[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber IX
[imago inanis]
Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.
[inanis]

Q. Curti Rufi
Historiarum Alexandri Magni Macedonis
libri qui supersunt

Liber X

p257

Caput I

1 Isdem fere diebus Cleander et Sitalces et cum Agathone Heracon superveniunt, qui Parmenionem iussu regis occiderant. 2 V milia peditum cum equitibus mille, sed et accusatores eos e provincia, cui praefuerant, sequebantur: nec tot facinora, quot admiserant, conpensare poterant caedis perquam gratae regi ministerio. 3 Quippe cum omnia profana spoliassent, ne sacris quidem abstinuerant virginesque et principes feminarum stupra perpessae corporum ludibria deflebant. 4 Invisum Macedonum nomen avaritia eorum ac libido barbaris fecerat. 5 Inter omnes tamen eminebat Cleandri furor, qui nobilem virginem constupratam servo suo pelicem dederat. 6 Plerique amicorum Alexandri non tam criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem quam memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum prodesse reis apud regem poterat, intuebantur, laeti recidisse iram in irae ministros nec ullam potentiam scelere quaesitam cuiquam esse diuturnam. 7 Rex cognita causa pronuntiavit ab accusatoribus unum et id maximum crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae: p258numquam enim talia ausuros, qui ipsum ex India sospitem aut optassent reverti aut credidissent reversurum. 8 Igitur hos quidem vinxit, DC autem militum, qui saevitiae eorum ministri fuerant, interfici iussit. 9 Eodem die sumptum est supplicium de iis quoque, quos auctores defectionis Persarum Craterus adduxerat.

10 Haud multo post Nearchus et Onesicritus, quos longius in Oceanum procedere iusserat, superveniunt. 11 Nuntiabant autem quaedam audita, alia conperta: insulam ostio amnis obiectamº auro abundare, inopem equorum esse: singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi. 12 Plenum esse beluarum mare: aestu secundo eas ferriº magnarum navium corpora aequantes, truci cantu deterritas sequi classem, cum magno aequoris strepitu velut demersa navigia subisse aquas. 13 Cetera incolis crediderant, inter quae: rubrum mare non a colore undarum, ut plerique crederent,º 14 sed ab Erythro rege appellari, esse haud procul a continenti insulam palmis frequentibus consitam et in medio fere nemore columnam eminere, Erythri regis monumentum, litteris gentis eius scriptam. 15 Adiciebant navigia, quae lixas mercatoresque vexissent, famam auri secutis gubernatoribus in insulam esse transmissa nec deinde ab iis postea visa. 16 Rex cognoscendi plura cupidine accensus rursus eos terram legere iubet, donec ad Euphratis osº adpellerent classem, inde adverso amne Babylona subituros. 17 Ipse animo infinita conplexus statuerat, omni ad orientem maritima regione perdomita, ex Syria petere Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae solitudinibus peragratis cursum Gadis dirigere, — ibi namque columnas Herculis esse fama vulgaverat, — 18 Hispanias deinde, quas Hiberiam Graeci a flumine Hibero vocabant, adire et praetervehi Alpes Italiaeque oram, unde in Epirum brevis cursus est. 19 Igitur Mesopotamiae praetoribus imperavit,º materia in Libano monte caesa devectaque ad urbem Syriae Thapsacum septingentarumº carinas navium ponere: p259septiremis omnes esse deducique Babylona. Cypriorum regibus imperatum, ut aes stuppamque et vela praeberent. 20 Haec agenti Pori et Taxilis regum litterae traduntur, Abisaren morbo, Philippum, praefectum ipsius, ex vulnere interisse oppressosque, qui vulnerassent eum. 21 Igitur Philippo substituit Eudaemonem: dux erat Thracum. Abisaris regnum filio eius attribuit.

22 Ventum est deinde Parsagadaº: Persica est gens, cuius satrapes Orsines erat, nobilitate ac divitiis inter omnes barbaros eminens. 23 Genus ducebat a Cyro, quondam rege Persarum: opes et a maioribus traditas habebat et ipse longa imperii possessione cumulaverat. 24 Is regi cum omnis generis donis, non ipsi modo ea, sed etiam amicis eius daturus, occurrit. Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurei magni ponderis vasa vestesque purpureae et signati argenti talentum III milia. 25 Ceterum tanta benignitas barbaro causa mortis fuit. Nam cum omnes amicos regis donis super ipsorum vota coluisset, Bagoae spadoni, qui Alexandrum obsequio corporis devinxerat sibi, nullum honorem habuit: 26 admonitusque a quibusdam, perquamº Alexandro cordi esse, respondit, amicos regis, non scorta se colere nec moris esse Persis, mares ducere, qui stupro effeminarentur. 27 His auditis spado potentiam flagitio et dedecore quaesitam in caput nobilissimi et insontis exercuit. Namque gentis eiusdem levissimos falsis criminibus adstruxit monitos, tum demum ea deferre, cum ipse iussisset. 28 Interim quotiens sine arbitris erat, credulas regis aures inplebat dissimulans causam irae, quo gravior criminantis auctoritas esset. 29 Nondum suspectus erat Orsines, iam tamen vilior. Reus enim in secreto agebatur, latentis periculi ignarus, et inportunissumum scortum ne in stupro quidem et dedecoris patientia fraudis oblitum, quotiens amorem regis in se accenderat, Orsinen modo avaritiae, interdum etiam defectionis arguebat. 30 Iam matura erant in perniciem innocentis mendacia et p260fatum, cuius inevitabilis sors est, adpetebat. Forte enim sepulcrum Cyri Alexander iussit aperiri, in quo erat conditum eius corpus, cui dare volebat inferias. 31 Auro argentoque repletumº esse crediderat — quippe ita fama Persae vulgaverant — sed praeter clipeum eius putrem et arcus duos Scythicos et acinacem nihil repperit. 32 Ceterum corona aurea inposita amiculo, cui adsueverat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit, miratus tanti nominis regem tantis praeditum opibus haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe. 33 Proximus erat lateri spado, qui regem intuens, 'Quid mirum,' inquit, 'est inania sepulcra esse regum, cum satraparum domus aurum inde egestum capere non possint? 34 Quod ad me attinet, ipse hoc bustum antea non videram, sed ex Dareo ita accepi, III milia talentum condita esse cum Cyro. 35 Hinc illa benignitas in te, ut, quod impune habere non poterat Orsines, donando etiam gratiam iniret.' 36 Concitaverat iam animum in iram, cum hi, quibus negotium idem dederat, superveniunt. Hinc Bagoas, hinc ab eo subornati falsis criminibus occupant aures. 37 Antequam accusari se suspicaretur, Orsines in vincula est traditus. Non contentus supplicio insontis spado ipse morituro manum iniecit. Quem Orsines intuens, 'Audieram,' inquit, 'in Asia olim regnasse feminas, hoc vero novum est regnare castratum!' 38 Hic fuit exitus nobilissimi Persarum nec insontis modo, sed eximiae quoque benignitatis in regem. 39 Eodem tempore Phradates regnum adfectasse suspectus occiditur. Coeperat rex esseº praeceps ad repraesentanda supplicia, itemº ad deteriora credenda: 40 scilicet res secundae valent commutare naturam et raro quisquam erga bona sua satis cautus est. Idem enim paulo ante Lyncestem Alexandrum delatum a duobus indicibus damnare non sustinuerat, 41 humiliores quoque reos contra suam voluntatem, quia ceteris videbantur insontes, passus absolvi, hostibus victis regna reddiderat aut auxerat:º 42 ad ultimum itaº ab semetipso degeneravit, ut invictus p261quondam adversus libidinem animi arbitrio scorti aliis regna daret, aliis adimeret vitam.

