[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English
[Link to a Spanish translation]
Español

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium
antecedens:

[ALT imaginis: legamen ad praecedentem partem]
Praefatio
Haec pagina telaris liber est operis
Matheseos

Firmici Materni

a W. Kroll et F. Skutsch editi
in aedibus B. G. Teubneri
Stutgardiae, MDCCCXCVII

Hic textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.

insequens:

[ALT imaginis: legamen ad insequentem partem]
Liber II

Vol. I
p1
Firmici Materni
Matheseos
Liber Primus

Prooemium

1 Olim tibi hos libellos, Mavorti decus nostrum, me dicaturum esse promiseram, verum diu me inconstantia verecundiae retardavit et ab isto scribendi studio dubia trepidatione revocavit, cum fragilitas ingenii mei nihil se scire tale posse conciperet, quod dignum fore tuis auribus iudicaret. 2 Nam cum esses in Campaniae provinciae fascibus constitutus, cuius te administrationis merito maxima honoris dignitate nobilitas, occurri tibi rigore hiemalium pruinarum et prolixi itineris diversitate confectus. Illuc tu languentis et fatigati corporis mei senium enisus es fidis et religiosissimis amicitiae relevare fomentis. 3 Cum itaque ad pristinum me statum solaciis ac medelis tuis sanitas restituta revocasset, recolentes invicem pristinos actus et ad memoriam revocantes honestas et varias sermonum fabulas serebamus. 4 Posteaquam de actibus ac de processibus nostris confabulati sumus, scrutatus a me es, sicut meministi, totius Siciliae situm, quam incolo et unde oriundo sum, et omnia, quae veteres fabulae  p2 prodiderunt, cum verae rationis explicatione quaesisti: quid velit esse Scylla, quid Charybdis, quid concurrentium in freto fluctuum turbulenta confusio, quos disiuncta ac separata maria certo horarum tempore ac spatio contraria undarum collisione coniungunt; quid faciant ignes, qui ex Aetnae vertice erumpunt, quae natura eorum quaeve substantia, ex qua origine sine iactura montis tanta proficiscantur et anhelent incendia; qualis sit lacus, qui prope alveum Symaethini amnis ostenditur, cui Palicus nomen est, qui semper crassitudine lurida sordidus liventibus spumis obatrescit et strepente coniugio stridulus argutum murmur exibilat. 5 Cetera etiam omnia mecum recolens et requirens, quae tibi a primo aetatis gradu et Atticae et Romanae litterae de admirabilibus provinciae Siciliae tradiderunt, ad ultimum ad Archimedis sphaeram sermonis atque orationis tuae ordinem transtulisti ostendens mihi divini ingenii tui prudentiam atque doctrinam: quid novem illi globi, quid quinque zonae, quae diverso naturarum genere colorantur, quid duodecim facerent signa, quid quinque stellarum sempiternus error operetur, quid Solis cotidiani cursus annuique reditus, quid Lunae velox motus assiduaque luminis vel augmenta vel damna, quantis etiam conversionibus maior ille quem ferunt perficeretur annus, qui quinque has stellas, Lunam etiam et Solem locis suis originibusque restituit, qui mille et quadringentorum et sexaginta et unius anni circuitu terminatur;  p3 quae ratio orbem lacteum faciat, quae defectionem Solis ac Lunae; cur septentriones numquam caeli rotata vertigo ad occidentem transferat orientique restituat; quae sit aquiloni pars terrae, quae vero austro subiecta; quae ratio terram ipsam in media parte positam librata aequabilitatis moderatione suspendat; quatenus Oceanus, quod quidam Atlanticum aiunt mare, terrae spatium in modum insulae undarum suarum circumfusione concludat. 6 Haec cum omnia mihi a te, Mavorti ornamentum bonorum, facili demonstrationis magisterio traderentur, ausus sum etiam ipse aliquid inconsulti sermonis temeritate proferre, ut promitterem tibi editurum me, quicquid Aegypti veteres sapientes ac divini viri Babyloniique prudentes de vi stellarum ac potestatibus divinae nobis doctrinae magisterio tradiderunt. 7 Fui itaque, sicut ipse novi, in ista promissione temerarius et me, ut verum tecum loquar, frequenter severa obiurgatione reprehendi cupiebamque, si permitterer, mutare promissum; sed trepidationem meam hortatio tui sermonis erexit coëgitque aggredi, quod frequenter ex desperatione deserui. Nam cum tibi totius Orientis gubernacula domini atque imperatoris nostri Constantini Augusti serena ac venerabilia iudicia tradidissent, nullum praetermisisti tempus, quo non a nobis exigeres, quod tibi inconsulta pollicitatione promisimus. 8 Proconsuli itaque tibi et ordinario consuli designato promissa reddimus orantes ac veniam postulantes, ne in istis libris pondus et gratia perfectae orationis, tractatus maximi aut graves firmaeque sententiae a doctrinae atque eloquentiae  p4 tuae iudicio requirantur. In nobis tenue ingenium et sermo subtilis et, quod vere confitendum est, matheseos permodica; quae omnia cum nos varia desperatione turbarent, adgressi sumus tamen scribendi laborem, ne, licet in arduis ac difficillimis promissionibus constituti, prudentiae tuae, Lolliane, doctissima iudicia falleremus.

1 1 In vestibulo itaque orationis atque in ipsis principiorum primordiis constituti nihil aliud agere debemus, nisi ut respondeamus, qui totam vim matheseos multiplici orationum genere labefactare conantur, qui sententiis ac disputationibus suis omnem philosophiam divinamque scientiam putant se posse elati sermonis auctoritate perfringere. Quos, sicut ego iudico et sicut ipsis rebus probatur, non infirmitas ipsius falsitasque doctrinae, sed contradicendi studia sollicitant, ut certis ac definitis rebus, quas non tantum animo ac ratione cernimus, sed ipsorum oculorum acie et iudicio conspicimus, argumentatione pugnacis licentiae resistatur. 2 Hi namque nimis altis ac subtilibus disputationibus suis ex ipsis primo mathematicorum responsis quasi per cuniculum quendam ad labefactandam hanc totam scientiam conantur inrepere; qui quanto vehementius pugnant quantumque persuadendi vias quaerunt, tanto fidem astrologiae vehementius fortiusque confirmant. 3 Neque enim esset eius vera substantia, nisi contra eam tantis argumentorum viribus niterentur. Nec hoc est admiratione dignum, cum sciamus inter ipsos quanta sit <de> ipsa deorum natura  p5 dissensio quantisque disputationum argumentis vim totam divinitatis conantur evertere, cum alii deos <non> esse dicant, alii esse quidem, sed nihil procurare definiant, alii et esse et rerum nostrarum curam procurationemque suscipere, et tanta sint hi omnes in varietate et dissensione versati, ut longum et alienum sit, hoc praesertim tempore cum aliud opus adgressi sumus, singulorum enumerare sententias. 4 Nam alii et figuras his pro arbitrio suo tribuunt et loca adsignant, sedes etiam constituunt et multa de actibus eorum vitaque describunt et omnia, quae facta et constituta sunt, ipsorum arbitrio regi gubernarique pronuntiant; alii nihil moliri, nihil curare et ab omni administrationis cura vacuos esse dixerunt; afferuntque omnes verisimile quiddam, quod auditorum animos ad facilitatem credulitatis invitet. 5 Quae vero de animae inmortalitate dicta sunt, divini illius Platonis et acerrimi atque ardentissimi Aristotelis contraria sibi ac repugnantia dicta demonstrant; nam de bono ac malo diversae inter se mobilesque sententiae. 6 Quarum explicationem nunc praetermittendam puto; neque enim hoc genus disputationis intravimus nec ad haec refutanda vel confirmanda animum nostrum consiliumque formavimus, sed omnia haec ideo brevi oratione perstrinximus, ut contradicentium contentiosa commenta cunctis hominibus patefacto sui studio panderentur. 7 Libet itaque censere, quod de mathesi dicant, et curae est omnia, quae ab illis dicta sunt, brevi oratione perstringere; explicaturi enim matheseos atque astrologiae substantiam non debemus diutius in alienis operibus immorari.

