[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum

[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad priorem partem]
Liber VII
[imago inanis]
Textum quam diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.

[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber IX

Q. Curti Rufi
Historiarum Alexandri Magni Macedonis
libri qui supersunt

Liber VIII

p184

Caput I

1 Alexander maiore fama quam gloria in dicionem redacta petra, cum propter vagum hostem spargendae manus essent, in tres partes divisit exercitum. Hephaestionem uni, Coenon alteri duces dederat: ipse ceteris praeerat. 2 Sed non eadem mens omnibus barbaris fuit. Armis quidam subacti, plures ante certamen imperata fecerunt, quibus eorum, qui in defectione perseveraverant, urbes agrosque iussit attribui. 3 At exules Bactriani cum DCCC Massagetarum equitibus proximos vicos vastaverunt. Ad quos coercendos Attinas, regionis eius praefectus, CCC equites, insidiarum, quae parabantur, ignarus, eduxit. 4 Namque hostis in silvis — et erantº forte campo iunctae — armatum militem condidit paucis propellentibus pecora, ut inprovidum ad insidias praeda perduceret. 5 Itaque inconposito agmine solutisque ordinibus Attinas praedabundus sequebatur: quem praetergressum silvam, qui in ea consederant, ex inproviso adorti cum omnibus interemerunt. 6 Celeriter ad Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum omni equitatu supervenit. Et Massagetae quidem iam refugerant: Dahae mille oppressi p185sunt, quorum totius regionis finita defectio est. 7 Alexander quoque Sogdianis rursus subactis Maracanda repetit. Ibi Berdes, quem ad Scythas super Bosporum colentes miserat, cum legatis gentis occurrit: 8 Phrataphernes quoque, qui Corasmiis praeerat, Massagetis et Dahis regionum confinio adiunctus, miserat, qui facturum imperata pollicerentur. 9 Scythae petebant, ut regis sui filiam matrimonio sibi iungeret: si dedignaretur adfinitatem, principes Macedonum cum primoribus suae gentis conubio coire pateretur: ipsum quoque regemºº venturum ad eum pollicebantur. 10 Utraque legatione benigne audita Hephaestionem et Artabazum opperiens stativa habuit: quibus adiunctis in regionem, quae appellatur Bazaira, pervenit.

11 Barbarae opulentiae in illis locis haud ulla sunt maiora indicia, quam magnis nemoribus saltibusque nobilium ferarum greges clusi. 12 Spatiosas ad hoc eligunt silvas, crebris perennium aquarum fontibus amoenas: muris nemora cinguntur turresque habent venantium receptacula. 13 Quattuor continuis aetatibus intactum saltum fuisse constabat, quem Alexander cum toto exercitu ingressus agitari undique feras iussit. 14 Inter quas cum leo magnitudinis rarae ipsum regem invasurus incurreret, forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus Alexandro, venabulum obicere ferae coeperat. Quo rex repulso et abire iusso adiecit tam a semet uno quam a Lysimacho leonem interfici posse. 15 Lysimachus enim quondam, cum venaretur in Syria, occiderat quidem eximiae magnitudinis feram solus, sed laevo humero ad ossa laceratoº ad ultimum periculi pervenerat. 16 Id ipsum exprobrans ei rex fortius, quam locutus est, fecit: nam feram non excepit modo, sed etiam uno vulnere occidit. 17 Fabulam, quae obiectum leoni a rege Lysimachum temere vulgavit, ab eo casu, quem supra diximus, ortam esse credierim. 18 Ceterum Macedones, quamquam prospero eventu defunctus erat Alexander, tamen scivere gentis suae more, ne autº pedes venaretur aut sine delectis principum atque amicorum. p18619 Ille IIII milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus est.

Inde Maracanda reditum est: acceptaque aetatis excusatione ab Artabazo provinciam eius destinat Clito. 20 Hic erat, qui apud Granicum amnem nudo capite regem dimicantem clipeo suo texit et Rhosacis manum capiti regis imminentem gladio amputavit, vetus Philippi miles multisque bellicis operibus clarus. 21 Hellanice, quae Alexandrum educaverat, soror eius, haud secus quam mater a rege diligebatur. Ob has causas validissimam imperii partem fidei eius tutelaeque commisit. 22 Iamque iter parare in posterum iussus sollemni et tempestivo adhibetur convivio. In quo rex cum multo incaluisset mero, immodicus aestimator sui, celebrare, quae gesserat, coepit, gravis etiam eorum auribus, qui sentiebant vera memorari. 23 Silentium tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus obterere nobilem apud Chaeroneam victoriam sui operis fuisse iactavit ademptamque sibi malignitate et invidia patris tantae rei gloriam. 24 Illum quidem seditione inter Macedones milites et Graecos mercennarios orta debilitatum vulnere, quod in ea consternatione acceperat, iacuisse, non alias quam simulatione mortis tutiorem; se corpus eius protexisse, clipeo suo ruentesque in illum sua manu occisos. 25 Quae patrem numquam aequo animo esse confessum, invitum filio debentem salutem suam. Itaque post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in Illyrios, victorem scripsisse se patri, fusos fugatosque hostes nec adfuisse usquam Philippum. 26 Laude dignos esse, non qui Samothracum initia viserent, cum Asiam uri vastarique oporteret sed eos, qui magnitudine rerum fidem antecessissent. 27 Haec et his similia laeti audiere iuvenes, ingrata senioribus erant, maxime propter Philippum, sub quo diutius vixerant: 28 cum Clitus, ne ipse quidem satis sobrius, ad eos, qui infra ipsum cubabant, conversus Euripidis rettulit carmen, ita ut sonus magis quam sermo exaudiri posset a rege, quo significabatur, 29 male p187instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent, alieno enim sanguine partam gloriam intercipi. Itaque rex, cum suspicaretur malignius habitum esse sermonem, percontari proximos coepit, quid ex Clito audissent. 30 Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta commemorat, omnia praesentibus praeferens. 31 Hinc inter iuniores senesque orta contentio est: et rex, velut patienter audiret, quis Clitus obterebat laudes eius, ingentem iram conceperat. 32 Ceterum cum animo videretur imperaturus, si finem procaciter orto sermoni Clitus inponeret, nihil eo remittente magis exasperabatur. 33 Iamque Clitus etiam Parmenionem defendere audebat et Philippi de Atheniensibus victoriam Thebarum praeferebat excidio, non vino modo, sed etiam animi prava contentione provectus. 34 Ad ultimum, 'Si moriendum', inquit, 'est pro te, Clitus est primus: at cum victoriae arbitrium agis, praecipuum ferunt praemium,º qui procacissime patris tui memoriae inludunt. 35 Sogdianam regionem mihi attribuis, totiens rebellem et non modo indomitam, sed quae ne subigi quidem possit. Mittor ad feras bestias praecipitia ingenia sortitas. Sed, quae ad me pertinent, transeo. 36 Philippi milites spernis, oblitus, ni hic Atharrias senex iuniores pugnam detrectantes revocasset, adhuc nos circa Halicarnassum haesuros fuisse. 37 Quomodo igitur Asiam etiam cum istis iunioribus subiecisti? Verum est, ut opinor, quod avunculum tuum in Italia dixisse constat, ipsum in viros incidisse, te in feminas.' 38 Nihil ex omnibus inconsulte ac temere iactis regem magis moverat, quam Parmenionis cum honore mentio inlata. Dolorem tamen rex pressit, contentus iussisse, ut convivio excederet. 39 Nec quicquam aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius locutus foret, exprobraturum sibi fuisse vitam a semetipso datam: hoc enim superbe saepe iactasse. 40 Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iurgantes monentesque conabantur p188abducere. 41 Clitus, cum abstraheretur, ad pristinam violentiam ira quoque adiecta, suo pectore tergum illius esse defensum, nunc, postquam tanti meriti praeterierit tempus, etiam memoriam invisam esse, proclamat. 42 Attali quoque caedem obiciebat et ad ultimum Iovis, quem patrem sibi Alexander adsereret, oraculum eludens, veriora se regi quam patrem eius respondisse dicebat. 43 Iam tantum irae conceperat rex, quantum vix sobrius ferre potuisset. Enimvero olim mero sensibus victis ex lecto repente prosiluit. 44 Attoniti amici ne positis quidem, sed abiectis poculis consurgunt in eventum rei, quam tanto impetu acturus esset, intenti. 45 Alexander rapta lancea ex manibus armigeri Clitum adhuc eadem linguae intemperantia furentem percutere conatus a Ptolemaeo et Perdicca inhibetur. 46 Medium conplexi [et]º obluctari perseverantem morabantur: Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam abstulerant. 47 Ille militum fidem inplorans conprehendi se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset, exclamat signumque tuba dari, ut ad regiam armati coirent, iubet. 48 Tum vero Ptolemaeus et Perdiccas genibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseveret spatiumque potius animo det: omnia postero die iustius executurum. Sed clausae erant aures obstrepente ira. 49 Itaque impotens animi procurrit in regiae vestibulum et vigili excubanti hasta ablata constitit in aditu, quo necesse erat iis, qui simul cenaverant, egredi. Abierant ceteri. 50 Clitus ultimus sine lumine exibat. Quem rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in voce sceleris, quod parabat, atrocitas. 51 Et ille, iam non suae, sed regis irae memor, Clitum esse et de convivio exire respondit. 52 Haec dicentis latus hasta transfixit morientisque sanguine adspersus, 'I nunc,' inquit, 'ad Philippum et Parmenionem et Attalum.'

