[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
[inanis]
Haec pagina telaris liber est operis
De Re Rustica

L. Junii Columellae

a H. B. Ash editi
apud Loeb Classical Library,
Londinio, MCMXLI

Hic textus in dominio publico est.

Prima versio textus est, multis certe cum erroribus:
quos si invenies te rogo mihi scribere.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber I

p2 L. Junii Columellae
De Re Rustica
Praefatio

1 link to English translationSaepenumero civitatis nostrae principes audio culpantes modo agrorum infecunditatem, modo caeli per multa iam tempora noxiam frugibus intemperiem; quosdam etiam praedictas querimonias velut ratione certa mitigantes, quod existiment ubertate nimia priori saevi defatigatum et effetum1 solum nequire pristina benignitate praebere mortalibus alimenta. 2 link to English translationQuas ego causas, P.2 Silvine, procul a veritate abesse certum habeo, quod neque fas est existimare rerum3 Naturam, quam primus ille mundi genitor perpetua fecunditate donavit, quasi quodam morbo sterilitate quae divinam et aeternam iuventam sortita communis p4omnium parens dicta sit, quia et cuncta peperit semper et deinceps paritura sit, velut hominem consenuisse. 3 link to English translationNec post haec reor violentia4 caeli numerus ista, sed nostro potius accidere vitio, qui rem rusticam pessimo cuique servorum velut carnifici noxae dedimus, quam maiorum nostrorum optimus quisque et optime tractaverat.5

Atque ego satis mirari non possum, quid ita dicendi cupidi seligant oratorem, cuius imitentur eloquentiam; mensurarum et numerorum modum rimantes placitae disciplinae consecuntur magistrum; vocis et cantus modulatorem nec minus corporis gesticulatorem scrupulosissime requirant saltationis ac musicae rationis studiosi; 4 link to English translationiam quia edificare velint, fabros et architectos advocent; qui navigia mari concredere, gubernandi peritos; qui bella moliri, armorum et militiae gnaros; et ne singula persequar, ei studio, quod quis agere velit, consultissimum rectorem adhibeat; denique animi sibi quisque formatorem praeceptoremque virtutis e coetu sapientium arcessat: sola res rustica, quae sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae est, tam discentibus egeat quam magistris. 5 link to English translationAdhuc enim scholas rhetorum et, ut dixi, geometrarum musicorumque p6vel, quod magis mirandum est, contemptissimorum vitiorum officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fercula6 struendi, capitumque et capillorum concinnatores non solum esse audivi, sed et ipse vidi: agricolationis neque doctores, qui se profiterentur,7 neque discipulos cognovi. 6 link to English translationCum etiamsi praedictarum artium professoribus civitas egeret, tamen, sicut apud priscos florere posset res publica8 — nam sine ludicris artibus atque etiam sine causidicis olim satis felices fuerunt9 futuraeque sunt urbes; at sine agri cultoribus nec consistere mortales nec ali posse manifestum est.

7 link to English translation Quo magis prodigio10 simile est, quod accidit, ut res corporibus nostris vitiaeque utilitati maxime conveniens minimam11 usque in hoc tempus consummationem haberet idque sperneretur genus amplificandi relinquendique12 patrimonii, quod omni crimine caret. Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae numerus nihil sine sanguine et cladibus alienis adfert. 8 link to English translationAn bellum perosis13 maris et negotiationis aliena14 sit optabilior, ut rupto naturae foedere terrestre animal homo ventorum et maris obiectus ira fluctibus pendeat15 p8semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem? An faeneratio probabilior sit, etiam his invisa quibus succurrere vocatur? 9 link to English translationSed ne caninum16 quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes ac pro nocentibus neglectum a maioribus, a numerus etiam concessium intra moenia et in ipso foro latrocinium. An honestius duxerim17 mercenarii salutatoriis mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum somnumque regis sui rumoribus augurantis? Neque enim roganti, quid agatur intus, respondere servi dignantur. 10 link to English translationAn putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patrimonio, mercari? Nam nec gratuita servitute, sed donis rependitur honor.

