[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English
[Link to a Spanish translation]
Español

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad praecedentem partem]
Liber I
Haec pagina telaris liber est operis
Matheseos

Firmici Materni

a W. Kroll et F. Skutsch editi
in aedibus B. G. Teubneri
Stutgardiae, MDCCCXCVII

Hic textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber III

Vol. I
p40
Firmici Materni
Matheseos
Liber Secundus

<Praefatio>

Matheseos scripturi libros eos, qui eandem discere volunt, primum instituere debemus, ut rectis initiis formati facilius pronuntiandi scientiam consequantur; non enim potest veram eius scientiam consequi, nisi fuerit primis institutionibus eruditus. 2 Fronto enim noster Hipparchi secutus antiscia ita apotelesmatum sententias protulit, tamquam cum perfectis iam et cum peritis loqueretur, nihil de institutione, nihil de magisterio praescribens. Sed nec aliquis paene Latinorum de hac arte institutionis libros scripsit nisi paucos versus Iulius Caesar et ipsos tamen de alieno opere mutuatos, Marcus vero Tullius, princeps ac decus Romanae eloquentiae, ne quid intemptatum relinqueret, quod fuisset divinum eius ingenium assecutum, versibus heroicis etiam ipse de institutione pauca respondit. 3 Unde nos omnia, quae de ista arte Aegyptii Babyloniique dixerunt, docilis sermonis institutione transferemus, ut hi, qui ad explicanda hominum fata formantur, pedetemptim p41imbuti omnem divinitatis scientiam consequantur.

4 Sed quia mentionem antisciorum fecimus, hunc locum non debemus cum dissimulatione transire. Antiscia Hipparchi secutus est Fronto, quae nullam vim habent nullamque substantiam; et sunt quidem in Frontone pronuntiationis atque apotelesmatum verae sententiae, antisciorum vero inefficax studium; eum enim secutus est, qui rationem veram non fuerat assecutus. Antiscia enim illa vera sunt, sicut et Navigius noster probat, quae et Ptolomaeus [posterior] verae inquisitionis definitione monstravit; quae qualia sint, posterioribus huius libri partibus ostendemus monstrantes, quae pars in quam partem mittat radium. Nam apotelesmata et Fronto verissime scripsit et Graecorum libris ac monumentis abundantissime continentur. Hac itaque interim disputatione seposita ad institutionis revertamur exordia.

De Signis XII

1 Zodiacus orbis, in quo duodecim signa infixa sunt, per quem quinque planetae, Sol etiam et Luna cursus suos dirigunt, obliqua semper agitatione torquetur. 2 Signa autem ipsa duodecim his nominibus nominantur: Aries Taurus Gemini Cancer Leo Virgo Libra Scorpius Sagittarius Capricornus Aquarius et Pisces. 3 Horum signorum diversa sunt genera, nam alia sunt ex his masculina, alia feminina; masculina itaque sunt Aries Gemini Leo Libra Sagittarius Aquarius, p42feminina vero Taurus Cancer Virgo Scorpius Capricornus Pisces.

II. De Domibus Stellarum

1 Ex his duodecim signis Sol quidem et Luna singula sunt signa sortiti, ceteri vero quinque planetae idest Saturnus Iuppiter Mars Venus Mercurius bina, in quibus singuli imperium habent ac domicilium constitutum. 2 Sed has stellas non eodem nomine quo nos aut quo Graeci Aegyptii nominant; nam qui a nobis Saturnus dicitur, ab Aegyptiis Faenon vocatur; quem nos Iovem vocamus, Aegyptii Faethontem vocant; qui a nobis Mars, ab illis Pyrois dicitur; quae a nobis Venus, ab illis Fosforos vocatur; quem nos Mercurium dicimus, illi Stilbontem vocant. 3 Est itaque Sol et Leo et in hoc signo habet domicilium et potestatem, Lunae Cancer. Vide, quam apte quam secundum, ut masculini quidem signi dominus Sol esset, feminini vero Luna, ut pro qualitate generis sui similia sibi sexus sui domicilia vendicarent. 4 Ceteri vero quinque planetae bina, sicut superius diximus, habent signa, in quibus imperii sui exerunt potestatem; sed ex ipsis duobus signis, quae singuli possident, unum masculinum p43est, aliud femininum; quod ut manifestius intellegi possit, omnia specialiter explicemus. 5 Saturnus habet domicilium in Aquario et Capricorno, ex quibus Aquarius masculinum est, Capricornus femininum. Iuppiter in Sagittario et Piscibus habet domicilium, sed ex his unum masculinum est, Sagittarius, femininum vero Pisces. Mars in Ariete et in Scorpione domicilium collocavit, ex quibus masculinum est Aries, femininum Scorpius. Veneris domus sunt Taurus et Libra, ex quibus Libra masculinum signum est, femininum vero Taurus. Mercurius domicilium habet in Geminis et Virgine, ex quibus Geminorum quidem signum masculinum est, Virginis vero femininum.

III. De Altitudinibus et Deiectionibus Stellarum

1 Scire etiam altitudinem et humiliationem debemus, quae sint stellarum altitudines singularum, in quibus naturali quadam sublimitate magnitudinis eriguntur, et quae sint earum deiectiones, in quibus constitutae oppressa auctoritatis suae potestate minuuntur. 2 In altitudinibus itaque suis gaudent constitutae, et tunc maximae felicitatis decernuntur insignia, quotiens in genituris hominum maxima stellarum pars partiliter altitudinum suarum signa possederint. Tunc vero homines infelicitatum infortuniis opprimuntur, quotiens stellarum pars maxima in his partiliter constituta fuerit, in quibus humili deiectione multum de sua potestate dimittunt. 3 Altitudines autem dictae sunt ob hoc, quod, cum in ipsa parte fuerint stellae, in qua exaltantur, in oportunis scilicet geniturae locis p44faciunt . . . . . . . . . miseros pauperes ignobiles et in quos se infelicitas assiduis continuationibus conferat. 4 Hac ex causa Babylonii ea signa, in quibus stellae exaltantur, domicilia earum esse voluerunt; nos autem scire debemus hac institutione formati, omnes stellas melius in altitudinibus suis quam in domiciliis suis . . . . 5 Sol in Arietis parte XIX. exaltatur, in Librae vero parte XIX. deicitur; Luna exaltatur in Tauri parte tertia, Scorpii tertia deicitur; Saturnus exaltatur in Librae parte XXI., in Arietis rursus <parte> XXI. deicitur; Iuppiter exaltatur in parte Cancri XV., deicitur vero in Capricorni parte XV.; Mars exaltatur in Capricorni parte XXVIII., deicitur vero in Cancri parte XXVIII.; Venus exaltatur in Piscium parte XXVII., deicitur vero in Virginis parte XXVII.; Mercurius exaltatur in Virginis parte XV., deicitur vero in Piscium parte XV. 6 Hac ex causa Babylonii haec signa, in quibus exaltantur singuli, domus eorum esse voluerunt dicentes Saturni quidem domicilium esse Libram, Iovis Cancrum, Martis Capricornum, Solis Arietem, Lunae Taurum, Veneris Pisces, Mercurii Virginem.

