facto expelluntur animalia, sed immiscentur totis acervis. Qui si maneant immoti, summis tantum partibus infestentur,107 quoniam infra mensuram palmi non nascitur curculio; longeque praestat id solum, quod iam vitiatum est, quam totum periculo subicere. Nam p74 cum exiget usus,108 facile est eo sublato, quod vitiatum erit, integro inferiore uti. Sed haec, etsi extrinsecus, non tamen intempestive videor hoc loco rettulisse.
18 Torcularia praecipue cellaeque oleariae calidae esse debent, quia commodius omnis liquor vapore solvitur ac frigoribus magnis conficitur;109 oleum, quod minus provenit, si congelatur, fracescit.110 Sed ut calore naturali est opus, qui contingit111 positione caeli et declinatione, ita non est opus ignibus aut flammis, quoniam fumo et fuligine sapor olei corrumpitur. Propter quod torcular debet a meridiana parte inlustrari, ne necesse habeamus ignes lucernamque adhibere, cum premetur112 olea.
19 Cortinale, ubi defrutum fiat, nec angustum nec obscurum sit, ut sine incommodo minister, qui sapam decoquet, versari possit. Fumarium quoque, quo materia, si non sit iam pridem caesa, festinato siccetur, in parte rusticae villae fieri potest iunctum rusticis balneis. Nam eas quoque refert esse, in quibus familia, sed tamen113 feriis, lavetur; 20 neque enim corporis robori convenit frequens usus earum. Apothecae recte superponentur his locis, unde plerumque fumus exoritur, quoniam vina celerius vetustescunt, quae fumo quodam genere114 praecoquem maturitate trahunt. Propter quod et aliud tabulatum p76 esse debebit, quo amoveantur, ne rursus nimia suffumatione115 medicata sint.
Quod ad villae116 situm partiumque eius dispositionem, satis dictum est. 21 Circa villam deinceps haec esse oportebit: furnum et pistrinum, quantum futurus numerus colonorum postulaverit; piscinas minime duas, alteram, quae anseribus pecoribusque serviat, alteram, in qua lupinam, ulmi117 vimina et virgas atque alia quae sunt usibus nostris apta, maceremus. Stercilina quoque duo sint, unum, quod nova purgamenta recipiat et in annum conservet, alterum, ex quo vetera vehantur, sed utrumque more piscinarum devexum leni clivo et exstructum pavimentatumque118 solo, ne umorem tramittant. 22 Plurimum enim refert non adsiccato suco119 fimum vires continere et assiduo macerari liquore, ut, si qua interiecta sint stramentis aut paleis spinarum vel graminum semina, intereant nec in agrum exportata segetes herbidas reddant. ideoque periti rustici, quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis virgis tegunt nec arescere120 solis incursu patiuntur vel121 exuri.
23 Area, si competit, ita constituenda est, ut vel a domino vel certe a procuratore despici possit, eaque p78 optima est silice constrata, quod et celeriter frumenta deteruntur, non cedente solo pulsibus ungularum tribularumque, et eadem eventilata mundiora sunt lapillisque carent et glaebulis, quas per trituram fere terrena remittit area. 24 Huic autem nubilar122 applicari debet maximeque in Italia propter inconstantiam caeli, quo conlata semitrita frumenta protegantur, si subitaneus imber incesserit. Nam in transmarinis quibusdam regionibus, ubi aestas pluvia caret, supervacuum est. Pomaria quoque et hortos oportet saepto circumdari et esse in propinquo atque in ea parte, qua possit omnis stercorata colluvies cohortis123 balneariorumque et oleis expressa amurcae sanies influere. Nam quoque eius modi laetatur alimentis et holus et arbor.