* * *

43 Isdem fere diebus litteras [a Coeno]º accepit de rebus in Europa et Asia gestis, dum ipse Indiam subigit.º 44 Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito coortis cum toto exercitu oppressus erat. 45 Qua cognita clade Seuthes Odrysas, populares suos, ad defectionem conpulerat. Amissa propemodum Thracia ne Graecia quidem ºtumultibus inconcussa mansit. Nam Alexander punita satraparum quorundam insolentia, quam, dum in extremo orbe Indorum armis attinetur, per summa scelera atque flagitia in provinciales exercuerant, ceterorum metum intenderat: quin in paribus delictis idem admissorum praemium expectantes in mercennariorum militum fidem confugiebant, illorum manibus, si ad supplicium poscerentur, salutem suam tutaturi, aut pecunia, quanta poterat, coacta fugam inibant. Ea re cognita litterae ad omnes Asiae praetores missae sunt, quibus inspectis e vestigio omnes peregrinos milites, qui stipendia sub ipsis facerent, dimittere iubebantur. Erat inter eos Harpalus, quem Alexander, quod ob ipsius amicitiam olim a Philippo eiectus solum vertisset, inter fidissimos habebat et post Mazaei mortem satrapea Babyloniae donaverat thesaurorumque custodiae praefecerat. Is igitur cum fiduciam, quam in propensissima regis gratia habere poterat, magnitudine flagitiorum consumpsisset, quinque talentorum milia ex gaza regia rapit conductaque sex milium mercennariorum manu in Europam evadit. Iampridem enim luxu et libidinibus in praeceps tractus desperataque apud regem venia adversus iram ipsius in alienis opibus subsidium circumspicere coeperat et Athenienses, quorum non contemnendam potentiam et apud ceteros Graecos auctoritatem, tum occultum in Macedonas odium norat, sedulo coluerat. Itaque spem suis faciebat Athenienses adventu suo cognito copiisque p262et pecuniis, quas adduceret, coram inspectis protinus arma consiliaque sociaturos esse. Nam apud populum imperitum et mobilem per homines improbos et avaritia venales omnia se muneribus consecuturum existimabat.

Caput II

1 Igitur XXX navibus Sunium transmittunt — promunturium est Atticae terrae — unde portum urbis petere decreverant. 2 His cognitis rex Harpalo Atheniensibusque iuxta infestus classem parari iubet Athenas protinus petiturus. 3 Quod consilium clam agitantiº litterae redduntur, Harpalum intrasse quidem Athenas acº pecunia conciliasse sibi principum animos, mox concilio plebis habito iussum urbe excedere ad Graecos milites pervenisse, quibus interceptumº trucidatum a quodam Thibroneº per insidias. 4 His laetus in Europam traiciendi consilium omisit, sed exules praeter eos, qui civili sanguine adspersi erant, recipi ab omnibus Graecorum civitatibus, quis pulsi erant, iussit. 5 Et Graeci haud ausi imperium aspernari, quamquam solvendarumº legum id principium esse censebant, bona quoque, quae extarent, restituere damnatis. 6 Soli Athenienses non sui modo, sed etiam publiciº vindices, colluvionem ordinum hominumqueº aegre ferebant, non regio imperio, sed legibus moribusque patriis regi adsueti. 7 Prohibuere igitur exules finibus omnia potius toleraturi, quam purgamenta quondam urbis suae, tunc etiam exilii, admitterent.

8 Alexander senioribus militum in patriam remissis XIII milia peditum et II milia equitum, quae in Asia retineret, eligi iussit existimans, modico exercitu continere posse Asiam, quia pluribus locis praesidia disposuisset nuperque conditas urbes colonis replesset nec res novareº cupientibus. 9 Ceterum priusquam se cerneret, quos erat retenturus, edixit, ut omnes milites aes alienum profiterentur. Grave plerique esse conpererat et, quamquam ipsorum luxu contractum erat, p263dissolvere tamen ipse decreverat. 10 Illi temptari ipsos rati, quo facilius ab integris sumptuosos discerenet, prolatando aliquantum extraxerant temporis. Et rex satis gnarus, professioni aeris pudorem, non contumaciam obstare, mensas totis castrisº poni iussit et X milia talentum proferri. 11 Tum demum cumº fide facta professio est. Nec amplius ex tanta pecunia quam C et XXX talenta superfuere. Adeo ille exercitus tot divitissimarum gentium victor plus tamen victoriae quam praedae deportavit ex Asia. 12 Ceterum ut cognitum est alios remitti domos, alios retineri, perpetuam eum regni sedem in Asia habiturum rati, vecordes et disciplinae militaris immemores seditiosis vocibus castra conplent regemque ferocius quam alias adorti omnes simul missionem postulare coeperunt deformia ora cicatricibus canitiemque capitum ostentantes. 13 Nec aut praefectorum castigatione aut verecundia regis deterriti tumultuoso clamore et militari violentia volentem loqui inhibebant palam professi, nusquam inde nisi in patriam vestigium esse moturos. 14 Tandem silentio facto, magis quia motum esse credebant, quam quia ipsi moveri poterant, quidnam acturus esset, expectabant. 15 Ille, 'Quid haec,' inquit, 'repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat? Eloqui metuo. Palam certe rupistis imperium et precario rex sum, cui non adloquendi, non noscendi monendique aut intuendi vos ius reliquistis. 16 Equidem cum alios dimittere in patriam, alios mecum paulo post deportare statuerim, tam illos adclamantes video, qui abituri sunt, quam hos, cum quibus praemissos subsequi statui. 17 Quid hoc est rei? dispari in causa idem omnium clamor est! Pervelim scire, utrum qui disceduntº an qui retinentur de me querantur.' 18 Crederes uno ore omnes sustulisse clamorem: ita pariter ex tota contione responsum est, omnes queri. 19 Tum ille, 'Non hercule' inquit, 'potest fieri, ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum p264plures dimiserim, quam retenturus sum. 20 Subest nimirum altius malum, quod omnes avertit a me. Quando enim regem universus deseruit exercitus? Ne servi quidem uno grege profugiunt dominos, sed est quidam in illis pudor a ceteris destitutos relinquendi. 21 Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem hercule spem, quam ex vobis conceperam, damno nec ut cum militibus meis — iam enim esse desistis — sed ut cum ingratissimis operisº agere decrevi. 22 Secundis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coepistis, obliti status eius, quem beneficio exuistis meo, digni hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius est vobis adversam quam secundam regere fortunam. 23 En tandem, Illyriorum paulo ante et Persarum tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt. Modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura sordent, aurum et argentum oculi ferre non possunt: lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta rubiginemque gladiorum. 24 Hoc cultu nitentes vos accepi et D talenta aeris alieni, cum omnis regia supellex haud amplius quam LX talentorum esset. Ecce meorumº operum fundamenta! quibus tamen — absit invidia — imperium maximae terrarum partis inposui. 25 Asiaene pertaesum est, quae vos gloria rerum gestarum dis pares fecit? In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni aes alienum luissem, nempe in Asiatica praeda. 26 Nec pudet profundo ventre devictarum gentium spolia circumferentes reverti velle ad liberos coniugesque, quibus pauci praemia victoriae potestis ostendere: nam ceterorum, dum etiam spei vestrae obviam istis, arma quoque pignori sunt. 27 Bonis vero militibus cariturus sum, pelicum suarum concubinis, quibus hoc solum ex tantis opibus superest, in quod inpenditur. Proinde fugientibus me pateant limites: facessite hinc ocius, ego cum Persis abeuntium terga tutabor. Neminem teneo: liberate oculos meos, ingratissimi cives. 28 Laeti vos excipient p265parentes liberique sine vestro rege redeuntes, obviam ibunt desertoribus transfugisque! 29 Triumphabo mehercule de fuga vestra et, ubicumque ero, expetam poenas hos, cum quibus me relinquitis, colendo praeferendo vobis. Iam autem scietis, et quantum sine rege valeat exercitus et quid opis in me uno sit.' 30 Desiluit deinde frendens de tribunali et in medium armatorum agmen se immisit, notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.

