[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
mail: Bill Thayer 
[ALT imaginis: Click here to go to the English-language version of this page.]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[Legamen ad varias paginas adiutivas]
Adiutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Altius

[Legamen ad ostium meum]
Ostium
[ALT imaginis: a blank space]

Hac in pagina telari legitur una ex
Einsidlensibus Eclogis

a Loeb Classical Library edita
MCMXXXIV (recensitaque MCMXXXV)

cuius textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

[ALT imaginis: a blank space]

p324 Incerti Carmina Bucolica
I

Thamyra:1 Ladas: Midaº

[link to English translation] Th. Te, formose Mida, iam dudum nostra requirunt

iurgia: da vacuam pueris certantibus aurem.

[link to English translation] Mi. haud moror; et casti2 nemoris secreta voluptas

invitat calamos: imponite lusibus artem.

5 [link to English translation] Th. praemia si cessant, artis fiducia muta3 est.

[link to English translation] La. sed nostram durare fidem duo pignora cogent:

vel caper ille, nota frontem qui pingitur alba,4

vel levis haec et mobilibus5 circumdata bullis

fistula, silvicolae munus memorabile6 Fauni.

10 [link to English translation] Th. sive caprum mavis vel Fauni ponere munus,

elige utrum perdas; sed7 erit, puto, certius omen

fistula damnato iam nunc pro pignore dempta.8

[link to English translation] p326 La. quid iuvat insanis lucem consumere verbis?

iudicis e gremio victoris gloria surgat.

15 [link to English translation] Th. praeda mea est, quia Caesareas me dicere laudes

mens iubet: huic semper debetur palma labori.

[link to English translation] La. et mi sidereo cor movit9 Cynthius ore

laudatamque chelyn iussit variare canendo.

[link to English translation] Mi. pergite, io pueri, promissum reddere carmen;

20 sic vos cantantes10 deus adiuvet! incipe, Lada,

tu prior; alternus Thamyras imponet11 honorem.

[link to English translation] La. maxime divorum caelique12 aeterna potestas,

seu tibi, Phoebe, placet temptare13 loquentia fila

et citharae modulis primordia iungere mundi14

25 carmine uti15 virgo furit et canit ore coacto,

fas mihi sit vidisse deos, fas prodere mundum:16

seu caeli mens illa fuit seu solis imago,

dignus utroque17 <deo> stetit18 ostro clarus et auro

p328 intonuitque manu. talis divina potestas

30 quae genuit mundum septemque intexuit oris19

artificis zonas et totas20 miscet amore.

talis Phoebus erat, cum laetus caede draconis

docta repercusso generavit carmina plectro:

caelestes ulli si sunt, hac voce loquuntur!

3521 venerat ad modulos doctarum turba sororum. . . .22

[link to English translation] Th. huc huc, Pierides, volucri concedite saltu:

hic Heliconis opes florent, hic vester Apollo est!

tu quoque Troia sacros cineres ad sidera tolle

atque Agamemnoniis opus hoc ostende Mycenis!

40 iam tanti cecidisse fuit! gaudete, ruinae,

et laudate rogos: vester vos tollit alumnus!

..............23

<venerat en et Maeonides, cui>24 plurima barba

p330 albaque caesaries pleno radiabat honore.

45 ergo ut divinis implevit25 vocibus aures,

candida flaventi discinxit26 tempora vitta

Caesareumque caput merito velavit27 amictu.

haud procul Iliaco quondam non segnior ore

stabat et ipsa suas delebat Mantua cartas.


Adnotationes Editoris:

1 Thamira E: Thamyra Hagen: cf. Thamyras21.

2 et casti Baehrens (cf. Tac. Germ. 40 castum nemus): et cusu E: et lusu Hagen: excusum Gundermann.

3 nulla Hagen, Ribbeck.

4 nota . . . alba Hagen: notam . . . albam E.

5 nobilibus E, corr. Hagen.

6 munus venerabile Baehrens munus et memorabile E.

7 set Baehrens: et E.

8 dempta Baehrens: empta est E.

9 mi s. cor movit (commovit olim) Baehrens: me s. corrumpit E, Giarratano.

10 cantantes E: certantes Baehrens.

11 imponit E: imponet Baehrens: imponat Hagen.

12 caelique Hagen: ceterique E.

13 temptare Peiper: emitare E.

14 versum qui est 24 in E post 31 traiecit Baehrens.

15 carmine uti Baehrens: carminibus E.

16 mundo Hagen, Baehrens: mundum E.

17 utraque Peiper.

18 post stetit, dux addidit Baehrens: deus Peiper: ante stetit, deo addidit Krickenberg: Nero Buecheler.

19 orbis Hagen: oris E.

20 totas Baehrens: toto E: totum Riese.

21 versum qui est 35 in E post 41 traiecit Baehrens.

22 sororum Hagen: sonarum E.

23 hic versus totus et 43 ex maiore parte desunt in E.

24 explevit Baehrens ut supra.

25 implentur . . . aurae Baehrens: implevit aures E.

26 discinxit Hagen: distinxit E.

27 velavit Peiper: celabit E.


[image ALT: Valid HTML 4.01.]

Pagina recensita: XVI Kal. Mart. 09