7 His omnibus ita vel acceptis vel compositis, praecipua cura domini requiritur cum in ceteris rebus tum maxime in hominibus. Atque hi vel coloni vel servi sunt soluti aut vincti. Comiter agat cum colonis facilemque se praebeat, et avarius opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit et tamen in universum magis prodest. Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam, nisi si caeli maior vis aut praedonis incessit, detrimentum adfert, eoque remissionem colonus petere non audet. 2 Sed nec dominus in unaquaque re, cui124 colonum obligaverit, tenax esse iuris sui debet, sicut in diebus p80 pecuniarum vel125 lignis et ceteris parvis accessionibus exigendis, quarum cura maiorem molestiam quam impensam rusticis adfert; nec sane est vindicandum nobis quicquid licet, nam summum ius antiqui summam putabant crucem. Nec rursus in totum remittendum, quoniam "vel optima nomina non apellando fieri mala" faenerator Alfius dixisse verissime fertur. 3 Sed et ipse nostra memoria veterem consularem virumque opulentissimum P. Volusium adseverantem audivi felicissimum fundum esse, qui colonos indigenas haberet et tamquam in paterna possessione natos iam inde a cunabulis longa familiaritate retineret. Ita certe mea fert opinio rem malam esse frequentem locationem fundi, peiorem tamen urbanum colonum, qui per familiam mavult agrum quam per se colere. 4 Saserna dicebat ab eius modi homine fere pro mercede litem reddi, propter quod operam dandam esse ut et rusticos et eosdem assiduos colonos retineamus, cum aut nobismet ipsis non licuerit aut per domesticos colere non expedierit; quod tamen non evenit nisi in his regionibus quae gravitate caeli solique sterilitate vastantur. 5 Ceu cum mediocris adest et salubritas et terrae bonitas, numquam non ex agro plus sua cuique reddidit quam coloni, numquam non p82 etiam vilici, nisi si maxima vel neglegentia servi vel rapacitas intervenit. Quae utraque peccata plerumque vitio domini vel committi vel foveri nihil dubium est, cum liceat aut cavere ne talis praeficiatur negotio, aut iam praepositus ut summoveatur curare. 6 In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub vilici servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut vineas aut arbustum, colonus evertere potest et maxime vexant servi, qui boves elocant eosdemque et cetera pecora male pascunt nec industrie terram vertunt longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint, sed nec quod terrae mandaverunt sic adiuvant, ut recte126 proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt vel fraude vel neglegentia. 7 Nam et ipsi diripiunt et ab aliis furibus non custodiunt, sed nec conditum cum fide rationibus inferunt. Ita fit, ut et actor et familia peccent et ager saepius infametur. Quare talis generis praedium, si, ut dixi, domini praesentia cariturum est, censeo locandum.
8 Proxima est cura de servis, cui quemque officio praeponere conveniat quosque et qualibus operibus destinare. Igitur praemoneo ne vilicum ex eo genere servorum, qui corpore placuerunt, p84 instituamus, ne ex eo quidem ordine, qui urbanas ac delicatas artes exercuerit. 2 Socors et somniculosum genus id mancipiorum,127 otiis, campo, circo, theatris, alae, popinae, lupanaribus consuetum, numquam non easdem ineptias somniat; quas cum in agri culturam transtulit, non tantum in ipso servo quantum in universa re detrimenti dominus capit. eligendus est rusticis operibus ab infante duratus et inspectus experimentis. Si tamen is non erit, de iis praeficiatur qui servitutem laboriosam toleraverunt; 3 iamque is128 transcenderit aetatem primae iuventae nec dum senectutis attigerit, illa ne et auctoritatem detrahat ad imperium, quoniam maiores dedignentur parere adulescentulo, haec ne laboriosissimo succumbat operi. Mediae igitur sit aetatis et firmi roboris, peritus rerum rusticarum aut certe maximae curae, quo celerius addiscat. Nam non est nostri negotii alterum imperare et alterum docere; 4 neque enim recte opus exigere valet, qui quid aut qualiter faciendum sit ab subiecto discit. Potest etiam inlitteratus, dum modo tenacissimae memoriae, rem satis commode administrare. eius modi vilicum Cornelius Celsus ait, saepius nummos domino quam librum adferre, quia nescius litterarum vel ipse minus possit p86 rationes confingere vel per alium propter conscientiam fraudis timeat.129
5 Sed qualicumque vilico contubernalis mulier adsignanda est, quae et130 contineat eum et in quibusdam rebus tamen adiuvet; eidemque actori praecipiendum est, ne convictum cum domestico multoque minus cum extero habeat. Non numquam tamen eum, quem assidue sedulum et fortem in operibus administrandis cognoverit, honoris causa mensae suae die festo dignetur adhibere. Sacrificia, nisi ex praecepto domini, ne fecerit. 6 Haruspices sagasque, quae utraque genera vana superstitione rudes animos ad impensas ac deinceps ad flagitia compellunt, ne admiserit, neque urbem neque ullas nundinas noverit, nisi emendae vendendaeve pertinentis ad se rei causa. 7 Vilicus enim, quod ait Cato, ambulator esse non debet; nec egredi terminos, nisi ut addiscat aliquam culturam, et hoc si ita in vicino est, ut remeare131 possit. Semitas novosque limites in agro fieri ne patiatur, neve hospitem, nisi amicum familiaremque domini necessarium, receperit.