 p6  2 1 Primo itaque de moribus hominum coloribusque conveniunt dicentes: "Si stellarum mixturis mores hominibus coloresque tribuuntur et quasi quodam picturae genere atque artificio stellarum cursus mortalium corporum liniamenta componunt, id est si Luna facit candidos, Mars rubeos, Saturnus nigros, cur omnes in Aethiopia nigri, in Germania candidi, in Thracia rubei procreantur, quasi Luna et Mars in Aethiopia vim suam viresque non habeant et potestatem suam fingendique licentiam in Germania ac Thracia Saturni deserat stella?" 2 De moribus vero illud addunt: "Si Saturnus facit cautos graves tardos avaros ac tacitos, Iuppiter maturos bonos benignos ac modestos, Mars crudeles perfidos ac feroces, Sol religiosos nobiles ac superbos, Venus luxuriosos venustos et honesto gratiae splendore fulgentes, Mercurius astutos callidos et concitati animi mobilitatibus turbulentos, Luna acutos splendidos elegantes et popularis splendoris gratia praevalentes, cur quaedam gentes ita sunt formatae, ut propria sint morum quodammodo unitate perspicuae? 3 Scythiae soli inmanis feritatis crudelitate grassantur, Itali fiunt regali semper nobilitate praefulgidi, Galli stolidi, leves Graeci, Afri subdoli, avari Syri, acuti Siculi, luxuriosi semper Asiani <et> voluptatibus occupati, [et] Hispani elata iactantiae animositate praeposteri. 4 Ergo Scytharum rabiem numquam mitigat Iuppiter, nec Italis Sol aliquando denegabit imperia, nec levitati Graecorum Saturni stella pondus  p7 imponit, nec Asiana lascivitas sobria Iovis moderatione corrigitur, nec Siculorum acumen frigido ortu aliquando Saturni obtundetur, nec Syrorum avarities lascivis Veneris radiationibus temperatur, nec Afrorum malitiosa commenta et bilingues animos salutare Iovis sidus impediet, nec Hispanorum iactantiam pigrum poterit Saturni lumen hebetare, nec Gallicam stoliditatem Mercurii sapientissimum sidus exacuet." 5 Illa vero ipsorum inter ea potentissima et vehementer contra nos posita peroratio est, quod aiunt ex istius artis instituto omnia ex rebus humanis virtutum officia tolli, si temperantia fortitudo prudentia iustitia stellarum decretis, non nostris adscribuntur voluntatibus; iam si quis societatis caritatisque vinculum ruperit et conciliationis humanae iura neglexerit totumque se feritati perfidiaeque tradiderit, facinus suum et animi perversas cupiditates securus stellarum iudiciis adscribat. 6 "Sit iniquus, sit perfidus, sit malivolus, sit inreligiosus, quia haec vitia mala Mercurii cum Marte perfecit constellatio! Cur animum nostrum fortitudinis studio roboramus, cur erecta mente sublimique constantia et divinarum virtutum magisterio formati in acerbis casibus constituti mortem doloresque contemnimus, si gloriae laudem et potentissimae dignitatis insignia nec adpetentibus nobis Sol Iovis bona coniunctionis societate largitur? 7 Frustra igitur consilio ac ratione errantis animi vitia comprimimus, frustra luxuriosas libidinum illecebras temperamus, frustra gravitatis instinctu aequitatis modestiam iuraque  p8 conquirimus, si Mercurius Iovis ac Lunae bonis radiatonibus temperatus ad desideria nos et cupiditates istius virtutis inflammat." 8 Etiam singulos homines hac disputationis oratione conveniunt: "Frustra habes, o bone vir, dilectum bonarum rerum ac malarum fugiendi cupiditatem! Quid te honestis provisionibus ac diligentiae suffragiis munis, si totum hoc tibi non scientia, sed aut Saturnus praestat aut Iuppiter? Contemnamus, si videtur, deos et religionum sanctas venerabilesque caerimonias sacrilego desperationis ardore publicemus! 9 Quid invocas, arator, deos? Sine cura numinis cuti ingenio segetis sulcus aequatus est. Tu qui per aperta iuga olivarum [in] aciem distinctis componis ordinibus, frustra devoves vitium palmites Libero tuo religiosa cum trepidatione, cuiusquam si sine praesidio divinitatis stellarum cursu aut denegantur aut dantur. 10 Tu qui promulgas leges ac iura sancis, tolle scita, refige tabulas et istis nos severissimis animadversionibus libera: illum sacrilegum Mercurius, ut mathematici volunt, illum adulterum Venus fecit; illum ad neces hominum Martis sidus armavit, illum mutare tabularum fidem, illum venena miscere, illum quiescentium securas animas et iam Lethaei fluminis oblivione purgatas Mercurius cogit nefariis carminibus excitare. 11 Ecce ille incestis inflammatur ardoribus, illum vides puerorum complexibus inhaerentem: causam huius tanti mali Marti tribuimus aut Veneri. Ille te iubente manu carnificis sine causa percussus est, in illum per PR. dicta sententia est:  p9 si non suo studio, sed stellarum vitiosa coactus est radiatione peccare, non habetis, magistratus, iustam animadvertendi substantiam, quia scitis nos ad ista vitia malignis stellarum semper incitari fomitibus." 12 Haec atque alia simili oratione componunt quaerentes, utrumnam stellas animantes an inanimantes esse dicamus, ut istius quaestionis conclusione confusi difficile animi nostri iudicium sententiamque promamus; quicquid enim horum dictum fuerit, syllogismorum aculeis in contrarium vertunt, ut ad arbitrium ipsorum constrictus respondentium sermo consentiat.

3 1 In quibus rebus et disputationibus ingenia quidem nos eorum laudamus, propositum vero institutumque vitamus, quia nobis fidem suam astrologia responsionum apotelesmatumque divinis ac manifestissimis auctoritatibus comprobavit. 2 Addunt etiam quidam, ut nobis ex aliqua parte consentiant et ut eblandito consensu totam istam scientiam dubitationis desperatione exturbent, habere quidem doctrinam istam vim maximam, sed ad liquidum propter partium minutorumque brevitatem ac velocissimum siderum cursum caelique pronum rotatae vertiginis lapsum neminem pervenire posse confirmant, ut ista eorum veri simili definitione sermonis totius scientiae substantia subruatur. 3 Nos vero, licet sit nobis tenue ingenium et angustae orationis paene inefficax sermo, cum deberemus ipsius rei veritate refutare quae dicunt et responsionum apotelesmatumque constantia divinae istius scientiae confirmare praecepta, respondebimus tamen a te, decus  p10 nostrum Lolliane, veniam postulantes, ut in refutationibus omnibus veritatis fides, non orationis splendor ac substantia requiratur. 4 Et primum quidem vellem, ut profiteretur iste vehemens mathematicorum accusator, qui artem istam tam elata oratione persequitur, utrumnam cepit aliquod ipsius scientiae experimentum, an sciscitanti ei nemo vera respondit, an vero aspernatus audire et sperans aures suas istis responsionibus pollui severus et vehemens et totius quodammodo divinitatis iura perturbans argumentorum suorum aculeos licentia exercitati sermonis exacuit? 5 Si quaerenti ei vera responsa sunt et respondentis sententiam fides secuta est veritatis, cur notat, quod admirari debuerat? cur divinam scientiam proditoris animo perfidus accusator inpugnat? 6 Si vero erraticis responsionibus is, qui mathesin se scire profitebatur, non potuit implere, quae dixerat, et responsa eius mendacia promissionis inmaculant, imperitia illius temeritatisque pulsanda est et fallax infamanda promissio; omni enim malo dignus est, quod per illum stet, ut praeclarae artis studium falsis responsorum mendaciis obumbretur. 7 Qui vero quaerere aliquid aut audire noluit nec iudicium aurium suarum vera respondentibus commodavit veritus scilicet, ne rigidas eius cogitationes fides veritatis infringeret, inique facit, si notandum putat, quicquid potuit vel non potuit obtusa mentis intentione percipere; iniusti sunt enim semper, sicut novimus, iudices, qui de incognitis sibi pronuntiant rebus, et non habet iudicandi auctorem, qui ad statuendum aliquid imperita licentia temeritatis adducitur nec ad effectum  p11 sententiae examinatis partium allegationibus profertur. 8 Unde, si inpugnat is, qui a prudentissimo mathematico et audivit aliquid et credidit et probavit, malitioso mentis instinctu et pugnaci studio notabilia contradicentis vota concepit; si vero interroganti ei imperitus professor falsa respondit, non mathesis, sed hominis fallax ac temeraria notetur inscientia; qui vero nec audire voluit nec iudicare, frustra sibi pronuntiandi vindicat partes, quia eius rei, cuius experimentum capere noluit, non est idoneus, ut possit notare substantiam.