Caput II

1 Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque non futura, sed transacta perpendimus. Quippe rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate discussa magnitudinem facinoris sera aestimatione perspexit. 2 Videbat, tunc immodica libertate abusum, sed alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri, servatorem sui occisum. Detestabile carnificis ministerium occupaverat rex, verborum licentiam, quae vino poterat inputari, nefanda caede ultus. 3 Manabat toto vestibulo cruor paulo ante convivae: vigiles attoniti et stupentibus similes procul stabant liberioremque paenitentiam solitudo exciebat.º 4 Ergo hastam ex corpore iacentis evolsam retorsit in semet: iamque admoverat pectori, cum advolant vigiles et repugnanti e manibus extorquent adlevatumque in tabernaculum deferunt. 5 Ille humi prostraverat corpus gemitu eiulatuque miserabili totam personans regiam.º Laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur. 6 Inter has preces tota nox extracta est. Scrutantemque, num ira deorum ad tantum nefas actus esset, subit anniversarium sacrificium Libero Patri non esse redditum statuto tempore: itaque inter vinum et epulas caede commissa iram dei fuisse manifestam. 7 Ceterum magis eo movebatur, quod omnium amicorum animos videbat attonitos: neminem cum ipso sociare sermonem postea ausurum: vivendum esse in solitudine velut ferae bestiae terrenti alias timentique. 8 Prima deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc cruentum erat, iussit inferri. Quo posito ante ipsum lacrimis obortis, 'Hanc', inquit, 'nutrici meae gratiam rettuli, cuius duo filii apud Miletum pro mea gloria occubuere mortem, hic frater, unicum orbitatis solacium, a me inter epulas occisus est. 9 Quo nunc se conferet misera? Omnibus eius unus supersum, quem solum aequis oculis videre non poterit. Et ego servatorum meorum p190latro, revertar in patriam, ut ne dexteram quidem nutrici sine memoria calamitatis eius offerre possim!' 10 Et cum finis lacrimis querellisque non fieret, iussu amicorum corpus ablatum est. 11 Rex triduum iacuit inclusus. Quem ut armigeri corporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum inrumpunt diuque precibus ipsorum reluctatum aegre vicerunt, ut cibum caperet. 12 Quoque minus caedis puderet, iure interfectum Clitum Macedones decernunt sepultura quoque prohibituri, ni rex humari iussisset.

13 Igitur X diebus maxime ad confirmandum pudorem apud Maracanda consumptis cum parte exercitus Hephaestionem in regionem Bactrianam misit, commeatus in hiemem paraturum. 14 Quam Clito anteº destinaverat provinciam, Amyntae dedit: ipse Xenippa pervenit. Scythiae confinis est regio habitaturque pluribus ac frequentibus vicis, quia ubertas terrae non indigenas modo detinet, sed etiam advenas invitat. 15 Bactrianorum exulum, qui ab Alexandro defecerant, receptaculum fuerat. Sed postquam regem adventare conpertum est, pulsi ab incolis — II milia fere et D — congregantur. 16 Omnes equites erant, etiam in pace latrociniis adsueti: tum ferocia ingenia non bellum modo, sed etiam veniae desperatio efferaverat. Itaque ex inproviso adorti Amyntam, praetorem Alexandri, diu anceps proelium fecerant: 17 ad ultimum DCC suorum amissis, quorum CCC cepit, dedere terga victoribus, haud sane inulti, quippe LXXX Macedonum interfecerunt praeterque eos CCC et L saucii facti sunt. 18 Veniam tamen etiam post alteram defectionem impetraverunt.

19 His in fidem acceptis in regionem, quam Nautaca appellant, rex cum toto exercitu venit. Satrapes erat Sisimithres duobus ex sua matre filiis genitis: quippe apud eos parentibus stupro coire cum liberis fas est. 20 Is armatis popularibus fauces regionis, qua in artissimum cogitur, valido munimento saepserat.ºº Praeterfluebat p191torrens amnis, tergaº petra claudebat: hanc manu perviam incolae fecerant. 21 Sed aditu specus accipit lucem: interiora nisi inlato lumine obscura sunt.º Perpetuus cuniculus iter praebet in campos ignotumº nisi indigenis. 22 At Alexander, quamquam angustias naturali situ munitas validaº manu barbari tuebantur, tamen arietibus admotis munimenta, quae manu adiuncta erant, concussit fundisque et sagittis propugnantium plerosque deiecit: quos ubi dispersos fugavit, ruinas munimentorum supergressus ad petram admovit exercitum. 23 Ceterum interveniebat fluvius, coeuntibus aquis ex superiore fastigio in vallem, magnique operis videbatur tam vastam voraginem explere. 24 Caedi tamen arbores et saxa congeri iussit: ingensque barbaros pavor, rudes ad talia opera, concusserat excitatam molem subito cernentes. 25 Itaque rex ad deditionem metu posse conpelli ratus Oxarten misit nationis eiusdem, sed dicionis suae, qui suaderet duci, ut traderet petram. 26 Interim ad augendam formidinem et turres admovebantur et excussa tormentis tela micabant. Itaque verticem petrae omni alio praesidio damnato petiverunt. 27 At Oxartes trepidum diffidentemque rebus suis Sisimithrem coepit hortari, ut fidem quam vim Macedonum mallet experiri neu moraretur festinationem victoris exercitus in Indiam tendentis: cui quisquis semet offerret, in suum caput alienam cladem esse versurum. 28 Et ipse quidem Sisimithres deditionem adnuebat: ceterum mater eademque coniux morituram se ante denuntians, quam in ullius veniret potestatem, barbari animum ad honestiora quam tutiora converterat pudebatque libertatis maius esse apud feminas quam apud viros pretium. 29 Itaque dimisso internuntio pacis obsidionem ferre decreverat. Sed cum hostis vires suasque pensaret, rursus muliebris consilii, quod praeceps magis quam necessarium esse credebat, paenitere eum coepit. 30 Revocatoque strenue Oxarte futurum se in regis potestatemº respondit, unum precatus, ne voluntatem et consilium matris suae proderet, p192quo facilius venia illi quoque impetraretur. 31 Praemissum igitur Oxarten cum matre liberisque et totius cognationis grege sequebatur, ne expectato quidem fidei pignore, quod Oxartes promiserat. 32 Rex equite praemisso, qui reverti eos iuberet opperirique praesentiam ipsius, supervenit et victimis Minervae ac Victoriae caesis imperium Sisimithri restituit spe maioris etiam provinciae facta, si cum fide amicitiam ipsius coluisset. 33 Duos illi iuvenes patre tradente secum militaturos sequi iussit.

34 Relicta deinde phalange ad subigendos Sogdianos,º qui defecerant, cum equite processit. Arduum et inpeditum saxis iter primo utcumque tolerabant, mox equorum non ungulis modo attritis, sed corporibus etiam fatigatis sequi plerique non poterant et rarius subinde agmen fiebat pudorem, ut fere fit, immodico labore vincente. 35 Rex tamen subinde equos mutans sine intermissione fugientes insequebatur. Nobiles iuvenes comitari eum soliti defecerant praeter Philippum. Lysimachi erat frater, tum primum adultus et, quod facile adpareret, indolis rarae. 36 Is pedes — incredibile dictu — per D stadia vectum regem comitatus est, saepe equum suum offerente Lysimacho, nec tamen, ut digrederetur a rege, effici potuit, cum lorica indutus arma gestaret. 37 Idem, cum perventum esset in saltum, in quo se barbari abdiderant, nobilem edidit pugnam regemque comminus cum hoste dimicantem protexit. 38 Sed postquam barbari in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae stipiti se adplicuit. 39 Deinde ne illo quidem adminiculo sustinente manibus regis exceptus est, inter quas conlapsus extinguitur. 40 Maestum regem alius haud levis dolor excepit. Erigyius inter claros duces fuerat: quem extinctum esse paulo ante, quam reverteretur in castra, cognovit. Utriusque funus omni apparatu atque honore celebratum est. p193

Caput III

1 Dahas deinde statuerat petere: ibi namque Spitamenen esse cognoverat. Sed hanc quoque expeditionem, ut pleraque alia, fortuna indulgendo ei numquam fatigata pro absente transegit. Spitamenes uxoris immodico amore flagrabat: quam aegre fugamº et nova subinde exilia tolerantem, in omne discrimen comitem trahebat. 2 Illa malis fatigata identidem muliebres adhibere blanditias, ut tandem fugam sisteret victorisque Alexandri clementiam expertus placaret, quem effugere non posset. 3 Tres adulti erant liberi ex eo geniti: quos cum pectori patris admovisset, ut saltem eorum misereri vellet, orabat: et, quo efficaciores essent preces, haud procul erat Alexander. 4 Ille se prodi, non moneri ratus et formae profecto fiducia cupere eam quamprimum dedi Alexandro, acinacem strinxit percussurus uxorem, nisi prohibitus esset fratrum eius occursu. 5 Ceterum abire conspectu iubet addito metu mortis, si se oculis eius obtulisset, et ad desiderium levandum noctes agere inter pelices coepit. 6 Sed penitus haerens amor fastidio praesentium accensus est. Itaque rursus uni ei deditus orare non destitit, ut tali consilio abstineret patereturque sortem, quamcumque iis fortuna fecisset: sibi mortem deditione esse leviorem. 7 At illa purgare se, quod, quae utilia esse censebat, muliebriter forsitan, sed fida tamen mente suasisset: de cetero futuram in viri potestate. 8 Spitamenes simulato captus obsequio de die convivium apparari iubet vinoque et epulis gravis et semisomnus in cubiculum fertur. 9 Quem ut alto et gravi somno sopitum esse sensit uxor, gladium, quem veste occultaverat, stringit caputque eius abscisum cruore respersa servo suo conscio facinoris tradit. 10 Eodem comitante, sicuti erat cruenta veste, in Macedonum castra pervenit nuntiarique Alexandro iubet, esse, quae ex ipsa deberet adgnoscere. Ille protinus barbaram iussit admitti. 11 Quam ut respersam cruore conspexit, ratus ad deplorandam p194contumeliam venisse, dicere quae vellet iubet. 12 At illa servum, quem in vestibulo stare iusserat, introduci desideravit. Qui, quia caput Spitamenis veste tectum habebat, suspectus scrutantibus, quid occuleret, ostendit. 13 Confuderat oris exsanguis notas pallor nec, quis esset, nosci satis poterat. Ergo rex, certior factus humanum caput adferre eum, tabernaculo excessit percontatusque, quid rei sit, illo profitente cognoscit. 14 Variae hinc cogitationes invicem animum diversa agitantem commoverant. Meritum ingens in semet esse credebat, quod transfuga et proditor, tantis rebus, si vixisset, iniecturusº moram, interfectus esset: contra facinus ingens aversabatur, cum optime meritum de ipsa, communium parentem liberum, per insidias interemisset. 15 Vicit tamen gratiam meriti sceleris atrocitas denuntiarique iussit, ut excederet castris neu licentiae barbarae exemplar in Graecorum mores et mitia ingenia transferret. 16 Dahae Spitamenis caede conperta Dataphernen, defectionis eius participem, vinctum Alexandro seque dedunt. Ille maxima praesentium curarum parte liberatus convertit animum ad vindicandas iniurias eorum, quibus a praetoribus suis avare ac superbe imperabatur. 17 Ergo Phratapherni Hyrcaniam et Mardos cum Tapuris tradidit mandavitque, ut Phradaten, cui succedebat, ad se in custodiam mitteret. Arsami, Drangarumº praefecto, substitutus est Stasanor: Arsaces in Mediam missus, ut Oxydates inde decederet. Babylonia demortuo Mazaeo Stameni subiecta est.