IV. De Decanis

1 Singula signa in tres partes dividuntur, singulae autem partes habent singulos decanos, ut sint in singulis signis terni decani, quorum singuli ex triginta partibus denas possident partes et dominium suum ac potestatem in X partes exerunt. Sunt autem p45infinitae potestatis et infinitae licentiae et qui fata hominum suae potestatis auctoritate designent. 2 Sed et ipsi decani singulis stellis deputantur, et si in ipso decano stella fuerit, licet sit in alieno domicilio, sic est habenda, quasi in suo sit domicilio constituta; <in> suo enim decano constituta haec eadem perficit, quae in signo suo constituta decernit.

3  In Ariete primus decanus Martis et secundus Solis, tertius Veneris; Tauri primus decanus Mercurii et secundus Lunae, tertius Saturni; Geminorum primus decanus Iovis et secundus Martis, tertius Solis est; Cancri primus decanus Veneris est, secundus Mercurii, tertius Lunae; Leonis primus decanus Saturni et secundus Iovis, tertius Martis; in Virgine primus decanus Solis est, secundus Veneris, tertius Mercurii; Librae primus decanus Lunae est, secundus Saturni, tertius Iovis; Scorpii primus decanus Martis est, secundus Solis, tertius Veneris; Sagittarii primus decanus Mercurii est, secundus Lunae, tertius Saturni; Capricorni primus decanus Iovis et secundus Martis, tertius Solis; Aquarii primus decanus Veneris est, secundus Mercurii, tertius Lunae; in Piscibus primus decanus Saturni, secundus Iovis, tertius Martis.

4  Quidam hunc locum volentes suptilius explicare terna numina decanis singulis applicarunt, quos munifices appellandos esse voluerunt id est liturgos, ita ut per signa singula novem possint munifices inveniri, ut p46ternis munificibus decani singuli praeferantur. 5 Rursus novem munifices, quos singulis dicunt esse constitutos, per infinitas dividunt numinum potestates; ab his enim dicunt repentinos casus dolores aegritudines frigus febresque decerni et quicquid illud est, quod solet nec sperantibus nec scientibus evenire; per hos volunt monstruosos ab hominibus edi partus. 6 Sed hanc nos partem in isto institutionis libro necessario praeterimus; nam et Graeci, qui secreta istius conati sunt disputationis attingere, in primis vestigiis constituti istum tractatum cum quodam dissimulationis fastidio reliquerunt. Sed nunc institutionis ordo, unde recesserat, revertatur.

V. De Partibus Signorum

Singula signa triginta habent partes; pars est autem in signo tantus locus, quantum Solis aut Lunae orbis in circuitu complectitur; sed una pars in minuta dividitur sexaginta.

VI. De Finibus

1 Licet ipsum signum alienae sit potestatis et alterius <stellae> habeat domicilium, tamen partes eius quasi propriae stellis singulis dividuntur, quae partes fines stellarum nominantur; hos fines Graeci oria vocant. Sed et hoc suptili debemus inquisitione colligere; nam cum <in> finibus suis stella fuerit inventa, sic est tamquam in suo domicilio constituta; quod totum, ut manifestius intellegi possit, debemus specialiter explicare, ut ex istis finibus geniturarum secreta p47noscantur. 2 Arietis dominus est, sicut diximus, Mars; verum fines eius singulis stellis hactenus dividuntur: A prima usque <ad> VI. partem fines possidet Iuppiter, a VII. usque <ad> XII. Venus, a XIII. usque ad XX. Mercurius, a XXI. usque ad XXV. Mars, a XXVI. usque ad XXX. Saturnus; hac sunt Arietis partes ratione divisae. 3 Tauri domina est Venus; cuius signi fines hactenus dividuntur: A prima parte usque ad VIII. Venus possidet, a IX. parte usque ad XIV. Mercurius, a XV. usque ad XXII. Iuppiter, a XXIII. usque ad XXVII. Saturnus, a XXVIII. usque ad XXX. Mars; hos stellae in Tauro possident fines. 4 Geminorum dominus Mercurius est; eius signi fines hactenus dividuntur: A prima parte usque ad VI. Mercurius possidet, a VII. usque ad XII. Iuppiter, a XIII. usque ad XVIII. Venus, a XIX. usque ad XXIV. Mars, a XXV. usque ad XXX. Saturnus. 5 Cancri domina est Luna; verum eius signi fines hactenus dividuntur: A prima parte usque ad VII. Mars possidet, ab VIII. usque ad XIII. Venus, a XIV. usque ad XX. Mercurius, a XXI. usque ad XXVII. Iuppiter, a XXVIII. usque ad XXX. Saturnus; hos stellae in hoc signo possident fines. 6 Leonis Sol est dominus, sed fines eius hactenus dividuntur: A prima parte usque ad VI. fines Iuppiter possidet, a VII. usque ad XI. Venus, a XII. usque ad XVIII. Saturnus, a XIX. usque ad XXIV. Mercurius, a XXV. usque ad XXX. Mars. Hactenus p48istius signi fines stellis singulis dividuntur. 7 Virginis Mercurius dominus est, verum fines eius hactenus dividuntur: A prima parte usque ad VII. Mercurius possidet fines, ab VIII. usque ad XVII. Venus, a XVIII. usque ad XXI. Iuppiter, a XXII. usque ad XXVIII. Mars, a XXIX. usque ad XXX. Saturnus. 8 Librae domina est Venus, sed eius signi fines hactenus dividuntur: A prima parte usque ad VI. Saturnus possidet fines, a VII. usque ad XIV. Mercurius, a XV. usque ad XXI. Iuppiter, a XXII. usque ad XXVIII. Venus, a XXIX. usque ad XXX. Mars. 9 Scorpii dominus est Mars; sed [et] fines eius hactenus dividuntur: A prima parte usque ad VII. possidet Mars fines, ab VIII. usque ad XI. Venus, a XII. usque ad XIX. Mercurius, a XX. usque ad XXIV. Iuppiter, a XXV. usque ad XXX. Saturnus. 10 Sagittarii dominus est Iuppiter; eius signi fines hactenus dividuntur: A prima parte usque ad XII. fines possidet Iuppiter, a XIII. usque ad XVII. Venus, ab XVIII. usque ad XXIII. Mercurius, a XXIV. usque ad XXVII. Saturnus, a XXVIII. usque ad XXX. Mars. 11 Capricorni dominus est Saturnus; sed fines eius signi hactenus dividuntur: A prima parte usque ad VII. Mercurius possidet fines, ab VIII. usque ad XIV. Iuppiter, a XV. usque ad XXII. Venus, a XXIII. usque ad XXVI. Saturnus, a XXVII. usque ad XXX. Mars. 12 Aquarii dominus est Saturnus; sed eius signi fines hactenus dividuntur: A prima parte usque ad VII. <Mercurius> possidet fines, ab VIII. usque ad XIII. Venus, a XIV. usque ad XX. Iuppiter, a XXI. usque ad XXV. Mars, a XXVI. usque ad XXX. Saturnus. p4913 Piscium dominus est Iuppiter; sed eius signi fines hactenus dividuntur: A prima parte usque ad XII. Venus possidet fines, a XIII. usque ad XVI. Iuppiter, a XVII. usque ad XIX. Mercurius, a XX. usque ad XXVIII. Mars, a XXIX. usque ad XXX. Saturnus.