4 1 Quod vero nos in isto studio quidam opposita scientiae eius difficultate deterrent, libenter amplectimur. Vere enim sunt res arduae et difficiles et quas non facile possit animus terrenis sordium laqueis impeditus, licet ipse ignea sit divinitatis inmortalitate formatus, facili inquisitionis ratione percipere. 2 Divinitas enim eius, quae sempiterna agitatione sustentatur, si in terreno corpore fuerit inclusa, iacturam quandam divinitatis suae patitur temporalem, cum vis eius atque substantia coniunctione et societate terreni corporis et assidua dissolutione mortalititatis hebetatur. Unde fit ut omnia, quae ad investigationem divinarum artium pertinent, difficili semper nobis cognitione tradantur. 3 Quapropter, quia nos libenter ac facile in ista parte consensimus ostendentes, cur divinae res difficili inquisitione cernantur, confiteatur etiam ipse necesse est, quod animus, qui inmortalis est, si a vitiis ac libidinibus terreni corporis fuerit separatus ac suae originis et seminis conscientiam retinens vim suae maiestatis agnoverit, omnia, quae  p12 difficilia putantur atque ardua, facile divina mentis vestigatione consequitur. 4 Dic mihi: quis in caelo iter maris vidit? quis ex attritu lapidum scintillam latentis ignis excussit? quis potestates cognovit herbarum? cui se tota natura divinitatis et ostendit et prodidit nisi animo, qui ex caelesti igne profectus ad regimen et ad gubernationem terrenae fragilitatis inmissus est? 5 Ipse et huius scientiae rationem, ipse computos tradidit, ipse Solis ac Lunae et ceterarum stellarum, quae a nobis errantes, a Graecis vero planetae dicuntur, cursus regressus stationes societates augmenta ortus occasusque monstravit et in fragilitate terreni corporis constitutus brevi maiestatis suae recordatione haec omnia ut traderet non didicit, sed agnovit. 6 Ecce cognoscitur et invenitur, quo in signo Saturni gaudeat stella et quando frigus eius fomento alieni ardoris incalescat; ecce motus et cursus eius per dies singulos horasque colligimus; praedicimus etiam, quando retrogradus ad stationem pristinam revertatur, quando tarditatis eius pigros cursus regali maiestatis auctoritate vicinum Solis lumen exagitet, quando profectus ab eo Solis ardor tardae agitationis quietam tribuat potestatem, post quantum tempus ad eandem signi partem, unde semel recesserat, pigra rursus molitione perveniat. 7 Haec et in Iovis stella eadem ac pari ratione cernuntur; licet enim breviori temporis spatio, simili tamen etiam ipsa per XII signa agitatione percurrit. Mars etiam, quem vides ignitis fulgorum ardoribus sanguinolentum et minaci luminis coruscatione terribilem, ecce cum ad Saturnum, cum etiam ad eius venerit domum, ignes eius natura alieni frigoris temperantur  p13 et, licet sint incitatiores huius sideris cursus, eadem tamen etiam ipsi ratione cernuntur. 8 Veneris etiam et Mercurii cotidiana nobis obsequia monstrata sunt; hae enim stellae brevi interiecto spatio circa Solis orbem currunt pariter aut secuntur aut una subsequens stella alteri praeeundi concedit obsequia. Scimus, quando vespertino, quando matutino ortu nobis appareant, quando Solis orbe absconsae lateant, quando ex radii eius splendore liberatae lucido sui nitore praefulgeant. 9 Quid de Lunae vobis cursu videtur? quam dicimus, quando supplementis sollemnibus attriti orbis nutriat damna, quando pauperata luminibus iacturam propriae maiestatis agnoscat. Haec enim cum vicina Soli sive crescens sive deficiens fuerit, radios luminis sui quasi Solem venerata submittit, ut fraternis ignibus rursus ornata, cum longiores cursus sui fecerit metas, renata fulgidi splendoris ac renovata luminis ornamenta circumferat. 10 Ecce aliud maius addiscimus, quod cum acciderit imperitos homines monstruosa semper timiditate perturbat, cum Sol medio diei tempore Lunae radiis quasi quibusdam obstaculis impeditus cunctis mortalibus fulgida splendoris sui denegat lumina (quod Optati et Paulini consulatu, ut de recentioribus loquar, cunctis hominibus futurum mathematicorum sagax praedixit intentio), quando rursus Luna terrenarum altitudinum adumbrata regionibus simili ratione deficiat, quod frequenter fieri lucidae noctis serenitate pervidimus.

11 Haec omnia mathematicorum collegit ingenium et computatione sollerti divinae dispositionis secreta perdidicit. Vellem itaque mihi tu, quicumque es, quaerenti  p14 ea respondeas, quid difficilius putes esse, cursus siderum invenire, quos nunc inventos exposui, qui modo per altum, modo per latum, modo per demersum feruntur, qui nunc se austri, nunc aquilonis regionibus ac flatibus iungunt, nunc decedunt, nunc absconduntur, nunc directo cursu, nunc retrogrado, nunc stativa tarditate subsistunt et intentionem quaerentium ex ista cursus sui varietate confundunt, an inventis stellarum cursibus definire postea, quid per omnem terrarum tractum mixtura ipsarum radiatioque perficiat? 12 Qui enim ad consentiendum ipsa rationis veritate compelleris, quod cursus hos siderum adsidua observatione computationes invenimus, consentias [oportet] necesse est, quod invento stellarum cursu facile postea officia ipsarum potestatemque videamus. Difficilia sunt enim semper et ardua, ad quae rudes et indocti inconstantia trepidationis accedimus, nec facili possumus consequi ratione, quicquid non praecedentia nobis magisteria tradiderunt. 13 Sic prima litterarum signa cum quadam fastidii aspernatione cognoscimus, sic in incognito itinere constituti in primis vestigiis paene deficimus; vides ut primos discentes computos digitos tarda agitatione deflectant; illum quem vides natantem ex crebra submersionis trepidatione deficere, post paululum assidua brachiorum agitatione firmatus per summas elapsus undarum spumas facili se mobilitatis levitate suspendit; quoniam haec omnia, id est litteras computum musicam ceteraque quae discimus, tunc facili ratione percurrimus, cum primae originis viam confirmata ingenii conceperit disciplina. 14 Ergo quia constat  p15 difficilius fuisse invenire stellarum cursus quam definire, quid faciant (de invento enim earundem cursu nulla dubitatio est, quem volentibus discere primum calculo, deinde ipsa oculorum visione monstramus), quid inpugnatis scientiam, cuius principiis ac parti consentientes totam eius substantiam roboratis?