Quae si et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione contingit. 11 link to English translationCuius praecepta si vel temere ab indoctis, dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more administrarentur, minus iacturae paterentur res rusticae; nam industria dominorum p10cum ignorantiae detrimentis multa pensaret, nec quorum commodum ageretur, tota vita vellent imprudentes negotii sui conspici eoque discendi cupidiores agricolationem pernoscerent. 12 link to English translationNunc et ipsi praedia nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peritissimum quemque vilicum facere vel, si nescium, certe vigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret,18 addiscat. Sed sive fundum locuples mercatus est, e turba pedisequorum lecticariorumque defectissimum annis et viribus in agrum relegat, cum istud opus non solum scientiam, sed et viridem aetatem cum robore corporis ad labores sufferendos desideret; sive mediarum facultatum19 dominus, ex mercenariis20 aliquem iam recusantem cotidianum illud tributum, quia vectigali21 esse non possit,22 ignarum rei, cui praefuturus est, magistrum fieri iubet.

13 link to English translation Quae cum animadvertam, saepe mecum retractans ac recogitans, quam turpi consensu deserta exoleverit disciplina ruris, vereor ne flagitiosa et quodammodo pudenda ingenuis aut inhonesta sit.23 Verum cum complurimis24 monumentis scriptorum admonear apud antiquos nostros fuisse gloriae curam rusticationis, p12ex qua Quinctius Cincinnatus, obsessi consulis et exercitus liberator, ab aratro vocatus ad dictaturam venerit ac rursus fascibus depositis, quos festinantius victor reddiderat quam sumpserat imperator, ad eosdem iuvencos et quattuor iugerum avitum herediolum redierit, 14 link to English translationitemque C. Fabricius et Curius Dentatus, alter Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quae viritim dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit, quam fortiter armis quaesierat; et ne singulos intempestive nunc persequar, cum tot alios Romani generis intuear memorabiles duces hoc semper duplici studio floruisse vel defendendi vel colendi patrios quaesitosve fines, intellego luxuriae et deliciis nostris pristinum morem virilemque vitam displicuisse. 15 link to English translationOmnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis25 manus movemus; attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris p14denegatum muliebri motu mentiantur decipiantque oculos spectantium. 16 link to English translationMox deinde, ut apti veniamus ad ganeas, cotidianam cruditatem Laconicis26 excoquimus et exusto sudore sitim quaerimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus fortunatos, quod "nec orientem solem videmus27 nec occidentem." 17 link to English translationItaque istam vitam socordem persequitur valetudo. Nam sic iuvenum corpora fluxa et resoluta sunt, ut nihil mors mutatura videatur.

At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus nec minus agrestibus operibus exercitata firmissimis praevaluit corporibus ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata pacis laboribus semperque rusticam plebem praeposuit urbanae. Ut enim qui in villis28 intra consaepta morarentur, quam qui foris terram molirentur, ignaviores habitos, sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides cunctarentur, quam qui rura colerent administrarentve opera colonorum,29 segniores visos. 18 link to English translationNundinarum etiam conventus manifestum p16est propterea usurpatos, ut nonis tantummodo diebus urbanae res agerentur, reliquis administrarentur rusticae. Illis enim temporibus, ut ante iam diximus, proceres civitatis in agris morabantur et, cum consilium publicum desiderabatur, a villis arcessebantur30 in senatum; ex quo, qui eos evocabant, viatores nominati sunt. 19 link to English translationIsque mos dum servatus est, perseverantissimo colendorum agrorum studio veteres illi Sabini Quirites atavique Romani, quamquam inter ferrum et ignes hosticisque31 incursionibus vastatos fruges largius32 tamen condidere quam nos, quibus diuturna permittente pace prolatare licuit rem rusticam.

20 link to English translation Itaque in "hoc Latio et Saturnia terra," ubi di fructus33 agrorum progeniem suam docuerant, ibi nunc ad hastam locamus, ut nobis ex transmarinis provinciis advehatur frumentum, ne fame laboremus, et vindemias condimus ex insulis Cycladibus ac regionibus Baeticis Gallicisque. Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio rem rusticam sordidum opus et id esse negotium quod nullius34 egeat magisterio praeceptove. 21 link to English translationAt ego, cum aut magnitudinem totius rei quasi p18quandam vastitatem corporis aut partium eius velut singulorum membrorum subtilitatem dispicio,35 vereor, ne supremus ante me dies occupet36 quam universam disciplinam ruris possim cognoscere.