VII. De Stellarum Conditione

1 Expositis finibus atque monstratis explicare debemus, quae stellae per diem gaudeant et cuius conditionem sequantur, quae vero per noctem gaudentes cuius pari modo conditionem sequantur. 2 Per diem gaudent Sol Iuppiter <Saturnus>; [non] ideo in diurnis genituris in oportunis locis positi . . . . . . . . . .

*** malaque decernunt. 3 Nam si deficientem Lunam deficiens Venus exceperit aut Mars in nocturna genitura, tunc prospera omnia deficiens Luna felicitatesque decernit; si vero plena lumine vel crescens Luna Veneri vel Marti se aliqua radiatione coniunxerit, maximas p50calamitates et maxima facit infortunia concitari. Sed ideo Venus crescenti Lunae contraria est, quia naturali quodam invidiae sibi stridore dissentiunt.

4  Haec nos in hoc institutionis libro summatim dixisse sufficiat. Omnia enim plenissime et de Luna et de ceteris stellis in ceteris libris specialiter explicabimus.

VIII. De stellis quando sint matutinae vel quando vespertinae

1 Stellae quinque idest Saturnus Iuppiter Mars Venus Mercurius matutinae sunt aut vespertinae aut occiduales aut absconsae, quae a Graecis afaneis et synodicae dicuntur, aut acronyctae. Qua autem ratione tales fiant vel qua ex causa haec accipiant nomina, explicemus. Matutinae sunt in ortu, quae praecedentes orbem Solis oriuntur; vespertinae vero in ortu, quae orientem Solem sequuntur; absconsae vero, quas <Solis> orbis tegit; acronyctae, quae tunc oriuntur, cum Sol occidit. 2 Hae figurae stellarum quando prosint, quando noceant, in libris posterioribus explicabimus; neque enim hoc a nobis sine causa dictum est. In summa p51autem dicendum est, quod omnibus stellis noceat vicinitas Solis. Quidam vero volunt Martem prospere cadere, cum Solis radiis fuerit oppressus; naturalem enim malitiam Solem veneratus amittit. 3 Scire etiam illud nos oportet, cum quo stellae matutinae gaudent, cum quo vespertinae; tunc enim proteguntur, quotienscumque oportuna radiatione praecesserint. Cum Sole ceterae stellae in matutino ortu constitutae gaudent; tunc numen Solis optima radiatione protegitur, quotienscumque stellarum matutino ortu fuerit ornatus. Inefficaces vero stellae fiunt, quotiens Solis orbem vespertino ortu fuerint subsecutae. In Lunae positae lumine eius maximis radiationibus proteguntur, cum orbem eius aliqua radiatione praecesserint. 4 Quid autem stellarum mixtura in genituris orientium operetur, quando stellae matutinae efficiantur, quando vespertinae . . . . ostendere etiam debemus, quantis a Sole stellae partibus recedentes matutinae efficiantur.

IX. Quibus partibus matutinae stellae vel vespertinae fiant

Explicabimus enim, qua ratione vespertinae, qua vero matutinae fiant. Saturni stella cum a Sole XV p52recesserit partibus idest cum praecedens orta fuerit, matutina est. Simili modo etiam Iovis XII partibus recedens <ortum> matutinum facit [praecedentem], Venus VIII. Mars etiam praecedens et in XVIII. parte constitutus matutinus efficitur. Mercurius praecedens et in XVIII. parte constitutus matutinus est. Vespertinae vero sunt, cum in isto partium numero constitutae Solem fuerint subsecutae.

X. <De moribus signorum et natura>

1 Nunc de XII signorum natura formis qualitate substantiis anaforis explicare debemus, ut totam plenissime huius artis scientiam manifestis expositionibus intimemus.

2 Aries est signum in caelo masculinum aequinoctiale solstitiale regale, ignitum ad laniandum, quadrupes corporale oculis languidis erraticum, quod a Graecis . . . ., consonans indomitum inpurum libidinosum; domus Martis, altitudo Solis circa partem XIX., deiectio Saturni circa partem XIX., trigonum per diem Solis, per noctem Iovis. 3 Aequinoctiale vel solstitiale ideo dictum est, quod in hoc signo horas noctis ac p53diei aequata moderatione componit, quod a Graecis tropicon isemerinon appellatum est. Cum enim in Ariete Sol fuerit, diurnas nocturnasque horas componit aequaliter, ut dies habeat XII, nox quoque XII. Crios autem ideo a Graecis dictum est hoc signum, quod, cum <in> eo Sol fuerit, inter diem et noctem quodammodo iudicat, quod crinein dicitur, et quod in eo signo inter hiemem positus et aestatem ipse rursus iudicetur. 4 Tropicum autem ideo dictum est, quod in eo signo Sol constitutus vernum tempus faciat; ver enim tunc initiatur, cum primam eius signi partem Sol fuerit ingressus. Ignitum ideo dictum est, quia, quicumque in genitura dominium [omnia specialiter explicemus] . . . . . . . . . .

5 Pisces sunt signum femininum duplex humidum aquosum biforme fecundum squamosum maculosum incurvum mutum mobile; sed unus piscis ad austrum fertur, alter ad aquilonem. Est autem domus Iovis, trigonum per diem Veneris, per noctem Martis, altitudo Veneris circa partem XXVII., deiectio Mercurii circa partem XV. Positum est autem hoc signum in vento aquilone.

XI. <De anaforis signorum>

1 Explicatis signorum generibus ac formis et natura eorum diligenti ratione perscripta, sicut nobis prudentissimis Graecorum magisteriis traditum est, illud p54sequenti loco debemus ostendere, quoto anno unumquodque signum in genituris oriatur. Hoc autem quo proficit, brevi definitione monstramus. 2 Omnes stellae tunc accipiunt maximam decernendi potestatem et tunc vires suas exerunt, cum signa, in quibus collocata sunt, orta fuerint. Oriuntur autem variis temporibus ac diebus et secundum climata; unde, quae signa in quibus climatibus et quo tempore oriantur, hac ratione monstramus. 3 In climate primo id est Alexandriae atque in climate secundo, quod Babylonis est, ceterisque omnibus regionibus, quae his climatibus subiacent, hoc temporis cursu oriuntur signa: Aries oritur anno XX., Taurus XXIV., Gemini XXVIII., Cancer XXXII., Leo XXXVI., Virgo XL., Libra similiter XL., Scorpius XXXVI., Sagittarius XXXII., Capricornus XXVIII., Aquarius XXIV., Pisces XX. 4 In climate, quod est per Rhodum ceterisque regionibus, quae huic climati subiacent, oritur Aries anno XIX., Taurus XXIII., Gemini XXVII., Cancer XXXII., Leo XXXVI., Virgo XL., <Libra similiter XL.>, Scorpius XXXVI., Sagittarius XXXII., Capricornus XXVII., Aquarius XXIII., Pisces XIX. 5 In climate vero Hellesponti ceterisque regionibus, quae huic climati subiacent, oritur Aries anno XVII., Taurus XXII., Gemini XXVII., Cancer XXXII., Leo XXXVII., Virgo XLII., Libra similiter XLII., Scorpius XXXVII., Sagittarius XXXII., Capricornus XXVII., Aquarius XXII., Pisces XVII. 6 In climate Athenarum ceterisque regionibus, quae huic climati subiacent, oritur Aries anno XVIII., Taurus XXIII., Gemini XXVII., Cancer XXXII., Leo XXXVI., Virgo XLI., Libra similiter XLI., Scorpius XXXVI., Sagittarius XXXII., Capricornus XXVII., Aquarius XXIII., p55Pisces XVIII. 7 In climate Anconisa ceterisque regionibus, quae huic climati subiacent, oritur Aries anno XV., Taurus XXI., Gemini XXVII., Cancer XXXII., Leo XXXVIII., Virgo XLIV., Libra similiter XLIV., Scorpius XXXVIII., Sagittarius XXXII., Capricornus XXVII., Aquarius XXI., Pisces XV. 8 In climate Urbis ceterisque regionibus, quae huic climati subiacent, Aries oritur anno XVII., Taurus XXII., Gemini XXVII., Cancer XXXII., Leo XXXVII., Virgo XLII., Libra similiter XLII., Scorpius XXXVII., Sagittarius XXXII., Capricornus XXVII., Aquarius XXII., Pisces XVII.