5 1 Sequitur, ut de coloribus ac moribus disputemus et omnem istum calumniosae quaestionis locum veris argumentorum viribus refutemus, ut discussis omnibus atque purgatis securi ac ipsius scientiae venerabilia secreta veniamus. 2 "Cur, inquit, omnes in Aethiopia nigri, in Germania candidi, si figuras hominibus et colores stellarum cursus diversa radiationis commixtione largitur?" 3 Oportebat quidem nos in ista quaestionis parte copiosa oratione pugnare, ut astuta et calumniosa commenta adulterini sermonis viribus vincerentur, sed coartavimus omne dicendi studium solis veritatis viribus <freti>, ne copiosae orationis illecebris affluentiaque sermonis et argumentationis licentia captas iudicantium aures ad falsarum opinionum ineptias transferamus. 4 Et primum quidem vellem, ut quaerenti mihi respondeat, an in hoc ipso populo, in quo nunc constituti sumus, una sit omnium hominum similisque forma, licet sit omnium una natura. 5 Opinor hoc eum esse dicturum, quod omnes cives nostri dissimili sint vultus varietate formati nec eadem est omnium similisque forma; et si  p16 dubitat, quod non opinor, aspiciat, cum in unum se locum totius populi multitudo collegerit, quod in theatris vel in contionibus fieri consuevit, et oculorum suorum aciem iudiciumque ad formam totius transferat turbae et ostendat mihi, si potest, duos saltem aliquos in tantis milibus hominum, qui isdem ac similibus membrorum liniamentis videantur esse formati. Prodeant simul patres liberi fratres, et cum sit omnium necessitudo sanguine iuncta, diversa tamen formarum designatione cernuntur; nec invenitur aliquis <alteri> ita similis, ut non vultus eius ab alterius vultu ex aliqua pars dissentiat. 6 Unde constat generis quidem nostri substantiam et ipsam nudi ac solius corporis formam ex quattuor elementorum commixtione providi numinis artificio esse formatam, colores vero nobis ac formas, mores etiam et instituta de nulla re alia nisi stellarum perenni cursus agitatione distribui. 7 Habent enim stellae proprium sensum divinamque prudentiam; nam puro divinitatis animatae conceptu summo illi ac rectori deo, qui omnia perpetua legis dispositione composuit ad perennis procreationis custodiendum ordinem, infatigabilibus consensionibus obsecuntur. 8 Nec enim est aliquis homo, quem tam sacrilega desperatio temeritatis exagitet, ut in terra, ubi omnia videt esse mortalia, dicat esse prudentiam, illic vero, ubi omnia inmortalitate perpetuitatis ornantur, non prudentiam esse, non rationem aut provisionis ordinem obstinata mentis animositate definiat. 9 Quis dubitat, quod per has stellas terrenis corporibus divinus ille animus necessitate cuiusdam  p17 legis infunditur, cui descensus per orbem Solis tribuitur, per orbem vero Lunae praeparatur ascensus? 10 Mens enim illa divina animusque caelestis per omne mundi corpus in modum circuli collocatus et nunc intrinsecus, nunc extrinsecus positus cuncta regit atque componit et propriae originis generatione conceptus ad procreanda et conservanda omnia ignita ac sempiterna agitatione perpetuatur nec hoc officium aliqua fatigatione deponit, ut se ipsum atque mundum omniaque, quae intra mundum sunt, perpetua sui atque infatigabili mobilitate sustentet. 11 Ex hoc animo hi sempiterni stellarum ignes, qui globosae rotunditatis specie formati circulos suos orbesque celeri festinatione perficiunt, maiestate divinae illius mentis animati partem animi ad terrena corpora transferunt et spiritum ex illis perpetuis animi fomitibus mutuantur. 12 Hac ratione immortalis animus in nobis caducam terreni corporis fragilitatem confidentia suae maiestatis exornat, ut et ipse auctori suo originique ex aliqua parte respondeat, qui diffusus per cunctas animantes, quae terrena conceptione gignuntur, facit, ut divino animatae fomento perpetua generationis propagatione vivescant. Quare nunc cum simus cum stellis quadam cognatione coniuncti, non debemus eas sacrilegis disputationibus propriis privare potestatibus, quarum cotidianis cursibus et formamur pariter et creamur.

6 1 Unde, quod tu per nos fieri posse definis, ut homines a cultu deorum religionumque profano mentis  p18 furore revocemus, qui omnes actus nostros divinis stellarum dicimus cursibus confici, falleris et contrarium putas et a vera ratione dissentis. Nos enim timeri deos, nos coli facimus, nos numen eorum maiestatemque monstramus, cum omnes actus nostros divinis eorum dicimus agitationibus gubernari. 2 Colamus itaque deos, quorum se nobis origo stellarum perenni agitatione coniunxit, et maiestatem eorum gens humana supplici semper veneratione suspiciat; invocemus suppliciter deos et religiose promissa numinibus vota reddamus, ut confirmata animi nostri divinitate ex aliqua parte stellarum violenti decreto et earum potestatibus resistamus. 3 Hoc debere nos facere vir divinae sapientiae Socrates docuit; nam cum quidam ei de moribus suis cupiditatibusque dixisset, quas ille simili ratione collegerat: "Sunt, inquit, ut dicis; agnosco, confiteor"; et vir prudentissimus latentia facili confessione detexit. "Sed haec, inquit, omnia a me prudentiae ac virtutum auctoritate superata sunt, et quicquid vitii ex prava concretione corpus habuit, animi bene sibi conscia divinitas temperavit." 4 Hic intellegi datur stellarum quidem esse quod patimur, [et] quae nos incentivis quibusdam ignibus stimulant, divinitatis vero esse animi quod repugnamus. Nam quod ad leges pertinet, quibus peccata hominum severa coercitione plectuntur, eas recte prudentissima constituit antiquitas; animo enim laboranti per eas opem tulit, ut per ipsas vis divinae mentis perniciosa corporis vitia purgaret.