Caput IV

1 His conpositis tertio mense ex hibernis movit exercitum, regionem quae Gazaba appellatur, aditurus. 2 Primus dies quietum iter praebuit: proximus ei nondum quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino non sine minis crescentis mali praeteriit. 3 Tertio ab omni parte caeli emicare fulgura et, nunc internitente luce, nunc condita, non oculos modo meantis exercitus sed etiam animos terrere coeperunt. 4 Erat prope continuus p195caeli fragor et passim cadentium fulminumº species visebatur attonitisque auribus stupens agmen nec progredi nec consistereº audebat. 5 Tum repente imber grandinem incutiens torrentis modo effunditur. Ac primo quidem armis suis tecti exceperant, sed iam nec retinere arma lubrica rigentesº manus poterant nec ipsi destinare, in quam regionem obverterent corpora, cum undique tempestatis violentia maior quam vitabatur occurreret. 6 Ergo ordinibus solutis per totum saltum errabundum agmen ferebatur. Multique prius metu quam labore defatigati prostraverant humi corpora, quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu adstrinxerat. 7 Alii se stipitibus arborum admoverant: id plurimis et adminiculum et suffugium erat. 8 Nec fallebat ipsos morti locum eligere, cum immobiles vitalis calor linqueret: sed grata erat pigritia corporum fatigatis nec recusabant extingui quiescendo. Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali insistebat lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat. 9 Rex unus tanti mali patiens circumire milites, contrahere dispersos, adlevare prostratos, ostendere procul evolutum ex tuguriis fumum hortarique, ut proxima quaeque suffugia occuparent. 10 Nec ulla res magis saluti fuit, quam quod multiplicato labore sufficientem malis, quis ipsiº cesserant, regem deserere erubescebant. 11 Ceterum efficacior in adversis necessitas quam ratio frigoris remedium invenit. Dolabris enim silvas sternere adgressi passim acervos struesque accenderunt. 12 Continenti incendio ardere crederes saltum et vix inter flammas agminibus relictum locum. Hic calor stupentia membra commovit paulatimque spiritus, quem continuerat rigor, meare libere coepit. 13 Excepere alios tecta barbarorum, quae in ultimo saltu abdita necessitas investigaverat: alios castra, quae in humido quidem, sed iam caeli mitescente saevitia locaverunt. Duo miliaºº militum atque lixarum calonumque pestis illa consumpsit. 14 Memoriae p196proditum est, quosdam adplicatos arborum truncis et non solum viventibus, sed etiam inter se conloquentibus similes esse conspectos durante adhuc habitu, in quo mors quemque deprehenderat. 15 Forte Macedo gregarius miles aegre sequeº et arma sustentans, tamen in castra pervenerat: quo viso rex, quamquam ipse tum maxime admoto igne refovebat artus, ex sella sua exsiluit torpentemque militem et vix compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere. 16 Ille diu nec, ubi requiesceret, nec, a quo esset exceptus, adgnovit. 17 Tandem recepto calore vitali, ut regiam sedem regemque vidit, territus surgit. Quem intuens Alexander, 'Ecquid intellegis, miles', inquit, 'quanto meliore sorte quam Persae sub rege vivatis? Illis enim in sella regis consedisse capital foret, tibi saluti fuit.' 18 Postero die convocatis amicis copiarumque ducibus pronuntiari iussit, ipsum omnia, quae amissa essent, redditurum. 19 Et promisso fides exstitit. Nam Sisimithres multa iumenta et camelorum II milia adduxit pecoraque et armenta: quae distributa pariter militem et damno et fame liberaverunt. 20 Rex, gratiam sibi relatam a Sisimithre praefatus, sex dierum cocta cibaria ferre milites iussit, Sacas petens. Totam hanc regionem depopulatus XXX milia pecorum ex praeda Sisimithri dono dat.

21 Inde pervenit in regionem, cui Oxyartes,º satrapes nobilis, praeerat, qui se regis potestati fideique permisit. Ille imperio ei reddito haud amplius, quam ut duo ex tribus filiis secum militarent, exegit. 22 Satrapes etiam eum, qui penes ipsum relinquebantur, tradit. Barbara opulentia convivium, quo regem accipiebat, instruxerat. 23 Id cum multa comitate celebraretur, introduci XXX nobiles virgines iussit. Inter quas erat filia ipsius, Roxane nomine, eximia corporis specie et decore habitus in barbaris raro. 24 Quae quamquam inter electas processerat, omnium tamen oculos convertit in se, maxime regis minus iam cupiditatibus suis imperantis inter obsequia fortunae, contra quam non p197satis cauta mortalitas est. 25 Itaque ille, qui uxorem Darei, qui duas filias virgines, quibus forma praeter Roxanen conparari nulla poterat, haud alio animo quam parentis adspexerat, tunc in amorem virgunculae, si regiae stirpi conpararetur, ignobilis ita effusus est, ut diceret ad stabiliendum regnum pertinere, Persas et Macedones conubio iungi: hoc uno modo et pudorem victis et superbiam victoribus detrahi posse. 26 Achillem quoque, a quo genus ipse deduceret, cum captiva coisse. Ne inferri nefas arbitretur, illamº matrimonii iure velle iungi. 27 Insperato gaudio laetus pater sermonem eius excipit. Et rex in medio cupiditatis ardore iussit adferri patrio more panem — hoc erat apud Macedonas sanctissimum coeuntium pignus, — quem divisum gladio uterque libabat. 28 Credo eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere voluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent. 29 Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit, e captiva geniturus, qui victoribus imperaret. 30 Pudebat amicos, super vinum et epulas socerum ex deditis esse delectum, sed post Cliti caedem libertate sublata vultu, qui maxime servit, adsentiebantur.

Caput V

1 Ceterum Indiam et inde Oceanum petiturus, ne quid a tergo, quod destinata inpedire posset, moveretur, ex omnibus provinciis XXX milia iuniorum legi iussit et ad se armata perduci, obsides simul habiturus et milites. 2 Craterum autem ad persequendos Haustanen et Catenen, qui ab ipso defecerant, misit: quorum Haustanes captus est, Catenes in proelio occisus. Polypercon quoque regionem, quae Bubacene appellatur, in dicionem redegit. 3 Itaque omnibus conpositis cogitationes in bellum Indicum vertit. Dives regio habebatur non auro modo, sed gemmis quoque margaritisque, ad luxum magis quam ad magnificentiam exculta. 4 Periti, militares auro et ebore fulgere, dicebant: p198itaque, necubi vinceretur, cum ceteris praestaret, scutis argenteas lamnas, equis frenos aureos addidit, loricas quoque alias auro, alias argento adornavit. CXX milia armatorum erant, quae regem ad id bellum sequebantur. 5 Iamque omnibus praeparatis, quod olim prava mente conceperat, tunc esse maturum ratus,º quonam modo caelestes honores usurparet, coepit agitare. Iovis filium non dici tantum se, sed etiam credi volebat, tamquam perinde animis imperare posset ac linguis:º 6 more Persarum Macedonas venerabundosº ipsum salutare prosternentes humi corpora. Non deerat talia concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis evertit. 7 Nec Macedonum haec erat culpa — nemo enim illorum quicquam ex patrio more labare sustinuit — sed Graecorum, qui professionem honestarum artium malis corruperant moribus. 8 Agis quidam Argivus, pessimorumº carminum post Choerilum conditor, et ex Sicilia Cleo — hic quidem non ingenii solum, sed etiam nationis vitio adulator — et cetera urbium suarum purgamenta propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus a rege praeferebantur.º Hi tum caelum illi aperiebant Herculemque et Patrem Liberum et cum Polluce Castorem novo numini cessuros esse iactabant. 9 Igitur festo die omni opulentia convivium exornari iubet, cui non Macedones modo et Graeci, principes amicorum, sed etiam barbari nobilesº adhiberentur. Cum quibus cum discubuisset rex, paulisper epulatus convivio egreditur. Cleo, sicut praeparatum erat, sermonem cum admiratione laudum eius instituit. 10 Merita deinde percensuit: quibus uno modo referri gratiam posse, si, quem intellegerent deum esse, confiterentur, exigua turis inpensa tanta beneficia pensaturi. 11 Persas quidem non pie solum, sed etiam prudenter reges suos inter deos colere: maiestatem enim imperii salutis esse tutelam. Ne Herculem quidem et Patrem Liberum prius dicatos deos, quam vicissent secum viventium invidiam: tantundem quoque posteros credere, quantum praesens p199aetas spopondisset. 12 Quodsi ceteri dubitent, semetipsum, cum rex inisset convivium, prostraturum humi corpus. Debere idem facere ceteros et in primis sapientia praeditos: ab illis enim cultus in regem exemplum esse prodendum. 13 Haud perplexe in Callisthenen dirigebatur oratio. Gravitas viri et prompta libertas invisa erat regi, quasi solus Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur. 14 Is tum silentio facto unum illum intuentibus ceteris, 'Si rex', inquit, 'sermoni tuo adfuisset, nullius profecto vox responsuri tibi desideraretur: ipse enim peteret, ne in peregrinos externosque ritus degenerare se cogeres neu rebus felicissime gestis invidiam tali adulatione contraheres. 15 Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo, nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum caelestesque honores non dare te regi, sedº auferre. Intervallo enim opus est, ut credatur deus, semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt. 16 Ego autem seram inmortalitatem precor regi, ut etº vita diuturna sit et aeterna maiestas. Hominem consequitur aliquando, nunquam comitatur divinitas. 17 Herculem modo et Patrem Liberum consecratae inmortalitatis exempla referebas. Credisne illos unius convivii decreto deos factos? Prius ab oculis mortalium amolita natura est, quam in caelum fama perveheret. 18 Scilicet ego et tu, Cleo, deos facimus: a nobis divinitatis suae auctoritatem accepturus est rex! Potentiam tuam experiri libet: fac aliquem regem, si deum potes facere. Facilius est caelum dare quam imperium. 19 Di propitii sine invidia, quae Cleo dixit, audierint eodemque cursu, quo fluxere adhuc res, ire patiantur. Nostris moribus velint nos esse contentos. Non pudet patriae, nec desidero, ad quem modum rex mihi colendus sit, a victis discere.º Quos equidem victores esse confiteor, si ab illis leges, quis vivamus, accipimus.' 20 Aequis auribus Callisthenes, veluti vindex publicae libertatis, audiebatur. Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem seniorum praecipue, quibus gravis erat p200inveterati moris externa mutatio. 21 Nec quicquam eorum, quae invicem iactata erant, rex ignorabat, cum post aulaea, quae lectis obduxerat, staret. Igitur ad Agin et Cleonem misit, ut sermone finito barbaros tantum, cum intrasset, procumbere suo more paterentur, et paulo post, quasi potiora quaedam egisset, convivium repetit. 22 Quem venerantibus Persis Polypercon, qui cubabat super regem, unum ex his mento contingentem humum per ludibrium coepit hortari, ut vehementius id quateret ad terram, elicuitque iram Alexandri, quam olim animo capere non poterat. Itaque rex, 'Tu autem', inquit, 'non veneraberis me? 23 An tibi uni digni videmur esse ludibrio?' Ille nec regem ludibrio nec se contemptu dignum esse respondit. 24 Tum detractum eum lecto rex praecipitat in terram et, cum is pronus corruisset, 'Videsne', inquit, 'idem te fecisse, quod in alio paulo ante ridebas?' Et tradi eo in custodiam iusso convivium solvit.