9  Hi sunt signorum ortus, quibus stellae singulae ad sui efficaciam promoventur.

XII. Quae signa quibus ventis subiacent

Illud etiam nos scire convenit, quae signa quibus sint subiecta ventis; haec enim nobis scientia maxime in apotelesmatibus necessaria est. Aquiloni subiacent signa Aries Leo Sagittarius, Austro Taurus Virgo Capricornus, Afelioti, quem nos Solanum dicimus, Gemini Libra Aquarius, Africo, qui a Graecis Libs dicitur, Cancer Scorpius Pisces.

XIII. De Duodecatemoriis.

1 Nunc, de duodecatemoriis [a] qua ratione perquiras, breviter ostendam; quidam enim ex his putant totam se posse geniturae substantiam invenire et, quicquid in decreto celatur, ex duodecatemoriis p56posse prodi significant. 2 Quid autem sint duodecatemoria, hoc dicetur exemplo. Cuiuscumque stellae volueris duodecatemorion quaerere, partem eius duodecies computas et, quantae fuerint, divides eas triginta signis singulis reddens, ab ipso signo incipiens, in quo stella est, cuius duodecatemorion quaeritur; et in quocumque signo ultimus venerit numerus, ipse tibi partem duodecatemorii ostendit. Sed ut manifestius intellegas, etiam exemplum huius rei dicimus. 3 Pone Solem in Ariete esse parte quinta et minutis quinque; duodecies V. faciunt partes sexaginta, et duodecies quina faciunt minuta LX; <LX> minuta unam faciunt partem, ac per hoc fiunt partes LXI; das Arieti, in quo Solem esse diximus, XXX, Tauro XXX: invenitur duodecatemorion in parte prima Geminorum. 4 Quaere itaque, ne Luna plena per diem in finibus Martis duodecatemorion mittat, ne minuta idest deficiens in Saturni aut ne Mars in occasu . . . aut ne Venus in Martis et Mars in Veneris . . . . . . . 5 et a finibus et a decanis et a conditionibus, ut prosint vel ut noceant, accipiant potestatem. Deficit Iovis benignitas, cum infirmitate signi vel partium vel decani vel conditionis inmutatione benignitas eius fuerit impedita. Sed et malitia Saturni fortius crescit, cum ex loci qualitate vel ex finium vel ex decani vel ex signi vel ex conditione provocatam ad nocendum acceperit potestatem; simili modo etiam ceterae stellae. 6 Unum tamen sciendum est quod, licet benivola sit Iovis stella, tamen contra inpugnationem Martis et Saturni, si eam violenti radiatione constringant, resistere sola non possit; essent enim inmortales homines, si numquam in genituris p57hominum Iovis benignitas vinceretur. Sed quia sic artifex deus hominem fecit, ut substantia eius transacto certo vitae spatio solveretur, necesse fuit, ut detento Iove, per quem vitae confertur hominibus salutare praesidium, in extinguendo homine malivolarum stellarum malitiosa vel perniciosa potestas cum augmento malitiae permaneret, ut malivolis radiationibus inpugnata compago corporis solveretur.

XIV. De octo locis.

1 Nunc ad expositionem cardinum locorumque omnium transferatur intentio; nam cum haec omnia a nobis fuerint diligenter inventa, debemus singula hominis, per quae omnis vitae hominum substantia dividitur, invenire; sed interim platice. Nam paulo post cum ad libros apotelesmatum venerimus, partiliter ostendemus rationem, qua possint loca singula secretis inquisitionibus colligi; debet enim is qui instituitur primum platice institui, ut compositus atque formatus secretiora geniturae confidentius consequatur. 2 Cum enim locus ipse partiliter fuerit inventus, considerandum est, qualis sit, in quo signo et in cuius sit finibus et quae illi stellae quatenus testimonium perhibeant. Illud etiam maxime considerandum est, dominus loci ipsius, id est signi, quo in loco sit positus vel in quali signo vel in qualibus finibus, quae res diligentissime requirenda est; et an benivolarum stellarum testimoniis adornetur an vero malivolarum inpugnatione pulsetur. Nunc ad platicam locorum definitionem revertamur, ut sic ordinem cardinum et ceterorum locorum explicare possimus.

3  [Sollicite legendum.] Platice vitae locus est in p58eo signo, in quo est horoscopus constitutus, spei vel pecuniae in secundo horoscopi signo, fratrum in tertio, parentum in quarto, filiorum in quinto, valitudinis in sexto, coniugis in septimo, mortis in octavo. Quae omnia initium ab horoscopo facientes hac nominum definitione signavimus: vitae spei fratrum parentum filiorum valitudinis coniugis mortis. 4 Sed haec, sicut superius diximus, platice ad informanda initia discentis dixisse sufficiat; postea vero, quatenus haec loca suptili partium definitione monstrantur, explicare curabimus. Sane illud scire debes, quod ea, quae in virorum genituris dicimus, haec eadem et in mulierum genituris operantur, illud scientes, quod uxorem Veneris, maritum Martis sidus ostendit.

XV. De cardinibus geniturarum.

1 In genituris cardines sunt quattuor, ortus occasus IMC. IMC., quae loca a Graecis solent appellari his nominibus: anatole dysis mesuranima ypogeon. 2 Ortus est pars horoscopi . . . . . . posita, quod a Graecis diametrum dyticon dicitur; 3 quod ut facilius intellegas, a parte horoscopi computa per cetera signa partes CLXXX, et in quocumque signo CLXXXI. pars fuerit inventa, 4 in ipso signo vel parte geniturae constituitur occasus. Medium vero caelum est ab horoscopo X. signum, sed interdum medium caelum etiam in XI. ab horoscopo signo partiliter invenitur; quod ut manifestius intellegas, p59a parte horoscopi computa per cetera signa, quae sequentur, partes CCLXX; et in quocumque signo CCLXXI. pars fuerit inventa, haec medium caelum sortita est, quod a Graecis mesuranima dicitur. 5 Imum vero caelum, quod a Graecis ypogeon dicitur, in quarto horoscopi constituitur loco; quod ut facilius intellegas, computa a parte horoscopi per ordinem XC partes et, ubi XCI. pars ceciderit, illic IMC. locus ponitur. 6 Hi sunt geniturarum ac decretorum IV cardines; quos diligenti semper debemus ratione colligere, ut omnem substantiam fati verissimis pronuntiationibus explicemus.

