Brevis URL huic paginae:
bit.ly/Curtius6


[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer

[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber V
[imago inanis]
Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber VII

Q. Curti Rufi
Historiarum Alexandri Magni Macedonis
libri qui supersunt

Liber VI

 p113  Dum ea per Asiam geruntur, ne in Graecia quidem Macedoniaque tranquillae res fuere. Regnabat apud Lacedaemonios Agis, Archidami filius, qui Tarentinis opem ferens ceciderat, eodem die quo Philippus Athenienses ad Chaeroneam vicit. Is Alexandri per virtutem aemulus cives suos stimulabat, ne Graeciam servitute Macedonum diutius premi paterentur: nisi in tempore providerent, idem iugum ad ipsos transiturum esse. Adnitendum igitur, dum aliquae adhuc Persis ad resistendum vires essent: illis oppressis adversus inmanem potentiam frustra avitae libertatis memores futuros. Sic instinctis animis occasionem belli ex commodo coeptandi circumspiciebant. Igitur felicitate Memnonis invitati consilia cum ipso miscere adgressi sunt et, postquam ille rerum laetarum initia intempestiva morte destituit, nihilo remissius agebant. Sed ad Pharnabazum et Autophradaten profectus Agis triginta argenti talenta decemque triremes inpetravit, quas Agesilao fratri misit, ut in Cretam navigaret, cuius insulae cultores inter Lacedaemonios et Macedonas diversis studiis distrahebantur. Legati quoque ad Dareum missi sunt, qui in usum belli ampliorem vim pecuniae pluresque naves peterent. Atque haec eorum coepta clades ad Issum — nam ea intervenerat — adeo non interpellavit, ut etiam adiuverit.  p114 Quippe fugientem insecutus Alexander in longinqua loca magis magisque rapiebatur et ex ipso proelio mercennariorum ingens multitudo in Graeciam fuga penetraverat: quorum octo milia Persica pecunia conduxit Agis eorumque opera plerasque Cretensium urbes recepit. Cum deinceps Menon in Thraciam ab Alexandro missus barbaros ad defectionem inpulisset adque eam conprimendam Antipater exercitum ex Macedonia in Thraciam duxisset, opportunitate temporis strenue usi Lacedaemonii totam Peloponnesum paucis urbibus exceptis in partes traxerunt confectoque exercitu viginti milium peditum cum equitibus bis mille Agidi summam imperii detulerunt. Antipater ea re conperta bellum in Thracia, quibus potest condicionibus, conponit raptimque in Graeciam regressus ab amicis sociisque civitatibus auxilia cogit. Quibus convenientibus ad quadraginta pugnatorum milia recensuit. Advenerat et ex Peloponneso valida manus: sed quia dubiam ipsorum fidem resciverat, dissimulata suspicione gratias egit, quod ad defendendam adversus Lacedaemonios Alexandri dignitatem adfuissent: scripturum se id regi gratiam in tempore relaturo. In praesens nihil opus esse maioribus copiis: itaque domos redirent foederis necessitate expleta. Nuntios deinde ad Alexandrum mittit de motu Graeciae certiorem facturos. Atque illi regem apud Bactra demum consecuti sunt, cum interim Antipatri victoria et nece Agidis in Arcadia transactum esset. Sane iam pridem tumultu Lacedaemoniorum cognito, quantum tot terrarum spatiis discretus poterat, providerat: Amphoterum cum Cypriis et Phoeniciis navibus in Peloponnesum navigare, Meneten tria milia talentum ad mare deferre iusserat, ut ex propinquo pecuniam Antipatro subministraret, quanta illum indigere cognovisset. Probe enim perspexerat, quanti ad omnia momenti motus istius inclinatio futura esset, quamquam deinceps accepto victoriae nuntio suis operibus id discrimen conparans murium eam pugnam fuisse cavillatus est. Ceterum principia eius belli haud inprospera Lacedaemoniis fuere. Iuxta Corrhagum Macedoniae castellum cum Antipatri militibus  p115 congressi victores extiterant: et rei bene gestae fama etiam, qui suspensis mentibus fortunam spectaverant, in societatem eorum pertracti sunt. Una ex Eleis Achaeisque urbibus Pellene foedus aspernabatur et in Arcadia Megalopolis, fida Macedonibus ob Philippi memoriam, a quo beneficiis adfecta fuerat. Sed haec arte circumsessa haud procul deditione aberat, nisi tandem Antipater subvenisset. Is postquam castra castris contulit seque numero militum alioque apparatu superiorem conspexit, quam primum de summa rerum proelio contendere statuit: neque Lacedaemonii detrectavere certamen. Ita commissa est pugna, quae rem Spartanam maiorem in modum adflixit. Cum enim angustiis locorum, in quibus pugnabatur, confisi, ubi hosti nullum multitudinis usum futurum credebant, animose congressi essent neque Macedones inpigre resisterent, multum sanguinis fusum est. Sed postquam Antipater integram subinde manum laborantibus suis subsidio mittebat, inpulsa Lacedaemoniorum acies gradum paulisper rettulit. Quod conspicatus Agis cum cohorte regia, quae ex fortissimis constabat, se in medium. . . .

Caput I

1 . . . pugnae discrimen inmisit obtruncatisque, qui promptius resistebant, magnam partem hostium propulit. 2 Coeperant fugere victores et,º donec avidius sequentes in planum deduxere, inulti cadebant: sed ut primum locus, in quo stare possent, fuit, aequis viribus dimicatum est. 3 Inter omnes tamen Lacedaemonios rex eminebat, non armorum modo et corporis specie, sed etiam magnitudine animi, quo uno vinci non potuit. 4 Undique nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia vitabat: donec hasta femina perfossa plurimo sanguine effuso destituere pugnantem. 5 Ergo clipeo suo exceptum armigeri raptim in castra referebant, iactationem vulnerum haud facile tolerantem. 6 Non tamen omisere Lacedaemonii pugnam et, ut primum sibi quam hosti aequiorem locum capere potuerunt, densatis ordinibus  p116 effuseº fluentem in se aciem excepere. 7 Non aliud discrimen vehementius fuisse memoriae proditum est. Duarum nobilissimarum bello gentium exercitus pari Marte pugnabant. 8 Lacedaemonii vetera, Macedones praesentia decora intuebantur: illi pro libertate, hi pro dominatione pugnabant: Lacedaemoniis dux, Macedonibus locus deerat. 9 Diei quoque unius tam multiplex casus modo spem, modo metum utriusque partisº augebat, velut de industria inter fortissimos viros certamen aequante fortuna. 10 Ceterum angustiae loci, in quo haeserat pugna, non patiebantur totis ingredi viribus: spectabantº ergo plures, quam inierant proelium, et qui extra teli iactum erant, clamore invicem suos accendebant. 11 Tandem Laconum acies languescere, lubrica arma sudore vix sustinens, pedem deinde referre coepit etº urgente hoste apertius fugere. 12 Insequebatur dissipatosº victor et emensus cursu omne spatium, quod acies Laconum obtinuerat, ipsum Agin persequebatur. 13 Ille ut fugam suorum et proximos hostium conspexit, deponi se iussit: 14 expertusque membra, an impetum animi sequi possent, postquam deficere sensit, poplitibus semet excepit galeaque strenue sumpta clipeo protegens corpus hastam dextera vibrabat, ultro vocans hostem, si quis iacenti spolia demere auderet. 15 Nec quisquam fuit, qui sustineret comminus congredi: procul missilibus adpetebatur, ea ipsa in hostem retorquens, donec lancea nudo pectori infixa est: qua ex vulnere evolsa inclinatum ac deficiens caput clipeo paulisper excepit, dein linquente spiritu pariter ac sanguine moribundus in arma procubuit. 16 Cecidere º Lacedaemoniorum V milia et CCC, ex Macedonibus haud amplius mille: ceterum vix quisquam nisi saucius revertit in castra.

Haec victoria non Spartam modo sociosque eius, sed etiam omnis, qui fortunam belli spectaverant, fregit. 17 Nec fallebat Antipatrum dissentire ab animis gratulantium vultus, sed bellum finire cupienti opus erat decipi. Et quamquam fortuna rerum placebat, invidiam  p117 tamen, quia maioresº erant, quam quas praefecti modus caperet, metuebat. 18 Quippe Alexander hostes vinci voluerat, Antipatrum vicisse ne tacitus quidem indignabatur, suae demptum gloriae existimans, quidquid cessisset alienae. 19 Itaque Antipater, qui probe nosset spiritus eius, non est ausus ipse agere arbitria victoriae, sed consilium Graecorum, quid fieri placeret, consuluit. 20 A quo Lacedaemonii nihil aliud, quam ut oratores mittere ad regem liceret, precati: a rege autem veniamº defectionis praeter auctores inpetraverunt. Megalopolitanis, quorum urbs obsessa erat a defectionis sociis, Achaei et Eleiº centum XX talenta dare iussi sunt. 21 Hic fuit exitus belli, quod repente ortum prius tamen finitum est, quam Dareum Alexander apud Arbela superaret.