Caput VI

1 Polyperconti quidem postea castigato diu ignovit: in Callisthenem olim contumacia suspectum pervicacioris irae fuit. 2 Cuius explendae matura obvenit occasio. Mos erat, ut supra dictum est, principibus Macedonum adultos liberos regibus tradere ad munia haud multum servilibus ministeriis abhorrentia. 3 Excubabant servatis noctium vicibus proximi foribus eius aedis, in qua rex adquiescebat. Per hos pelices introducebantur alio aditu, quam quem armati obsidebant. 4 Iidem acceptos ab agasonibus equos, cum rex ascensurus esset, admovebant comitabanturque et venantem et in proeliis omnibus, artibus studiorum liberalium exculti. 5 Praecipuus honor habebatur, quod licebat sedentibus vesci cum rege. Castigandi eos verberibus nullius potestas praeter ipsum erat. 6 Haec cohors velut seminarium ducum praefectorumque apud Macedonas fuit: hinc habuere posteri reges, quorum stirpi post multas aetates Romani opes ademerunt. 7 Igitur p201Hermolaus, puer nobilis ex regia cohorte, cum aprum telo occupasset, quem rex ferire destinaverat, iussu eius verberibus adfectus est. Quam ignominiam aegre ferens deflere apud Sostratum coepit: ex eadem cohorte erat Sostratus, amore eius ardens. 8 Qui cum laceratum corpus, in quo deperibat, intueretur, forsitan olim ob aliam quoque causam regi infestus, iuvenem sua sponte iam motum data fide acceptaque perpulit, ut occidendi regem consilium secum iniret. 9 Nec puerili impetu rem executi sunt: quippe sollerter legerunt, quos in societatem sceleris adsciscerent. Nicostratum, Antipatrum Asclepiodorumque et Philotan placuit adsumi: per hos adiecti sunt Anticles, Elaptonius et Epimenes. Ceterum agendae rei haud sane facilis patebat via. 10 Opus erat eadem omnis coniuratos nocte excubare, ne ab expertibus consilii inpedirentur: forte autem alius alia nocte excubabat. 11 Itaque in permutandis stationum vicibus ceteroque apparatu exequendae rei XXX et duo dies absumpti sunt. 12 Aderat nox, qua coniurati excubare debebant, mutuaº fide laeti, cuius documentum tot dies fuerant. Neminem metus spesve mutaverat, tanta omnibus vel in regem ira vel fides inter ipsos fuit. 13 Stabant igitur ad fores aedisº eius, in qua rex vescebatur, ut convivio egressum in cubiculum deducerent. 14 Sed fortuna ipsius simulque epulantium comitas provexit omnes ad largius vinum: ludi etiam convivales extraxere tempus, nunc laetantibus coniuratis, quod sopitum adgressuri essent, nunc sollicitis, ne in lucem convivium extraheret. 15 Quippe alios in stationem oportebat prima luce succedere ipsorum post septimum diem reditura vice: nec sperare poterant in illud tempus omnibus duraturam fidem. 16 Ceterum cum iam lux adpeteret, et convivium solvitur et coniurati exceperunt regem, laeti occasionem exequendi sceleris admotam: cum mulier attonitae, ut creditum est, mentis conversari in regia solita, quia instinctu videbatur futura praedicere, non occurrit modo abeunti, sed etiam semet obiecit vultuque et oculis motum praeferens animi, ut rediret in convivium p202monuit. 17 Et ille per ludum, bene deos suadere, respondit revocatisque amicis in horam diei ferme secundam convivii tempus extraxit. 18 Iam alii ex cohorte in stationem successerant ante cubiculiº fores excubituri, adhuc tamen coniurati stabant vice officii sui expleta: adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt. 19 Rex benignius quam alias adlocutus discedere eos ad curanda corpora, quoniam tota nocte perstitissent, iubet. Data singulis L sestertia conlaudatique,º quod etiam aliis tradita vice tamen excubare perseverassent. 20 Illi tanta spe destituti domos abeunt. Et ceteri quidem expectabant stationis suae noctem: Epimenes sive comitate regis, qua ipsum inter coniuratos exceperat, repente mutatus, sive quia coeptis deos obstare credebat, fratri suo Eurylocho, quem antea expertem esse consilii voluerat, quid pararetur, aperit. 21 Omnibus Philotae supplicium in oculis erat. Itaque protinus inicit fratri manum et in regiam pervenit excitatisque custodibus corporis ad salutem regis pertinere, quae adferret, adfirmat. 22 Et tempus, quo venerant, et vultus, haud sane securi animi index, et maestitia e duobus alterius Ptolemaeum ac Leonnatum excubantes ad cubiculi limen excitaverunt. Itaque apertis foribus et lumine inlato sopitum mero ac somno excitant regem. Ille paulatim mente collecta, quid adferrent, interrogat. 23 Nec cunctatus Eurylochus non ex toto domum suam aversari deos dixit, quia frater ipsius, quamquam impium facinus ausus foret, tamen et paenitentiam eius ageret et per se potissimum profiteretur indicium. In eam ipsam noctem, quae decederet, insidias conparatas fuisse auctoresº scelesti consilii esse, quos minime crederet rex. 24 Tum Epimenes cuncta ordine consciorumque nomina exponit. Callisthenen non ut participem facinoris nominatum esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus vituperantium criminantiumque regem faciles aures praebere. 25 Quidam adiciunt, cum Hermolaus apud eum quoque verberatum se a rege quereretur, dixisse Callisthenen, p203meminisse debere eos iam viros esse: idque ad consolandam patientiam verberum an ad incitandum iuvenum dolorem dictum esset, in ambiguo fuisse. 26 Rex animi corporisque sopore discusso, cum tanti periculi, quo evaserat, imago oculis oberraret, Eurylochum L talentis et cuiusdam Tiridatis opulentis bonis protinus donat fratremque, antequam pro salute eius precaretur, restituit. 27 Sceleris autem auctores, inter quosº Callisthenen, vinctos adservari iubet: quibus in regiam adductis toto die et nocte proxima mero ac vigiliis gravis adquievit. 28 Postero autem frequens consilium adhibuit, cui patres propinquique eorum, de quibus agebatur, intererant, ne de sua quidem salute securi: quippe Macedonum more perire debebant, omnium devotis capitibus, qui sanguine contigissent reos. 29 Rexº introduci coniuratos praeter Callisthenen iussit: atque, quae agitaverant, sine cunctatione confessi sunt. 30 Increpantibus deinde universis eos ipse rex, quo suo merito tantum in semet cogitassent facinus, interrogat.

Caput VII

1 Stupentibus ceteris Hermolaus, 'Nos vero', inquit, 'quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia dominari.'º 2 Primus ex omnibus pater ipsius Sopolis, parricidam etiam parentis sui clamitans esse, consurgit et ad os manu obiecta scelere et malis insanientem ultra negat audiendum. 3 Rex inhibito patre dicere Hermolaum iubet, quae ex magistro didicisset Callisthene. Et Hermolaus, 'Utor', inquit, 'beneficio tuo et dico, quae nostris malis didici. 4 Quota pars Macedonum saevitiae tuae superest? Quotus quidem non e vilissimo sanguine? Attalus et Philotas et Parmenio et Lyncestes Alexander et Clitus, quantum ad hostes pertinet, vivunt, stant in acie, te clipeis suis protegunt et pro gloria tua, pro victoria vulnera excipiunt: quibus tu egregiam gratiam rettulisti. 5 Alius mensam tuam sanguine suo adspersit. Alius ne simplici p204quidem morte defunctus est: duces exercituum tuorum in eculeum inpositi Persis, quos vicerant, fuere spectaculo. Parmenio indicta causa trucidatus est, per quem Attalum occideras. 6 Invicem enim miserorum uteris manibus ad expetenda supplicia et, quos paulo ante ministros caedis habuisti, subito ab aliis iubes trucidari.' 7 Obstrepunt subinde cuncti Hermolao, pater supremum strinxerat ferrum, percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege: quippe Hermolaum dicere iussit petiitque, ut causas supplicii augentem patienter audirent. 8 Aegre ergo coercitis rursus Hermolaus: 'Quam liberaliter', inquit, 'pueris rudibus ad dicendum agere permittis! at Callisthenis vox carcere inclusa est, quia solus potest dicere. 9 Cur enim non producitur, cum etiam confessi audiuntur? nempe quia liberam vocem innocentis audire metuis ac ne vultum quidem pateris. 10 Atqui nihil eum fecisse contendo. Sunt hic, qui mecum rem pulcherrimam cogitaverunt: nemo est, qui conscium fuisse nobis Callisthenen dicat, cum morti olim destinatus sit a iustissimo et patientissimo rege. 11 Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum ut supervacuo et sordido abuteris sanguine! At tibi milia mulorum captivum aurum vehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sint. Quae tamen omnia tolerare potuimus, antequam nos barbaris dederes et novo more victores sub iugum mitteres. 12 Persarum te vestis et disciplina delectat, patrios mores exosus es. Persarum ergo, non Macedonum regem occidere voluimus et te transfugam belli iure persequimur. 13 Tu Macedonas voluisti genua tibi ponere venerarique te ut deum: tu Philippum patrem aversaris et, si quis deorum ante Iovem haberetur, fastidires etiam Iovem. 14 Miraris, si liberi homines superbiam tuam fere non possumus? Quid speramus ex te, quibus aut insontibus moriendum est aut, quod tristius morte est, in servitute vivendum? 15 Tu quidem, si emendari potes, multum mihi debes. Ex me enim scire coepisti, quid ingenui homines ferre non possint. p205De cetero parce:º quorum orbasº senectutem, suppliciis ne oneraveris. Nos iube duci ut, quod ex tua morte petieramus, consequamur ex nostra.' Haec Hermolaus.