8 Ut ab his arcendus, ita exhortandus est ad instrumentorum132 ferramentorumque curam, ut duplicia, quam numerus servorum exigit, refecta et reposita custodiat, ne quid a vicino petendum sit; quia plus in operis servorum quam in pretio rerum eius modi consumitur. 9 Cultam vestitamque familiam magis p88 utiliter quam delicate habeat munitamque diligenter a vento, frigore pluviaque, quae cuncta prohibentur pellibus manicatis, centonibus confectis vel sagis cucullis. Id si fiat, nullus dies tam intolerabilis est, quo non sub divo moliri aliquid possit. 10 Nec tantum operis agrestis sit artifex, sed et animi, quantum servile patitur ingenium, virtutibus instructus, ut neque remisse neque crudeliter imperet semperque aliquos ex melioribus foveat, parcat tamen etiam minus bonis, ita ut potius timeant eius severitatem, quam crudelitatem detestentur. Id contingere poterit, si maluerit custodire subiectos, ne peccent, quam neglegentia sua committere, ut puniat delinquentes. 11 Nulla est autem maior vel nequissimi hominis custodia quam operis exactio, ut iusta reddantur, ut vilicus semper se repraesentet. Sic enim et magistri singulorum officiorum sedulo munia sua exsequuntur,133 et ceteri post fatigationem134 operis quieti ac somno potius quam deliciis operam dabunt.
12 Iam illa vetera, sed optimi moris, quae nunc exoleverunt, utinam possint obtineri: ne conservo ministro quoquam, nisi in re domini, utatur; ne cibum nisi in conspectu familiae capiat neve alium quam p90 qui ceteris praebetur. Sic enim curabit ut et panis diligenter confiat135 et reliqua salubriter apparentur. Ne extra fines nisi a se missum progredi sinat, sed nec ipse mittat, nisi magna necessitate cogente. 13 Neve negotietur sibi pecuniamque domini aut animalibus aut rebus aliis promercalibus occupet; haec enim negotiatio curam vilici avocat nec umquam patietur eum cum rationibus domini paria facere, sed ubi numeratio exigetur, rem pro nummis ostendit. In universum tamen hoc maxime obtinendum ab eo est, nequid se putet scire quod nesciat, quaeratque semper addiscere quod ignorat. 14 Nam cum multum prodest perite quid facere, tum plus obest perperam fecisse. Unum enim ac solum dominatur in rusticatione, quicquid exigit ratio culturae, semel facere, quippe cum emendatur vel idem prudentia vel neglegentia, iam res ipsa decoxit nec in tantum postmodo exuberat, ut et se amissam restituat et quaestum temporum praeteritorum resarciat.