Caput II

1 Sed ut primum instantibus curis laxatus est animus militarium rerum quam quietis otiique patientior, excepere eum voluptates, et, quem arma Persarum non fregerant, vitia vicerunt: 2 tempestivaº convivia et perpotandi pervigilandique insana dulcedo ludique et greges pelicum. Omnia in externum lapsa morem: quemº aemulatus quasi potiorem suo ita popularium animos oculosque pariter offendit, ut a plerisque amicorum pro hoste haberetur. 3 Tenaces quippe disciplinae suae solitosque parco ac parabili victu ad inplenda naturae desideria defungi in peregrina et devictarum gentium mala inpulerat. 4 Hinc saepius conparatae in caput eius insidiae, secessio militum et liberior inter mutuas querellas dolor, ipsius deindeº nunc ira, nunc suspiciones, quas excitabat inconsultus pavor ceteraque his similia, quae deinde dicentur. 5 Igitur cum tempestivisº conviviis dies pariter noctesque consumeret, satietatem epularum ludis interpellabat: non contentus artificum, quos e Graecia exciverat, turba: quippe captivae iubebantur suo ritu canere inconditum et abhorrens peregrinis auribus carmen. 6 Inter quas unam rex forteº conspexit maestiorem quam ceteras et producentibus  p118 eam verecunde reluctantem. Excellens erat forma et formam pudor honestabat. Deiectis in terram oculis et, quantum licebat, ore velato suspicionem praebuit regi, nobiliorum esse, quam ut inter convivales ludos deberet ostendi. 7 Ergo interrogata, quaenam esset, neptim se Ochi, qui nuper regnasset in Persis, filio eius genitam esse respondit, uxorem Hystaspis fuisse. Propinquus hic Darei fuerat, magni et ipse exercitus praetor. 8 Adhuc in animo regis tenues reliquiae pristini moris haerebant. Itaque fortunam regia stirpe genitae et tam celebre nomen [neptem Ochi]º reveritus non dimitti modo captivam, sed etiam restitui ei suas opes iussit, virum quoque requiri, ut reperto coniugem redderet. 9 Postero autem die praecepit Hephaestioni, ut omnes captivos in regiam iuberet adduci. Ibi singulorum nobilitate spectata secrevit a vulgo, quorum eminebat genus. Mille hi fuerunt: inter quos repertus est Oxathres, Darei frater, non illius fortuna, quam indole animi sui clarior. 10 XXVI miliaº talentum proxima praeda redactaº erant: e quisº duodecim milia in congiarium militum absumptaº sunt. Par huic pecuniae summa custodum fraude subtracta est. 11 Oxydates erat nobilis Perses, quiº a Dareo capitali supplicio destinatus cohibebatur in vinculis: huic liberato satrapeam Mediae attribuit: fratremque Darei recepit in cohortem amicorum omni vetustae claritatisº honore servato.

12 Hinc in Parthienem perventum est, tunc ignobilem gentem, nunc caput omnium, qui post Euphraten et Tigrim amnes siti rubro mari terminantur. 13 Scythae regionem campestrem ac fertilem occupaverunt, graves adhuc accolae. Sedes habent et in Europa et in Asia: qui super Bosporum colunt, adscribuntur Asiae: at, qui in Europa sunt, a laevo Thraciae latere ad Borysthenem atque inde ad Tanaim [alium amnem]º recta plaga attinent. 14 Tanais Europam et Asiam medius interfluit. Nec dubitatur, quin Scythae, qui Parthos condidere, non a Bosporo, sed ex Europae regione penetraverint. 15 Urbs erat ea tempestate clara Hecatompylos,  p119 condita a Graecis: ibi stativa rex habuit commeatibus undique advectis. Itaque rumor, otiosi militis vitium, sine auctore percrebruit, regem contentum rebus, quas gessisset, in Macedoniam protinus redire statuisse. 16 Discurrunt lymphatis similes in tabernaculaº et initeri sarcinas aptant: signum datum crederes, ut vasa colligerent totis castris. Tumultus hinc contubernales suos requirentium, hinc onerantium plaustra perfertur ad regem. 17 Fecerant fidem rumori temere vulgato Graeci milites redire iussi domos, quorum equitibus singulis denarium sena milia, peditibus singula dederat milia: ipsisº quoque finem militiae adesse credebant. 18 Haud secus quam par erat territus, qui Indos atque ultima Orientis peragrare statuisset, praefectos copiarum in praetorium contrahit obortisque lacrimis ex medio gloriae spatio revocari se victi magis quam victoris fortunam in patriam relaturum conquestus est: 19 nec sibi ignaviam militum obstare, sed deum invidiam, qui fortissimis viris subitum patriae desiderium admovissent, paulo post in eandem cum maiore laude famaque redituris. 20 Tum vero pro se quisque operam suam offerre, difficillima quaeque poscere, polliceri militum quoque obsequium, si animos eorum leni et apta oratione permulcere voluisset: 21 numquam infractos et abiectos recessisse, quotiens ipsius alacritatem et tanti animi spiritus haurire potuissent. Ita se facturum esse respondit: illi modo vulgi aures praepararent sibi. Satisque omnibus, quae in rem videbantur esse, conpositis vocari ad contionem exercitum iussit, apud quem talem orationem habuit:

Caput III

1 'Magnitudinem rerum, quas gessimus, milites, intuentibus vobis minime mirum est et desiderium quietis et satietatem gloriae occurrere. 2 Ut omittam Illyrios, Triballos, Boeotiam, Thraciam, Spartam, Achaeos, Peloponnesum, 3 quorum alia ductu meo, alia imperio auspicioque perdomui, ecce, orsiº bellum ab Hellesponto,  p120 Ionas, Aeolidem servitio barbariae inpotentis exemimus, Cariam, Lydiam, Cappadociam, Phrygiam, Paphlagoniam, Pamphyliam, Pisidas, Ciliciam, Syriam, Phoenicen, Armeniam, Persiden, Medos, Parthienen habemus in potestate: 4 plures provincias conplexus sum, quam alii urbes ceperunt, et nescio an enumeranti mihi quaedam ipsa rerumº multitudo subduxerit. 5 Itaque si crederem satis certam esse possessionem terrarum, quas tanta velocitate domuimus, ego vero, milites, ad penates meos, ad parentem sororesque et ceteros cives vel retinentibus vobis erumperem, ut ibi potissimum parta vobiscum laude et gloria fruerer, ubi nos uberrima victoriae praemia expectant, liberum, coniugum parentumque laetitia, pax, quies, rerum per virtutem partarum secura possessio. 6 Sed in novo et, si verum fateri volumus, precario imperio adhuc iugum eius rigida cervice subeuntibus barbaris tempore, milites, opus est, dum mitioribus ingeniis inbuuntur et efferatos melior consuetudo permulcet. 7 Fruges quoque maturitatem stato temporeº expectant: adeo etiam illa sensus omnis expertia tamen sua lege mitescunt. 8 Quid? creditis tot gentes, alterius imperio ac nomine adsuetas, non sacris, non moribus,º non commercio linguae nobiscum cohaerentes, eodem proelio domitas esse, quo victae sunt? Vestris armis continentur, non suis moribus, et quiº praesentes metuunt, in absentia hostes erunt. Cum feris bestiis res est, quas captas et inclusas, quia ipsarum natura non potest, longior dies mitigat. 9 Et adhuc sic ago, tamquam omnia subacta sint armis, quae fuerunt in dicione Darei. Hyrcaniam Nabarzanes occupavit: Bactra non possidet solum parricida Bessus, sed etiam inde minatur:º Sogdiani, Dahae, Massagetae, Sacae, Indi sui iuris sunt. 10 Omnes hi, simul terga nostra viderint, illos sequentur:º illi enim eiusdem nationis sunt, nos alienigenae et externi. Suis quisqueº autem placidius paret, etiam cum is praeest, qui magis timeri potest. Proinde aut, quae cepimus, omittenda sunt aut, quae non habemus, occupanda.  p121 Sicut in corporibus aegris, milites, nihil quod nociturum est medici relinquunt, sic nos, quidquid obstat imperio, recidamus. Parva saepe scintilla contempta magnum excitavit incendium. Nil tuto in hoste despicitur: quem spreveris, valentiorem neglegentia facias. 12 Ne Dareus quidem hereditarium Persarum accepit imperium, sed in sedem Cyri beneficio Bagoae, castrati hominis, admissus: ne vos magno labore credatis Bessum vacuum regnum occupaturum. 13 Nos vero peccavimus, milites, si Dareum ob hoc vicimus, ut servo eius traderemus imperium, qui ultimum ausus scelus regem suum, etiam externae opis egentem, certe cui nos victores pepercissemus, quasi captivum in vinculis habuit, ad ultimum, ne a nobis conservari posset, occidit. 14 Hunc vos regnare patiemini? quem equidem cruci adfixum videre festino, omnibus regibus gentibusque et Fidei, quam violavit, meritas poenas solventem! At hercule, si mox eundem Graecorum urbes aut Hellespontum vastare nuntiatum erit vobis, quo dolore adficiemini, Bessum praemia vestrae occupasse victoriae? Tunc ad repetendas res festinabitis, tunc arma capietis. 15 Quanto autem praestat, territum adhuc et vix mentis suae compotem opprimere! Quadridui nobis iter superest, qui tot proculcavimus nives, tot amnes superavimus, tot montium iuga transcucurrimus. Non mare illud, quod exaestuans iter fluctibus occupat, euntes nos moratur, non Ciliciae fauces et angustiae includunt: plana omnia et prona sunt. In ipso limine victoriae stamus. 17 Pauci nobis fugitivi et domini sui interfectores supersunt. Egregium, mehercule, opus et inter prima gloriae vestrae numerandum posteritati famaeque tradetis, Darei quoque hostisº finito post mortem illius odio parricidas esse vos ultos, neminem inpium effugisse vestras manus. 18 Hoc perpetrato, quanto creditis Persas obsequentiores fore, cum intellexerint vos pia bella suscipere et Bessi sceleri, non nomini suo irasci?'