 p19  7 1 Sed iam quia ad istam nos necessitatem quaestionis adduxit, dilata responsione, quae de moribus et coloribus parabatur, cuius fundamenta ex aliqua parte iactata sunt, ostendamus etiam leges potestati fatorum necessitatique servire et hoc eas semper facere, quod fatorum decrevit auctoritas. 2 Quod ut probemus, longiora repetere debemus exempla. Ecce ille iuvenis integris viribus, dives innocens et modestus, nullo domestici facinoris exagitatus impulsu, nulla timoris trepidatione compulsus laqueo se suspendit et perdidit; alterius iam palpitantis laqueum rupit inimicus, et qui ob dedecus vitae morti propria animadversione se dederat, soluto laqueo iudicantis sententia liberatur. Quis hoc alius nisi vis fati necessitasque perfecit, ut ministri necis, qui ad exhibendum reum fuerant destinati, oppressum malis suis hominem et conscientiae animadversione damnatum ex medio imminentis mortis periculo liberarent? 3 Ille rursus, cui omnes innocentiae testimonium perhibent, stricto gladio, tamquam cogeretur, incubuit et minacem mucronis aciem costis innocentibus condidit. Ille vir integer sobrius ac pudicus, cuius vitam semper sumus institutumque mirati, ecce per praecipitia proiectum corpus flebili laceratione dispersit. Ille iustus vitam suam misera mendicatione sustentat; ille vero, quem famosi sceleris maculavit infamia, felicibus sublevatur augmentis et maximis honorum cumulatur insignibus. Ecce pirata post infinitas innocentium neces in cruento sinu felices suscipiti filios; ille innocens et ab omni scelerum . . . . . .  p20 separatur invidia. 4 Cui haec tribuis? quis ista fieri permittit? cui tantum de nobis licuit? Da manus et aliquando istis nos contentionum conflictationibus libera, ut haec omnia, quae fragilis et caduca consuevit ferre mortalitas, fortuitis stellarum decerni cursibus etiam tua confessione confirmes. 5 Quid de errore honoribus malorum et de fuga exiliisque bonorum dicimus? Vides illum servilibus maculis infectum sordes ac labem generis sui consularium fascium nobilitate protegere? Ille ingenui sanguinis ornamenta circumferens honorum debitis privatur insignibus. Ille primo aetatis gradu positus, nulla praeferens ornamenta virtutis, omnes honores praecipiti celeritate continuat; ille iam deficientis aetatis senio confectus et testimonium egregiae vitae . . . cursu nunc primo in adeundis honoribus auspicatur. 6 Quae istum senem ratio retardavit? atquin illi omnia honorum ornamenta vitae meritum pollicebatur. Quis illum iuvenem ad tantum honorum cumulum, de quo nihil adhuc tale sperare poteramus, cursu repentinae felicitatis impegit, nisi vis illa quam dicimus fati, quae stellarum agitatione perficitur, operata est, ut illum cogeret, hunc retardaret? 7 Quid iam de damnationibus eloquar malorum peccatorum aut criminum merito? dicebas paulo ante: frequenter vidimus huiuscemodi iniurias omnium consentiente iudicio innocentibus inrogatas. 8 Prudentissimum illum Atheniensium et singularis iustitiae virum, qui vitae atque virtutum merito sapientis cognomen acceperat, infamis testulae iactus exegit. Socrates vero, cuius prudentia testimonio  p21 divinitatis ornatur, formatis moribus hominum et divina institutione compositis, falsis accusationibus obrutus et acerbae delationis oneratus invidia indefensus et proditus severae animadvertentium potestati subcubuit. Quotiens fortuna imperatorem Alcibiadem, quotiens exulem fecit? 9 Quid de ista sortis varietate dicamus? Patiebatur haec Alcibiades ad civilem imperandi modum Socratis divinis magisteriis institutus, et cum semper et ubique prospere duxisset exercitum, fortunae contra se saevientis invidiam vitare non potuit. Sed illum forsitan, ut quidam volunt (absit enim, ut hoc nostra oratione firmamus), pravarum cupiditatum desideria ceperant et incautae temeritatis fefellit inprovisa vis. Aliud ergo proferamus exemplum, ut vel sic ad confessionis angustias coarteris. 10 Platonem cum illis animi virtutibus, cum illa sapientiae doctrina vendidit fatum et illam divini animi disciplinam tyrannicis crudelitatibus ac ludibriosis Dionysii potestatibus tradidit. Si haec non sufficiunt, ad Pythagorae naufragia revertamur. Qualis vir ille fuerit, omnibus notum est; cuius virtutem sapientiam prudentiamque et divina animi commenta et hominum et deorum probavere iudicia. 11 Ecce ad summum cuncta perdidicit et, ne quid deesset eius divino ingenio, peregrinis etiam magisteriis imbutus ad omnia sapientiae secreta penetravit et, ut verius loquar, divini animi intentione primus, immo potius solus in ista positus fragilitate terrena naturam et originem providi numinis ac divinae maiestatis invenit. Salutare illud, ut quidam volunt, et providum numen per dies singulos sequebatur; cuius monitis atque praeceptis purgatis animi sordibus ad omnia vitae ornamenta  p22 virtutis extorrem atque exulem civium suorum severissima decreta fecerunt. 12 Is patriam fugiens totamque Graeciam ad aliena primum transivit imperia; Sybarim et Crotonam exul incoluit. Sed nec ibi illum diutius fortuna detinuit; nam nunc per Locros, nunc per Tarentum et per omnes paene Italiae oras fugitivus erravit. Ecce ad ultimum flamma saeviente circumdatur et cum illo pariter miserorum turba incendio grassante conficitur. 13 Quid agis? Etiam nunc derogas fato et stellarum vim obstinata animositate contemnis, cum videas bonorum malos exitus, malorum prosperos actus, innocentium . . . <nocentium> securitates? Cui haec tribuis? cuius haec putas fieri decretis? Iniqui sumus, si, cum haec omnia nobis fatorum imperia decernant, adhuc rigidae contradictionis animositatibus repugnamus. In summa tibi respondendum est, quia hoc nos facere praesentia hortantur exempla: et ille, qui nocens est, fato cogente peccavit, et ille, qui innocens damnatur, fatali necessitate compulsus severam animadversionis sententiam pertulit. 14 Ad te nunc singularem virum, Plotine, veniemus, ut allegationes nostras recentium exemplorum patrociniis muniamus. Quas ille philosophiae non attigit partes, cum doctrina eius vitae sequeretur insignia, cum id, quod docebat, non alieno, sed proprio virtutis ostenderet exemplo? cuius ex ore tamquam ex adyto quodam divinae sententiae proferebantur. Fuit namque ille vir ad omnia virtutis ornamenta compositus et omni divinarum dispositionum studio formatus, iustus fortis providus temperatus et qui se crederet Fortunae impetus providentiae posse ratione superare.  p23 15 Primum itaque locum sibi quietae sedis elegit, ut ab omni humanae conversationis strepitu separatus Fortunae se liberaret invidia, solis divinae institutionis vacaturus insignibus, ut contra fortunae omnes minas integro se et incorrupto praesidio virtutis armaret. 16 Ista itaque confidentia mentis erectus etiam corporis sui curam tuitionemque suscepit, <et> ut nihil vacuum ac nudum relinqueret, ubi se posset licentia Fortunae saevientis exercere, in salubri se ac pura regionis parte constituit; nam ad collocandam sedem amoenum sibi Campaniae civitatis solum elegisse narratur, ubi semper aëris quieta moderatio cunctos incolas salubri vegetatione sustentat, ubi neque vis hiemis nec flagrantis solis accessio, sed composita temperies ex utroque moderatur, ubi aegritudine aliqua laborantibus hominibus ingentium fontium calore et fervescentium aquarum salutari fomento conciliata sanitas irrigatur. 17 Illic constitutus honorum primum contempsit insignia illos veros honores putans, quoscumque illi divinum prudentiae magisterium contulisset. Nulla illum divitiarum desideria ceperant, sed has putabat esse divitias, quibus animus ornatus auctorem posset propriae originis invenire. 18 Ecce in quadam parte orationis suae, sicut mihi videtur, improvidus et incautus, vim fatalis necessitatis adgreditur et homines Fortunae decreta metuentes severa orationis obiurgatione castigat, nihil potestati stellarum tribuens, nihil fatorum necessitatibus reservans, sed totum dicens in nostra esse positum potestate. 19 Longum est enumerare, quid de rebus singulis senserit, qua se ratione fatali sorti subtraxerit, qua vim  p24 istam, idest stellarum atque fati, sententiarum argumentatione turbaverit. Sed haec adhuc integer incolumisque narrabat; numquam ille ad Socratis finem Platonisve exitum contorsit oculos vel mentem, utique, sicuti suspicari datur, multa illorum mentibus, multa vitiis asscribens. 20 Ecce se illi in ista confidentiae animositate securo tota fatorum potestas imposuit et primum membra eius frigido sanguinis torpore riguerunt et oculorum acies splendorem paulatim extenuati luminis perdidit, postea per totam eius cutem malignis humoribus nutrita pestis erupit, ut putre corpus deficientibus membris corrupti sanguinis morte tabesceret; per omnes dies ac per omnes horas serpente morbo minutae partes viscerum defluebant, et quicquid paulo ante integrum videras, statim confecti corporis exulceratio deformabat. 21 Sic corrupta ac dissipata facie tota ab illo figura corporis recedebat et in mortuo, ut ita dicam, corpore solus superstes retinebatur animus, ut ista gravis morbi continuatione confectus et tormentis propriis coactus ac verae rationis auctoritate convictus vim fati potestatemque sentiret et ut confecti corporis laceratione quassatus sententiam Fortunae pronuntiantis exciperet. 22 Quid nunc de huius famosa dicimus morte? Cur eum non potuere virtutes, idest prudentia temperantia fortitudo iustitia, ab istis Fortunae animadversionibus liberare? Sensit itaque etiam iste vim fati et excipit finem, quem illi stellarum ignita iudicia decreverant, et istius valitudinis acerbitate confectus proprio exemplo, non sermonis licentia cunctos homines docuit potestatem fatorum nulla posse ratione contemni. 23 Scis etiam, ut  p25 rursus ad antiquiora redeamus exempla, quae Miltiades post victoriam passus sit, quae Themistocles sustinuerit post triumphos; quibus sunt aerumnarum calamitatibus implicati, ab his scilicet, quibus per illos et libertas reddita videbatur et patria! 24 Quis contra illos saevientis populi rabiem concitavit, quis conflavit invidiam? Quis tam acerbum indixit odium, ut beneficiorum et redditae libertatis inmemores [ut] gravi furoris instinctu et effrenatae levitatis erroribus innocentes ac strenuos viros populari animadversionis acerbitate percuterent, nisi vis necessitasque fati, infatigabili quae semper potestate dominatur? 25 Ad Romana nunc, si placet, revertamur exempla. Ecce ignavus ille vir et omni infamiae maculatione pollutus, Syllam dico, qui a primo vestigio pubescentis aetatis in scurrarum gremiis per damna nundinati pudoris adolevit, totiens prospere duxit exercitum et, ut felix diceretur, fecerunt innumerabilia reipublicae naufragia. 26 Respice, quotiens laceratis patria visceribus civili sanguine cruentatur. Ecce innumerabiles proscriptionum tabulas ponit et cruentarum pecuniarum parricidali collatione ditatur; sed nunc, licet sit omnia facinora eius enumerare difficile, pauca tamen enumerabimus, ut ex istis vim fatalis necessitatis agnoscas. 27 Septem milia civium nostrorum in medio foro urbis Romae Syllana animadversione ceciderunt; mihi crede: nulla vis alia, nullum peccatorum meritum, nulla deorum voluntas, sed fatorum necessitas istam multitudinem Syllanis manibus impegit. 28 Quod nunc putas esse  p26 iudicium, quem rationis ordinem, ut ille, qui numquam fuit memor sexus sui, qui ultra commendationem gratiae puerilis aetatis senex exoletus in aliena aetate flagitia corporis detinebat, vitiis obsessus Romana gubernaret imperia? Hunc <quem> sciebamus in praeturae [PR.] petitione deiectum, cui gravissimus Censorinus veris ac firmis accusationibus spoliatae provinciae crimen obiecit, qui legatus bello Cimbrico degeneris animi timore prostratus imperatorem Marium et Romanum reliquit exercitum, is cum his tantis pollueretur infamiis, regalis postea maiestatis auctoritate decoratus exercitum nostrum in dispendia nostra convertit. 29 Permitte mihi longiore oratione Syllanorum scelerum replicare discrimina; omnia enim haec ad disputationis meae meritum conferentur, si plurimis infortuniorum generibus integre ac verissime fuerit fatorum necessitas explicata. 30 Iussione Syllana Sulpicius tribunus plebis parricidalis praecepti nefanda animadversione percussus est; quo flagitio tyrannica et scelerata eius cupiditas imbuta omnia statim sine aliqua dubitatione genera crudelitatis exercuit, ut [et] effrenatas animi sui cupiditates per dies singulos civilis sanguinis profusione satiaret. 31 Praetorio viro, minori scilicet Mario, qui iudicio omnium bene meritus de republica videbatur, Syllana iussione elisa sunt prius crura, deinde deiecta de statu corporis brachia humeris tenus dissoluta ceciderunt, tertio amputata  p27 lingua vocem reliquit in faucibus; ad postremum omni corporis parte nutilata oculi, qui fuerant spectatores et superstites, egeruntur; et in tam angusto corpore a nefario patriae carnifice tot sunt inventa supplicia et vix anima tantis vulneribus erogata est, cum hinc inde damnis fluentibus minutatim spiritus carperetur. 32 Sed forsitan circa solos viros talis est feritatis atrocitate grassatus? Ecce in proscriptionum tabulis etiam mulierum ac matronarum nomina adscripsit, ut per omne humanum genus cruentam gladii exerceret potestatem. Non habet modum [nec] cruenta cupiditas nec infinita civium strage satiatur. 33 Romanus ille populus subactis omnibus gentibus, posteaquam peragrato orbe atque possesso extremum etiam Oceani litus inventum, servire compulsus est nefario Syllanae potestatis imperio debilitatis omnium animis metu et miseri timoris trepidatione possessis. Inter leges Porcias legesque Sempronias cum omnium civium gemitu etiam tertiam proscriptionis tabulam posuit nec hoc contentus malo, ne quod aetatis suae tempus vacuum a sceleribus reservaret, Lucretium iam privatus occidit et deposita regia potestate animi tamen in illo perniciosa crudelitas perseverat. 34 Visne aliquid tibi, quia in Syllanicis temporibus immoramur, de lacu Servilio referam, in quo multorum senatorum capita ad ostentationem inmanissimi facinoris sectis cervicibus pependerunt? Reipublicae vulnera inter ipsa deorum pulvinaria constitutus inter sacras caerimonis positus  p28 semper Sylla securus ac superbus aspexit. Quid potest crudelius fieri? Liberis et uxoribus miseras orbitates titulo publicae calamitatis ingessit; nihil pietati, nihil fidei, nihil fortitudini, nihil providentiae licuit contra Syllam. 35 Ubi nunc sunt, qui peccata nostra humana ac divina credunt posse lege puniri? Ecce Sylla nefariis caedibus pascitur, ecce tyrannico grassatur imperio nec cupiditates eius potestas aliqua divinitatis impugnat. Quid sentis? quid iudicas? Refuta quod dicimus! Ostende nobis ordinem rerum! Ubi sunt leges, ubi iudicia? Humano et divino sumus semper destituti iudicio, quia omnia haec, quae diximus, Sylla commisit impune. Ergo facinora eius, cum tantis caedibus pascerentur, nulla ultricium deorum flagella castigant? . . . . . imperia nec est, qui dolorem suum verbis ac lacrimis prodat? Defunctis per illum etiam supremus ignis eripitur: et hoc [non] potuit videre iustitia? 36 Dicis peccata hominum per dies singulos diis ultricibus nuntiari; omnia haec, sicut vides, impune gesta sunt, et fecit de his omnibus Fortuna quod voluit, et quicquid singulis fata decreverant, Syllanae feritatis animadversione completa sunt. Ut et hoc scias vera nos ratione edixisse, ipsum post haec mala prosper sequebatur eventus. Perpetuae dictaturae cumulatur insignibus et proprio arbitrio deponit imperia; laceratae reipublicae artus et cruentae pecuniae iussu eius ad ignobiliorum hominum divitias conferuntur; post haec mala quieta securitate fruitur et abundantia scelerum saginatus decreto amplissimi senatus et populi  p29 Romani <nomine> prosperae et perpetuae felicitatis ornatur. 37 Ubi nunc sunt, qui negant actus nostros stellarum fortuitus superbius gubernari? Ille crudelis perfidissimus, quem scimus per omnia crudelitatis genera grassatum, securus omnia dignitatis ornamenta consequitur; Marius vero post triumphum Iugurthae ceterarumque gentium, quas subegit, posteaquam urbem Romam et externis et domesticis periculis liberavit, post triumphales purpuras, post pictas aureasque palmatas ferreis stringitur vinculis catenarum. Ecce exul in paludibus Minturnensibus latitat, ecce carceris squaloribusº premitur; vides, ut ad crepidinem dirutae Karthaginis fugitivus accedat? 38 Quis deus aut exulem Marium aut felicem fecerat Syllam? Paullus imperator militi Mario promittebat imperia, legatus Sylla Romanum deserebat exercitum, et tamen postea iudicio Fortunae ille exul factus est, ille felix. Nimis longa oratione vim necessitatemque fati, stellarum etiam potestates . . . . Syllanae dominationis facta crudelia ad istum sermonem deflevimus. 39 Scipio post tot triumphos, post deletam Karthaginem Numantiamque prostratam, post peragratam Graeciam Asiam Bithyniam Syriamque lustratam, post dictaturae inreprehensibiles actus intra privatos parietes domesticorum insidiis acerbo mortis cruciatu et nefariis frangentium gulam manibus oppressus privata quodam  p30 modo animadversione confectus est. 40 Quid Regulo fides profuit, ut illum vis fati post miserae captivitatis infamiam inter hostiles manus pervigili crudelitatis atrocitate prosterneret? Quae vis alia dissolutis Persarum regibus cum Romanis fascibus captivum tradidit Crassum? Et utique vir strenuus fuerat et virtutes eius, quae propria ostentatione lucebant, Romanus protegebat exercitus. 41 Pompeii post quintum consulatum, post tot et tam insignes triumphos ad Nili fluminis ripam cervices invictas et regias et quas totiens purpura triumphalis ambierat semiviri hominis gladius nefario genere mortis incidit. Quis manus in suam necem Catonis armavit? Quis impuris et effeminatis Antonii cupiditatibus cum lugubri miseroque omnium fletu venerabilem Ciceronis tradidit sanguinem? Caesar, quos sua indulgentia ab omni liberaverat metu, ad exitium postea propriae salutis armavit. 42 Vides ut semper ubique fortuna dominetur? Vides ut varii sint hominum mutabilesque semper eventus? Fortis ab ignavo superatur, bonum prostravit inferior, iusto iustitia non profuit, cautos providentia saepe decepit, pudicis ac sobriis inpudicus ac dissolutus in honoris petitione praelatus est. Iacent strenui, laudantur inprobi, et quicquid huic profuit, illum incauta imitatione decepit.