15 In ceteris servis haec fere praecepta servanda sunt, quae me custodisse non paenitet, ut rusticos, qui modo non incommode se gessissent, saepius quam urbanos familiarius adloquerer, et cum hac136 comitate domini levari perpetuum laborem eorum intellegerem, p92 nonnumquam etiam iocarer et plus ipsis iocari permitterem. Iam illud saepe facio, ut quasi cum peritioribus de aliquibus operibus novis deliberem et per hoc cognoscam cuiusque ingenium, quale quamque sit prudens. Tum etiam libentius eos id opus adgredi video, de quo secum deliberatum et consilio ipsorum susceptum putant. 16 Nam illa sollemnia sunt omnibus circumspectis,137 ut ergastuli mancipia recognoscant,138 ut explorent139 an diligenter vincti sint, an ipsae sedes custodiae satis tutae munitaeque sint, num140 vilicus aut alligaverit quempiam domino nesciente aut revinxerit. Nam utrumque maxime servare debet, ut et quem pater familiae tali poena multaverit, vilicus nisi eiusdem permissu compedibus non eximat et quem ipse sua sponte vinxerit, antequam sciat dominus, non resolvat; 17 tantoque curiosior inquisitio patris familiae debet esse pro tali genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut vilicis, ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saevitia atque avaritia laesi magis timendi sunt. 18 Itaque diligens dominus cum et ab ipsis tum et ab solutis, quibus maior est fides, quaerit,141 an ex p94 sua constitutione iusta percipiant, atque ipse panis potionisque probitatem142 gustu suo explorat,143 vestem, manicas pedumque tegumina recognoscit.144 Saepe etiam querendi potestatem faciat de iis, qui aut crudeliter eos aut fraudulenter infestent. Nos quidem aliquando iuste dolentes tam vindicamus, quam animadvertimus in eos, qui seditionibus familiam concitant, qui calumniantur magistros suos; ac rursus praemio prosequimur145 eos, qui strenue atque industrie se gerunt. 19 Feminis quoque fecundioribus, quarum in subole certus numerus honorari debet, otium, nonnumquam et libertatem dedimus, cum complures natos educassent. Nam cui tres erant filii, vacatio, cui plures,146 libertas quoque contingebat.
Haec et147 iustitia et cura patris familiae multum confert augendo patrimonio. 20 Sed et illa meminerit, cum e civitate remeaverit, de os penatis adorare; deinde, si tempestivum erit, confestim, si minus, postero die oculis perlustrare, omnes partes agri revisere atque aestimare num quid absentia sua de disciplina et custodia remiserit, num aliqua vitis, num arbor, num fruges absint; tum etiam pecus148 et familiam recenseat fundique instrumentum et supellectilem. Quae cuncta si per plures annos facere instituerit, bene moratam disciplinam, cum senectus advenerit, obtinebit; nec erit ulla eius aetas annis ita confecta, ut spernatur a servis.
p96 9 Dicendum etiam est, quibus operibus quemque habitum corporis aut animi contribuendum putemus. Magistros pecoribus149 oportet praeponere sedulos ac frugalissimos. Ea res utraque plus quam corporis statura roburque confert huic negotio, quoniam id ministerium custodiae diligentis et artis officium est. 2 Bubulco quamvis necessaria non tamen satis est indoles mentis, nisi eum vastitas vocis et habitus metuendum pecudibus efficit.150 Sed temperet vires clementia, quoniam terribilior debet esse quam saevior, ut et obsequantur eius imperiis et diutius perennent boves, non confecti vexatione simul operum verberumque. Sed quae sint magistrorum munia quaeque bubulcorum, suo loco repetam; 3 nunc admonuisse satis est nihil in his, in illis plurimum referre vires et proceritatem. Nam longissimum quemque aratorem,151 sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante rettuli, et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia in arando stivae paene rectus innititur. Mediastinus qualiscumque status potest esse, dummodo perpetiendo labori sit idoneus. 4 Vineae non sic altos quemadmodum152 latos et lacertosos viros exigunt, nam hic habitus fossuris et putationibus ceterisque earum culturis magis aptus. Minus in hoc officio quam in ceteris agricolatio p98 frugalitatem requirit, quia et in turba et sub monitore vinitor opus facere debet ac plerumque velocior animus est improborum hominum,153 quem desiderat huius operis conditio. Non solum enim fortem, sed et acuminis strenui ministrum postulat, ideoque vineta plurimum per alligatos excoluntur. 5 Nihil tamen eiusdem agilitatis homo frugi non melius quam nequam faciet.