Caput VIII

1 At rex: 'Quam falsa sint', inquit, 'quae iste tradita a magistro suo dixit, patientia mea ostendit. 2 Confessum enim ultimum facinus tamen non solum ipse audivi, sed ut vosº audiretis expressi, non inprudens, cum permisissem latroni huic dicere, usurum eaº rabie, qua conpulsus est, ut me, quem parentis loco colere deberet, vellet occidere. 3 Nuper cum procacius se in venatione gessisset, more patrio et ab antiquissimis Macedoniae regum usurpato castigari eum iussi. Hoc et oportetº fieri et feruntº a tutoribus pupilli, a maritis uxores, servis quoque pueros huius aetatis verberare concedimus. 4 Haec est saevitia in ipsum mea, quam inpia caede voluit ulcisci. Nam in ceteros, qui mihi permittunt uti ingenio meo, quam mitis sim, — non ignoratis — commemorare supervacuum est. 5 Hermolao parricidarum supplicia non probari, cum eadem ipse meruerit, minime hercule admiror. Nam cum Parmenionem et Philotam laudat, suae servit causae. 6 Lyncestem vero Alexandrum bis insidiatum capiti meo liberavi, rursus [a duobus indicibus]º convictum per trienniumºº tamen distuli, donec vos postularetis, ut tandem debito supplicio scelus lueret. 7 Attalum, antequam rex essem, hostem meo capiti fuisse meministis. Clitus utinam non coegisset me sibi irasci! cuius temerariam linguam probra dicentis mihi et vobis diutius tuli, quam ille eadem me dicentem tulisset. 8 Regum ducumque clementia non in ipsorum modo, sed etiam in illorum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio mitigantur imperia: ubi vero reverentia excessit animis et summa imis confundi videmus,º vi opus est, ut vim repellamus. 9 Sed quid ergo mirer istum crudelitatem mihi obiecisse, qui avaritiam exprobrare ausus sit? Nolo singulos vestrum p206excitare, ne invisam mihi liberalitatem meam faciam, si pudori vestro gravem fecero. Totum exercitum adspicite: qui paulo ante nihil praeter arma habebat, nunc argenteis cubat lectis: mensas auro onerant, servorum greges ducunt, spolia de hostibus sustinere non possunt. 10 At enim Persae, quos vicimus, in magno honore sunt apud me! Equidemº moderationis meae certissimum indicium est, quod ne victis quidem superbe impero. Veni enim in Asiam, non ut funditus everterem gentes nec ut dimidia parte terrarum solitudinem facerem, sed ut illos, quos bello subegissem, victoriae meae non paeniteret. 11 Itaque militant vobiscum, pro imperio vestro sanguinem fundunt, qui superbe habiti rebellassent. Non est diuturna possessio, in quam gladio inducimur: beneficiorum gratia sempiterna est. 12 Si habere Asiam, non transire volumus, cum his communicanda est nostra clementia: horum fides stabile et aeternum faciet imperium. Et sane plus habemus, quam capimus.º Insatiabilis autem avaritiaº est adhuc inplere velle, quod iam circumfluit. Verumtamen eorum moresº in Macedonas transfundo!º 13 In multis enim gentibus esse video, quae non erubescamus imitari: nec aliter tantum imperium apte regi potest, quam ut quaedam et tradamus illis et ab isdem discamus. 14 Illud paene dignum risu fuit, quod Hermolaus postulabat a me, ut aversarer Iovem, cuius oraculo adgnoscor. 15 An etiam, quid di respondeant, in mea potestate est? Obtulit nomen filii mihi: recipere ipsis rebus, quas agimus, haud alienum fuit. Utinam Indi quoque deum esse me credant! Fama enim bella constant et saepe etiam, quod falso creditum est, veri vicem obtinuit. 16 An me luxuriae indulgentem putatis arma vestra auro argentoque adornasse? Adsuetis nihil vilius hac videreº materia volui ostendere, Macedonas invictos ceteris ne auro quidem vinci. 17 Oculos ergo primum eorum sordida omnia et humilia expectantiumº capiam et docebo, nos non auri aut argenti cupidos, sed orbem terrarum subacturos p207venire. Quam gloriam tu, parricida, intercipere voluisti et Macedonas rege adempto devictis gentibus dedere. 18 Ac nuncº mones me, ut vestris parentibus parcam! Non oportebat quidem vos scire, quid de his statuissem, quo tristiores periretis, si qua vobis parentum memoria et cura est: sed olim istum morem occidendi cum scelestis insontes propinquos parentesque solvi et profiteor in eodem honore futuros omnes eos, in quo fuerunt. 19 Iam tuumº Callisthenen, cui uni vir videris, quia latro es, scio, cur produci velis: ut coram his probra, quae in me modo iecisti, undeº audisti, illius quoque ore referantur. Quem, si Macedo esset, tecum introduxissem, dignissimum te discipulo magistrum: nunc Olynthio non idem iuris est.' 20 Post haec consilium dimisit tradique damnatos hominibus, qui ex eadem cohorte erant, iussit. Illi, ut fidem suam saevitia regi adprobarent, excruciatos necaverunt. 21 Callisthenes quoque tortus interiit, initi consilii in caput regis innoxius sed haudquaquam aulae et adsentantium accommodatus ingenio. 22 Itaque nullius caedes maiorem apud Graecos Alexandro excitavit invidiam, quod praeditum optimis moribus artibusque, a quo revocatus ad vitam erat, cum interfecto Clito mori perseveraret, non tantum occiderit, sed etiam torserit indicta quidem causa. 23 Quam crudelitatem sera paenitentia consecuta est.

Caput IX

1 Sed ne otium serendis rumoribus natum aleret, in Indiam movit, semper bello quam post victoriam clarior. 2 India tota ferme spectat orientem, minus in latitudinem quam recta regione spatiosa. 3 Quae austrum accipiunt, in altius terrae fastigium excedunt: plana sunt cetera multisque inclitis amnibus Caucaso monte ortis placidum per campos iter praebent. 4 Indus gelidior est quam ceteri: aquas vehit a colore maris haud multum abhorrentes. 5 Ganges, omnium ab Oriente fluvius eximius, ad meridianam regionemº decurrit et p208magnorum montium iuga recto alveo stringit: inde eumº obiectae rupes inclinant ad orientem. 6 Alter, quiº rubro mari accipitur, Indus,º ripas multasque arbores cum magna soli parte exsorbet, saxis quoque inpeditus, quisº crebro reverberatur: 7 ubi mollius solum reperit, stagnat insulasque molitur. 8 Acesines eum auget: decursurum in mare Indusº intercipit magnoque motu amnis uterque colliditur, quippe asperum os influenti obicit nec repercussae aquae cedunt. 9 Diardines minus celeber auditu est, quia per ultima Indiae currit: ceterum non crocodilos modo uti Nilusº sed etiam delphinos ignotasque aliis gentibus beluas alit.º10 Etymandrus, crebris flexibus subinde curvatus, ab accolis rigantibusºº carpitur: ea causa est, cur tenues reliquias sine nomine in mare emittat. 11 Multis praeter hos amnibus tota regio dividitur, sed ignobilibus, quia non adeo notaº interfluunt. 12 Ceterum quae propiora sunt mari, aquilone maxime deuruntur:º is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat ita alendis frugibus mitia.º 13 Sed adeo in illa plaga mundus statas temporum vices mutat, ut, cum alia fervore solis exaestuant, Indiam nives obruant, rursusque, ubi cetera rigent, illic intolerandus aestus existat. Nec, cur ibiº se natura verterit, patet causa.º 14 Mare certe, quo adluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris. Ab Erythro rege inditum est nomen, propter quod ignari rubere aquas credunt.

15 Terra lini ferax: inde plerique sunt vestes. Libri arborum teneri haud secus quam chartae litterarum notas capiunt. 16 Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt,º animalia invisitata ceteris gentibus nisi invecta. Eadem terra rhinocerotas alit, non generat. 17 Elephantorum maior est vis, quam quos in Africa domitant, et viribus magnitudo respondet. 18 Aurum flumina vehunt, quae leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt. 19 Gemmas margaritasque mare litoribus infundit: neque alia illis maior opulentiae causa est, utique postquam vitiorum commercium p209vulgavere in exteras gentes: quippe aestimantur purgamenta exaestuantis freti pretio, quod libido constituit. 20 Ingenia hominum, sicut ubique, apud illos locorum quoque situs format. 21 Corpora usque pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis vinciunt, lapilli ex auribus pendent, brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent. 22 Capillum pectunt saepius, quam tondent, mentum semper intonsum est, reliquam oris cutem ad speciem levitatis exaequant. 23 Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, super omnium gentium vitia. Cum rex semetº in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt totumque iter, per quod ferri destinavit, odoribus conplent. 24 Aurea lectica margaritis circumpendentibus recubat, distincta sunt auro et purpura carbasa, quae indutus est: 25 lecticam sequuntur armati corporisque custodes, inter quos ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere docuerunt. 26 Regia auratas columnas habet: totas eas vitis auro caelata percurrit aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteae effigies opera distinguunt. 27 Regia adeuntibus patet, cum capillum pectit atque ornat: tunc responsa legationibus,º tunc iura popularibus reddit. Demptis soleis odoribus inlinuntur pedes. 28 Venatus maximus labor est inclusa vivario animalia inter vota cantusque pelicum figere. Binum cubitorum sagittae sunt, quas emittunt maiore nisu quam effectu, quippe telum, cuius in levitate vis omnis est, inhabili pondere oneratur. 29 Breviora itinera equo conficit: longior ubi expeditio est, elephanti vehunt currum et tantarum beluarum corpora tota contegunt auro. Ac ne quid perditis moribus desit, lecticis aureis pelicum longus ordo sequitur: separatum a reginae ordine agmen est aequatque luxuriam. 30 Feminae epulas parant. Ab isdem vinum ministratur, cuius omnibus Indis largus est usus. Regem mero somnoque sopitum in cubiculum pelices referunt, patrio carmine noctium invocantes p210deos. 31 Quis credat inter haec vitia curam esse sapientiae? Unum agreste et horridum genus est, quod sapientes vocant. 32 Apud hos occupare fati diem pulchrum et vivos se cremari iubent, quibus autº segnis aetas aut incommoda valitudo est. Expectatam mortem pro dedecore vitae habent nec ullus corporibus, quae senectus solvit, honos redditur: inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit. 33 Illi, qui in urbibus publicis moribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura praedicere. Nec quemquam admovere leti diem credunt, cui expectare interrito liceat. 34 Deos putant, quidquid colere coeperunt, arbores maxime, quas violare capital est. 35 Menses in quinos denos discripserunt dies, anni plena spatia servantur. 36 Lunae cursu notant tempora, non, ut plerique, cum orbem sidus inplevit, sed cum se curvare coepit in cornua, et idcirco breviores habent menses, quiaº spatium eorum ad hunc lunae modum dirigunt. 37 Multa et alia traduntur, quibus morari ordinem rerum haud sane operaeº videbatur.