Caput III

1 Quis crederet saevam paulo ante contionem obtorpuisse subito metu?º 2 Et cum ad supplicium videret trahi nihilo ausos graviora quam ceteros, sive nominis, 3 quod gentes, quae sunt subº regibus, inter deos colunt, sive propria ipsius veneratio, sive fiducia tanta vi exercentis imperium conterruit eos: 4 singulare certe ediderunt patientiae exemplum adeoque non sunt accensi supplicio commilitonum, cum sub noctem interfectos esse cognossent, ut nihil omiserint, quod singuli magis oboedienter et pie facerent. 5 Nam cum postero die prohibiti aditu regis essentº Asiaticis modo militibus admissis, lugubrem totis castris edidere clamorem, denuntiantes protinus esse morituros, si rex perseveraret irasci. 6 At ille pervicacis ad omnia, quae agitasset, animi peregrinorum militum contionem advocari iubet Macedonibus intra castra cohibitis et, cum frequentes coissent, adhibito interprete talem orationem habuit: 7 'Cum ex Europa traicerem in Asiam, multas nobiles gentes, magnam vim hominum imperio meo me additurum esse sperabam. 8 Nec deceptus sum, quod de his credidi famae. Sed ad illa hoc quoque accessit, quod video fortes viros et ergaº reges suos pietatis invictae. 9 Luxu omnia fluere credideram et nimia felicitate mergi in voluptates. At hercules munia militiae hoc animorum corporumque robore aeque inpigre p266toleratis et, cum fortes viri sitis, non fortitudinem magis quam fidem colitis. 10 Hoc ego nuncº primum profiteor, sed olim scio. Itaque et dilectum e vobis iuniorum habuit et vos meorum militum corpori immiscui. Idem habitus, eadem arma sunt vobis. Obsequium vero et patientia imperii longe praestantior est quam ceteris. 11 Ergo ipse Oxyartis Persae filiam mecumº matrimonio iunxi, non dedignatus ex captiva liberos tollere. 12 Mox deinde, cum stirpem generis mei latius propagare cuperem, uxorem Darei filiam duxi proximisque amicorum auctor fui ex captivis generandi liberos, ut hoc sacro foedere omne discrimen victi et victoris excluderem. 13 Proinde genitos esse vos mihi, non adscitos milites credite. Asiae et Europae unum atque idem regnum est. Macedonum vobis arma do, inveteravi peregrinam novitatem. Et cives mei estis et milites. 14 Omnia eundem ducunt colorem: nec Persis Macedonum morem adumbrare nec Macedonibus Persas imitari indecorum. Eiusdem iuris esse debent, qui sub eodem rege victuri sunt.'º

Hac oratione habita Persis corporis sui custodiam credidit, Persas satellites, Persas apparitores fecit. Per quos cum Macedones, qui huic seditioni occasionem dedissent, vincti ad supplicia traherentur, unum ex iis, auctoritate et aetate gravem ad regem ita locutum ferunt:

Caput IV

1 'Quousque,' inquit, 'animo tuo etiam per supplicia et quidem externi moris obsequeris?º Milites tui, cives tui, incognita causa captivis suis ducentibus trahuntur ad poenam. Si mortem meruisse iudicas, saltem ministros supplicii muta.' 2 Amico animo, si veri patiens fuisset, admonebatur, sed in rabiem ira pervenerat. Itaque rursus — nam parumper, quibus imperatum erat, dubitaverant — mergi in amnem, sicut vincti erant, iussit. 3 Nec hoc quidem supplicium seditionem militum movit. Namque copiarum duces atque amicos eius manipuli adeunt, petentes, ut, si p267quos adhuc pristina noxa iudicaret esse contactos,º iuberet interfici: offerre se corpora irae, trucidaret.º Tandem prae dolore vix mentis compotes universi concurrunt ad regiam armisque ante fores proiectis tunicati adstantes nuda et obnoxia poenis corpora admitti flentes orabant. Non se deprecari, quin suppliciis sontium expiarentur, quae per contumaciam deliquissent. Regis iracundiam sibi morte tristiorem esse. Cumque dies noctesque ante regiam persistentes miserabili clamore habituque paenitentiam suam adprobarent, biduum tamen adversus humillimas suorum preces iracundia regis duravit. Tertio die victus constantia supplicum processit incusataque leniter exercitus immodestia non sine multis utrimque lacrimis in gratiam se cum ipsis redire pro fessus est. Digna tamen res visa est, quae maioribus hostiis expiaretur. Itaque sacrificio magnifice perpetrato Macedonum simul Persarumque primores invitavit ad epulas. Novem milia eo convivio excepisse proditum est memoriae eosque omnes invitante rege ex eadem cratera libavisse, Graecis barbarisque vatibus tum alia fausta vota praeeuntibus, tum inprimis ut utriusque imperii in idem corpus coaliti societas perpetua foret. Maturata deinde est missio et infirmissimus quisque exauctorati. Amicorum quoque seniorum quibusdam commeatum dedit. Ex quis Clitus, cognomento Albus, Gorgiasque et Polydamas et Antigenes fuere. Abeuntibus non modo praeteriti temporis stipendia cum fide persolvit, verum etiam talentum adiecit in singulos milites viatici nomine. Filios ex Asiaticis uxoribus susceptos — ad decem milia fuisse traduntur — apud se relinqui iussit, ne in Macedoniam cum parentibus transgressi et coniugibus liberisque prioribus permixti familias singulorum contentionibus et discordiis inplerent: sibi curae fore pollicitus, ut patrio more instituti militiae artes edocerentur. Ita supra decem veteranorum milia dimissa sunt additusque est Craterus, qui eos deduceret, ex praecipuis regis amicis. Cui si quid humanitus accidisset, Polyperconti parere iussi sunt. Litteris etiam ad Antipatrum scriptis honorem emeritis p268haberi praecepit, ut quotiens ludi atque certamina ederentur, in primis ordinibus coronati spectarent utque fato functorum liberi inpuberes in paterna stipendia succederent. Craterum Macedoniae continentibusque regionibus cum imperio praeesse placuit, Antipatrum cum supplemento iuniorum Macedonum ad regem pergere. Verebatur enim, ne per discordiam praefecti cum Olympiade gravis aliqua clades acciperetur. Nam multas ad Alexandrum epistolas mater, multas Antipater miserat vicissimque inter se criminabantur, quae ad dedecus aut detrimentum regiae maiestatis pertinerent. Postquam enim rumor occisi regis temere vulgatus in Macedoniam penetravit, mater eius sororque Cleopatra tumultuatae fuerant, et haec quidem paternum regnum, Olympias Epirum invaserat.