Hoc interposui, ne quis existimet in ea me opinione versari, qua malim per noxios quam per innocentes rura colere.154 Sed et illud censeo, ne confundantur opera familiae, sic ut omnes omnia exsequantur. 6 Nam id minime conducit agricolae, seu quia nemo suum proprium aliquod esse opus credit, seu quia cum enisus est, non suo sed communi officio proficit ideoque labori multum se subtrahit; nec tamen viritim malefactum deprehenditur, quod fit a multis. Propter quod separandi sunt aratores a vinitoribus et vinitores ab aratoribus155 iique a156 mediastinis. 7 Classes etiam non maiores quam denum hominum faciundae, quas decurias appellaverunt antiqui et maxime probaverunt, quod is numeri modus in opere commodissime custodiretur nec praeeuntis monitoris diligentiam multitudo confunderet. 8 Itaque si latior est ager, in regiones diducendae157 sunt eae classes dividundumque p100 ita opus, ut neque singuli binive sint, quoniam dispersi non facile custodiuntur; nec tamen supra decem, ne rursus, ubi nimia turba sit, id opus ad se pertinere singuli non existiment. Haec ordinatio non solum concitat aemulationem, sed et deprehendit ignavos; nam cum certamine opus excitetur, tum in cessantes animadversio iusta et sine querela videtur adhiberi.
9 Sed nimirum, dum quae maxime providenda sunt agricolae futuro praecipimus, de salubritate, de via, de vicino, de aqua, situ villae, fundi modo, colonorum et servorum generibus, officiorum operumque distributione tempestive per haec ad ipsum iam terrae cultum pervenimus, de quo pluribus libro insequente mox disseremus.
1 om. R plerique, edd. praeter Lundström.
❦
2 tam SAa, Lundström.
❦
3 iam om. A.
❦
4 sive R.
❦
5 sunt om. Schn.
❦
6 quae om. S, Schn.
❦
7 disciplina Ursinus (teste Schn.), Lundström cum Cod. Laurent. 53. 27: disciplinam Sardinia, plerique edd.
❦
8 repperiuntur SAa, Lundström.
❦
9 cuius add. Lundström: om. Sardinia.
❦
10 e qua Lundström: eaque SA: aeque vel eque R: e queis vulgo.
❦
11 Chaerestaeus Varro, R. R I.1.8.
❦
12 Euphronius Lundström praeeuntibus Reitzensteinio, Ursino, Pontedera: euphrontis Sardinia: euphronis vulgo.
❦
13 Mnasias S, Lundström: manassias A: manasseas R.
❦
14 dadi vel eladis vel cladis R: dandis SA.
❦
15 et Plentiphanes Lundström: Pleutiphanes vulgo: euabtiphanes (et om.) SA: alii alia in R.
❦
16 filium et patrem SA.
❦
17 virgilium R.
❦
18 carmine R.
❦
19 quia R plerique.
❦
20 discitur S.
❦
21 cesserit R aliquot.
❦
22 significante S.
❦
23 quom vel cum R, ut saepe.
❦
24 ut SA: velut R pauci.
❦
25 contingant S.
❦
26 vel Schn. cum Gronovio.
❦
27 corruptis SA, et R plerique.
❦
28 culturis R aliquot, Schn.
❦
29 se venturum ante Lundström.
❦
30 natura SA.
❦
31 multari R plerique, et vulgo: mulctari R pauci, vett. edd.
❦
32 subriserit vel surriserit R plerique: subscripserit vulgo.
❦
33 aliis cultis (deest codd.) Gesn.: aliis ac cultis Schn.
❦
34 vinetisque R, plerique edd.
❦
35 quadripedum SAa, Lundström.
❦
36 sic Lundström cum S (m. pr.) the R nonnullis: censebat in inspiciendo agro S (m. alt.) A et R nonnulli: censebat in emendo inspiciendo agro cod. Lips. bibl. Comm. I.f. 13: c. i. e. inspiciendoque a. vulgo.
❦
37 vicinam R: viam et aquam vicinam vett. edd.: v. et a. et vicinum vulgo.
❦
38 non om. Schn.
❦
39 quia S, Lundström: qui AR: quem edd. vulgo.
❦
40 nobis eum Lundström: nobiscum Sardinia, cett. edd.
❦
41 diversae om. SAa: inc. Schn.
❦
42 sed etiam R aliquot, et vulgo: etiam om. SA, Lundström.
❦
43 finitissimis S.
❦
44 ne carbonẽ SA.
❦
45 pedamentum vel pedamenti vel pedamenti quicquam R plerique, edd. ante Lundström.
❦
46 velint Pontedera, Schneider, Lundström: velit Sardinia, et alii.