Caput IV

1 Summa militum alacritate iubentium,º quocumque vellet duceret,º oratio excepta est. 2 Nec rex moratus impetum: tertioque per Parthienen die ad fines Hyrcaniae penetrat Cratero relicto cum iis copiis, quibus praeerat, et ea manu,º quam Amyntas ducebat, additis DC equitibus et totidem sagittariis, ut ab incursione barbarorum Parthienen tueretur. 3 Erigyium inpedimenta modico praesidio dato campestri itinere ducere iubet. Ipse cum phalange et equitatu CL stadia emensus castra in valle, qua Hyrcaniam adeunt, communit. Nemus praealtis densisque arboribus umbrosum est pingue vallis solum rigantibus aquis, quae ex petris imminentibus manant. 4 Ex ipsis radicibus montium Ziobetis amnis effunditur, qui tria fere stadia in longitudinem universus fluit, deinde saxo, quod alveolum interpellat, repercussus duo itinera velut dispensatis aquis aperit. 5 Inde torrens et saxorum, per quae incurrit, asperitate violentior terram praeceps subit. Per CCC stadia conditus labitur rursusque velut ex alio fonte conceptus editurº et novum alveum intendit, 6 priore sui parte spatiosior, quippe in latitudinem X et trium stadiorum diffunditur, rursusque angustioribus coercitus ripis iter cogit. Tandem in alterum amnem cadit: Ridagno nomen est. 7 Incolae adfirmabant, quicumque demissi essent in cavernam, quae propior est fonti, rursus, ubi aliud os amnis aperitur, existere. Itaque Alexander duos, qua subeunt aquae terram, praecipitari iubet, quorum corpora, ubi rursus erumpit, expulsa videre, qui missi erant, ut exciperent.

8 Quartum iam diem eodem loco quietem militi dederat, cum litteras Nabarzanis, qui Dareum cum Besso interceperat, accipit, quarum sententia haec erat: se Dareo non fuisse inimicum, immo etiam, quae credidisset utilia esse, suasisse et, quia fidele consilium regi dedisset, prope occisum ab eo. 9 Agitasse Dareum, custodiam corporis sui contra ius fasque  p123 peregrino militi tradere damnata popularium fide, quam per ducentos et trigintaºº annos inviolatam regibus suis praestitissent. 10 Se in praecipiti et lubrico stantem consilium a praesenti necessitate repetisse. Dareum quoque, cum occidisset Bagoan, hac excusatione satisfecisse popularibus, quod insidiantem interemisset. 11 Nihil esse miseris mortalibus spiritu carius: amore eius ad ultima esse propulsum. Sed ea magis esse secutum, quae opus fuisset, quam quae optasset.º 12 In communi calamitate suam quemque habere fortunam. Si venire se iuberet, sine metu esse venturum. Non timere, ne fidem datam tantus rex violaret: deos a deo falli non solere. 13 Ceterum si, cui fidem daret, videretur indignus, multa exilia patere fugienti: patriam esse, ubicumque vir fortis sedem sibi elegerit. 14 Nec dubitavit Alexander fidem, quo Persae modo accipiebant, dare, inviolatum, si venisset, fore.

Quadrato tumº agmine et composito ibat, speculatores subinde praemittens, qui explorarent loca. 15 Levis armatura ducebat agmen, phalanx eam sequebatur, post pedites erant inpedimenta. Et gens bellicosa et naturae situ difficilis aditu regioº curam regis intenderat. 16 Namque perpetua vallis iacet usque ad mare Caspium patens, quo duoº terrae eius velut brachia excurrunt: media flexu modico sinum faciunt lunae maxime similem, cum eminent cornua nondum totum orbem sidere inplente. 17 Cercetae et Mosyni et Chalybes a laeva sunt, et ab altera parte Leucosyri et Amazonum campi: et illos, qua vergit ad septentrionem, hos ad occasum conversa prospectat. 18 Mare Caspium dulcius ceteris ingentis magnitudinis serpentes alit: piscium in eo longe diversus ab aliis color est.º Quidam Caspium, quidam Hyrcanium appellant: alii sunt, qui Maeotiam paludem in id cadere putent et argumentum adferant aquam, quod dulcior sit quam cetera maria, infuso paludis humore mitescere. 19 A septentrione ingruensº in litus mare incumbit longeque agit fluctus et magna parte exaestuans stagnat. Idem alio  p124 caeli statu recipit in se fretum eodemque impetu, quo effusum est, relabens terram naturae suae reddit. Et quidam credidere non clausumº mare esse, sed ex India in Hyrcaniam cadere, cuius fastigium, ut supra dictum est, perpetua valle submittitur.

20 Hinc rex XX stadia processit semita propemodum invia, cui silva imminebat, torrentesque et eluvies iter morabantur. Nullo tamen hoste obvio penetrat tandemque ad cultioraº perventum est. 21 Praeter alios commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus nascitur et uberrimum gignendis uvis solum est. 22 Frequens arbor faciem quercus habet, cuius folia multo melle tinguntur, sed, nisi solis ortum incolae occupaverint, vel modico tepore sucus extinguitur.

23 XXX hinc stadia processerat, cum Phrataphernes ei occurrit seque et eos, qui post Dari mortem profugerant, dedens: quibus benigne exceptis ad oppidum Arvas pervenit. Hic ei Craterus et Erigyius occurrunt: 24 praefectumº Tapurorumº gentis Phradatem adduxerant. Hic quoque in fidem receptus multis exemplo fuit experiendi clementiam regis. 25 Satrapen deinde Hyrcaniae dedit Minapin: exul hic regnante Ocho ad Philippum pervenerat. Tapurorumº quoque gentem Phradati reddidit.

Caput V

1 Iamque ultima Hyrcaniae intraverat, cum Artabazus, quem Dareo fidissimum fuisse supra diximus, cum propinquis Darei ac suis liberis modicaque Graecorum militum manu occurrit. 2 Dextram venienti obtulit rex: quippe et hospes Philippi fuerat, cum Ocho regnante exularet, et hospitii pignora in regem suum ad ultimum fides conservata vincebat. Comiter igitur exceptus, 3 'Tu quidem', inquit, 'rex, deos quaeso, perpetua felicitate floreas: ego ceteris laetus hoc uno torqueor, quod praecipiti senectute diu frui tua bonitate non possum.' Nonagesimum et quintum annum agebat.  p125 4 Novem iuvenes, omnes eadem matre geniti, patrem comitabantur: hos Artabazus dexterae regis admovit precatus, ut tam diu viverent, donec utiles Alexandro essent. 5 Rex peditibus iter plerumque faciebat: tunc admoveri sibi et Artabazo equos iussit, ne ipso ingrediente pedibus senex equo vehi erubesceret.