Caput X

1 Igitur Alexandro finis Indiae ingresso gentium suarum reguli occurrerunt imperata facturi, illum tertium Iove genitum ad ipsos pervenisse memorantes: Patrem Liberum atque Herculem fama cognitos esse, ipsum coram adesse cernique. 2 Rex benigne exceptos sequi iussit, isdem itinerum ducibus usurus. Ceterum cum amplius nemo occurreret, Hephaestionem et Perdiccan cum copiarum parte praemisit ad subigendos, qui aversarentur imperium, iussitque ad flumen Indum procedere et navigia facere, quis in ulteriora transportari posset exercitus. 3 Illi, quia plura flumina superanda erant, sic iunxere naves, ut solutae plaustris vehi possent rursusque coniungi. 4 Post se Cratero cum phalange iusso sequi equitatum ac levem armaturam eduxit eosque, qui occurrerent, levi proelio in urbem proximam conpulit. Iam supervenerat Craterus. p2115 Itaque ut principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonum expertae, praecipit, ne cui parceretur, munimentis urbis, quam obsidebat, incensis. 6 Ceterum, dum obequitat moenibus, sagitta ictus. Cepit tamen oppidum et omnibus incolis eius trucidatis etiam in tecta saevitum est.

7 Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem pervenit. Forte castris ante ipsa moenia in silvestri loco positis nocturnum frigus vehementius quam alias horrore corpora adfecit opportunumque remedium ignis oblatum est: 8 caesis quippe silvis flammam excitaverunt. Quae lignisº alita oppidanorum sepulcra conprehendit. Vetusta cedro erant facta conceptumque ignem late fudere, donec omnia solo aequata sunt. 9 Et ex urbe primum canum latratus, deinde etiam hominum fremitus auditus est. Tunc et oppidani hostem et Macedones ad urbem ipsos venisse cognoscunt. 10 Iamque rex eduxerat copias et moenia obsidebat, cum hostium, qui discrimen temptaverant, obruti telis sunt. Aliis ergo deditionem, aliis pugnam experiri placebat, quorum dubitatione conperta circumsideri tantum eos et abstineri caedibus iussit: tandemque obsidionis malis fatigati dedidere se. 11 A Libero Patre conditos se esse dicebant et vera haec origo erat. 12 Sita est sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant. Inde Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femine Liberum Patrem esse celatum. 13 Rex situ montis cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus verticem eius ascendit. Multa hedera vitisque toto gignitur monte, multae perennes aquae manant. 14 Pomorum quoque varii salubresque suci sunt sua sponte fortuitorum seminumº fruges humo nutriente. Lauri baccarisque et inulaeº multa in illis rupibus agrestis est silva. 15 Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae ac vitium folia decerperent redimitique fronde toto nemore similes bacchantibus vagarentur. 16 Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris eius deum adorantium iuga montis p212resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere fit, in omnes se repenteº vulgasset. 17 Quippe velut in media pace per herbas adgestamque frondem prostravere corpora. Et rex fortuitam laetitiam non aversatus large ad epulas omnibus praebitis per X dies Libero Patri operatum habuit exercitum. 18 Quis neget eximiam quoque gloriam saepius fortunae quam virtutis esse beneficium? quippe ne epulantes quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis, haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus. Eadem felicitas ab Oceano revertentes temulentos commissantesque inter ora hostium texit.

19 Hinc ad regionem, quae Daedala vocatur, perventum est. Deseruerant incolae sedes et in avios silvestresque montes confugerant. Ergo Acadira transit aequeº usta et destituta incolentium fuga. 20 Itaque rationem belli necessitas mutavit. Divisis enim copiis pluribus simul locis arma ostendit, oppressique, ubi non expectaverant hostem, omni clade perdomiti sunt. 21 Ptolemaeus plurimas urbes, Alexander maximas cepit: rursusque, quas distribuerat, copias iunxit. 22 Superato deinde Choaspe amne Coenon in obsidione urbis opulentae — Beira incolae vocant — reliquit: ipse ad Mazagas venit. Nuper Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo regioni urbique praeerat mater eius Cleophis. 23 XXXVIII milia peditum tuebantur urbem non situ solum, sed etiam opere munitam. Nam qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque ripis aditum ad urbem inpedit. 24 Ad occidentem et a meridie velut de industria rupes praealtas obmolita natura est, infra quas cavernae et voragines longa vetustate in altum cavatae iacent, quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est. 25 XXXV stadium murus urbem conplectitur, cuius imaºº saxo, superiora crudo latereº sunt structa. Lateri vinculum lapides sunt, quos interposuere, ut duriori materiae fragilis incumberet, simulque terra humore diluta. 26 Ne tamen universa consideret p213moles,º inpositae erant trabes validae, quibus iniecta tabulata muros et tegebant et pervios fecerant. 27 Haec munimenta contemplantem Alexandrum consiliique incertum, quia nec cavernas nisi aggere poterat inplere nec tormenta aliter muris admovere, quidam e muro sagitta percussit eum.º 28 Forte in suram incidit telum: cuius spiculo evolso admoveri equum iussit, quo vectus ne obligato quidem vulnere haud segnius destinata exequebatur. 29 Ceterum cum crus saucium penderet et cruore siccato frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis aegri vitia sentire. 30 Non tamen ante se recepit in castra, quam cuncta perspexit et, quae fieri vellet, edixit. Ergo, sicut imperatum erat, alii extra urbem tecta demoliebantur ingentemque vim materiae faciendo aggeri detrahebant, alii magnarum arborum stipites cum ramis ac moles saxorum in cavernas deiciebant. 31 Iamque agger aequaverat summae fastigium terrae. Itaque turres erigebant, quae opera ingenti militum ardore intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea visenda rex nondum obducta vulneri cicatrice processit laudatisque militibus admoveri machinas iussit, e quibus ingens vis telorum in propugnatores effusa est. 32 Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles turres tantasque moles nulla ope, quae cerneretur, admotasº deorum numine agi credebant: pila quoque muralia et excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire mortalibus. 33 Itaque desperata urbis tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter deditionem patebat,º legati ad regem descenderunt veniam petituri. 34 Qua inpetrata regina venit cum magno nobilium feminarum grege aureis pateris vina libantium. 35 Ipsa genibus regis parvo filio admoto non veniam modo, sed etiam pristinae fortunae inpetravit decus: quippe appellata regina est. 36 Et credidere quidam plus formae quam miserationi datum. Puero certeº postea ex ea utcumque genito Alexandro fuit nomen. p214

Caput XI

1 Hinc Polypercon ad urbem Noram cum exercitu missus inconditos oppidanos proelio vicit: intra munimenta conpulsos secutus urbem in dicionem redegit. 2 Multa ignobilia oppida deserta a suis venere in regis potestatem. Quorum incolae armati petram Aornin nomine occupaverunt. Hanc ab Hercule frustra obsessam esse terraeque motu coactum absistere fama vulgaverat. 3 Inopem consilii Alexandrum, quia undique praeceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operae esset,º aditum se monstraturum esse promittens. 4 LXXX talenta constituit daturum Alexander et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exequenda, quae obtulerat, dimisit. 5 Leviter armatis dux datus est Mylleas,º scriba regis. Hos enim circuitu, quoº fallerent hostem, in summum iugum placebat evadere. 6 Petra non, ut pleraeque, modicis ac mollibus clivis in sublime fastigium crescit, sed in metae maxime modum erecta est, cuius imaº spatiosiora sunt, altiora in artius coeunt, summa in acutum cacumen exurgunt. 7 Radices eius Indus amnis subit, praealtus, utrimque asperis ripis: ab altera parte voragines eluviesque praeruptae sunt. 8 Nec alia expugnandi patebat via, quam ut replerentur. Ad manum silva erat, quam rex ita caedi iussit, ut nudi stipites iacerentur, quippe rami fronde vestiti inpedissent ferentes. Ipse primus truncam arborem iecit clamorque exercitus, index alacritatis, secutus est nullo detrectante munus, quod rex occupasset. 9 Intra septimum diem cavernas expleverant, cum rex sagittarios et Agrianos iubet per ardua niti: iuvenesque promptissimos ex sua cohorte XXX delegit. 10 Duces his dati sunt Charus et Alexander, quem rex nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit. Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum regem discrimen subire non placuit: 11 sed ut signum tuba datum est, vir audaciae promptae conversus ad p215corporis custodes sequi se iubet primusque invadit in rupem. Nec deinde quisquam Macedonum substitit relictisque stationibus sua sponte regem sequebantur. 12 Multorum miserabilis fuit casus, quos ex praerupta rupe lapsos amnis praeterfluens hausit, triste spectaculum etiam non periclitantibus: cum vero alieno exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum misericordia versa non extinctos, sed semetipsos deflebant. 13 Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire non possent, ingentia saxa in subeuntes provolventibus barbaris, quis perculsiº instabili et lubrico gradu praecipites recidebant. 14 Evaserant tamen Alexander et Charus, quos cum XXX delectis praemiserat rex, et iam pugnare comminus coeperant: sed cum superne tela barbari ingererent, saepius ipsi feriebantur quam vulnerabant. 15 Ergo Alexander et nominis sui et promissi memor, dum acrius quam cautius dimicat, confossus undique obruitur. 16 Quem ut Charus iacentem conspexit, ruere in hostem omnium praeter ultionem immemor coepit multosque hasta, quosdam gladio interemit. Sed cum tot unum incesserent manus, super amici corpus procubuit exanimis. 17 Haud secus, quam par erat, promptissimorum iuvenum ceterorumque militum interitu commotus rex signum receptui dedit. 18 Saluti fuit, quod sensim et intrepidi se receperunt et barbari hostem depulisse contenti non institere cedentibus. 19 Ceterum Alexander cum statuisset desistere incepto — quippe nulla spes potiundae petrae offerebatur — tamen speciem ostendit in obsidione perseverantis, nam et itinera obsideri iussit et turres admoveri et fatigatis alios succedere. 20 Cuius pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non fiduciae modo, sed etiam victoriae epulati sunt, tympana suo more pulsantes. 21 Tertia vero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri, ceterum ex tota petra faces refulgebant, quas accenderant barbari, ut tutior esset ipsis fuga obscura nocte per invia saxa cursuris. p21622 Rex Balacro, qui specularetur, praemisso cognoscit petram fuga Indorum esse desertam. Tum dato signo, ut universi conclamarent, inconposite fugientibus metum incussit: 23 multique, tamquam adesset hostis, per lubrica saxa perque invias cotes praecipitati occiderunt, plures aliqua membrorum parte mulcati ab integris deserti sunt. 24 Rex locorum magis quam hostium victor tamen magnae victoriae speciem sacrificiisº et cultu deum fecit. Arae in petra locatae sunt Minervae Victoriaeque. 25 Ducibus itineris, quo subire iusserat leviter armatos, etsi promissis minora praestiterant, pretium cum fide redditum est, petrae regionisque ei adiunctae Sisocosto tutela permissa.