❦
47 plebi Schn.
❦
48 retulere Sardinia.
❦
49 tanta M'. Lundström, praeeunte Madvigio: tanta vel tantam codd. plerique.
❦
50 flagitiosum R aliquot, et vulgo ante Lundström.
❦
51 sic SA, et R aliquot, Lundström: adhibebitur vel adhibetur alii.
❦
52 poteremur S, Lundström.
❦
53 quoque codd., vett. edd., Lundström: equis quidem vulgo.
❦
54 ac populandos om. SA.
❦
55 sic codd., vett. edd., Lundström: cuique moderata voluntas vulgo, sed moderata om. SA.
❦
56 om. SA.
❦
57 om. SA.
❦
58 om. SA.
❦
59 censebat R aliquot, Lundström: veniebat Sardinia vett. edd.: suadebat Ald., Gesn., Schn.
❦
60 locuntur SA, Lundström.
❦
61 consequimur SA, Lundström.
❦
62 varium codd. Verg.
❦
63 cultusque codd. Verg.
❦
64 promiserimus (-is A) Sardinia, Lundström: praetermiserimus M, et alii.
❦
65 simul attentando R plerique, vett. edd., Ald., Gesn.: simul ac tentando Schn.
❦
66 praestari SA et R pauci dett., Lundström.
❦
67 quam Lundström cum R plerisque, ac deinceps tam cum codicibus omnibus ut videtur: quoniam (vel in abbr.) A et R nonnulli, edd. ante Gesn.: cu S: cum (quum) . . . tum Gesn., Schn., fortasse recte.
❦
68 facultatium SA, Lundström.
❦
69 delicatior. quamobrem amoenitate Ald., Gesn., Schn.
❦
70 incohatur AaM: inchoatur S et R plerique, edd. omnes.
❦
71 optinet SA, Lundström.
❦
72 paululum A2 et R aliquot, edd. ane Lundström.
❦
73 pecoribus instruantur R plerique, Ald., Gesn., Schn.
❦
74 quae . . . salubritati] sic codd., vett. edd., Lundström: colligendae aquae tandem pluviali, quae salubritati Ald., Gesn., Schn.
❦
75 deducatur R plerique, edd. ante Lundström: deducetur M.
❦
76 aqua, quae Lundström: aquae vel aque vel aqua e codd., edd.
❦
77 ut . . . Campaniae om. S, in marg. A. Gaurano Lundström, praeeunte Cluverio; ac sic maluerunt Gesn. et Schn.: Guarceno R, edd. vulgo.
❦
78 repit, et Lundström: repet Sardinia: repit vulgo.
❦
79 dummodo (vel dumodo) R, edd. ante Lundström.
❦
80 profluenti R plerique, edd. ante Lundström.
❦
81 quom vel cum R et multi edd., ut saepe.
❦
82 destituta edd. ante Lundström.
❦
83 vere natas Schn.
❦
84 nec a via procul Lundström: nec avia procul R nonnulli dett.: nec avia procul avie c: nec alia procul Sardinia; nec alio procul vett. edd.: nec pestilenti loco, sed procul et Ald., Gesn., Schn.: sed alio procul Pontedera, probavit Schn.
❦
85 tunc SA, Lundström.
❦
86 fructibus R, Ald., Gesn., Schn.
❦
87 ab superiore parte S, Schn.
❦
88 hiberna R, et vulgo ante Lundström.
❦
89 cubilia R plerique.
❦
90 et om. Gesn., Schn.
❦
91 ponatur ed. pr.
❦
92 omnes plerique codd., vett. edd.
❦
93 plurimis idque angustis Gesn., Schn.
❦
94 fiant ante stabula add. Ald., fient Gesn., Schn.
❦
95 bubula SA, et R plerique, vett. edd.
❦
96 omnia edd. ante Lundström.
❦
97 convenit R, Ald., Gesn., Schn.
❦
98 status SA, Lundström.
❦
99 res add. Ald., Gesn., Schn.
❦
100 pabulas et SA.
❦
101 ab alienis SA, et R aliquot: a balneis R nonnulli.
❦
102 camera R, edd. ante Schn.