6 Ut deinde castra sunt posita, Graecos, quos Artabazus adduxerat, convocari iubet: at illi, nisi fides Lacedaemoniis quoque et Sinopensibus daretur, respondent se, quidº agendum ipsis foret, deliberaturos. 7 Legati erant Lacedaemoniorum missi ad Dareum, quo victo adplicuerant se Graecis mercede apud Persas militantibus. 8 Rex omissis sponsionum fideique pignoribus venire eos iussit, fortunam, quam ipse dedisset, habituros. Diu cunctantes plerisque consilia variantibus tandem venturos se pollicentur. 9 At Democrates Atheniensis, qui maxime Macedonum opibus semper obstiterat, venia desperata gladio se transfigit. Ceteri, sicut constituerant, dicioni Alexandri ipsos se permittunt. 10 Mille et D milites erant: praeter hos legati ad Dareum missi XC. In supplementum distributus miles, ceteri remissi domum praeter Lacedaemonios, quos tradi in custodiam iussit.

11 Mardorum erat gens confinis Hyrcaniae, cultu vitae aspera et latrociniis adsueta: haec sola nec legatos miserat nec videbatur imperata factura. Itaque rex indignatus, si una gens posset efficere, ne invictus esset, inpedimentis cum praesidio relictis validaº manu comitante procedit. 12 Noctu iter fecerat et prima luce hostis in conspectu erat. Tumultus magis quam proelium fuit. Deturbati ex collibus, quos occupaverant, barbari profugerunt proximique vici ab incolis deserti capiuntur. 13 Interiora regionis eius haud sane adiri sine magna vexatione exercitus poterant. Iuga montium praealtae silvae rupesque inviae saepiunt: ea, quae plana sunt, novo munimenti genere inpedierant barbari. 14 Arbores densae sunt de industria consitae: quarum teneros ad ramos manu flectunt, quos intortos  p126 rursus inserunt terrae: inde velut ex alia radice laetiores virent trunci. 15 Hos, qua natura fert, adolescere non sinunt, quippe alium alii quasi nexu conserunt: qui ubi multa fronde vestiti sunt, operiunt terram. Itaque occulti ramorum velut laquei perpetua saepe iter cludunt.º 16 Una ratio erat caedendo aperire saltum, sed hoc quoque magni operis. Crebri namque nodi duraverant stipites et in se inplicati arborum rami suspensis circulis similes lento vimine frustrabantur ictus. 17 Incolae autem ritu ferarum virgulta subire soliti tum quoque intraverant saltum occultisque telis hostem lacessebant. Ille venantium modo latibula scrutatus plerosque confodit. Ad ultimum circumire rexº saltum milites iubet, ut, si qua pateret, inrumperent. 18 Sed ignotis locis plerique oberrabant, exceptique sunt quidam, inter quos equus regis — Bucephalam vocabant — quem Alexander non eodem quo ceteras pecudes animo aestimabat. Namque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium et regem, cum vellet ascendere, sponte genua submittens excipiebat credebaturque sentire, quem veheret. 19 Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore stimulatus equum vestigari iubet et per interpretem pronuntiari, ni reddidissent, neminem esse victurum. Hac denuntiatione territi cum ceteris donis equum adducunt. 20 Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari. 21 Iam inº aliquantum altitudinis opus creverat, cum barbari, desperatoº regionem, quam occupaverant, posse retineri, gentem suam dedidere. Rex obsidibus acceptis Phradati parereº eos iussit.

22 Inde quinto die in stativa revertitur. Artabazum deinde geminato honore, quem Dareus habuerat ei, remittit domum. Iam ad urbem Hyrcaniae, in qua regia Darei fuit, ventum erat: ibi Nabarzanes accepta fide occurrit dona ingentia ferens. 23 Inter quae Bagoas erat, specie singulari spado atque in ipso flore pueritiae, cui et Dareus adsuetus fueratº et mox Alexander  p127 adsuevit: eiusque maxime precibus motus Nabarzani ignovit.

24 Erat, ut supra dictum est, Hyrcaniae finitima genus Amazonum, circa Thermodonta amnem Themiscyrae incolentium campos. 25 Reginam habebant Thalestrin, omnibus inter Caucasum montem et Phasin amnem imperitantem. Haec cupidine visendi regis accensa finibus regni sui excessit et, cum haud procul abesset, praemisit indicantes, venisse reginam adeundi eius cognoscendique avidam. 26 Protinus facta potestate veniendi, ceteris iussis subsistere, trecentis feminarum comitata processit. Atque ut primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit duas lanceas dextera praeferens. 27 Vestis non toto Amazonum corpori obducitur: nam laeva pars ad pectus est nuda, cetera deinde velantur. Nec tamen sinus vestis, quem nodo colligunt, infra genua descendit. 28 Altera papilla intacta servatur, qua muliebris sexus liberos alant: aduritur dextera, ut arcus facilius intendant et tela vibrent. 29 Interrito vultu regem Thalestris intuebatur, habitum eius haudquaquam rerum famae parem oculis perlustrans: quippe omnibus barbaris in corporum maiestate veneratio est magnorumque operum non alios capaces putant, quam quos eximia specie donare natura dignata est. 30 Ceterum interrogata, num aliquid petere vellet, haud dubitavit fateri ad communicandos cum rege liberos se venisse, dignam, ex qua ipse regni generaret heredes: feminini sexus se retenturam, marem reddituram patri. Alexander, an cum ipso militare vellet, interrogat. 31 Et illa causata, sine custode regnum reliquisse, petere perseverabat, ne se inritam spei abire pateretur. 32 Acrior ad venerem feminae cupido quam regis, utº paucos dies subsisteret, perpulit. XIII dies in obsequium desiderii eius absumpti sunt. Tum illa regnum suum, rex Parthienen petiverunt.

 p128  Caput VI

6 [link to English translation] 1 Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit. 2 Patrios mores disciplinamque Macedonum regum salubriter temperatam et civilem habitum velut leviora magnitudine sua ducens Persicae regiae par deorum potentiae fastigium aemulabatur: 3 [iacere humi venerabundos ipsum]ºº paulatimque servilibus ministeriis tot victores gentium inbuere et captivis pares facere expetebat.º 4 Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omenº quidem veritus, quod a victoris insignibus in devicti transiret habitum. 5 Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur: — 6 litteras quoque, quas in Europam mitteret, veteris anuli gemma obsignabat, iis, quas in Asiam scriberet, Darei anulus inprimebatur: — ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam. 7 Amicos vero et equites — hi namque principes militum — aspernantes quidem, sed recusare non ausos Persicis ornaveratº vestibus. 8 Pelices CCC et LXV,º totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant, quas spadonum greges, et ipsi muliebria pati adsueti, sequebantur. 9 Haec luxu et peregrinis infecta moribus veteres Philippi milites, rudis natio ad voluptates, palam aversabantur totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat, plus amissum victoria, quam bello esse quaesitum: 10 tum cum maximeº vinci ipsos dedique alienis moribus et externis. Quo tandem oreº domos quasi in captivo habitu reversuros? Pudere iam sui. Regem victis quam victoribus similiorem ex Macedoniae imperatore Darei satrapen factum. 11 Ille non ignarus, et principes amicorum et exercitum graviter offendi, gratiam liberalitate donisque reparare temptabat. Sed, opinor, liberis pretium servitutis ingratum  p129 est. 12 Igitur ne in seditionem res verteretur, otium interpellandum erat bello,º cuius materia opportune alebatur. 13 Namque Bessus veste regia sumpta Artaxerxen appellari se iusserat Scythasque et ceteros Tanais accolas contrahebat. Haec Satibarzanes nuntiabat, quem receptum in fidem regioni, quam antea obtinuerat, praefecit. 14 Et cum grave spoliis apparatuque luxuriae agmen vix moveretur, suas primum, deinde totius exercitus sarcinas exceptis admodum necessariis referriº iussit in medium. 15 Planities spatiosa erat, in quam vehicula onusta perduxerant. Expectantibus cunctis, quid deinde esset imperaturus, iumenta iussit abduci suisque primum sarcinis face subdita ceteras incendi praecepit. 16 Flagrabant exurentibus dominis, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent, saepe flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem ignis exureret. 17 Brevi deinde ratio mitigavit dolorem habilesque militiae et ad omnia parati laetabantur sarcinarum potius quam disciplinae fecisse iacturam. 18 Igitur Bactrianam regionem petebant. Sed Nicanor, Parmenionis filius, subita morte correptus magno desiderio sui adfecerat cunctos. 19 Rex ante omnes maestus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat. Itaque Philotas cum duobus milibus et DC relictus, ut iusta fratri persolveret: ipse contendit ad Bessum.