8 1 Haec nobis omnia stellarum cursibus conferuntur, his nos Fortuna varietatibus conficit. Unde tot exemplis ac tot rationibus moniti atque formati fatalis necessitatis legem non argumentorum licentia nec verborum  p31 copia, sed veritatis probabili ac recto iudicio comprobemus. 2 Sed iam huic nostrae allegationi etiam ipsi, qui contradicebant, ex aliqua parte consentiunt, dicentes esse quidem quandam vim fortunae ac fati, quam himarmenen vocant, sed huic necessitati disputationis suae licentia quaedam tribuunt, quaedam contradicit lex necessitasque fatorum 3 et non posse videatur aliquid et posse. Hanc namque, quam dicunt himarmenen, volunt naturae hominum ceterarumque animantium quadam societate coniungi, et quia sic facti ac procreati sumus, ut certo viventes tempore, completo vitae cursu, ad divinum illum spiritum, qui nos sustentat, resoluta fragilitate corporis referamur, subici nos ad complendum istum finem fato pariter ac sorti, ut et nos et omnes animantes unus ac similes dissolutionis terminus fatali ista lege conficeret. Omnia vero, quae ad cursum vitae pertinent, in nostra volunt esse posita potestate, ut nostrum sit quod vivimus, fati vero ac sortis solum videatur esse quod morimur. 4 Nescio quid ista diversitas conclusionis operetur; nescio cui possit persuaderi, quod dicitur. Confitetur aliquis esse fatum et dicit finem omnium fatalibus necessitatibus subiacere et, cum disputationibus suis ex ista quodammodo confessione praeiudicet, potestatem eius in minoribus partibus minuit, auget in maioribus, multa ac potiora concedens, ut actus quidem nostros in nostra dicat esse positos potestate, finem vero vivendi ad fatalis sortis licentiam revocet; et in tam inepta disputatione licentia  p32 se argumentationis extollit, ut, cum fato animadvertendi quodammodo licentiam tribuat et totius potestatis concedat imperium, id quod minus est ei deneget, regendi scilicet hominis potestates. 5 Si procreatos nos fatum producit in lucem et ad terrenas conversationes venientibus hominibus vitae ianuas pandit, si ipsius est, sicut ipsi confitentur, quicquid a nobis completo vitae cursu necessitate mortis exigitur, si initium nobis finemque vivendi fatalis legis necessitas statuit, quid est aliud, quod non sit in eius positum potestate, cum et initia vitae per fatum nascentibus conferantur et dies mortis finisque vivendi decretis ipsius ac iudiciis terminetur? 6 Ecce ille nondum corporis deformatione completa in maternis visceribus inmatura festinatione praemoritur; illum completa deformatione corporis et iam maternorum viscerum angustiis liberatum vitalis spiritus aura non vegetat; illum in primis vitae incunabulis constitutum inter initia vagientis infantiae fugientis animae deserit vita; ille puer fragilitate deceptus, ille iam pubescentis aetatis et iam ad omnes vitae actus, quos paulo ante dicebat in nostra positos potestate, integra magisterii institutione compositus mortis repentino casu subtrahitur; ille vero vivendi prolixitate omni paene sensu carens ac voluntate et iam vergentis aetatis ac vitiosae senectutis invalidus invitus longam ac taediosam lucis sustinet sarcinam. 7 Quis est, qui aut illum non natum aut illum primo natalis die aut illum post paululum aut illum iuvenem aut illum senem applicat morti? Inveniat aliquid, quod sequamur; inveniat, quod nos possit instruere,  p33 quod laborantibus nobis rationem veritatis ostendat: fatum utique dicturus est et necessitatem mortis humanae, quae omnibus animantibus, quae terrena concretione gignuntur, vivendi tempus propria iudicii dispositione distribuit, ut longiorem vivendi substantiam aliis deneget, aliis largiatur. 8 Absurdum est confitentem de necessitate fatali derogare postea fato et perinicum est, ut ab eo in sequentibus orationis partibus refutetur, quod praecedenti confessionis professione fuerat roboratum.

