Brevis URL huic paginae:
bit.ly/Curtius1
ad litteras
mittendas Bill Thayer |
Adjutorium |
Sursum |
Ostium |
||||
|
Omnem historiarum Q. Curti Rufi emendationem niti debere quinque librorum interpolationis labe non inquinatorum (Bernensis A, Florentini A, Leidensis, Vossiani, Parisini A) lectionibus cum aliorum tum E. Hedickii disputationibus adeo ad liquidum perductum est, ut ea de re nulla fuerit inter homines doctos, qui proximis decem annis in hoc studiorum genere elaboraverunt, controversia. Id unum etiamnunc ambigitur, sitne uni ex his libris, Parisino A, fere eadem an paulo maior tribuenda quam ceteris auctoritas. Multa singularia exhibere illum codicem, qui a Zumptio olim immerito neglectus nuper demum Hedickii diligentia doctis hominibus innotuit, nemo negat. Iam cum interpolationis suspicio in hunc multo minus cadere possit quam in reliquos — est enim vitiosissime scriptus ab homine plane inerudito, cum illi multo diligentius exarati sint — facere non possum, quin etiamnunc cum A. Eussnero (spec. critic. 1868; Philol. XXVIII.3; XXXII.1; index philol. 1870) profitear, praeter ceteros illum videri fide dignum. Neque tamen, ut dicam quod sentio, tantum quantum forsitan quis opinetur refert, utri sententiae editor suffragetur. Etenim cum foedissimis calami erroribus inquinatus sit Parisinus liber, quamdiu ille in suo genere praeter minutas eiusdem familiae reliquias unicus erit, ii qui criticen in Q. Curtio exercent ea opera supersedere non potuerunt, ut singulis locis, quantum fidei tam neglegenter transscripto, quamvis bono libro habendum sit, diligenter cauteque ponderent. Usu rem expertus libenter testor, ad Curtii grammaticam aliquantulum, ad emendandam eius orationem enucleandumque sensum haud ita multum interesse, in utram partem inclinaveris, quippe cum pleraque graviora menda aeque ac lacunae omnium fere quinque codicum sint communia. Tantum tamen Parisino dandum esse cum Eussnero censeo, ut, ubicunque eius lectiones neque a scriptoris usu neque a sensu iustam reprehensionem habeant, illius auctoritate stetur. Quam legem eo confidentius mihi sanxi, cum is, qui illum codicem accuratius quam alii omnes perscrutatus sit, E. Hedickius, simile quiddam ipse videatur docere. Dicit enim (de codd. Curt. fide atque auctoritate, Bernb. 1870 p. 31) 'fortasse is verum adsequatur, qui ubique codicis Paris. lectiones praefert: nam, ut quid sentiam ingenue profitear, codex Paris. melioris generis deterius exemplar, archetypon autem codd. B. F. L. V. deterioris generis melius exemplar repraesentare mihi videtur'. Gratulandum tamen est his studiis, quod viri summae in eiusmodi rebus auctoritatis, Ed. Woelfflinus et A. Hugius, identidem monitores exstiterunt, ne immodica esset codicis Parisini ut libri nuper quasi reperti admiratio. Metuendum enim sane erat, si editores illo libro se nimio studio addixissent, ne corrumperetur saepius quam emendaretur Q. Curti oratio. Quam considerate in singulis locis emendandis codicem illum ego adhibuerim, aliorum erit iudicare: unum non dubito testari, summa religione me operam dedisse, ut ne ea, quam de universa Parisini fide concepissem, opinio in singulis locis discutiendis me faceret reliquis bonis codicibus iniquiorem.
Restat ut de 'adnotatione critica' quae subsequitur paucis absolvam. Ne eae scidulae, non tam grammaticorum criticen exercentium quam variorum lectorum usui destinatae, inutili lectionum farragine onerarentur, manifestas librariorum ineptias, si quidem aeque necessaria emendatio atque expedita esse videbatur, silentio praeterii, iis qui talia curant Zumptiana et Hedickiana editionibus satis consultum esse arbitratus. A qua ratione si hic illic discessi, aut id mihi volebam, ut certa mendorum genera codicum Curtianorum maxime propria exemplis notarem, aut dubitabam de propositae emendationis vel necessitate vel probabilitate. Librariorum in regionum, populorum, hominum nominibus hariolationes perraro exempli gratia adnotavi. Ut ita me continerem, non modo operis suscepti ratio verum ea quoque religio me movit, ne in Hedickii, viri doctissimi, collegae carissimi, messem inrupisse viderer. Cui eo minus decuit quidquam me velle subducere, quo magis, quidquid de optimorum librorum lectionibus cognitum habeo, illi potissimum receptum refero. Nam quae alii homines docti post Hedickii editionem a. 1867 emissam e Curtii codicibus vel veriora vel nova protulerunt (A. Hug, quaestt. Curt. P. I 1870; Philol. XXXI.2; index philol. II. 460 sqq. III. 170 sqq.; Bursiani annal. 1873 p. 499 etc.; A. Eussner, spec. crit. 1868; Philol. XXXII. 166 sqq.; M. Ring de Curtii codd. Hungaricis 1873; O. Schüssler de Curtii codice Oxoniensi 1874), neque ita multa erant neque ad meum usum magni momenti. Quodsi infra aliquot locis aliam atque Hedickius in editione sua codicum scripturam exhibebo, peto ne temere hoc incuriae meae imputetur: nonnulla enim nova in disputatione a. 1870 publici iuris facta protulit ille vir doctissimus, alia idem humanissime privatim mecum communicavit, praeterea denuo excusso codice Bernensi A. Hugius de aliquot locis accuratiora docuit.
E magna copia emendationum, quae cum antea tum his triginta annis permultae prolatae sunt, praeter eas quas recepi raro singulas binasve adscripsi, ubi de recipienda lectione dubitabam aut inventum praeter cetera speciosum impetrare a me non poteram, ut silentio praeterirem. Aliquot locos uberius tractavi in annalibus philolog. a. 1870 p. 547‑562; brevius plerasque lectiones a me receptas defendi in editione scholarum usui destinata, ad quam relegatos volo, quorum interest rationes meas excutere. Ac si quis forte mirabitur, in conformanda Curtii oratione hanc novam curam perraro ab illius operis editione altera (a. 1875 et 1880) recedere, illud quaeso reputato, huius operis duas particulas non sine intervallo iisdemque annis, quibus illius duo volumina, esse prelo excussas.
Usus autem sum Hedickium secutus codicum siglis hisce:
B. F. L. V. = Bernensis 451, Florentinus plut. 64 lib. 35, Leidensis 137, Vossianus 204.
C = consensus codd. B. F. L. V.
P = Parisinus 5716 ab Halmo monacho saec. IX (X?) scriptus comitique Chuinrado dedicatus.
I = codd. interpolati.
Nullum legitur siglum, ubi quinque optimi codd. consentiunt, vel, ut cautius loquar, ubi nullam lectionis discrepantiam adnotatam ego reppereram.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Q. Curti ostium (🇺🇸) |
Textus Aevi Classici (🇺🇸) |
LacusCurtius (🇺🇸) (🇮🇹) |
Ostium (🇺🇸) (🇮🇹) |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: Non. Oct. 99