20 Iter facienti ei litterae adferuntur a finitimisº satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili animo occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem satrapeaeº Ariorum ipse praefecisset, defecisse ab eo. 21 Itaque quamquam Besso imminebat, tamen Satibarzanen opprimendum praeverti optimum ratus levem armaturam et equestres copias educit totaque nocte itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit. 22 Cuius cognito adventu Satibarzanes cum duobus milibus equitum — nec plures subito contrahi poterant — Bactra perfugit, ceteri proximos montes occupaverunt.  p130 23 Praerupta rupes est, qua spectat occidentem: eadem, qua vergit ad orientem, leniore submissa fastigio multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large aquae manant. Circuitus eius XXX duo stadia conprehendit. 24 In vertice herbidus campus: in hoc multitudinem inbellem considere iubent. Ipsi, qua rupes deerat,º arborum truncos et saxa obmoliuntur. 25 XIII milia armata erant, in quorum obsidione Cratero relicto ipse Satibarzanen sequi festinat. Et quia longius abesse eum cognoverat, ad expugnandos eos, qui edita montium occupaverant, redit. 26 Ac primo repurgari iubet, quidquid ingredi possent: deinde, ut occurrebant inviae cotes praeruptaeque rupes, inritus labor videbatur obstante natura. 27 Ille, ut erat animi semper obluctantis difficultatibus, cum et progredi arduum et reverti periculosum esset, versabat se ad omnes cogitationes, aliud atque aliud, ita ut fieri solet, ubi prima quaeque damnamus, subiciente animo. Haesitanti, quod ratio non potuit, fortuna consilium subministravit. 28 Vehemens favonius erat, et multam materiam ceciderat miles, aditum per saxa molitus. Haec vapore torrida iam inarserat.º 29 Ergo adgeri alias arbores iubet et igni dari alimenta: celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum est. 30 Tunc undique ignis iniectus cuncta conprehendit. Flammam in ora hostium ventus ferebat, fumus ingens velut quadam nube absconderat caelum. 31 Sonabant incendio silvae atque ea quoque, quae non incenderat miles, concepto igne proxima quaeque adurebant. Barbari suppliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant, sed qua flamma dederat locum, hostis obstabat. 32 Varia igitur caede consumpti sunt: alii in medios ignes,º alii petris praecipitavere se, quidam hostium manibus obtulerunt, pauci semiustulati venere in potestatem.

33 Hinc ad Craterum, qui Artacoana obsidebat, redit. Ille omnibus praeparatis regis expectabat adventum captae urbis titulo, sicut par erat, cedens. 34 Igitur Alexander turres admoveri iubet: ipsoque adspectu  p131 barbari territi, e muris supinas manus tendentes, orare coeperunt, iram in Satibarzanen, defectionis auctorem, reservaret, supplicibus semet dedentibus parceret. Rex data venia non obsidionem modo solvit, sed omnia sua incolis reddidit.

35 Ab hac urbe digresso supplementum novorum militum occurrit. Zoilus D equites ex Graecia adduxerat: III milia ex Illyrico Antipater miserat: Thessali equites C et XXX cum Philippo erant: ex Lydia II milia et sexcenti, peregrinus miles, advenerant, CCC equites gentis eiusdem sequebantur. 36 Hac manu adiecta adit Drangas.º Bellicosa natio est. Satrapes erat Barzaentes, sceleris in regem suum particeps Besso: is suppliciorum, quae meruerat, metu profugit in Indiam.

Caput VII

1 Iam nonum diem stativa erat, cum, externa vi non invictus modo sed tutus,º rex intestino facinore petebatur.​º 2 Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore flagrabat, obsequio uni sibi dediti corporis vinctus. 3 Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum, arcana se et silenda adferre praefatus, 4 suspensumque expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum. 5 Et ille ratus, nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum, per praesentes deos iurat. 6 Tum Dymnus aperit in tertium diem regi insidias conparatas seque eius consilii fortibus viris et illustribus esse participem. 7 Quis iuvenis auditis se vero fidem in parricidio dedisse 8 constanter abnuit nec ulla religione, ut scelus tegat, posse constringi. Dymnus, et amore et metu amens, dexteram exoleti conplexus et lacrimas orare primum, ut particeps consilii operisque fieret: 9 si id sustinere non posset, attamen ne proderet se, cuius erga ipsum benivolentiae praeter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus,  p132 quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertae. Ad ultimum aversari scelus perseverantem mortis metu terret: 10 ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus incohaturos. 11 Alias deinde effeminatum et muliebriter timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingentia promittens — interdumque regnum quoque — versabat animum tanto facinore procul abhorrentem. 12 Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens iugulo, supplex idem et infestus, expressit, ut tandemº non solum silentium, sed etiam operam polliceretur. 13 Namque abunde constantis animi et dignus, qui pudicus esset, nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare. 14 Sciscitari inde pergit, cum quibus tantae rei societatem inisset: plurimum referre, quales viri tam memorabili operi admoturi manus essent. 15 Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere, Demetrio, corporis custodi Peucolao, Nicanori: adicit his Aphobetum, Iolaum, Dioxenum, Archepolim, Amyntam. 16 Ab hoc sermone dimissus Nicomachus ad fratrem — Cebalino erat nomen — quae acceperat, defert. Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam intrasset, non adsuetus adire regem, coniurati proditos se esse resciscerent. 17 Ipse Cebalinus ante vestibulum regiae — neque enim propius aditus ei patebat — consistit, opperiens aliquem ex prima cohorte amicorum, a quoº introduceretur ad regem. 18 Forte ceteris dimissis unus Philotas, Parmenionis filius — incertum quam ob causam — substiterat in regia. Huic Cebalinus ore confuso magnae perturbationis notas prae se ferens aperit, quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet. 19 Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat. 20 Sub vesperam eum prodeuntem in vestibulo regiae excipit iuvenis, an mandatum executus foret, requirens. 21 Ille non vacasse  p133 sermoni suo regem causatus discessit. Postero die Cebalinus venienti in regiam praesto est intrantemque admonet pridie communicatae cum ipso rei. Ille curae sibi esse respondet: ac ne tum quidem regi, quae audierat, aperit. Coeperat Cebalino esse suspectus. 22 Itaque non ultra interpellandum ratus nobili iuveni — Metron erat ei nomen — super armamentarium posito, quod scelus pararetur, indicat. 23 Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti, quid index detulisset, ostendit. 24 Rex ad conprehendendum Dymnum missis satellitibus armamentarium intrat. Ibi Cebalinus gaudio elatus, 'Habeo te', inquit, incolumem ex inpiorum manibus ereptum'. 25 Percontatus deinde Alexander, quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit. Rursusque institit quaerere, quotus dies esset, ex quo Nicomachus ad eum detulisset indicium. 26 Atque illo fatente, iam tertium esse, existimans, haud incorrupta fide tanto post deferre, quae audierat, vinciri eum iussit.º 27 Ille clamitare coepit, eodem temporis momento, quo audisset, ad Philotan decurrisse: ab eo operiri conperta.º 28 Tum rex, identidemº quaerens, an Philotan adisset, an institisset ei, ut pervenirent ad se, perseverante eo adfirmare, quae dixerat, manus ad caelum tendens manantibus lacrimis hanc sibi a carissimo quondam amicorum relatam gratiam querebatur. 29 Inter haec Dymnus haud ignarus, quam ob causam accerseretur a rege, gladio, quo forte erat cinctus, graviter se vulnerat occursuque satellitum inhibitus perfertur in regiam. 30 Quem intuens rex, 'Quod', inquit, 'in te, Dymne, tantum cogitavi nefas, ut tibi Macedonum regno dignior Philotas me quoque ipso videretur?' Illum iam defecerat vox. Itaque edito gemitu vultuque a conspectu regis averso subinde conlapsus extinguitur.

31 Rex Philota venire in regiam iusso, 'Cebalinus', inquit, 'ultimum supplicium meritus, si in caput meum praeparatas insidias biduo texit, huius criminis Philotan reum substituit, ad quem protinus indicium detulisse  p134 se adfirmat. Quo propiore gradu amicitiae me contingis, 32 hoc maius est dissimulationis tuae facinus et ego Cebalino magis quam Philotae id convenire fateor. Faventem habes iudicem, si, quod admitti non oportuit,º saltem purgariº potest'. 33 Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctori nihil credidisse respondit, veritum, ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset: 34 cum Dymnus semet interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reticenda. Conplexusque regem orare coepit, ut praeteritam vitam potius, quam culpam, silentii tamen, non facti ullius, intueretur. 35 Haud facile dixerim, credideritne ei rex, an altius iram suppresserit: dexteram reconciliatae gratiae pignus obtulit et contemptum magis quam celatum indicium esse videri sibi dixit.