XVI. De quattuor secundis locis.

1 Post hos quattuor cardines, idest post ortum occasum medium caelum imum caelum, alia sunt in generis quattuor loca, quae sequentem et secundam habent potestatem, id est Dea Deus Bona fortuna ac Bonus daemon, quae a Graecis hactenus nominantur: thea, theos, agathe tyche, agathos daemon. 2 Dea est tertius ab horoscopo locus id est tertium ab horoscopo signum; hic locus a Graecis, sicut diximus, theasº dicitur. Deus vero illud signum dicitur, quod contra hoc signum in diametro fuerit constitutum, idest IX. ab horoscopo signum; hic locus a Graecis theos dicitur. Bona fortuna in quinto ab horoscopo signo collocatur; qui locus a Graecis agathe tyche dicitur. Bonus vero daemon in diametro huius signi p60collocatur id est in XI. ab horoscopo loco; hic locus a Graecis agathos daemon dicitur.

XVII. De pigris et deiectis locis.

Residua quattuor loca pigra et deiecta esse dicuntur ob hoc, quod nulla cum horoscopo societate iunguntur. Est autem ex his residuis quattuor locis primus, qui in secundo ab horoscopo signo constituitur, qui locus inferna porta dicitur vel anafora; in diametro huius signi locus qui fuerit id est in VIII. ab horoscopo signo, epicatafora appellatur. Novissima vero sunt Malae fortunae et Mali daemonis; et Mala fortuna in VI. ab horoscopo <signo> constituitur, Malus vero daemon in XII. ab horoscopo signo ponitur, sed Malam fortunam Graeci cacen tychen appellant, Malum daemonem id est [in] XII. ab horoscopo signum cacodaemonem Graeci vocant.

XVIII. De omnium locorum ordine.

1 Nunc scire debemus, ex his XII locis quae praecedant, quae sequantur, id est quae loca prima sint, quae secunda, ut omnia diligenti possimus ratione colligere. 2 Horoscopus praecedit occasum, medium caelum imo caelo praeponitur, XI. locus id est Bonus daemon Bonae fortunae praefertur, IX. locus id est Deus tertio loco id est Deae praeponitur, anafora id est <II. locus epicataforae id est> VIII. ab horoscopo loco praeponitur, Mala fortuna id est VI. ab horoscopo p61locus Malo daemoni id est XII. ab horoscopo loco praeponitur. 3 Scienda sunt haec autem omnia, ut, cum ad apotelesmata venerimus, cuncta miscentes et temperantes sententias nostras fideli veritatis ratione firmemus.

XIX. De duodecim locorum potestatibus.

1 Specialiter nunc duodecim locorum significationes explicare debemus ab horoscopo incipientes, ut expositis per ordinem omnibus confusionis obscuritas luminetur.

2 Primus est locus [idest] illa pars, in qua horoscopus est constitutus. In hoc loco vita hominum et spiritus continetur, ex hoc loco totius geniturae fundamenta noscuntur, hic locus ab ea parte, in qua fuerit horoscopus, vires suas per residuas partes XXX extendit. Est autem cardo primus et totius geniturae compago atque substantia.

3 Secundus ab horoscopo locus in secundo signo constituitur et accipiti initium a XXX. horoscopi parte et vires suas per XXX residuas partes extendit. Ex hoc signo spei ac possessionis incrementa noscuntur. Est autem piger locus ab horoscopo alienus; ideo et inferna appellatur porta, quod nulla cum horoscopo radiatione coniungitur.

4 Tertius locus est, qui in tertio ab horoscopo signo constituitur, qui a LX. ab horoscopo parte initium accipiens in XC. desinit. Ex hoc loco de fratribus et de amicis cuncta dicemus. Huic loco Dea p62nomen est; est autem peregrinantis locus. Hic primus cum horoscopo tenui societate coniungitur; respicere enim horoscopum de exagono videtur.

5 Quartus ab horoscopo locus id est IMC. in quarto ab horoscopo signo constituitur, cuius initium a parte XC. profectum usque ad partem CXX. pervenit. Hic locus ostendit nobis parentes patrimonium substantiam fundamenta mobilia, et quicquid ad latentes et repositas patrimonii pertinet facultates. Est autem hic geniturae cardo, imum caelum autem ideo dicitur, quod in diametro MC. constituitur. Sed haec locus cum horoscopo maxima societate coniungitur, quia de quadrato horoscopum respicit et per quadratum ab horoscopo videtur.

6 Quintus ab horoscopo locus in V. ab horoscopo signo constituitur, qui a CXXI.º ab horoscopo parte initium accipiens usque ad CL. partem extenditur. Ex hoc loco filiorum numerus et generis qualitas invenitur. Appellatur autem Bona fortuna, quia locus est Veneris. Sed et hic locus cum horoscopo maxima societate coniungitur et interdum in diametro huius signi MC. pars constituitur. Ideo autem cum horoscopo maxima coniunctione sociatur, quia horoscopum <de trigono respicit et> de trigono ab horoscopo videtur.

7 Sextus locus in VI. ab horoscopo signo constituitur; qui a CL. parte horoscopi initium accipiens usque ad CLXXX. extenditur. In hoc signo causam vitii ac valitudinis inveniemus. Qui locus Mala fortuna appellatur ob hoc, quia locus est Martis. Est p63autem etiam hic locus piger, quia nulla cum horoscopo societate coniungitur; sed interdum loci ipsius [sine] malitia sublevatur, si in eo loco stella collocata alia stella in X. ab horoscopo loco inventa prospera fuerit radiatione coniuncta.

8 Septimus locus in septimo ab horoscopo signo constituitur; qui a CLXXX. parte profectus usque ad CCX. extenditur et illic desinit; est autem initium eius in CLXXX. parte constitutum. In hoc loco alius cardo est geniturae; appellatur autem occasus a nobis, a Graecis vero, sicut superius diximus, dysis; qui cardo est contra horoscopi cardinem positus. Ex hoc loco qualitatem et quantitatem quaeramus nuptiarum. Sed et hic locus violenta cum horoscopo societate coniungitur; de diametro enim ab horoscopo videtur.

9 Octavus locus in VIII. ab horoscopo signo constituitur; qui a CCX. parte ab horoscopo profectus usque ad CCXL. partem extenditur et illic desinit. Hic locus epicatafora dicitur. Est autem piger locus, quia nec ipse aliqua cum horoscopo societate coniungitur. Ex hoc loco mortis qualitas invenitur. Scire autem nos convenit, quod nulla in hoc loco gaudeat stella nisi sola Luna, sed in nocturnis solummodo genituris. Nam si in hoc loco in nocturna genitura crescens Luna fuerit inventa et eam sic positam sine societate vel radiatione malivolarum stellarum Iuppiter <de> exagono vel trigono respexerit in domo sua aut in domo Veneris aut in domo Mercurii constitutam aut in domo Iovis vel <in> finibus earum quarum diximus stellarum, maximas decernit felicitates et ultra modum divitias et magnificas potestatum glorias et nobilitati ornamenta perspicua.

p64 10 Nonus locus in IX. ab horoscopo signo constituitur; cuius mensura a CCXL. <parte> profecta usque ad CCLXX. partem extenditur. Est autem dei Solis locus. In hoc loco hominum sectas invenimus; est autem de religionibus et peregrinationibus. Et hic locus cum horoscopo maxima radiatione coniungitur; de trigono enim ab horoscopo videtur.