Interea rex, ut imminuti exercitus detrimenta sarciret optimum quemque Persarum in Macedonicos ordines adlegit: mille etiam praestantissimos segregavit ad corporis custodiam: aliam hastatorum manum, haud pauciores decem milibus, circa regium tabernaculum excubias agere iussit. Haec agenti Peucestes supervenit cum viginti sagittariorum funditorumque milibus, quos ex sua provincia coegerat. His per exercitum distributis profectus est Susis et Tigride amne transmisso quippe Caras castra metatus est: inde quadriduo per Sittacenen ductis copiis Sambana processit, ubi per septem dies quietum agmen tenuit. Tridui deinde itinere emenso Celonas perventum est. Oppidum hoc tenent Boeotia profecti, quos Xerxes sedibus suis excitos in Orientem transtulit. Servabantque argumentum originis peculiari sermone ex Graecis plerumque vocibus constante: ceterum ob commerciorum necessitatem finitimorum barbarorum lingua utebantur. Inde Bagistanen ingressus est, regionem opulentam et abundantem arborum amoeno et fecundo foetu ceterisque ad vitae non usum modo, verum etiam delectationem pertinentibus.

Perventum deinde est in Mediae campos, ubi maximi equorum greges pascebantur. Nisaeos appellant, magnitudine p269et specie insignes. Supra quinquaginta milia ibi reperta, cum Alexander eo transiret, a comitibus illius adnotatum est: olim triplo plures fuisse, sed inter bellorum turbas maximam eorum partem praedones abegisse. Ad triginta dies ibi substitit rex. Eo Atropates Mediae satrapa centum barbaras mulieres adduxit equitandi peritas peltisque et securibus armatas: unde quidam crediderunt Amazonum ex gente reliquias fuisse. Septimis deinde castris Ecbatana attigit, Mediae caput. Ibi sollemnia diis sacrificia fecit ludosque edidit et in convivia festosque dies laxavit animum, ut mox in novorum operum curam atque ministeria validior intenderetur. Sed ista volventem, velut iniecta manu, fatum alio traxit vitamque carissimo amicorum eius neque multo post ipsi quoque regi extorsit. Pueros in stadio certantes sperabat, cum nuntiatur deficere Hephaestionem, qui morbo ex crapula contracto septimum iam diem aegrotabat. Exterritus amici periculo statim consurgit et ad hospitium illius celeriter pergit: neque tamen prius eo pervenit, quam illum mors occupasset. Id regi omnium, quae in vita pertulerat, adversorum luctuosissimum accidisse certum habetur eumque magnitudine doloris in lacrimas et lamenta victum multa animi de gradu deiecti argumenta edidisse. Sed ea quidem varie traduntur: illud inter omnes constat, ut quam decentissimas exequias ei duceret, noluisse Ecbatanis sepeliri, sed Babylonem, quo ipse concessurus erat, a Perdicca deferri curasse: ibique funus inaudito antehac exemplo duodecim talentum milibus locavisse. Per universum certe imperium lugeri eum iussit: et ne memoria eius in exercitu exolesceret, equitibus, quis praefuerat, nullum praefecit ducem, sed Hephaestionis alam appellari voluit et, quae ille signa instituisset, ea non immutari. Funebria certamina ludosque, quales numquam editi fuissent, meditatus tria artificum milia coegit: qui non multo post in ipsius exequiis certasse feruntur. Nec amici tam effuso adfectu ad conciliandam eius gratiam segniter usi certatim repperere, per quae memoria defuncti clarior honoratiorque p270fieret. Igitur Eumenes, cum se ob simultatem cum Hephaestione regis indignationem contraxisse sensisset, multis auctor fuit seque et arma sua Hephaestioni consecrandi pecuniasque ad cohonestandum funus large contulit. Hoc exemplum imitati sunt ceteri: eoque mox processit adsentationum inpudentia, ut regi maerore et desiderio defuncti insanienti persuasum tandem fuerit, deum esse Hephaestionem. Quo quidem tempore ex copiarum ducibus Agathocles Samius ad extremum periculi venit, quod illius tumulum praeteriens inlacrimasse visus esset. Ac nisi Perdiccas venanti sibi Hephaestionem adparuisse ementitus per deos omnes ipsumque Hephaestionem deierasset, ex ipso se cognovisse, Agathoclem non ut mortuum et vanae divinitatis titulis frustra ornatum flevisse, verum ob memoriam pristinae sodalitatis lacrimas non tenuisse, vir fotis et de rege bene meritus pietatis in amicum graves poenas innoxio capite pependisset.

Ceterum ut paulisper a luctu avocaret animum, in Cossaeorum gentem expeditionem suscepit. Iuga Mediae vicina Cossaei tenent, asperum et acre genus et praedando vitam tolerare solitum. Ab his Persarum reges annuo tributo pacem redimere consueverant, ne in subiecta decurrentes infestam latrociniis regionem facerent. Nam vim temptantes Persas facile reppulerant, asperitate locorum defensi, in quae se recipiebant, quotiens armis superabantur. Iidem muneribus quotannis placabantur, ut regi Ecbatanis, ubi aestiva solebat agere, Babylonem remigranti tutus per ea loca transitus esset. Hos igitur Alexander bipartito agmine adgressus intra quadraginta dies perdomuit. Nam ab ipso rege et Ptolemaeo, qui partem exercitus ducebat, saepe caesi, ut captivos suos reciperent, permisere se victori. Ille validas urbes opportunis locis extrui iussit, ne abducto exercitu fera gens oboedientiam exueret. Motis inde castris, ut militem expeditione recenti fessum reficeret, lento agmine Babylonem procedebat. Iamque vix triginta ab urbe stadiis aberat, cum Nearchus occurrit, quem per Oceanum et Euphratis ostia Babylonem praemiserat: orabatque, ne fatalem sibi p271urbem vellet ingredi. Conpertum et sibi ex Chaldaeis, qui multis iam praedictionum eventibus artis suae certitudinem abunde probavissent. Rex fama eorum hominum constantique adseveratione motus dimissis in urbem amicorum plerisque alia via praeter Babylonem ducit ac ducentis inde stadiis stativa locat. Sed ab Anaxarcho philosopho edoctus contemptis Chaldaeorum monitis, quorum disciplinam inanem aut supervacuam arbitrabatur, urbem intrat. Legationes eo ex universo ferme orbe confluxerant. Quibus per complures dies studiose auditis deinceps ad Hephaestionis exequias adiecit animum. Quae summo omnium studio ita celebratae sunt, ut nullius ad id tempus regis feralia magnitudine sumptuum apparatusque celebritate non vicerint. Post haec cupido incessit regi per Pallacopam amnem ad Arabum confinia navigandi: quo delatus, urbi condendae commoda sede reperta Graecorum aetate aut vulneribus invalidos et, si qui sponte remanserant, ibi conlocat. Quibus ex sententia perfectis iam futuri securus Chaldaeos inridebat, quod Babylonem non ingressus tantum esset incolumis, verum etiam excessisset. At vero revertenti per paludes, quas Euphrates in Pallacopam effusus efficit, foedum omen oblatum est. Quippe rami desuper inpendentes detractum capiti regio diadema proiecerunt in fluctus. Cum deinde alia super alia prodigiosa et minacia nuntiarentur, procurandis eis Graeco simul barbaroque ritu continua sacra facta sunt. Neque tamen expiari praeterquam morte regis potuere. Qui cum Nearchum excepisset convivio iamque cubitum iturus esset, Medii Larissaei obnixis precibus dedit, ut ad eum comissatum veniret. Ubi postquam tota nocte perpotavit, male habere coepit. Ingravescens deinde morbus adeo omnes vires intra sextum diem exhausit, ut ne vocis quidem potestas esset. Interea milites sollicitudine desiderioque eius anxii, quamquam obtestantibus ducibus, ne valitudinem regis onerarent, expresserunt, ut in conspectum eius admitterentur.