Caput VIII

1 Advocato tumº consilio amicorum, cui tamen Philotas adhibitus non est, Nicomachum introduci iubet. 2 Is eadem, quae detulerat fraterº ad regem, ordine exposuit. Erat Craterus regi carus in paucis et eo Philotae ob aemulationem dignitatis adversus: 3 neque ignorabat, saepe Alexandri auribus nimia iactationeº virtutis atque operae gravem fuisse et ob ea non quidem sceleris, sed contumaciae tamen esse suspectum. 4 Non aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram ratus, odio suo pietatis praeferens speciem, 'Utinam', inquit, 'in principio quoque huius rei nobiscum deliberasses! 5 Suasissemus, si Philotae velles ignoscere, patereris potius ignorare eum, quantum deberet tibi, quam usque ad mortis metum adductum cogeres saepius de periculo suo, quam de tuo cogitare beneficio. Ille enim semper insidiari tibi poterit, tu non semper Philotae poteris ignoscere. 6 Nec est, quod existimes eum, qui tantum ausus est, venia posse mutari. Scit eos, qui misericordiam consumpserunt, amplius sperare non posse.  p135 7 At ego, etiamsi ipse vel paenitentia vel beneficio tuo victus quiescere volet, patrem eius Parmenionem, tanti ducem exercitus et inveterata apud milites suosº auctoritate haud multum infra magnitudinis tuae fastigium positum, scio non aequo animo salutem filii sui debiturum tibi. 8 Quaedam beneficia odimus. Meruisse mortem confiteri pudet: superest, ut malit videri iniuriam accepisse, quam vitam. Proinde scitoº tibi cum illis de salute esse pugnandum. 9 Satis hostium superest, ad quos persequendos ituri sumus: latus a domesticis hostibus muni. Hos si summoves, nihil metuo ab externo.' Haec Craterus. 10 Nec ceteri dubitabant, quin coniurationis indicium suppressurus non fuisset nisi auctor aut particeps. Quem enim pium et bonae mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis, quae ad eum delata erant, non protinus ad regem fuisse cursurum? 11 ne Cebalini quidem exemplo, qui ex fratre conperta ipsi nuntiasset, Parmenionis filium, praefectum equitatus, omnium arcanorum regis arbitrum! simulasse etiam, non vacasse sermoni suo regem, ne index alium internuntium quaereret. 12 Nicomachum religione quoque deum adstrictum conscientiam suam exonerare properasse: Philotam consumpto per ludum iocumque paene toto die gravatum esse pauca verba pertinentia ad caput regis tam longo et forsitan supervacuo inserere sermoni. 13 At enim se non credidisseº talia deferentibus pueris! Cur igitur extraxisset biduum, tamquam indicio haberet fidem? dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius damnabat. 14 In suo quemque periculo magnum animum habere, cum de salute regis timeretur, credulos esse debere, vana quoque deferentes admittere. 15 Omnes igitur quaestionem de eo, ut participes sceleris indicare cogeretur, habendam esse decernunt. Rex admonitos, ut consilium silentio premerent, dimittit. Pronuntiari deinde iter in posterum iubet, ne qua novi initiº consilii daretur nota. 16 Invitatus est etiam Philotas ad ultimas ipsi epulas et rex non coenare modo, sed etiam familiariter conloqui cum  p136 eo, quem damnaverat, sustinuit. 17 Secunda deinde vigilia luminibus extinctis cum paucis in regiam coeunt Hephaestion et Craterus et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum, ut, qui adº praetorium excubabant, armati vigilarent. 18 Iam ad omnes aditus dispositi erant equites, itinera quoque obsidere iussi, ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediae magnisque copiis praeerat, occultus evaderet. 19 Atharrias autem cum CCC armatis intraverat regiam: huic decem satellites traduntur, quorum singulos deni armigeri sequebantur. 20 Hi ad alios coniuratos conprehendendos distributi sunt: Atharrias cum trecentis ad Philotam missus clausum aditum domus moliebatur, L iuvenum promptissimis stipatus, nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi. 21 Illum sive securitate animi sive fatigatione resolutum somnus oppresserat: quem Atharrias torpentem adhuc occupat. 22 Tandem ei sopore discusso cum inicerentur catenae, 'Vicit', inquit, 'bonitatem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas'. Nec plura elocutum capite velato in regiam adducunt.

23 Postero die rex edixit, omnes armati coirent. VI milia fere militum venerant, praeterea turba lixarum calonumque inpleverant regiam. 24 Philotan armigeri agmine suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo, quam rex adlocutus milites esset. 25 De capitalibus rebus vetusto Macedonum modo inquirebat rex, iudicabat exercitusº — in pace erat vulgi — et nihil potestas regum valebat, nisi prius valuisset auctoritas. 26 Igitur Dymni primum cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris.

Caput IX

1 Rex deinde in contionem procedit vultu praeferens dolorem animi. Amicorum quoque maestitia expectationem haud parvam reiº fecerat. 2 Diu rex demisso in terram vultu attonito stupentique similis stetit. Tandem recepto animo, 'Paene', inquit, 'milites, hominum scelere  p137 vobis ereptus sum: deum providentia et misericordia vivo. Conspectusque vestri venerabilis coegit,º ut vehementius parricidis irascerer, quoniam praecipuus,º immo unus vitae meae fructus est, tot fortissimis viris et de me optime meritis referre adhuc gratiam posse'. 3 Interrupit orationem militum gemitus obortaeque sunt omnibus lacrimae. Tum rex, 'Quanto', inquit, 'maiorem in animis vestris motum excitabo, cum tanti sceleris auctores ostendero! quorum mentionem adhuc reformido et, tamquam salvi esse possint, nominibus abstineo. 4 Sed vincenda est memoria pristinae caritatis et coniuratio inpiorum civium detegenda. Quomodo autem tantum nefas sileam? Parmenio, illa aetate, tot meis, tot parentis mei meritis devinctus, omnium nobis amicorum vetustissimus, ducem se sceleri tanto praebuit. 5 Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et hunc Dymnum, cuius corpus adspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum subornavit'. 6 Fremitus undique indignantium querentiumque tota contione obstrepebat, qualis solet esse multitudinis et maxime militaris, ubi aut studio agitur aut ira. 7 Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, exponunt. Nullius eorum indicio Philotas inter participesºº sceleris destinabatur. Itaque indignatione expressa voxº silentio excepta est. 8 Tum rex, 'Qualis', inquit, 'ergo animi vobis videtur, qui huius rei delatum indicium ad ipsumº suppressit? 9 Quod non fuisse vanum Dymni exitus declarat. In certam rem deferens tormenta non timuit Cebalinus, Metron neº momentum quidem temporis distulit exonerare se, ut eo, ubi lavabar, inrumperet: Philotas solus nihil timuit, nihil credidit. O magni animi virum! 10 Iste regis periculo commoveretur, vultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus audiret! 11 Subest nimirum silentio facinus et avida spes regni praecipitem animum ad ultimum nefas inpulit. Pater Mediae praeest: ipse apud multos copiarum duces meis praepotens viribus maiora, quam capit, spirat. 12 Orbitas quoque  p138 mea, quod sine liberis sum, spernitur. Sed errat Philotas. In vobis liberos, parentes, consanguineos habeo: vobis salvis orbus esse non possum'. 13 Epistolam deinde Parmenionis interceptam, quam ad filios Nicanorem et Philotan scripserat, recitat haud sane indicium gravioris consilii praeferentem. 14 Namque summa eius haec erat: 'Primum vestri curam agite, deinde vestrorum: sic enim, quae destinavimus, efficiemus'. 15 Adiecitque rex, sic esse scriptam, ut, sive ad filios pervenisset, a consciis posset intellegi, sive intercepta esset, falleret ignaros. 16 'At enim Dymnus, cum ceteros participes​º sceleris indicaret, Philotan non nominavit! Hoc quidem illius non innocentiae, sed potentiae indicium est, quod sic ab iis timetur etiam, a quibus prodi potest, ut, cum de se fateantur, illum tamen celent. 17 Ceterum Philotan ipsius indicat vita. Hic Amyntae, qui mihi consobrinus fuit et in Macedonia capiti meo inpias conparavit insidias, socium se et conscium adiunxit. Hic Attalo, quo graviorem inimicum non habui, sororem suam in matrimonium dedit. 18 Hic, cum scripsissem ei pro iure tam familiaris usus atque amicitiae, qualis sors edita esset Iovis Hammonis oraculo, sustinuit rescribere mihi, se quidem gratulari, quod in numerum deorum receptus essem, ceterum misereri eorum, quibus vivendum esset sub eo, qui modum hominis excederet. 19 Haec sunt et iam pridem animi alienati a me et invidentis gloriae meae indicia. Quae equidem, milites, quamdiu licuit, in animo meo pressi. Videbar enim mihi partem viscerum meorum abrumpere, si, in quos tam magna contuleram, viliores mihi facerem. 20 Sed iam non verba punienda sunt: linguae temeritas pervenit ad gladios. 21 Hos, si mihi creditis, Philotas in me acuit, si ipsi, acui permisit.ºº Quo me conferam, milites? cui caput meum credam? Equitatui, optimae exercitus parti, principibus nobilissimae iuventutis, unum praefeci: salutem, spem, victoriam meam fidei eius tutelaeque commisi. 22 Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi  p139 posuistis, admovi: Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot civium sociorumque milia imperio eius dicionique subieci. Unde praesidium petieram, periculum extitit. 23 Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda, quam civis victima! Nunc servatus ex periculis, quae sola timui, in haec incidi, quae timere non debui. 24 Soletis identidem a me, milites, petere, ut saluti meae parcam. Ipsi mihi praestare potestis, quod suadetis, ut faciam. Ad vestras manus, ad vestra arma confugio: invitis vobis salvus esse nolo: volentibus non possum, nisi vindicor'. 25 Tum Philotan religatis post tergum manibus obsoleto amiculo velatum iussit induci. Facile adparebat, motos esse tam miserabili habitu non sine invidia paulo ante conspecti. 26 Ducem equitatus pridie viderant, sciebant regis interfuisse convivio: repente neº reum quidem, sed iamº damnatum, immo vinctum intuebantur. 27 Subibat animos Parmenionis quoque, tanti ducis, tam clari civis, fortuna, quiº modo duobus filiis, Hectore ac Nicanore, orbatus cum eo, quem reliquum calamitas fecerat, absens diceret causam. 28 Itaque Amyntas, regius praetor, inclinantemº ad misericordiam contionem rursus aspera in Philotan oratione commovit: proditos eos esse barbaris, neminem ad coniugem suam in patriam et ad parentes fuisse rediturum: velut truncum corpus dempto capite sine spiritu, since nomine aliena terra ludibrium hostis futuros. 29 Haudquaquam pro speº ipsius Amyntae oratio grata regi fuit, quod coniugum, quod patriae admonitos pigriores ad cetera munia exequenda fecisset. 30 Tum Coenus, quamquam Philotae sororem matrimonio secum coniunxerat, tamen acrius quam quisquam in Philotam invectus est, parricidam esse regis, patriae, exercitus clamitans: 31 saxumque, quod forte ante pedes iacebat, arripuit emissurus in eum, ut plerique crediderunt, tormentis subtrahere cupiens. Sed rex manum eius inhibuit, dicendae prius causae debere fieri potestatem reo nec aliter iudicari passurum se adfirmans. 32 Tum dicere iussusº Philotas, sive conscientia  p140 sceleris sive periculi magnitudine amens et attonitus, non attollere oculos, non hiscere audebat. 33 Lacrimis deinde manantibus linquente animo in eum, a quo tenebatur, incubuit: abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem dicturus videbatur. 34 Iamque rex intuens eum, 'Macedones', inquit, 'de te iudicaturi sunt: quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus'. 35 Tum Philotas, 'Praeter Macedonas', inquit, 'plerique adsunt, quos facilius, quae dicam, percepturos arbitror, si eadem lingua fuero usus, qua tu egisti, non ob aliud, credo, quam ut oratio tua intellegi posset a pluribus'. 36 Tum rex, 'Ecquid videtis adeo etiam sermonis patrii Philotan taedere? solus quippe fastidiit eum discere. Sed dicat sane, utcumque ei cordi est, dum memineritis, aeque illum a nostro more quam a sermone abhorrere'. Atque ita contione excessit.