❦
103 distinguuntur SA et R nonnulli, Lundström.
❦
104 quoi SA, Lundström.
❦
105 dein SA, Lundström.
❦
106 possit Sardinia, vett. edd.: possis Schn. in not., Lundström: possunt vulgo.
❦
107 infestantur R, Ald., Gesn., Schn.
❦
108 usus om. SA, vett. edd.
❦
109 magis (R plerique) constringitur M, et Ald., Gesn., Schn. ex Pallad. I.20
❦
110 fracescit scripsi cum Schn. ad loc., Corrigenda et Addenda: fracesset Sardinia, vett. edd: fracescet Ald., Gesn.: fracessit Lundström.
❦
111 contigit SA, et R aliquot.
❦
112 premitur S, Schn.
❦
113 tantum Cod. Laurent. 53.24, plerique edd. ante Lundström.
❦
114 fumi (M) quodam tenore Ald., Gesn., Schn.
❦
115 sic SAac, vett. edd., Lundström: suffitione vel sufficione R aliquot, Ald., Gesn., Schn.
❦
116 villae pertinet situm Ursinus, Gesn., Schn.: villae situm pertinet M.
❦
117 ulmi om. SA, plerique edd. ante Lundström,
❦
118 pavimentatumque scripsit Lundström: pavimtuque S: pavimentumque AR: pavitumque Laurentianus 53.24, Lipsiensis I.f.13: pavimentum que solo ne vett. edd.: pavitumque solum habeat ne Ald., Gesn., Schn.
❦
119 suco om. SA.
❦
120 arescere ventis sinunt, aut solis Ald., Gesn., Schn.
❦
121 vel add. Lundström.
❦
122 nubilar SA, Lundström: nubilarium R, plerique edd.
❦
123 cohortis R, vett. edd.: chortes SA: chortis Lundström: cortis Ald., Gesn., Schn.
❦
124 cui R, Ald., Gesn., Lundström: cum SA, cett. edd.
❦
125 vel Lundström: ut codd., cett. edd.
❦
126 adiuvantur haec te A: adiuvantur nec te a: adiuvantur ut recte R.
❦
127 namcupiorum SA, Lundström.
❦
128 iamque is plerique edd., sed isque qui iam maluit Schn. in not.: iamque iis S: Iamque his A1: iamque qui ad, vett. edd.: iam qui A2R.
❦
129 timere R, edd. ante Gesn.
❦
130 om. SA, et R aliquot.
❦
131 remanere SA, et R pauci: re manere Lundström.
❦
132 instrumenti M, vett. edd., Schn.
❦
133 exsequantur SA: exequantur vett. edd.: exequentur Ald., Gesn., Schn.
❦
134 defatigationem Gesn., Schn.
❦
135 confiaitur vel confitiatur R nonnulli.
❦
136 cum hac Lundström, praeeunte Schn.: hac S: hãc A: a R: enim M: cum vett. edd.
❦
137 circumseptis SAa, vett. edd.
❦
138 recognoscant Sardinia: recognoscam Lundström.
❦
139 explorent Sardinia: explorem Lundström.
❦
140 num R, edd. vulgo: numquam SA: num quem Lundström.
❦
141 quaerat Ald., Gesn., Schn.
❦
142 bonitatem R, Ald., Gesn., Schn.
❦
143 exploret R, Ald., Gesn., Schn.
❦
144 recognoscat R plerique, Ald., Gesn., Schn.
❦
145 prosequamur SA.
❦
146 plus SA, Lundström.
❦
147 enim Ald., Gesn.
❦
148 pecudes R.
❦
149 operibus Gesn., Schn.
❦
150 effecit SA.
❦
151 maiorem SA, et R nonnulli.
❦
152 quomodo AaM.
❦
153 hominum om. SA.
❦
154 coli M.
❦
155 sic vulgo: aratores (a suprascr. S2) vinitoribus ab aratoribus SA: et vinitores ab aratoribus inclusit Schn., monente Pontedera.
❦
156 iique a] et qua SA.
❦
157 sic S2 et Schn. cum Gesn., not.: deducenda S1A, Lundström cum edd. plerisque: dividunde R aliquot.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Columella |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Ostium |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita XVI Kal. Nov. 07