Caput V

1 Intuentibus lacrimae obortae praebuere speciem iam non regem, sed funus eius visentis exercitus. 2 Maeror tamen circumstantium lectum eminebat: quos ut rex adspexit, 'Invenietis,' inquit, 'cum excessero, dignum talibus viris regem?' 3 Incredibile dictu audituque, in eodem habitu corporis, in quem se conposuerat, cum admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu illud ultimum persalutatus est: dimissoque vulgo velut omni vitae debito liberatus fatigata membra reiecit. 4 Propiusque adire iussis amicis — nam et vox deficere iam coeperat — detractum anulum digito Perdiccae tradidit adiectis mandatis, ut corpus suum ad Hammonem ferri iuberent. 5 Quaerentibusque his, cui relinqueret regnum, respondit, ei qui esset optimus: ceterum providereº iam se, ob id certamen magnos funebres ludos parari sibi. 6 Rursus Perdicca interrogante, quando caelestes honores haberi sibi vellet, dixit, tum velle, cum ipsi felices essent. Suprema haec vox fuit regis et paulo post extinguitur.

7  Cliccare qui per leggere la stessa pagina in Italiano. Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat: mox velut in vasta solitudine omnia tristi silentio muta torpebant, ad cogitationes, quid deinde futurum esset, dolore converso. 8 Nobiles pueri custodiae corporis eius adsueti nec doloris magnitudinem capereº nec se ipsos intra vestibulum regiae tenere potuerunt: vagique et furentibus similes tantam urbem luctu ac maerore conpleverant nullis questibus omissis, quos in tali casu dolor suggerit. 9 Ergo qui extra regiam adstiterant, Macedones pariter barbarique, concurrunt nec poterant victi a victoribus in communi dolore discerni. Persae iustissimum ac mitissimum dominum, Macedones optimum ac fortissimum regem invocantes certamen quoddam maeroris edebant. 10 Nec maestorum solum, sed etiam indignantium voces exaudiebantur, tam viridem et in flore aetatis fortunaeque invidia deum ereptum esse rebus humanis. p273Vigor eius et vultus educentis in proelium milites, obsidentis urbes, evadentis in muros, fortes viros pro contione donantis occurrebant oculis. 11 Tum Macedones divinos honores negasse ei paenitebat impiosque et ingratos fuisse se confitebantur, quod aures eius debita appellatione fraudassent. Et cum diu nunc in veneratione, nunc in desiderio regis haesissent, in ipsos versa miseratio est. 12 Macedonia profecti ultra Euphraten inº mediis hostibus novum imperium aspernantibus destitutos se esse cernebant, sine certo regis herede: [sine herede regni]º publicas vires ad se quemque tracturum. 13 Bella deinde civilia, quae secuta sunt, mentibus augurabantur: iterum, non de regno Asiae, sed de rege ipsis sanguinem esse fundendum, novis vulneribus veteres rumpendas cicatrices: 14 senes, debiles, modo petita missione aº iusto rege, nunc morituros pro potentia forsitan satellitis alicuius ignobilis. 15 Has cogitationes volventibus nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis vigilabant: Babylonii alius e muris, alius culmine sui quisque tecti prospectabant quasi certiora visuri. 16 Nec quisquam lumina audebat accendere. Et quia oculorum cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant ac plerumque vano metu territi per obscuras semitas, alius alii occursantes, invicem suspecti ac solliciti ferebantur. 17 Persae comis suoº more detonsis in lugubri veste cum coniugibus ac liberis non ut victorem et modo hostem, sed utº gentis suae iustissimum regem vero desiderio lugebant. Adsueti sub rege vivere non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur. 18 Nec muris urbis luctus continebatur, sed proximam regionem ab ea, deinde magnam partem Asiae cis Euphraten mali fama pervaserat. 19 Ad Darei quoque matrem celeriter perlata est. Abscisse ergo veste, qua induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit. 20 Adsidebat ei altera ex neptibusº nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat. 21 Sed omnium p274suorum mala Sisigambis una capiebat. Illa suam, illa neptium vicem flebat. Recens dolor etiam praeterita revocaverat. Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae duorum filiorum exequias esse ducendas. 22 Flebat simul mortuos vivosque. Quem enim puellarum acturum esse curam? quem alium futurum Alexandrum? iterum esse se captas, iterum excidisse regno. Qui mortuo Dareo ipsas tueretur, repperisse, qui post Alexandrum respiceret, utique non reperturas. 23 Subibat inter haec animum, LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, saevissimo regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum patrem: e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse: ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius posset extingui. 24 Ad ultimum dolori succubuit obvolutoque capite accidentes genibus suis neptem nepotemque aversata cibo pariter abstinuit et luce. 25 Quinto, postquam mori statuerat, dies extincta est. Magnum profecto Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in omnes captivos documentum est mors huius, quae cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes erubuit. 26 Et hercule iuste aestimantibus regem liquet, bona naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis. 27 Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, quorum haec sola virtus fuit, 28 liberalitas saepe maiora tribuentis, quam a dis petuntur, clementia in devictos — tot regna aut reddita, quibus ea dempserat bello, aut dono data —: 29 mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio, gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita in iuveneº et in tantis nec admirandaº rebus: 30 iam pietas erga parentes, quorum Olympiada immortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat, 31 iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere, sollertia: 32 iam modusº immodicarum cupiditatum, Veneris intra naturale desiderium usus nec ulla p275nisi ex permisso voluptas — ingentes profecto dotes erant. 33 Illa fortunae: dis aequare se et caelestes honores accersere et talia suadentibus oraculis credere et dedignantibus venerari ipsum vehementius quam par esset irasci, in externum habitum mutare corporis cultum, imitari devictarum gentium mores, quosº ante victoriam spreverat. 34 Iamºº iracundiam et cupidinem vini sicuti iuventa irritaverat, ita senectus mitigare potuisset. 35 Fatendum est tamen, cum plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam solus omnium mortalium in potestate habuit. Quotiens illum a morte revocavit! quotiens temere in pericula vectum perpetua felicitate protexit! 36 Vitae quoque finem eundem illi quem gloriae statuit. Expectavere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano, quidquid mortalitas capiebat, inpleret.

37 Huic regi ducique successor quaerebatur. Sed maior moles erat, quam ut unus subire eam posset: itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges ac regna diffudit clarissimique sunt habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae adhaeserunt.