Caput X

1 Tum Philotas, 'Verba', inquit, 'innocenti reperire facile est, modum verborum misero tenere difficile. 2 Itaque inter optimam conscientiam et iniquissimam fortunam destitutus ignoro, quomodo etº animo meo et tempori paream. 3 Abest quidem optimus causae meae iudex: qui cur me ipse audire noluerit, non mehercule excogito, cum illi utrimque cognita causa tam damnare me liceat, quam absolvere: non cognita vero liberari ab absenteº non possum, qui a praesente damnatus sum. 4 Sed quamquam vincti hominis non supervacua solum, sed etiam invisa defensio est, qui iudicem non docere videtur, sed arguere: tamen, utcumque licet me dicere, memet ipse non deseram nec committam, ut damnatus etiam mea sententia videar. 5 Equidem, cuius criminis reus sim, non video: inter coniuratos nemo me nominat, de me Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus, quam audierat, scire non potuit. 6 Atqui coniurationis caput me fuisseº credit rex! Potuit ergo Dymnus eum praeterire, quem sequebatur, praesertim  p141 quaerenti socios vel falso fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli? 7 Non enim detecto facinore nomen meum praeteriit, ut posset videre socio pepercisse: Nicomacho, quem taciturum arcana de semetipso credebat confessus, aliis nominatis me unum subtrahebat. 8 Quaeso, commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me de coniuratis scire voluisset, num hodie dicerem causam nullo me nominante? 9 Dymnus sane (ut viveret adhuc!) velletº mihi parcere: quid ceteri? qui de se confitebuntur, me videlicet subtrahent! Maligna est calamitas et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno. 10 Tot conscii nec in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur? Atqui nemo parcit morituro nec cuiquam moriturus, ut opinor. 11 Ad verum crimen et ad unum revertendum mihi est: cur rem delatam ad te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc, qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es, Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus, reconciliati pignus animi, convivio quoque interfui. 12 Si credidisti mihi, absolutus sum, si pepercisti, dimissus: vel iudicium tuum serva. Quid hac proxima nocte, qua digressus sum a mensa tua, feci? quod novum facinus delatum ad te mutavit animum tuum? Gravi sopore adquiescebam, cum me malis indormientem meis inimici vinciendo excitaverunt. 13 Unde et parricidae et proditori tam alti quies somni? 14 Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt: agitant eos furiae, non consummato modo, sed etiam cogitatoºº parricidio. At mihi securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera obtulerat: non timui, ne plus alienae crudelitati apud te liceret, quam clementiae tuae. 15 Sed ne te mihi credidisse paeniteat, res ad me deferebatur a puero, qui non testem, non pignus indicii exhibere poterat, inpleturus omnes metu, si coepisset audiri. 16 Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret. 17 Timui, ne negaret mandasse se Cebalino  p142 et ego viderer multis amicorum regis fuisse periculi causa. Sic quoque, cum laeserim neminem, inveni, qui mallet perire me, quam incolumem esse: 18 quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse, si insontes lacessissem? At enim Dymnus se occidit! Num igitur facturum eum divinare potui? Minime. 19 Ita quod solum indicio fidem fecit, id me, cum a Cebalino interpellatus sum, movere non poterat. 20 At hercules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo illo proditos esse nos dissimulare non debui: Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit. 21 Denique post delatum indicium, quod operturusº eram, cubiculum regis solus intravi, ferro quidem cinctus. Cur distuli facinus? An sine Dymno non sum ausus? 22 Ille igitur princeps coniurationis fuit! sub illius umbra Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto! Ecquis e vobis corruptus est donis? quem ducem, quem praefectum inpensius colui? Mihi quidem obicitur, quod societatem patrii sermonis asperner, quod Macedonum mores fastidiam. Sic ergo imperio, quod dedignor, immineo! 23 Iam pridem nativus ille sermo commercio aliarum gentium exolevit: tam victoribus, quam victis peregrina lingua discenda est. 24 Non mehercule ista me magis laedunt, quam quod Amyntas, Perdiccae filius, insidiatus est regi: cum quo quod amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non oportuit diligi a nobis. 25 Sin autem in illo fortunae gradu positum etiam venerari necesse erat: utrum, quaeso, quod non divinavi, reus sum, an inpiorum amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si aequum est, cur tamdiu vivo? si iniustum, cur nunc demum occidor? 26 At enim scripsi misereri me eorum, quibus vivendum esset sub eo, qui se Iovis filium crederet. Fides amicitiae, veri consilii periculosa libertas, me decepistis! vos, quae sentiebam, ne reticerem, inpulistis! Scripsisse me haec fateor, sed regi,º non de rege scripsisse. 27 Non enim faciebam invidiam, sed pro eo timebam. Dignior mihi Alexander videbatur, qui Iovis  p143 stirpem tacitus adgnosceret, quam qui praedicatione iactaret. 28 Sed quoniam oraculi fides certa est, sit deus causae meae testis. Retinete me in vinculis, dum consulitur Hammon, numº arcanum et occultum scelus inierim:º qui regem nostrum dignatus est filium, neminem eorum, qui stirpi suae insidiati sunt, latere patietur. 29 Si certiora oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendae veritatis fidem deprecor. Solent rei capitis adhibere vobis parentes. 30 Duos fratres ego nuper amisi, patrem nec ostendere possum nec invocare audeo, cum et ipse tanti criminis reus sit. 31 Parum est enim tot modo liberum parentem, in unico nuncº filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse in rogum meum inponitur. 32 Ergo, carissime pater, et propter me morieris et mecum. Ego tibi vitam adimo, ego senectutem tuam extinguo! Quid enim me procreabas infelicem adversantibus dis? an ut hos ex me fructus perciperes, qui te manent? 33 Nescio, adulescentia mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso robore aetatis eripior: tibi carnifex spiritum adimet, quem, si fortuna expectare voluisset, natura poscebat. 34 Admonuit me patris mei mentio, quam timide et cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me, indicare debuerim. Parmenio enim, cum audisset, venenum a Philippo medico regi parari, deterrere eum voluit epistola scripta, quo minus medicamentum biberet, quod medicus dare constituerat.º Num creditum est patri meo? num ullam auctoritatem eius litterae habuerunt? 35 Ego ipse, quotiens, quae audieram, detuli, cum ludibrio credulitatis repulsus sum. Si et, cum indicamus, invisi et, cum tacemus, suspecti sumus, quid facere nos oportet?' 36 Cumque unus e circumstantium turba exclamasset, 'Bene meritis non insidiari!' Philotas, 'Recte', inquit, 'quisquis es, dicis. 37 Itaque si insidiatus sum, poenam non deprecor et finem facio dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa auribus'. Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum.  p144 

