ad litteras
mittendas Bill Thayer |
English |
Italiano |
Adiutorium |
Altius |
Ostium |
|||
|
Gl. Quid tacitus, Mystes? My. curae mea gaudia turbant: cura dapes sequitur, magis inter pocula surgit, et gravis anxietas laetis incumbere gaudet. Gl. non satis accipio. My. nec me iuvat omnia fari. 5 Gl. forsitan imposuit pecori lupus? My. haud timet hostes turba canum vigilans. Gl. vigiles quoque somnus adumbrat. My. altius est, Glycerane, aliquid, non quod patet:1 erras. Gl. atquin turbari sine ventis non solet aequor. My. quod minime reris, satias mea gaudia vexat. 10 p332 Gl. deliciae somnusque solent adamare querellas. My. ergo si causas curarum scire laboras — Gl. quae spargit ramos, tremula nos vestiet umbra ulmus, et en tenero corpus summittere prato herba iubet: tu dic, quae sit tibi causa tacendi. 15 My. cernis ut attrito diffusus cespite pagus2 annua vota ferat sollennesque incohet3 aras? spirant templa mero, resonant cava tympana palmis, Maenalides teneras ducunt per sacra choreas, tibia laeta canit, pendet sacer hircus ab ulmo 20 et iam nudatis cervicibus exuit exta. ergo num4 dubio pugnant discrimine nati et negat huic aevo stolidum pecus aurea regna? Saturni rediere dies Astraeaque virgo tutaque5 in antiquos redierunt saecula mores. 25 condit secura totas spe messor aristas, languescit senio Bacchus, pecus errat in herba, nec gladio metimus nec clausis oppida muris bella tacenda parant; nullo iam noxia partu femina quaecumque est hostem parit. arva iuventus 30 p334 nuda fodit tardoque puer domifactus aratro miratur patriis pendentem sedibus ensem. est6 procul a nobis infelix gloriae Sullae trinaque tempestas, moriens cum Roma supremas desperavit <opes>7 et Martia vendidit arma. 35 nunc tellus inculta novos parit ubere fetus, nunc ratibus tutis fera non irascitur unda; mordent frena tigres, subeunt iuga saeva8 leones! |
1 non quod patet Baehrens: non non pat̅ E.
❦
2 cespite pagus Baehrens: cortice fagus E.
❦
3 inchoet Baehrens: imbuet E: imbuat Hagen: induat Peiper.
❦
4 nunc Baehrens: num E.
❦
5 tutaque Baehrens: totaque E.
❦
6 est Baehrens: sed E.
❦
7 opes add. Peiper: om. E.
❦
8 sueta Baehrens: sęva E.
Images with borders lead to more information.
The thicker the border, the more information. (Details here.) |
||||||
ALTIVS: |
Eclogarum ostium |
Textus Aevi Classici |
LacusCurtius |
Ostium |
||
A page or image on this site is in the public domain ONLY if its URL has a total of one *asterisk. If the URL has two **asterisks, the item is copyright someone else, and used by permission or fair use. If the URL has none the item is © Bill Thayer. See my copyright page for details and contact information. |
Pagina recensita: XVI Kal. Mart. 09