22 link to English translation Nam qui se in hac scientia perfectum volet profiteri, sit oportet rerum naturae sagacissimus, declinationum mundi non ignarus, ut exploratum habeat quid cuique plagae conveniat, quid repugnet. Siderum ortus et occasus memoria repetat, ne imbribus ventisque imminentibus opera incohet laboremque frustretur. 23 link to English translationCaeli et anni praesentis mores intueatur, neque enim semper eundem velut ex praescripto habitum gerunt, nec omnibus annis eodem vultu venit aestas aut hiems, nec pluvium semper est ver aut umidus autumnus;37 quae praenoscere sine lumine animi et sine exquitissimis disciplinis non quemquam posse crediderim. Iam ipsa terrae varietas et cuiusque soli habitus quid nobis neget, quid promittat, paucorum est discernere. 24 link to English translationContemplatio vero cunctarum in ea disciplina partium quoto38 cuique contingit,39 ut et segetum arationumque perciperet sum et varias dissimillimasque terrarum species pernosceret — quarum non nullae colore, non nullae qualitate fallunt, atque in aliis regionibus nigra terra, quam pullam vocant, ut in Campania, est laudabilis, in his40 pinguis lubrica41 p20melius respondet, quibusdam sicut in Africa Numidiaque42 putres harenae fecunditate vel robustissimum solum vincunt, in Asia Mysiaque densa et glutinosa terra maxime exuberat — 25 link to English translationatque in his ipsis haberet cognitum, quid recusaret collis, quid campestris positio, quid cultus, quid silvestris ager, quid umidus et graminosus, quid siccus et spurcus, rationem quoque dispiceret et in arboribus vineisque, quarum infinita sunt genera, conserendis ac tuendis et in pecoribus parandis conservandisque, quoniam et hanc adscivimus quasi agri culturae partem, cum separata sit ab agricolatione pastoralis scientia? 26 link to English translationNec ea tamen simplex, quippe aliud exigit equinum is aliud bubulum armentum, aliud pecus ovillum, et in eo ipso dissimilem rationem postulat Tarentinum atque hirtum; aliud caprinum, et id ipsum aliter curatur mutilum et raripilum, aliter cornutum et saetosum, quale est in Cilicia. Porculatoris vero et subulci diversa professio, diversae pastiones, nec eundem glabrae sues densaeque caeli statum nec eandem educationem cultumve quaerunt. 27 link to English translationEt ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut super ista, quae enumeravimus, tot nosset43 species insitionum, tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot p22generibus ficorum sicut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam maiora neglegantur,44 quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse coeperint?45 28 link to English translationNam prata et salicta, genistaeque et harundines, quamvis tenuem nihilominus aliquam desiderant industriam.

Post hanc tam multarum tamque multiplicum rerum praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus agricolam quemque describemus,46 exegero a participibus agrestium operum, tardatum iri47 studia discentium, qui tam variae tamque vastae scientiae desperatione conterriti nolent48 experiri, quod se consequi posse diffident. 29 link to English translationVerum tamen, quod in Oratore iam M. Tullius rectissime dixit, par est eos, qui generi humano res utilissimas conquirere et perpensas exploratasque memoriae tradere concupierint, cuncta temptare,49 Nec si vel illa praestantis ingenii vis vel inclitarum artium defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium et inertiam devolvi, sed quod sapienter speraverimus,50 perseveranter consectari. Summum enim columen51 adfectantes satis honeste vel in secundo fastigio conspiciemur. 30 link to English translationAn52 Latiae Musae non solos adytis suis53 Accium et Vergilium recepere, sed eorum et p24proximis et procul a secundis sacras concessere sedes? Nec Brutum aut Caelium Pollionemve cum Messala et Calvo54 deterruere ab eloquentiae studio fulmina illa Ciceronis. Nam neque ipse Cicero territus cesserat tonantibus Demostheni Platonique, nec parens eloquentiae deus ille Maeonius vastissimis fluminibus facundiae suae posteritatis studia restinxerat. 31 link to English translationAc ne minoris quidem famae opifices per tot iam saecula videmus laborem suum destituisse, qui Protogenen Apellenque cum Parrhasio mirati sunt, nec pulchritudine Iovis Olympii Minerva eque Phidiacae sequentis aetatis attonitos piguit experiri omni genere scientiae et summis admiratio veneratioque et inferioribus merita laus contigit. 32 link to English translationAccedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatae non sit, nec55 in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagorae fuerit consecuturus, et in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam vel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac p26Melampodis, et in agrorum solique molitione Triptolemi aut Aristaei prudentiam, multum tamen profecerit si usu Tremelios Sasernasque et Stolones nostros aequaverit. 33 link to English translationPotest enim nec subtilissima nec rursus, quod aiunt, pingui Minerva res agrestis administrari. Nam illud procul vero est, quod plerique crediderunt, facillimam esse nec ullius acuminis rusticationem. De cuius universitate nihil attinet plura nunc disserere, quoniam56 quidem cunctae partes eius destinatis aliquot voluminibus explicandae sunt, quas ordine suo tunc demum persequar, cum praefatus fuero quae reor ad universam disciplinam maxime pertinere.