Caput XI

1 Erat inter duces manu strenuus Bolon quidam, pacis artium et civilis habitus rudis, vetus miles, ab humili ordine ad eum gradum, in quo tunc erat, promotus: 2 qui tacentibus ceteris stolida audacia ferox admonere eos coepit, quotiens suis quisque deversoriis, quae occupassent, proturbatus esset, ut purgamenta servorum Philotae reciperentur eo, unde commilitones expulissent. 3 Auro argentoque vehicula eius onusta totis vicis stetisse ac ne in viciniam quidem deversorii quemquam commilitonum receptum esse, sed per dispositos, quos supra somnum habebat, omnes procul relegatos, ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur. 4 Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire. 5 Nunc curº Hammonem consuli vellet? eundem Iovis arguisse mendacium Alexandrum filium adgnoscentis, scilicet veritum, ne invidiosum esset, quod dii offerrent. 6 Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitetur, qui praesit in Media, et pecunia, cuius custodia eiº commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris inpellat. 7 Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent,º quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant, qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant. 8 Tum vero universa contio accensa est et a corporis custodibus initium factum clamantibus, discerpendum esse parricidam manibus eorum — id quidem Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat, — 9 at rex in contionem reversus, sive ut in custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit et, quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari iubet. Et ceteris quidem placebat, Macedonum more obrui saxis, 10 Hephaestio  p145 autem et Craterus et Coenus tormentis veritatem exprimendam esse dixerunt et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt. 11 Consilio ergo dimisso Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota habendam consurgunt. 12 Rex Cratero accersito et sermone abito, cuius summa non edita est, in intimam deversorii partem secessit et remotis arbitris in multam noctem quaestionis expectavit eventum. 13 Tortores in conspectu Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt. 14 Et ille ultro, 'Quid cessatis', inquit, 'regis inimicum, interfectorem confitentem occidere? quid quaestione opus est? cogitavi, volui'. Craterus exigere, ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret. 15 Dum corripitur, et dumº obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud surdas aures invocabat. Per ultimos deinde cruciatus, utpote et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus, laceratur. 16 Ac primo quamquam hinc ignis, illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam ingerebantur, non vocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate: 17 sed postquam intumescens corpus ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos fere non poterat, si tormentis adhibituri modum essent, dicturum se, quae scire expeterent, pollicetur. Sed finem quaestioni fore, iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores. 18 Et utroque inpetrato, 'Cratere', inquit, 'dic, quid me velis dicere'. 19 Illo indignante ludificari eum rursusque revocante tortores tempus petere coepit, dum reciperet spiritum, cuncta, quae sciret, indicaturus. 20 Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione contingebat, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum erat, ut propinqui eorum, qui regi insidiati essent, cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiunt ingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu cognito legem se deº supplicio coniunctorum  p146 sontibus remittere edixit. 21 Philotas verone an mendacio liberare se a cruciatu voluerit, anceps coniectura est, quoniam et vera confessis et falsa dicentibus idem doloris finis ostenditur: 22 ceterum, 'Pater' inquit, 'meus Hegelocho quam familiariter usus sit, non ignoratis: illum dico Hegelochum, qui in acie cecidit: omnium malorum nobis isº fuit causa. 23 Nam cum primum Iovis filium se salutari iussit rex, id indigne ferens ille, 'hunc igitur regem adgnoscimus, inquit, qui Philippum dedignatur patrem? actum est de nobis, si ista perpeti possumus. Non homines solum, sed etiam deos despicit, qui postulat deus credi. 24 Amisimus Alexandrum, amisimus regem: incidimus in superbiam, nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus, quibus se eximit, tolerabilem. 25 Nostrone sanguine deum fecimus, qui nos fastidiat? qui gravetur mortalium adire concilium? Credite mihi et nos, si viri sumus, a dis adoptabimur. 26 Quis proavum huius Archelaum, quis deinde Alexandrum,ººº quis Perdiccam occisos ultus est? hic quidem interfectoribus patris ignovit'. 27 Haec Hegelochus dixit superº cenam: et postero die prima luce a patre accersor. Tristis erat et me maestum videbat. Audieramus enim, quae sollicitudinem incuterent. 28 Itaque ut experiremur, utrumne vino gravatus effudisset illa, an altiore excepta consilio, accersi eum placuit. Venitº eodemque sermone ultro repetitoº adiecit, se, sive auderemus duces esse, proximas a nobis partes vindicaturum, sive deesset animus, consilium silentio esse tecturum. 29 Parmenioni vivo adhuc Dareo intempestiva res videbatur: non enim sibi, sed hosti esse occisuros Alexandrum, Dareo vero sublato praemium regis occisi Asiam et totum Orientem interfectoribus esse cessura. Adprobatoque consilio in haec fides et data est et accepta. 30 Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio et haec confessus intellego non prodesse mihi, quod praesentisº sceleris expers sum. 31 Illi rursus tormentis admotis, cum ipsi quoque hastis os oculosque eius everberarent, expressere, ut hoc quoque crimen confiteretur. 32 Exigentibus  p147 deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur, timuisse respondit, ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux [tantus], tantaeº pecuniae custos, interim extingueretur ipsique spoliato tantis viribus occidendi regis causa non esset. Festinasse ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare consilium: 33 cuius patrem expertemº fuisse nisi crederent, tormenta, quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare.º 34 Illi conlocuti satis quaesitum videri ad regem revertuntur. Qui postero die et, quae confessus erat Philotas, recitari et ipsum, quia ingredi non poterat, iussit adferri. 35 Omnia adgnoscente eo Demetrius, qui proximi sceleris particeps esse arguebatur, producitur. Multa adfirmatione animique pariterº constantia et vultus abnuens, quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum: 36 cum Philotas, circumlatis oculis ut incidere in Calin quendam haud procul stantem, propius eum iussit accedere. Illo perturbato et recusante transire ad eum, 'Patieris', inquit, 'Demetrium mentiri rursusque me excruciari?' 37 Calin vox sanguisque defecerant et Macedones Philotan iamº inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nec a Nicomacho nec ab ipsoº Philota, cum torqueretur, nominatus esset adulescens: qui ut praefectos regis circumstantes se vidit, Demetrium et semetipsum id facinus cogitasse confessus est. 38 Omnes ergo a Nicomacho nominati more patrio dato signo saxis obruti sunt.º 39 Magno non salutis, sed etiam invidiaeº periculo liberatus erat Alexander. Quippe Parmenio et Philotas, principes amicorum, nisi palam sontes, 40 sine indignatione totius exercitus non potuissent damnari: itaque, dum ancepsº questio fuit, dum infitiatus est facinus, crudeliter torqueri videbatur, post confessionem iam neque amicorum Philotasº misericordiam meruit.


(the longer items of)

Vogel's Apparatus:

quae opus fuisset, quam quae optasset: quae opus fuisset quam quae optasset scripsi]
quae optasset; Vindel.: quae coegisset necessitas quam q. opt.; Zumpt: quae optasse nullis vocabulis interpositis

tutus — invictus: transposui vocabula. Cf. 6.10.14. Voculam rex collocavi post tutus. Alii: intritus, interritus, intactus pro invictus

iam neque amicorum Philotas: etiam (neque C) Philotas amicorum. Videtur Philotae nomen e proximo versu, ubi commodum locum habebat post facinus, casu aliquo extrusum esse. Similiter de hoc loco iudicat A. Hug (mus. Rhen. XX. p128); longe aliter J. Jeep (ann. phil. 1874. p751).


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: 28 May 08