9 1 Quid de mortium vario exitu dicimus? Ille cogente fato suspenditur laqueo; at ille gladio percutitur; ille mari fluminibus submergitur; ille saevientibus flammis ignique traditus in cinerem favillasque convertitur; ille per praecipitia iactatur; ille cadentium tectorum ruina comprimitur; illius animam pestiferum veneni virus exclusit; ille paulatim tardo febrium ardore decoquitur; ille cita ardentium venarum deflagratione fervescens violentia repentini caloris exaestuat; illum saevientium ferarum inconsulta vescitur rabies; ille occasum patitur illaesus; illius venenati serpentis ictus venas stringit in mortem. 2 Hanc mortium nobis varietatem fata describunt; haec sunt illa stellarum decreta, quae paulo ante protulimus. Hinc illi illustrium virorum miserabiles exitus, malorum nocentiumque felices; hinc vario cursu vita hominum fortuna semper decernente transigitur. Hinc constat ortum finemque vitae, actus etiam nostros universos, studia cupiditatesque  p34 et quicquid illud est, quod ad humanae nationis conversationem pertinet, fatalis necessitatis inevitabili sententia contineri. 3 Cedamus itaque fide veritatis oppressi et confiteamur verae rationis secuti iudicia nihil in nostra, sed totum in fatorum esse positum potestate, ut, quicquid vel facimus vel patimur, totum hoc Fortunae nobis iudicio conferatur.