Caput XII

1 Inde processit Ecbolima et, cum angustias itineris obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam conperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum modicis itineribus tradidit. 2 Ipse praegressus perº funditores ac sagittarios deturbatis, qui obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit. 3 Indi, sive odio ducis sive gratiam victoris inituri, Ericen fugientem adorti interemerunt caputque eius atque arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto inpunitatem dedit, honorem denegavit exemplo.

4 Hinc ad flumen Indum sextisdecumis castris pervenit omniaque, ut praeceperat, ad traiciendum praeparata ab Hephaestione repperit. 5 Regnabat in ea regione Omphis, qui patri quoque fuerat auctor dedendi regnum Alexandro et post mortem parentis legatos miserat, qui consulerent eum, regnare se interim vellet an privatum opperiri eius adventum. 6 Permissoque, ut regnaret, non tamen ius datum usurpare sustinuit. Is benigne quidem exceperat Hephaestionem, gratuitum frumentum copiis eius admensus, non tamen ei occurrerat, ne fidem ullius nisi regis experiretur. 7 Itaque venienti obviam cum armato exercitu egressus est, elephanti quoque per modica intervalla militum p217agmini immixti procul castellorum fecerant speciem. 8 Ac primo Alexander non socium, sed hostem adventare credebat iamque et ipse arma milites capere et equites discedereº in cornua iusserat, paratus ad pugnam. At Indus cognito Macedonum errore iussis subsistere ceteris ipse concitat equum, quo vehebatur: idem Alexander quoque fecit, sive hostis sive amicus occurreret, vel sua virtute vel illius fide tutus. 9 Coiere,º quod ex utriusque vultu posset intellegi, amicis animis: ceterum sine interprete non poterat conseri sermo. Itaque adhibito eo barbarus occurrisse se dixit cum exercitu totas imperii vires protinus traditurum nec expectasse,ºº dum per nuntios daretur fides. 10 Corpus suum et regnum permittere illi, quem sciret gloriae militantem nihil magis quam famam timere perfidiae. Laetus simplicitate barbari rex et dexteram, fidei suae pignus, dedit et regnum restituit. 11 LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandro, multaque pecora eximiae magnitudinis, tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum. 12 Quaerenti Alexandro, plures agricultores haberet an milites, cum duobus regibus bellanti sibi maiore militum quam agrestium manu opus esse respondit. 13 Abisares et Porus erant, sed in Poro eminebat auctoritas. Uterque ultra Hydaspen amnem regebat et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreverat. 14 Omphis permittente Alexandro et regium insigne sumpsit et more gentis suae nomen, quod patris fuerat: Taxilen appellavere populares sequente nomine imperium, in quemcumque transiret. 15 Igitur cum per triduum hospitaliter Alexandrum accepisset, quarto die et, quantum frumenti copiis, quas Hephaestion duxerat, praebitum a se esset, ostendit et aureas coronas ipsi amicisque omnibus, praeter haec signati argenti LXXX talenta dono dedit. 16 Qua benignitate eius Alexander mire laetus et, quae is dederat, remisit et mille talenta ex praeda, quam vehebat, adiecit multaque convalia ex auro et argento vasa, plurimum Persicae vestis, XXX equos ex p218suis cum iisdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum veherent. 17 Quae liberalitas sicut barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit. E quibus Meleager super cenam largiore vino usus gratulari se Alexandro dixit, quod saltem in India repperisset dignum talentis mille. 18 Rex haud oblitus, quam aegre tulisset, quod Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram quidem tenuit sed dixit, invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta.

Caput XIII

1 Postero die legati Abisarae adiere regem. Omnia dicioni eius, ita ut mandatum erat, permittebant firmataque invicem fide remittuntur ad regem. 2 Porum quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse conpelli, misit ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei, ut stipendium penderet et in primo suorum finium aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum sese respondit, ut intranti regnum suum praesto esset, sed armatus. 3 Iam Hydaspen Alexander superare decreverat, cum Barzaentes, defectionis Arachosiis auctor, vinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur, opportunum adversus Indos auxilium, quippe plus in beluis quam in exercitu spei ac virium illis erat. 4 Samaxus quoque,º rex exiguae partis Indorum, qui Barzaenti se coniunxerat, vinctus adductus est. 5 Igitur transfuga et regulo in custodiam, elephantis autem Taxili traditis ad amnem Hydaspen pervenit, in cuius ulteriore ripa Porus consederat transitu prohibiturus hostem. 6 CLXXX et V elephantos obiecerat eximio corporum robore ultraque eos currus CCC et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante dictum est, gravioribus telis, quam ut apte excuti possent. 7 Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas eminens armaque auro et argento distincta corpus rarae magnitudinis honestabant. Par animus robori corporis et, quanta inter rudes poterat esse, sapientia. 8 Macedonas non conspectus hostium solum, sed etiam p219fluminis, quod transeundum erat, magnitudo terrebat. IIII in latitudinem stadia diffusus profundo alveo et nusquam vada aperiente speciem vasti maris fecerat. 9 Nec pro spatio aquarum late stagnantium impetum coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis torrens et elisus ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant pluribus locis undae repercussae. 10 Terribilior facies erat ripae, quam equi virique conpleverant. Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatae horrendo stridore aures fatigabant. 11 Hinc amnis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pectora et saepe se experta inproviso tamen pavore percusserant. Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant. 12 Erant in medio amne insulae crebrae, in quas et Indi et Macedones nantes levatis super capita armis transibant. Ibi levia proelia conserebantur et uterque rex parvae rei discrimine summae experiebatur eventum. 13 Ceterum in Macedonum exercitu temeritate atque audacia insignes fuere Symmachus et Nicanor, nobiles iuvenes et perpetua partium felicitate ad spernendum omne periculum accensi. 14 Quis ducibus promptissimi iuvenum lanceis modo armati transnavere in insulam, quam frequens hostis tenebat, multosque Indorum, nulla re melius quam audacia armati, interemerunt. 15 Abire cum gloria poterant, si umquam temeritas felix inveniret modum: sed dum supervenientes contemptim et superbe quoque expectant, circumventi ab iis, qui occulti enaverant, eminus obruti telis sunt. 16 Qui effugerant hostem, aut impetu amnis ablati sunt aut verticibus inpliciti. Eaque pugna multum Pori fiduciam erexit cuncta cernentis e ripa. 17 Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit. Erat insula in flumine amplior ceteris, silvestris eadem et tegendis insidiis apta. Fossa quoque praealta haud procul ripa, quam tenebat ipse, non pedites modo, sed etiam cum equis viros poterat abscondere. 18 Igitur ut a custodia huius opportunitatis p220oculos hostium averteret, Ptolemaeum omnibus turmis obequitare iussit procul insula et subinde Indos clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret. 19 Per conplures dies Ptolemaeus id fecit eoque consilio Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere simulabat, coegit advertere. 20 Iam extra conspectum hostis insula erat. Alexander in diversa parte ripae statui suum tabernaculum iussit adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi. 21 Attalum etiam, aequalem sibi et haud disparem habitu oris et corporis, utique cum procul viseretur, veste regia exornat praebiturum speciem, ipsum regem illi ripae praesidere nec cogitareº de transitu. 22 Huius consilii effectum primo morata tempestas est, mox adiuvit, incommoda quoque ad bonos eventus vertente fortuna. 23 Traicere amnem cum ceteris copiis in regionem insulae, de qua ante dictum est, parabat, averso hoste in eos, qui cum Ptolemaeo inferiorem obsederant ripam, cum procella imbremº vix sub tectis tolerabilem effundit: obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis ratibusque desertis. Sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat audiri. 24 Deinde momento temporis repressus est imber, ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem vixque conloquentium inter ipsos facies noscitarentur. 25 Terruisset alium obducta nox caelo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente. At rexº periculo gloriam accersens etº obscuritatem, quae ceteros terrebat, 26 suam occasionem ratus dato signo, ut omnes silentio ascenderent in rates, eam, qua ipse vehebatur, primam iussit expelli. 27 Vacua erat ab hostibus ripa, quae petebatur, quippe adhuc Porus Ptolemaeum tantum intuebatur. Una ergo navi, quam petrae fluctus inliserat, haerente ceterae evadunt: armaque capere milites et ire in ordinesº iussit. p221