Caput VI

1 Ceterum Babylone — inde enim devertit oratio — corporis eius custodes in regiam principes amicorum ducesque copiarum advocavere. Secuta est militum turba cupientium scire, in quem Alexandri fortuna esset transitura. 2 Multi duces frequentia militum exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis, qui nominatim citarentur, adire prohiberet. 3 Sed precarium spernebatur imperium. Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri expectatio inhibitis lacrimis silentium fecit. 4 Tunc Perdicca regia sella in conspectum volgi data, in qua diadema vestisque Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede posuit: quorum adspectu rursus obortae omnibus lacrimae integravere p276luctum. 5 Et Perdicca, 'Ego quidem,' inquit, 'anulum, quo ille regni atque imperii vires obsignare erat solitus, traditum ab ipso mihi, reddo vobis. 6 Ceterum quamquam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis excogitari potest, tamen magnitudinem rerum, quas egit, intuentibus credere licet, tantum virum deos adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta cito repeterent eum suae stirpi. 7 Proinde quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab immortalitate seducitur, corpori nominiqueº quam primum iusta solvamus, haud obliti, in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati. 8 Tractandum est, commilitones, cogitandumque, ut victoriam partam inter hos, de quibus parta est, obtinere possimus. Capite opus est: hocine uno an pluribus,º in vestra potestate est. Illud scire debetis, militarem sine ducem turbam corpus esse sine spiritu. Sextus mensis est, ex quo Roxane praegnans est. Optamus, ut marem enitatur. 9 Huiusº regnum dis adprobantibus futurum, quandoque adoleverit. Interim a quibus regi velitis, destinate.' Haec Perdicca. 10 Tum Nearchus, Alexandri modo sanguinem ac stirpem regiae maiestati convenire, neminem ait posse mirari: 11 ceterum expectari nondum ortum regem et, qui iam sit, praeteriri, nec animis Macedonum convenire nec tenori rerum.º Esse e Barsine filium regis: huic diadema dandum. 12 Nulli placebat oratio. Itaque suo more hastis scuta quatientes obstrepere perseverabant, iamque prope ad seditionem pervenerant Nearcho pervicacius tuente sententiam. Tum Ptolemaeus, 'Digna prorsus est suboles,' inquit, 'quae Macedonum imperet genti, Roxanes vel Barsinae filius, cuius nomen quoque Europam dicere pigebit, maiore ex parte captivi. 14 Est, cur Persas vicerimus, ut stirpi eorum serviamus, quod iusti illi reges Dareus et Xerxes tot milium agminibus tantisque classibus nequiquam petiverunt. 15 Mea sententia haec est, ut sede Alexandri in regia posita, qui consiliis eius adibebantur, coeant, quotiens in p277commune consulto opus fuerit, eoque, quod maior pars eorum decreverit, stetur: duces praefectique copiarum his pareant.' Ptolemaeo quidam, pauciores Perdiccae adsentiebantur. 16 Tum Aristonus orsus est dicere, Alexandrum consultum, cui relinqueret regnum, voluisse optimum deligi. Iudicatum autem ab ipso optimum Perdiccam, cui anulum tradidisset. 17 Neque enim unum eum adsedisse morienti, sed circumferentemº oculos ex turba amicorum delegisse, cui traderet. Placere igitur, summam imperii ad Perdiccam deferri. 18 Nec dubitavere,º quin vera censeret. Itaque universi procedere in medium Perdiccam et regis anulum tollere iubebant. Haerebant inter cupiditatem pudoremque et, quo modestius quod expectabat appeteret, pervicacius oblaturos esse credebat. 19 Itaque cunctatus diuque, quid ageret, incertus ad ultimum tamen recessit et post eos, qui sederant proximi, constitit. 20 At Meleager, unus e ducibus, confirmato animo, quem Perdiccae cunctatio erexerat, 'Nec di sierint,' inquit, 'ut Alexandri fortuna tantique regni fastigium in istos humeros ruat: homines certe non ferent. Nihil dico de nobilioribus quam hic est, sed de viris tantum, quibus invitis nihil perpeti necesse est. 21 Nec vero interest, Roxanes filium, quandoque genitus erit, an Perdiccam regem habeatis, cum iste sub tutelae specie regnum occupaturus sit. Itaque nemo ei rex placet, nisi qui nondum natus est, et in tanta omnium festinatione non iusta modo, sed etiam necessaria exactos menses solus expectat et iam divinat marem esse conceptum. 22 Quem vos dubitetis paratum esse vel subdere? Si medius fidius Alexander hunc nobis regem pro se reliquisset, id solum ex iis, quae imperasset, non faciendum esse censerem. 23 Quin igitur ad diripiendos thesauros discurritis? harum enim oppidum regiarum utique populus est heres.' 24 Haec elocutus per medios armatos erupit et, qui abeunti viam dederant, ipsum ad pronuntiatamº praedam sequebantur.

Caput VII

1 Iamque armatorum circa Meleagrum frequens globus erat in seditionem ac discordiam versa contione,º cum quidam plerisque Macedonum ignotus ex infima plebe, 2 'Quid opus est,' inquit, 'armis civilique bello habentibus regem, quem quaeritis? Arrhidaeus, Philippo genitus, Alexandri paulo ante regis frater, sacrorum caerimoniarumque consors modo, nunc solus heres, praeteritur a vobis. Quo suo merito? quidve fecit, cur etiam gentium communi iure fraudetur? Si Alexandro similem quaeritis, numquam reperietis, si proximum, hic solus est.'º 3 His auditis contio primo silentium velut iussa habuit: conclamat deinde pariter Arrhidaeum vocandum esse mortemque meritos, qui contionem sine eo habuissent. 4 Tum Pithon plenus lacrimarum orditur dicere,'nunc vel maxime miserabilem esse Alexandrum, qui tam bonorum civium militumque fructu et praesentia fraudatus esset: nomen enim memoriamque regis sui tantum intuentes ad cetera caligare eos', haud ambigue in iuvenem, cui regnum destinabatur, intendensº probra. 5 Quae obiecerat, magis ipsi odium, quam Arrhidaeo contemptum attulerunt: quippe dum miserentur, etiam favere coeperunt. 6 Igitur non alium regem se quam eum, qui ad hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant vocarique Arrhidaeum iubent. 7 Quem Meleager infestus invisusque Perdiccae strenue perducit in regiam et milites Philippum consalutatum regem appellant.

8 Ceterum haec vulgi erat vox, principum alia sententia. E quibus Pithon consilium Perdiccae exequi coepit tutoresque destinat filio ex Roxane futuro Perdiccam et Leonnatum, stirpe regia genitos. 9 Adiecit, ut in Europa Craterus et Antipater res administrarent. Tum iusiurandum a singulis exactum, futuros in potestatem regis geniti Alexandro. 10 Meleager — haud iniuria metu supplicii territus cum suisº secesserat — rursus Philippum trahens secum inrupit regiam p279clamitans, suffragari spei publicaeº de novo rege paulo ante conceptae robur aetatis: experirentur modo stirpem Philippi et filium ac fratrem regum duorum: sibimet ipsis potissimum crederent. 11 Nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, utiqueº si nova et brevi duratura libertate luxuriat.º 12 Pauci Perdiccae modo electo, plures Philippo, quem spreverant,º imperium dabant. Nec velle nec nolle quicquam diu poterant paenitebatque modo consilii, modo paenitentiae ipsius. Ad ultimum tamen in stirpem regiam inclinavere studiis. 13 Cesserat ex contione Arrhidaeus, principum auctoritate conterritus, et abeunte illo conticuerat magis quam elanguerat militaris favor. Itaque revocatus vestem fratris eam ipsam, quae in sella posita fuerat, induitur. 14 Et Meleager thorace sumpto capit arma, novi regis satelles. Sequitur phalanx hastis clipeos quatiens, expletura se sanguine illorum, qui adfectaverant nihil ad ipsos pertinens regnum. 15 In eadem domo familiaque imperii vires remansuras esse gaudebant: hereditarium imperium stirpem regiam vindicaturam, adsuetos esse nomen ipsum colere venerarique nec quemquam id capere nisi genitum, ut regnaret. 16 Igitur Perdicca territus conclave, in quo Alexandri corpus iacebat, obserariº iubet. DC cum ipso erant spectatae virtutis, Ptolemaeus quoque se adiunxerat ei puerorumque regia cohors. 17 Ceterum haud difficulter a tot milibus armatorum claustra perfracta sunt. Et rex quoque inruperat stipatus satellitum turba, quorum princeps Meleager erat.º 18 Iratusque Perdicca hos, qui Alexandri corpus tueri vellent, sevocat: sed, qui inruperant, eminus tela in ipsum iaciebant. Multisque vulneratis tandem seniores demptis galeis, quo facilius nosci possent, precari eos, qui cum Perdicca erant, coepere, ut absisterent bello regique et pluribus cederent. 19 Primus Perdicca arma deposuit ceterique idem fecere. Meleagro deinde suadente, ne a corpore Alexandri discederent, insidiis locum quaeri rati, diversa p280regiae parte ad Euphraten fugam intendunt. 20 Equitatus, qui ex nobilissimis iuvenum constabat, Perdiccam et Leonnatum frequens sequebatur placebatque excedere urbe et tendere in campis. 21 Sed Perdicca ne pedites quidem secuturos ipsum desperabat: itaque, ne abducendo equites abrupisse a cetero exercitu videretur, in urbe subsistit.