10 1 Explicatis his omnibus atque tractatis, quae fati vim stellarumque decernentium leges verae rationis disputatione monstrarunt, ad illam quaestionem, quam in prima istius orationis reliquimus parte, revertamur, de coloribus scilicet hominum ac moribus, ut omnifariam ista quaestione purgata securi et constantiae confidentia roborati totum tibi, quicquid de isto studio, Lolliane, peromisimus, explicemus. 2 Qui requirit, cur in quibusdam regionibus corpora hominum nigro semper colore sordescunt, cur vero alibi puro candoris splendore praeniteant, huic, qui has requirit causas, brevi disputationis oratione respondeam, praesertim cum ad istam partem multorum sapientium dociles sententiae proferantur. 3 In omne caelum, cuius est rotunda formatio, quod terras maria ceteraque quae intra se sunt omnia ignei spiritus circumfusione complectitur . . . . quinque zonarum ipsarum una similesque substantia est; nam quaedam ipsarum uniformes sunt nec alienam habent admixtionem, quaedam vero commixtae temperationis sunt moderatione compositae. 4 Harum quinque zonarum quae media est, corusci Solis incensa luminibus et sempiterni ardoris  p35 adustione torrida ignito colore perpetui roboris inficitur. Duae vero, quae extremas mundi continent partes dextris laevisque lateribus inhaerentes, caeruleo colore signatae atris semper imbribus inundantur et concretae glacie sempiternis pruinis et duratis gelu nivibus obsidentur. 5 Inter has duas frigidas et illam igneam, quae per mediam mundi ducitur partem, duae sunt residua constitutae, quas frigoris et caloris mixta temperies clementi moderatione formavit. Hae sunt duae zonae, quae omne animantium genus in terrae finibus ex illa tranquilla commixtionis moderatione progenerant, per quas ad omnium, quae gignuntur, ortus et occasus per omne aevum oblicus signorum ordo convertitur, in quo Sol et Luna, quinque etiam stellae errantes, quae planetae a Graecis vocantur, certa ac definita semper agitatione discurrunt; et <ad> harum stellarum cursum omne animantium genus perpetua sibi generis propagatione succedit. 6 Istarum quinque zonarum vis atque natura quarundam gentium homines uniformi colore progenerant, ita tamen ut in ipsa unitatis facie corpora hominum quantacumque stellarum radiatione varientur. 7 Quaecumque igitur gens hominum illi adiacet zonae, quae sempiterna adustione ignis incenditur, licet sit sub eius zonae partibus collocata, quae ex composita moderatione formata est, ad fingendos tamen colores hominum ignem sibi ex vicinae societatis coniunctionibus mutuatur, ut homines ad imitationem inustarum rerum atri semper forma coloris infuscet. 8 Quae vero partes  p36 glacialibus adiacent zonis, quae viduatae ac desertae Solis ardoris perpetuis pruinarum nivibus opprimuntur, gentes illas hominum, quas in vicino posita zona progenerat, nitido faciunt lumine splendidi candoris ornari. Sed et in his regionibus, quae candidos homines procreant, et in illis rursus, quae nigros, ad variandas hominum formas stellarum plurimum potestas operatur et unicuique homini, licet coloris sit una substantia, diversam tamen speciem deformationis adsignat. 9 Unde enim se [sibi] singuli propria corporis liniamentatione cognoscunt? unde filios fratres cognatos, unde cives peregrinos vicinos amicos hospites norunt, si non singulis varios diversosque vultus stellarum potestas adscribit? 10 Consideremus itaque conciliationem generis humani et retractando inveniemus, quam nefaria et quam impia poterant illic scelera committi, si cunctorum una facies populos illos aequae similitudinis formatione confunderet; ad sororem frater deceptus similitudine quasi maritus intraret, traheretque alius contacti inpudentia alieni iuris uxorem; alii de filio erratica contentionis conflictatione certarent; alii nescirent, qui essent illi, qui sibi paulo ante servierant; alter ingenuis natalibus natus quasi servus ex confusa similitudine obstinato ducentis errore traheretur, nisi uniformem ista colorum similitudinem maxima vultuum dissimilitudo variaret; quae omnia compositis stellarum mixturis ac radiationibus temperantur. 11 Ecce illius candor ex aliqua parte nigri coloris tenui inumbratione sordescit, et illius nigram faciem splendor modici candoris illuminat. Quid iam  p37 de comarum crinibus dicam, ad quas varius color latenter inrepit? quid de oculorum acie, qui semper diversis luminibus colorantur? Ecce corpora ipsa etiam in illis gentibus et ceteris omnibus nunc longa, nunc parva sunt, nunc tenui exilitate suptilia, nunc obesa crassitudine latiora; unde manifestis rationibus comprobatur zonarum quidem esse, quod nigri vel candidi sunt, stellarum vero, quod in illa unitate coloris dissimilium formarum varietatibus corporantur. 12 De moribus vero gentium supervacua disputatio est; nam et Asianos plurimos videmus, immo paene omnes sobrietatis insignia praeferentes, et Graecorum levitas frequenter modestae gravitatis pondus accepit, et effrenata Scytharum rabies quacumque humanitatis clementia mitigatur, et in finibus Galliarum populus sapientiae prudentia convalescit, Afrorumque subdolas mentes honestae fidei ornamenta condecorant, et a plurimis Hispanis iactantiae vitia deseruntur, et Syrorum avaritiam mutavit repentina profusio; non est inter illos acutos Siculos stultos invenire difficile, et ab Italis frequenter dominationis imperia translata sunt. 13 Nec huius rei longe tibi aut ex antiquis libris proferemus exempla: dominus et Augustus noster ac totius orbis imperator pius felix providus princeps, Constantinus scilicet maximus divi Constantini filius augustae ac venerandae memoriae principis, qui ad liberandum orbem tyrannicis moderationibus et ad comprimenda domestica mala favore propriae maiestatis electus est, ut per ipsum servitutis squalore deterso securae nobis libertatis munera redderentur utque captivitatis iuga fatigatis iam et oppressis cervicibus poneremus, quem pro nostra semper libertate  p38 pugnantem, res incertissima inter casus humanos, numquam belli fortuna decepit, apud Naisum genitus a primo aetatis gradu imperii gubernacula retinens, quae prosperis nactus fuerat auspiciis, Romanum orbem ad perennis felicitatis augmentum salubri gubernationis moderatione sustentat. 14 Sol optime maxime, qui mediam caeli possides partem, mens mundi atque temperies, dux omnium atque princeps, qui ceterarum stellarum ignes flammifera luminis tui moderatione perpetuas, tuque, Luna, quae in postremis caeli regionibus collocata ad genitalium seminum perennitatem menstruis semper aucta luminibus Solis augusta radiatione fulgescis, et tu, Saturne, qui in summo caeli vertice constitutus livedinem sideris tui pigro cursu et tardis agitationibus provehis, et tu, Iuppiter, Tarpeia rupis habitator, qui mundum ac terras salutari semper ac benigna maiestate laetificas et secundi globi possides principatum, tu vero, Gradive Mars rutilo semper horrore metuende, qui in tertiis caeli regionibus contineris, vos etiam, fidi Solis comites Mercurius et Venus: Constantinum maximum principem et huius invictissimos liberos, dominos et Caesares nostros, consensu vestrae moderationis et dei summi obsecuti iudicio perpetua his decernentis imperia facite etiam nostris posteris et posterorum nostrorum posteris infinitis saeculorum continuationibus imperare, ut omni malorum acerbitate depulsa humanum genus quietae ac perpetuae felicitatis munera consequatur. 15 Nobis vero tenuem ingenii inspirate substantiam, ut vestro praesidio fulti facile  p39 ea, quae Lolliano promisimus, <compleamus> et, quicquid divino sapientium magisterio concepimus, veris sententiarum definitionibus explicemus.

[Nec omnia, quae dicuntur, rigidia iudicationis auctoritate discussa; omnis enim, sicut nosti, nativitas mollis si fuerit, fructum dabit licet praecoquem, sed mox adulti temporis spatio mitiorem.]


Valid HTML 4.01.

Pagina recensita: III Id. Iun. 14