Caput XIV

1 Iamque agmen in cornua divisum ipse ducebat, cum Poro nuntiatur armis virisque ripam obtineri et rerum adesse discrimen. Ac primo humani ingenii vitio spei suae indulgens Abisaren belli socium — et ita convenerat — adventare credebat. 2 Mox liquidiore luce aperiente aciem hostiumº C quadrigas et IIII milia equitum venienti agmini obiecit. Dux erat copiarum, quas praemisit, Hages, frater ipsius, summa virium in curribus. 3 Senos viros singuli vehebant, duos clipeatos, duos sagittarios, ab utroque latere dispositos: aurigae erant ceteri, haud sane inermes, quippe iacula conplura, ubi comminus proeliandum erat, omissis habenis in hostem ingerebant. Ceterum vix ullus usus huius auxilii eo die fuit. 4 Namque, ut supra dictum est, imber violentius quam alias fusus campos lubricos et inequitabiles fecerat gravesque et propemodum inmobiles currus inluvie ac voraginibus haerebant. 5 Contra Alexander expedito ac levi agmine strenue invectus est. Scythae et Dahae primi omnium invasere Indos, Perdiccam deinde cum equitibus in dextrum cornu hostium emisit. 6 Iam undique pugna se moverat, cum ii, qui currus agebant, illud ultimum auxilium suorum rati effusis habenis in medium discrimen ruere coeperunt. Anceps id malum utrisque erat. 7 Nam et Macedonum pedites primo impetu obterebantur et per lubrica atque invia inmissi currus excutiebant eos, a quibus regebantur: 8 aliorum turbati equi non in voragines modo lacunasque, sed etiam in amnem praecipitavere curricula. 9 Pauci telisº hostium exacti penetravere ad Porum acerrime pugnam cientem. Is, ut dissipatos tota acie currus vagari sine rectoribus vidit, proximis amicorum distribuit elephantos. 10 Post eos posuerat peditem ac sagittarios et tympana pulsare solitos: id pro cantu tubarum Indis erat. Nec strepitu eorum movebantur, olim ad notum sonum auribus mitigatis. 11 Herculis simulacrum agmini peditum praeferebatur. p222Id maximum erat bellantibus incitamentum et deseruisse gestantes militare flagitium habebatur. 12 Capitis etiam sanxerant poenam iis, qui ex acie non rettulissent, metu, quem ex illo hoste quondam conceperant, etiam in religionem venerationemque converso. Macedonas non beluarum modo, sed etiam ipsius regis aspectus parumper inhibuit. 13 Beluae dispositae inter armatos speciem turrium procul fecerant, ipse Porus humanae magnitudinis propemodum excesserat formam. Magnitudinem corporiº adicere videbatur belua, qua vehebatur, tantum inter ceteras eminens, quanto aliis ipse praestabat. 14 Itaque Alexander contemplatus et regem et agmen Indorum, "Tandem', inquit, 'par animo meo periculum video. Cum bestiis simul et cum egregiis viris res est'. 15 Intuensque Coenon, 'Cum ego', inquit, 'Ptolemaeo Perdiccaque et Hephaestione comitatus in laevum hostium cornu impetum fecero viderisque me in medio ardore certaminis, ipse dextrum move et turbatis signa infer. Tu, Antigene, et tu, Leonnate, et Tauron, invehemini in mediam aciem et urgebitis frontem. 16 Hastae nostrae praelongae et validae non alias magis quam adversus beluas rectoresque earum usui esse poterunt: deturbate eos, qui vehuntur, et ipsas confodite. Anceps genus auxilii est et in suos acrius furit. In hostem enim imperio, in suos pavore agitur.' 17 Haec elocutus concitat equum primus. Iamque, ut destinatum erat, invaserat ordines hostium, cum Coenus ingenti vi in laevum cornu invehitur. 18 Phalanx quoque mediam Indorum aciem uno impetu perrupit. At Porus, qua equitem invehi senserat, beluas agi iussit: sed tardum et paene inmobile animal equorum velocitatem aequare non poterat. 19 Ne sagittarum quidem ullus erat barbaris usus. Quippe longasº et praegraves, nisi prius in terra statuerent arcum, haud satis apte et commode inponunt: tum humo lubrica et ob id inpediente conatum molientes ictus celeritate hostium occupantur. 20 Ergo spreto regis imperio — quod fere p223fit, ubi turbatis acrius metus quam dux imperare coepit — totidem erat imperatores, quot agmina errabant. 21 Alius iungere aciem, alius dividere, stare quidam et nonnulli circumvehi terga hostium iubebant. Nihil in medium consulebatur. 22 Porus tamen cum paucis, quibus metu potior fuerat pudor, colligere dispersos, obvius hosti ire pergit elephantosque ante agmen suorum agi iubet. 23 Magnum beluae iniecere terrorem insolitusque stridor non equos modo, tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbaverat. 24 Iam fugae circumspiciebant locum paulo ante victores, cum Alexander Agrianos et Thracas leviter armatos, meliorem concursatione quam comminus militem, emisit in beluas. 25 Ingentem hi vim telorum iniecere et elephantis et regentibus eos: phalanx quoque instare constanter territis coepit. 26 Sed quidam avidius persecuti beluas in semet inritavere vulneribus. Obtriti ergo pedibus earum ceteris, ut parcius instarent, fuere documentum. 27 Praecipue terribilis illa facies erat, cum manu arma virosque corriperent et super se regentibus traderent. 28 Anceps ergo pugna nunc sequentium nunc fugientium elephantos in multum diei varium certamen extraxit: donec securibus — id namque genus auxilii praeparatum erat — pedes amputare coeperunt. 29 Copidas vocabant gladios leviter curvatos, falcibus similes, quis adpetebant beluarum manus. Nec quicquam inexpertum non mortis modo, sed etiam in ipsa morte novi supplicii timor omittebat. 30 Ergo elephanti, vulneribus tandem fatigati, suos impetu sternunt et, qui rexerant eos, praecipitati in terram ab ipsis obterebantur. Jamque º pecorum modo magis pavidi quam infesti ultra aciem exigebantur: 31 cum Porus, destitutus a pluribus, tela multaº ante praeparata in circumfusos ex elephanto suo coepit ingerere multisque eminus vulneratis expositus ipse ad ictus undique petebatur. 32 Novem iam vulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat multoque sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam excussa tela mittebat. 33 Nec segnius p224belua instincta rabie, nondum saucia, invehebatur ordinibus, donec rector beluae regem conspexit fluentibus membris omissisque armis vix compotem mentis. 34 Tum beluam in fugam concitat sequente Alexandro: sed equus eius multis vulneribus confossus deficiensque procubuit, posito magis rege quam effuso. Itaque, dum equum mutat, tardius insecutus est. 35 Interim frater Taxilis, regis Indorum, praemissus ab Alexandro monere coepit Porum, ne ultima experiri perseveraret dederetque se victori. 36 At ille, quamquam exhaustae erant vires deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem excitatus, 'Adgnosco', inquit, 'Taxilis fratrem, imperii regnique sui proditoris': et telum, quod unum forte non effluxerat, contorsit in eum, quod per medium pectus penetravit ad tergum. 37 Hoc ultimo virtutis opere edito fugere acrius coepit, sed elephantus quoque, qui multa exceperat tela, deficiebat. Itaque sistit fugam peditemque sequenti hosti obiecit. 38 Iam Alexander consecutus erat et pertinacia Pori cognita vetabat resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt, quis tandemº gravatus labi ex belua coepit. 39 Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere iussit in genua: qui ut se submisit, ceteri quoque — ita enim instituti erant — demisere corpora in terram. Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit. 40 Rex spoliari corpus Pori, interemptum esse credens, iubet et, qui detraherent loricam vestemque, concurrere: cum belua dominum tueri et spoliantes coepit adpetere levatumque corpus eius rursus dorso suo inponere. Ergo telis undique obruitur confossoqueº eo in vehiculum Porus inponitur. 41 Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio, sed miseratione commotus, 'Quae, malum', inquit, 'amentia te coegit rerum mearum cognita fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in deditos clementiae meae tam propinquumº tibi exemplum?' 42 At ille, 'Quoniam', inquit, 'percontaris, respondebo ea libertate, p225quam interrogando fecisti. Neminem me fortiorem esse censebam. 43 Meas enim noveram vires, nondum expertus tuas: fortiorem esse te belli docuit eventus. Sed ne sic quidem parum felix sum, secundus tibi'. Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret, 'Quod hic', inquit, 'dies tibi suadet, quo expertus es, quam caduca felicitas esset.' 44 Plus monendo profecit, quam si precatus esset: quippe magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna quidem infractam non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus est. 45 Aegrum curavit haud secus, quam si pro ipso pugnasset: confirmatum contra spem omnium in amicorum numerum recepit, mox donavit ampliore regno, quam tenuit. 46 Nec sane quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit quam admirationem verae laudis et gloriae: simplicius tamen famam aestimabat in hoste quam in cive. Quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui posse, eandem clariorem fore, quo maiores fuissent, quos ipse vicisset.


(the longer items of)

Vogel's Apparatus:

subigendos Sogdianos: subigendos. Cf. lectiones receptas 5.2.1; 7.3.1; 7.8.11

linguis: <Thayer note: Vogel's apparatus has linguis iussitque but iussitque does not appear in this area of the text.>
linguis iussitque: Jeep] linguis itaque. Cf. adn. ad 7.10.7

praeferebantur: I] ferebantur. Quod in antecedente versu ante propinquis legitur quae, delevi voculam ortam esse ratus e praepositione prae, quae aliquo casu sede sua mota sit.

parce: Haud scio an vera viderit Fossius, qui coniecit: parce parentibus (cf. 8.18 ut parentibus parcam). Mihi videtur Curtius scripsisse: de cetero ( 4.1.14; 8.3.7) parentibus parce, quorum orbam sen. suppl. ne oner.

a duobus indicibus: postposui cum Eussnero verbis liberavi rursus, ne sensu cassa uncis includerem. Persevero tamen in ea sententia, glossema hoc esse e locis 7.1.5 (a duobus indicibus delatum); 10.1.40 (del. a. d. i.)

videre: P videri C. Si retinetur inf. passivi inseriturque et post ostendere, alius sensus oritur isque minime spernendus: volui ostendere (Indis), adsuetis (i.e. iis qui adsueverint) nihil vilius videri etc.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: VII Kal. Apr. 00