Caput VIII

1 At Meleager regem monere non destitit, ius imperii Perdiccae morte sanciendum esse: ni occupetur inpotens animus, res novaturum.º 2 Meminisse eum, quid de rege meruisset, neminem autem ei satis fidum esse, quem metuat. Rex patiebatur magis quam adsentiebatur. Itaque Meleager silentium pro imperio habuit. 3 Misitº regis nomine, qui Perdiccam accerserent: iisdem mandatum, ut occiderent, si venire dubitaret. Perdicca nuntiato satellitum adventu sedecim omnino pueris regiae cohortis comitatus in limine domus suae constitit castigatosque et Meleagri mancipia identidem appellans sic animi vultusque constantia terruit, ut vix mentis compotes fugerent. 4 Perdicca puerosº equos iussit conscendere et cum paucis amicorum ad Leonnatum pervenit, iam firmiore praesidio vim propulsaturus, si quis inferret. 5 Posteroº die indigna res Macedonibus videbatur, Perdiccam ad mortis periculum adductum, et Meleagri temeritatem armis ultum ire decreverant. 6 Atque ille, seditione provisa cum regem accisset,º interrogare eum coepit, an Perdiccam conprehendi ipse iussisset. Ille Meleagri instinctu se iussisse respondit, ceterum non debere tumultuari eos, Perdiccam enim vivere. 7 Igitur contione dimissa Meleager equitum maxime defectione perterritus inopsque consilii — quippe in ipsum periculum reciderat, quod inimico paulo ante intenderat — triduum fere consumpsit incerta consilia volvendo. 8 Et pristina quidem regiae species manebat, nam et legati gentium regem adibant et copiarum duces aderant et vestibulum satellites p281armatique conpleverant. 9 Sed ingens sua sponte maestitia ultimae desperationis index erat suspectique invicem non adire propius, non conloqui audebant secretas cogitationesº intra se quoque volvente: et ex conparatione regis novi desiderium excitabatur amissi. 10 Ubi ille esset, cuius imperium, cuius auspicium secuti erant, requirebant. Destitutos se inter infestas indomitasque gentes, expetituras tot suarum cladium poenas, quandoque oblata esset occasio. 11 His cogitationibus animos exedebant, cum adnuntiatur, equites, qui sub Perdicca essent, occupatis circa Babylona campis frumentum, quod in urbem vehebatur, retinuisse. 12 Itaque inopia primum, deinde fames esse coepit et, qui in urbe erant, aut reconciliandam cum Perdicca gratiam aut armis certandum esse censebant. 13 Forte ita acciderat, ut, qui in agris erant, populationem villarum vicorumque veriti confugerent in urbem, oppidani, cum ipsos alimenta deficerent, excederentº urbe et utrique generi potior aliena sedes quam sua videretur. 14 Quorum consternationem Macedones veriti in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt. Placebat autem legatos ad equites mitti deº finienda discordia armisque ponendis. 15 Igitur a rege legatur Pasas Thessalus et Amissus Megalopolitanus et Perilaus: qui cum mandata regis edidissent, non aliter posituros arma equites, quam si rex discordiae auctores edidissent, tulere responsum. 16 His renuntiatis sua sponte arma milites capiunt. Quorum tumultu e regia Philippus excitus, 'Nihil,' inquit, 'seditione est opus. Nam inter se certantium praemia, qui quieverint, occupabunt. 17 Simul mementote rem esse cum civibus, quibus spem gratiae cito abrumpere ad bellum civile properantium est. 18 Altera legatione, an mitigari possint, experiamur. Et credo nondum regis corpore sepulto ad praestanda ei iusta omnis esse coituros. 19 Quod ad me attinet, reddere hoc imperium malo quam exercere civium sanguine: et si nulla alia concordiae spes est, oro quaesoque, eligite p28potiorem.' 20 Obortis deinde lacrimis diadema detrahit capiti, dexteram, qua id tenebat, protendens, ut, si quis se digniorem profiteretur, acciperet. 21 Ingentem spem indolis ante eum diem fratris claritate oppressae tam moderataº excitavit oratio. Itaque cuncti instare coeperunt, ut, quae agitasset, exequi vellet. 22 Eosdem rursus legat petituros,º ut Meleagrum tertium ducem acciperent. Haud aegre id inpetratum est, nam et abducere Meleagrum Perdicca a rege cupiebat et unum duobus inparem futurum esse censebat. 23 Igitur Meleagro cum phalange obviam egresso Perdicca equitum turmas antecedens occurrit. Utrumque agmen mutua salutatione facta coit in perpetuum, ut arbitrabantur, concordia et pace firmata.