11 Decimus locus in X. ab horoscopo signo constituitur; qui a CCLXX. parte initium accipiens usque ad CCC. partem extenditur et illic desinit. Sed hic locus principalis est et omnium cardinum potestate sublimior. Hic locus a nobis medium caelum, a Graecis mesuranima appellatur; est enim in media parte totius mundi constitutus. In hoc loco vitam et spiritum, actus etiam omnes, patriam domicilium totamque conversationem invenimus, artes etiam et quicquid nobis artium suffragio confertur; ex hoc loco animi vitia facili ratione perspicimus. Huius loci potestas cum horoscopo . . . societate coniungitur; de quadrato <enim ab> horoscopo videtur.

12 Undecimus locus <in> XI. ab horoscopo signo constituitur; qui locus a CCC. parte profectus usque ad CCCXXX. partem constituitur. Appellatur autem hic locus a nobis Bonus daemon vel Bonus genius, a Graecis agathos daemon. In hoc loco medium caelum frequenter partiliter invenitur. Est autem locus Iovis et cum horoscopo non parva societate coniungitur; de exagono enim horoscopum videt <et> de exagono ab horoscopo videtur.

13 Duodecimus locus in XII. ab horoscopo signo p65constituitur; qui locus a CCCXXX. <parte> profectus usque ad CCCLX. partem constituitur. Hic locus a Graecis cacos daemon appellatur, a nobis Malus daemon. Ex hoc loco inimicorum qualitas et servorum substantia facili nobis significatione monstratur. Vitia etiam in hoc loco et aegritudines invenimus. Sed et haec piger locus est, quia nulla cum horoscopo societate coniungitur. Est autem locus Saturni.

Sane patrem et in viri et in mulieris genitura Sol ostendit, matrem Luna, uxorem Venus, Mars maritum.

XX. De nominibus duodecim locorum et quid sint <stellae> sortitae et apotelesmata ipsarum.

1 Nunc, quia duodecim locorum qualitates nomina substantiam diximus, brevi debemus haec eadem loca significatione monstrare. Initium itaque sit nobis horoscopus, cuius principium loca cetera subsecuntur. 2 His itaque nominibus haec loca appellari conveniet: vita, spes, Dea vel fratres, parentes, filii, valitudo, coniunx, mors, Deus, medium caelum, Bonus daemon, Malus daemon. Per haec nomina et per haec loca totius geniturae substantia quaeritur; quae cum diligenter inspexeris animoque conceperis et omnia commixta societate coniunxeris, animadverte, quae stellae loca ipsa possideant. 3 Conditiones etiam diurnarum ac nocturnarum stellarum diligenter inspicies, sed et qualia singulis locis benivola stellae testimonia perhibeant, p66qua vero haec loca malivolae stellae radiatione percutiant. 4 Quemcumque enim locum benivolae stellae respexerint vel in eodem loco constitutae vel de trigono vel de exagono, omnia, quae quaerenda diximus, feliciter proveniunt. 5 Si vero sine testimonio benivolarum stellarum solae malivolae stellae vel ibidem constitutae vel de quadrato vel de diametro haec eadem infecerint loca, pro qualitate uniuscuiusque loci omnia, quae diximus in singulis locis videri debere, crebris infortuniorum calamitatibus cumulant. 6 Si vero et benivolae et malivolae stellae pari radiatione respexerint, et felicitas minuitur et infortunium mitigatur et tota loci substantia mediocri aequabilitatis ratione componitur, ut a malivolis nocentibus benivolarum stellarum salutari praesidio liberentur. 7 Inspice etiam, quae stella in quo loco constituta cuius stellae domicilium vel fines possideat, et, si in aliena domo fuerit constituta, inspice dominum ipsius, quem locum geniturae possideat, et an in primis cardinibus sit geniturae an vero in secundis locis an in pigris, et in altitudine sua an in deiectione, et an in quibus gaudeat signis an in quibus naturali quodam dolore tristetur. 8 Si enim dominus signi bene fuerit collocatus, felicitatis ipsius partem etiam illa stella, de qua quaerimus, ex hospitis gaudio mutuatur; si vero dominus ipsius signi aliqua sit ratione deiectus, etiam illa stella, de qua quaerimus, licet sit in oportunis geniturae locis posita et ad praestandum aliquid facili sit ratione firmata, ex deiectione illius stellae, quae signi domina est, participatis deiectionibus impeditur. 9 Et hoc ex nostris actibus facili potes ratione colligere: si cuius domum p67hospitii gratia fueris ingressus et dominus domus felicibus sublevatur augmentis, et tu particeps felicitatis existis; laetitiae enim gaudium hospitii tui felicitatibus mutuaris; si vero hospes tuus misero sit squalore deformis et deiectis infortuniorum casibus implicatus, etiam et te participata doloris atque infortunii tormenta conficiunt. 10 Sic et stellae, signorum domini cum bene fuerint collocati, . . . . . . . . . . deiciunt et ad status sui conditionem habitatorem atque hospitem domus suae [eum] aequata societatis ratione componunt et ad sui licentiam formant hospitis potestatem. 11 Quaere etiam, si diurna genitura est, quatenus stellae, quae diurnis genituris gaudent, positae sint et quatenus quae nocturnis; si enim stellae, quae per diem gaudent, in diurna genitura principales possederint locos et in primis cardinibus fuerint inventae, maxima felicitatis incrementa decernunt. Si vero stellae, quas per noctem gaudere diximus, in diurna genitura principalia loca vel primos geniturae possederint cardines, infinita infortunia continuatis calamitatibus indicunt. 12 Hoc et in nocturnis genituris observare debemus, sed inmutato ordine potestatis; nam si in nocturna genitura stellae, quas diximus gaudere per noctem, principalia loca vel primos geniturae possederint cardines, simili modo maxima felicitatis augmenta decernunt. Si vero in nocturnis genituris, vitas diximus diurna conversatione gaudere, principalia loca vel primos geniturae possederint cardines, totum felicitatis ornatum caducis faciunt miseriarum casibus implicari. 13 Haec omnia si diligenti fuerint ratione collecta p68et si benivolarum stellarum malivolarumque mixturas, locorum vim et signorum et partium potestates aequata coniunctionis comparatione sociaveris, totum hominem a primo usque ad novissimum diem et omnem eius vitam ac spem, fratres etiam parentesque et filios, valitudinem coniugem mortem sectam actus honores peregrinationes domicilium fundamenta, substantiam amicorum inimicorum, accusationes pericula facili definitionis explicatione designas.