Apparatus Criticus:

1 effectum R.

2 om. R.

3 humi R.

4 violentia SA, Lund: intemperentia R, plerique edd.

5 tractaverit R, plerique edd.

6 fericula S, Lugdunum.

7 profitentur M.

8 res prima SA1.

9 fuere R, plerisque edd.

10 prodigio codd., Lugdunum: prodigii vulgo

11 minime Schn. cum Pontedera.

12 retinendique R, Ald., Gesn.

13 perosis vulgo: per obsessa Lundström (cum codicibus, ut videtur). An . . . optabilior om. M.

14 alia SAa.

15 fluctibus pendeat Lundström (cum duobus codd. dett.): fluctibus tendere SA: se fluctibus pendeat a: fluctibus (p7)tenderet (alias in abbr. suprascr.) pendeat M: se fluctibus audeat credere c, cett. edd.

16 nec animum S.

17 dixerim R nonnulli.

18 ignorat S, Schn.

19 facultatium SA, Lundström.

20 mercennariis vel mercenariis R: mercedariis SA.

21 quia vectigali S, Lundström: zzz vectigali A: qui (vel zzz) vectigalis R, et vulgo: quia (qui) . . . possit incl. Gesn. et Schn. veluti glossam.

22 posset SA, Lundström.

23 pudenda, aut inhonesta videatur ingenuis vulgo.

24 pluribus, Gesn., Schn.

25 sic codices recentiores et fere omnes ex Varrone, R. R. II.Praef. 3: vineis SA, Lundström.

26 laconicis R, plerique, edd.: lactucis A, Lundström: lacticis S.

27 videmus SA, Gesn.: vidimus alii (viderunt Cato apud Sen. Epist. 122.3).º

28 qui in villis R plerique: quae inutilis SA: vilis in utiles qui M.

29 administrarentve opera colonorum om. SA, vett. edd.

30 arcessiebantur S, Lundström: arcessabantur A.

31 hosticis SA.

32 parcius SA.

33 cultus R.

34 nullis S: nullo R.

35 subtilitatem dispicio (dispitio SSA, Lundström: numerum recenseo R, alii.

36 excipiat M.

37 umidum autumnum Lundström, cum SA the R plerisque ut vid.

38 quoto Madvig, "forsitan recte" dicit Lundström: quanto SA, Schn., Lundström: quando Gesn., cum Ald., sed quanto vel quoto maluit: quid R.

39 contingit SA. et R plerique, et edd. ante Schn.: contingerit vel quoto maluit: quid R.

40 his SA., Lundström: aliis R, et vulgo.

41 lubrica SAR, Lundström: rubrica alii.

42 Numidiaque Lundström: numidia codd., et plerique edd.: Numidiae Schn.

43 nosceret R.

44 negligantur R plerique, edd. ante Lundström.

45 coeperunt R aliquot, edd. ante Lundström.

46 describemus codd., vett. edd., Lundström: describimus vulgo.

47 tardatum iri omnes post Ald.: tardat ut rei SA. the R plerique: tardi ab rei studio discedent M.

48 nolent M, edd.: nollent SA. the R plerique.

49 tentare R plerique, edd. ante Lundström.

50 sic codd., Lundström: speravimus vulgo.

51 culmen AR., edd. ante Lundström.

52 Nam Schneider ex Cic. Orat. 1.

53 om. S.

54 Catulo R nonnulli, Ald., Gesn.: Catullo R pauci.

55 sic vulgo: consummatae sit et Lundström cum vett. edd. et codd. ut videtur (praeter consummataest S).

56 quoniam Lundström: quoniam (in abbr.) vel quom vel cum codd.: quandoquidem vulgo.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita V Kal. Apr. 05