Caput IX

1 Sed iam fatis admovebantur Macedonum genti bella civilia, nam et insociabile est regnum et a pluribus expetebatur. 2 Primum ergo conlisereº vires, deinde disperserunt: et cum pluribus corpus, quam capiebat, capitibusº onerassent, cetera membra deficere coeperunt 3 quodque imperium sub uno stare potuisset, dum a pluribus sustinetur, ruit. Proinde iure meritoque populus Romanus salutem se principi suo debere profitetur, qui noctis, quam paene supremam habuimus, novum sidus inluxit. 4 Huius hercule, non solis ortus lucem caliganti reddidit mundo, cum sine suo capite discordia membra trepidarent. 5 Quot ille tum extinxit faces! quot condidit gladios! quantam tempestatem subita serenitate discussit! Non ergo revirescit solum, sed etiam floret imperium. 6 Absit modo invidia, excipiet huius saeculi tempora eiusdem domus utinam perpetua, certe diuturna posteritas. 7 Ceterum, ut ad ordinem, a quo me contemplatio publicae felicitatis averterat, redeam, Perdicca unicam spem salutis suae in Meleagri morte ponebat:º vanum eundem et infidum celeriterque res novaturum et sibi maxime infestum occupandum esse. 8 Sed altaº dissimulatione consilium p283premebat, ut opprimeret incautum. Ergo clam quosdam ex copiis, quibus praeerat, subornavit, ut — quasi ignoraret ipse — conquererenturº palam, Meleagrum aequatum esse Perdiccae. 9 Quorum sermone Meleager ad se relato furens ira Perdiccae, quae conperisset, exponit. Ille velut nova re exterritus admirari, queri dolentisque speciem ostentare ei coepit: ad ultimum convenit, ut conprehenderentur tam seditiosae vocis auctores. 10 Agit Meleager gratias amplexusque Perdiccam fidem eius in se ac benivolentiam conlaudat. 11 Tum communi consilio rationem opprimendi noxios ineunt. Placet exercitum patrio more lustrari et probabilis causa videbatur praeterita discordia. 12º Macedonum reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissae canis viscera ultimo in campo, in quem deduceretur exercitus, ab utraque abicerent parte, intra id spatium armati omnes starent, hinc equites, illinc phalanx. 13 Itaque eo die, quem huic sacro destinaverant, rex cum equitibus elephantisque constiterat contra pedites, quis Meleager praeerat. 14 Iam equestre agmen movebatur et pedites, subita formidine ob recentem discordiam haud sane pacati quicquam expectantes, parumper addubitavere, an in urbem subducerent copias: quippe pro equitibus planities erat. 15 Ceterum veriti, ne temere commilitonum fidem damnarent, substitere praeparatis ad dimicandum animis, si quis vim inferret. Iam agmina coibant parvumque intervallum erat, quod aciem utramque divideret. 16 Itaque rex cum una ala obequitare peditibus coepit, discordiae auctores, quos tueri ipse debebat, instinctu Perdiccae ad supplicia deposcens: minabaturque omnes turmas cum elephantis inducturum se in recusantes. 17 Stupebant inproviso malo pedites nec plus in ipso Meleagro erat aut consilii aut animi. Tutissimum ex praesentibus videbatur expectare potius quam movere fortunam. 18 Tum Perdicca, ut torpentes et obnoxios vidit, CCC fere, qui Meleagrum erumpentem ex contione, quae prima habita est post mortem Alexandri, p284secuti erant, a ceteris discretos elephantis in conspectu totius exercitus obicit. Omnesque beluarum pedibus obtriti sunt nec prohibente Philippo nec auctore: 19 adparebatque id modo pro suo vindicaturum, quod adprobasset eventus. Hoc bellorum civilium Macedonibus et omen et principium fuit. 20 Meleager sero intellecta fraude Perdiccae tum quidem, quia ipsius corpori vis non adferebatur, in agmine quietus stetit: 21 atº mox damnata spe salutis, cum eius nomine, quem ipse fecerat regem, in perniciem suam abutentes videret inimicos, confugit in templum ac, ne loci quidem religione defensus, occiditur.

Caput X

1Perdicca perducto in urbem exercitu consilium principum virorum habuit, in quo imperium ita dividi placuit, ut rex quidem summam eius obtineret, satrapes Ptolemaeus Aegypti esset etº Africae gentium, quae in dicione erant. 2 Laomedonti Syria cum Phoenice data est, Philotae Cilicia destinata, Lyciam cum Pamphylia et maiore Phrygia obtinere iussus Antigonus, in Cariam Cassander, Menander in Lydiam missi. Phrygiam minorem Hellesponto adiunctam Leonnati provinciam esse iusserunt. 3 Cappadocia Eumeni cum Paphlagonia cessit: praeceptum est, ut regionem eam usque ad Trapezunta defenderet etº bellum cum Ariarathe gereret: solus hic detrectabat imperium. 4 Pithon Mediam, Lysimachus Thraciam adpositasque Thraciae Ponticas gentes obtinere iussi. Qui Indiae quique Bactris et Sogdianis ceterique aut Oceani aut rubri maris accolis praeerant, quibus quisque finibus habuisset imperium, obtinerent decretum est: Perdicca ut cum rege esset copiisque praeesset, quae regem sequebantur. 5 Credidere quidam testamento Alexandri distributas esse provincias, sed famam eius rei, quamquam ab auctoribus tradita est, vanam fuisse conperimus. 6 Et quidem suas quisque opes divisis imperii partibus prudenterº ipsi fundaverant, si umquam adversus p285inmodicas cupiditates terminus staret: 7 quippe paulo ante regis ministri specie imperii alieni procurandi singuli ingentia invaserant regna sublatis certaminum causis, cum et omnes eiusdem gentis essent et a ceteris sui quisque imperii regione discreti. 8 Sed difficile erat eo contentos esse, quod obtulerat occasio: quippe sordent prima quaeque, cum maiora sperantur. Itaque omnibus exoptatiusº videbatur augere regna, quam fuisset accipere.

9 Septimus dies erat, ex quo corpus regis iacebat in solio curis omnium ad formandum publicum statum a tam sollemni munere aversis. 10 Et non aliaº quam Mesopotamiae regione fervidior aestus existit, adeo ut pleraque animalia, quae in nudo solo deprehendit, extinguat: tantus est vapor solis et caeli, quo cuncta velut igne torrentur. 11 Fontes aquarum et rari sunt et incolentium fraude celantur: ipsis usus patet, ignotus est advenis. 12 Traditum magis quam creditum refero:º ut tandem curare corpus exanimum amicis vacavit, nulla tabe, ne minimo quidem livore corruptum videre, qui intraverant. Vigor quoque, qui constat ex spiritu, non destituerat vultum. 13 Itaque Aegyptii Chaldaeique, iussi corpus suo more curare, primo non sunt ausi admovere velut spiranti manus. Deinde precati, ut ius fasque esset mortalibus attrectare deum,º purgavere corpus: repletumque est odoribus aureum solium et capiti adiecta fortunae eius insignia. 14 Veneno necatum esse credidere plerique: filium Antipatri inter ministros, Iollam nomine, patris iussu dedisse. Saepe certe audita erat vox Alexandri, Antipatrum regium adfectare fastigium maioremque esse praefecti opibus ac titulo Spartanae victoriae inflatum, omnia a se data adserentem sibi: 15 credebant etiam Craterum cum veterum militum manu ad interficiendum eum missum. 16 Vim autem veneni, quod in Macedonia gignitur, talem esse constat,º ut ferrum quoque exurat: ungulam iumenti dumtaxat patientem esse constat suci. 17 Stygem appellant fontem, ex quo pestiferum virus emanat. p286Hoc per Cassandrum adlatum traditumque fratri Iollae et ab eo supremae regis potioni inditum. 18 Haec, utcumque sunt credita, eorum, quos rumor adsperserat, mox potentia extinxit. 19 Regnum enim Macedoniae Antipater et Graeciam quoque invasit: suboles deinde excepit interfectis omnibus, quicumque Alexandrum etiam longinqua cognatione contigerant.

20 Ceterum corpus eius a Ptolemaeo, cui Aegyptus cesserat, Memphim et inde paucis post annis Alexandriam translatum est omnisque memoriae ac nomini honos habitus.º


(the longer items of)

Vogel's Apparatus:

Euphratis os: euphratis. Cf. amnis os 6.4.7; 9.9.2; os amnis 9.9.23. Codd. interpolati: ostia

ad ultimum ita: ad ultimum traiectum. Videtur illud traiectum per errorem conflatum esse ex ita et victus, quod desideratur in proximo versu, ubi codd. in exhibent pro invictus; credo vocem in aliam lineam aberrasse

tenori rerum: Vogel changed his mind between the apparatus and the text. In the latter he follows Jeep's emendation tenori rerum; but the apparatus reads:

tempori. Verum] tempori rerum. Jeep: tenori rerum

The Loeb edition's apparatus reads:

<tempori> eorum Hedicke] rerum A.

in iuvenem - intendens: Here too Vogel appears to have changed his mind between the apparatus and the text. In the latter he has in iuvenem - intendens; but the apparatus reads:

in iuvenem - ingerens] iuvenem - inpense. Jeep: iuvenem - inpetiit sed. Locus nondum sanatus

The text of the Loeb edition, and the apparatus are altogether different:

. . . eos. Haud ambigue tum in eumº cui regnum destinabatur, ingessit probra; atº quae obiecerat . . .


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XIV Kal. Dec. 99