14 Haec in hoc institutionis libro sufficienter interim diximus; verum cum ad apotelesmata venerimus, omnia primum platice, deinde subtili interpretatione dicemus cuncta facili designatione monstrantes, ne pronuntiandi scientiam aliqua trepidatio dubitationis impediat.

XXI. De qualitatibus geniturarum.

Illud etiam scire nos convenit, quod mediocris <est> genitura, quae unam stellam in domicilio suo constitutam in principalibus geniturae locis habuerit collocatam; mediis etiam felicitatibus sublevatur, qui duas stellas in domiciliis suis in oportunis geniturae locis habuerit positas; ultra modum felix ac potens erit, qui tres habuerit; prope ad deorum accedit felicitatem, qui quattuor stellas in domiciliis suis habuerit constitutas. Ultra hunc numerum humani generis substantia non patitur. Qui vero nullam stellam in domicilio suo habuerit constitutam, ignotus ignobilis et miseris erit semper actibus implicatus.

p69 XXII. De diametris trigonis quadratis exagonis deiunctis sive ableptis.

1 Instituendum mathematicum etiam illud in primis docere debemus, quid sit diametrum, quid trigonum, quid quadratum, quid exagonum, quid ableptum, quod sit etiam trigonum dextrum, quod sinistrum, quod exagonum dextrum, quod sinistrum. 2 Arietis diametrum est Libra et Librae Aries; Tauri diametrum est Scorpius et Scorpii Taurus, et cetera omnia signa simili modo; sed ut non solum oculis hoc, sed et computatione invenias, brevi docemus exemplo: a signo ad aliud signum septimum quod fuerit, hoc est diametrum; sed haec semper maligna ac minax radiatio est. 3 Trigonum <est> a signo, a quo initiamus, V. signum, quod hoc docetur exemplo: ab Ariete usque ad Leonem trigonum, a Tauro usque ad Virginem; sic per omnia signa quodcumque [in] signum V. fuerit, hoc est trigonum. 4 Scire etiam debemus, quod sit dextrum trigonum, quod sinistrum. Dextrum trigonum est, quod ab eo signo, a quo incipimus, retro est, sinistrum vero, quod abante; utputa Arietis dextrum trigonum est Sagittarius, sinistrum vero Leo, et simili modo Leonis dextrum trigonum est Aries, sinistrum Sagittarius; Sagittarii dextrum trigonum est Aries, sinistrum est Aries. Sic et in ceteris omnibus signis trigona quaeris; haec est prospera felixque radiatio. 5 Quadratum est ab eo signo, a quo inchoamus, quod p70quartum fuerit signum; quod hoc docetur exemplo: Arietis quadratum est signum Cancer et Cancri Libra et Librae Capricornus et Capricorni Aries. 6 Sed quod sit quadratum dextrum, quod sinistrum, simili ratione, sicut in trigonis diximus, invenies; nam quodcumque retro fuerit, quadratum dextrum est: quadratum Arietis sinistrum Cancer, dextrum Capricornus, sicut in ceteris omnibus quadratis, quod retro fuerit, dextrum est, quod abante fuerit, sinistrum. Et haec minax est radiatio et malitiosa potestate composita. 7 Exagona hoc idem sunt quod trigona, nisi quod minoris potestatis; exagonum est itaque ab eo signo, a quo initiamus, tertium, utputa Arietis sunt exagonum Gemini. 8 Quod vero sit exagonum dextrum, quod sinistrum, sicut cetera invenies; sed ne qua sit controversia, etiam huius rei damus exempla: Arietis dextrum exagonum est Aquarius, sinistrum vero Gemini; sic et in ceteris signis, quod retro fuerit, dextrum et sinistrum, quod est abante. Sed exagona illa sunt potiora, quae habent in medio tropica vel duplicia signa, inefficacia vero, quae signis solidis dividuntur.

XXIII. Quae ratio coniungit horoscopo trigona quadrata diametra exagona.

1 Nunc illud breviter explicandum est, cum quaedam loca cum horoscopo diximus radiationis societate coniungi, quaedam vero aversa esse ab horoscopo et quodam modo aliena, quae non inmerito pigra diximus; omnia enim explicare debemus, ut iste institutionis p71liber plena matheseos substantia muniatur. 2 Omnia signa invicem sibi obligata iunguntur; cur hoc dixerimus, breviter addisce. Omnia signa XXX habere diximus partes. Si itaque has XXX partes duodecies iunctas in unum feceris numerum, perficis CCCLX partes, quae per omnia XII signorum corpora dividuntur. Unde omnia sibi signa invicem vicinitas coniunctionis adsociat; quaecumque itaque integro partium numero iuncto CCCLX partes fecerint, ipsa sibi aequata societatis ratione iunguntur.

3 Exagonum diximus cum horoscopo et cum ceteris radiationis societate coniungi; quod sit autem exagonum, et ante diximus et nunc partiliter intimamus: <a> parte horoscopi quaecumque LX. pars fuerit, ipsa exagonum latus demonstrat; si itaque sexies LX miscueris, ut integer CCCLX partium numerus impleatur, aequa societate coniunguntur.

4 Trigonum, id est V. ab horoscopo locus et ceteris, sive sit dextrum trigonum sive sinistrum, maxima diximus cum horoscopo vel cum ceteris societate coniungi; sed et hoc qua ratione fiat, breviter explicamus. A prima horoscopi parte profecti in CXX. parte hunc locum constituimus. Si itaque CXX partes triplicaverimus, [primum] integrum CCCLX partium numerum complemus; hac ratione coniunctionis iste locus horoscopo iungitur, sed et omnia trigona hac sibi societatis ratione iunguntur.

5 Quadratum quoque cum horoscopo diximus validissima radiationis societate coniungi; sed et huius coniunctionis rationem breviter ostendam. A parte p72horoscopi profecti in XC. parte hunc locum constituimus; quadruplicantes itaque XC partes integrum CCCLX partium numerum complemus. Vide quam oportune quadratum sit latus signi: quia quadruplicatus XC partium numerus omnem substantiam CCCLX partium complet, ideo quadratum nomen accepit. Haec in omnibus quadratis ratio est.

6 Diametra etiam diximus cum horoscopo radiationis societate coniungi; sed et huius coniunctionis radiationem explicabo. A prima horoscopi parte <profecti in> CLXXX. parte hunc locum constituimus; si itaque CLXXX partes duplicaverimus, integrum numerum CCCLX partium facimus. Unde quia duo integri numeri id est CLXXX bis iuncti integram CCCLX partium substantiam reddunt, maxima sibi haec loca societatis ratione iunguntur. Haec in omnibus diametris ratio est.

7 Quae vero loca sunt ita posita, ut partes eorum nulla vel duplicatione vel triplicatione vel quadruplicatione integrum CCCLX partium numerum perficiant, nulla cum horoscopo nec cum alio signo societatis ratione iunguntur. Ac per hoc, quodcumque signum extra hunc numerum fuerit inventum, pigrum et ableptum dicitur.

XXIV. De signis quibus partibus corporis sint attributa.

Explicare debemus, signa XII quas partes humani corporis teneant; hoc enim et ad apotelesmata vehementissime p73proficit, praesertim cum locum valitudinis vel vitii volueris invenire. Caput hominis in signo Arietis est, cervix in Tauro, umeri in Geminis, cor in Cancro, pectus et stomachus in Leone, venter in Virgine, renes <et> vertebrae in Libra, natura in Scorpione, femora in Sagittario, genucula in Capricorno, tibiae in Aquario, pedes in Piscibus. Sic per haec signa tota membra hominis dividuntur.

XXV. Quis deorum quot annos decernat.

1 Nunc illud explicare debemus, quae stella quot horas dies menses annos bene collocata plures, pauciores vero male collocata decernat. 2 Cum datorem vitae diligenter inspexeris, id est dominum geniturae, et videris, quo sit in loco positus et in quali signo et in qualibus <partibus>, sed et dominus signi ipsius, in quo est vitae dator constitutus, simili ratione perspexeris, quo sit in loco et in quo signo et in quibus partibus constitutus, <Solem> quoque et Lunam quatenus dator vitae et benivolae stellae respiciant, facile totius vitae poteris definire substantiam. Nam si et ipse dator vitae bono in loco sit positus <et in bono signo> et in bonis partibus, integer annorum decernitur numerus, praesertim si datorem vitae Iuppiter in diurna <genitura>, Venus in nocturna prospera radiatione sustentent. 3 Saturnus si dator vitae fuerit et [in] integrum decreverit annorum numerum, LVII p74annos decernit; si vero male decreverit, XXX annos aut menses XXX et horas XII decernit. 4 Si Iuppiter dator vitae fuerit et bene decreverit, LXXIX annos decernit; si male, annos XII aut menses XII et dies XII horas XII. 5 Mars si dator vitae fuerit, si bene decreverit, LXIII annos decernit; si male, <annos> XV aut menses XV dies XV horas XII. 6 Sol si bene decreverit, CXX annos decernit, si male, XVIII annos, si medie, XLV. 7 Venus si bene decreverit, LXXXIV annos decernit, si male, annos VIII dies VIII horas XII. 8 Mercurius si bene decreverit, CVIII annos decernit, si medie, LXXIX, si male, annos XX aut menses XX dies XX horas XX. 9 Luna si bene decreverit, LXXXIV annos decernit, si male, XXV.

10 Si itaque dominus vitae vel dator vitae id est dominus geniturae in domo sua vel in altitudine sua vel finibus suis fuerit et conditionis suae stellae bonum ei testimonium perhibeant id est bona illum radiatione respiciant et ipsae stellae, quae testimonium perhibeant, bene sint positae, maior annorum decernitur numerus. Mediam vero aetatem tunc decernunt, si dator vitae sit quidem in finibus suis vel in suis domiciliis aut in ortu suo, horoscopus vero in Libra.

p75 XXVI. De temporum domino.

1 Chronocratorem dixerunt Graeci temporum dominum; sed initium temporum in diurnis genituris Sol accipit et ceteris dividit, in nocturnis Luna; nec aliam rationem admittas, quia haec ab omnibus probatur. 2 Cum itaque Sol dominus temporum fuerit, tenet dominatum annos decem menses novem; simili modo et Luna, cum domina temporis fuerit, tenebit annos decem menses novem. In diurna itaque genitura primum decennium Sol accipit, secundum, qui in genitura per signorum cursum in secundo loco fuerit inventus, tertium, qui post secundum fuerit, et simili modo ceteri; quod ut manifestius intellegas, hoc docemus exemplo. 3 Si in diurna genitura Sol in Ariete fuerit inventus, ipse erit decennii dominus, sed et in quocumque alio signo fuerit. Quicumque itaque in Tauro fuerit, ipse erit secundo loco; qui post Taurum fuerit, ipse enim est tertius; sic et in ceteris. Hoc modo et in nocturnis genituris a Luna inchoantes faciemus. 4 Sed quicumque decennium sortitus fuerit, licet sit totius temporis dominus, omnibus tamen stellis totam decennii substantiam dividit a se incipiens et postea illis tradens, qui sunt per ordinem positi, primo illi tradens de his qui sunt per ordinem positi, quicumque in themate secundus fuerit inventus.

p76 XXVII. De distributione temporum.

1 Quanta autem sit temporum distributio, breviter ostendemus: Sol accipit menses XIX, Luna menses XXV, Saturnus menses XXX, Iuppiter menses XII, Mars menses XV, Venus menses VIII, Mercurius menses XX. 2 Quid autem ista temporum distributione fiat, in libris apotelesmatum dicemus ostendemusque, quid quae stella suscipiens tempus ab alia stella decernat; omnia enim, quae nobis proveniunt bona vel mala, ista temporum ratione colligimus. Fines etiam vitae sic invenientur et omnis geniturae substantia et totum, quod stellarum ordo decreverit. 3 Annum autem facillimis rationibus invenimus; nam ab horoscopo semper sumit exordium, et primus annus erit, in quo est horoscopus constitutus, secundus in secundo signo, tertium in tertio, et sic ceteri per ordinem. 4 Alii in diurna genitura a Sole hoc idem faciunt, in nocturna <a> Luna; et habet rationem.

XXVIII. <De anni divisione>

1 Dies etiam totius anni stellis singulis dividuntur; quatenus autem dividantur vel unde initium accipiant, etiam hoc monstrare curae habebo . . . . 2 quando aegritudines, quando inbecillitates, quando lucra, quando damna proveniant, quando gaudia, quando dolores. Nam cum benivolae stellae dies acceperint, ab omni malo liberamur; cum malivolae, tunc nos repentini p77infortuniorum casus inpugnant. 3 In quocumque itaque signo anni <principium> fuerit, eius signi dominus primos accipit dies et post ipsum ceteri, prout sunt singuli constituti. Quae itaque stella quot dies sortitur, etiam hoc docebo: Sol dies LIII, Luna LXXI, Saturnus LXXXV, Iuppiter XXX, <Mars XLII>, Venus XXIII, Mercurius LVII. 4 In hoc dierum spatio omnia, quae nobis obveniunt, invenire possumus, sed prius signorum ac locorum qualitate perspecta; nam bene collocata si aut tempus aut menses aut dies fuerit sortita et sit benivola, omnia bona decernit. Si vero malivola stella tempus aut menses aut dies acceperit et male sit collocata, infortunia pro locorum qualitate decernit. Omnia itaque prudenti inquisitione pertractans totam verissime geniturae poteris explicare substantiam.

XXIX. De antisciis.

1 Ex istis institutis omnibus, quia tractatum antisciorum paulo ante distulimus, hunc locum nunc explicare debemus, ne quid a nobis in ista institutione praetermissum esse videatur. 2 Antiscia Graecorum sunt nobis magisterio tradita; nam nolo aliquis suspicetur, quod non sit apud Graecos ipse tractatus; nam et Ptolomaeus nullam aliam rationem sequitur nisi antisciorum, et Antiochus, cum dicit, quod enim p78Libra Arietem propter terram quae media est non videat, quasi per speculum quidem antisciorum rationem attigit; Dorotheus vero Sidonius, vir prudentissimus et qui apotelesmata verissimis et disertissimis versibus scripsit, antisciorum rationem manifestis sententiis explicavit, in libro scilicet quarto. 3 Nunc, qua ratione colligantur antiscia, breviter explicabo. Initium antisciorum aut a Geminis et Cancro est aut a Sagittario et Capricorno. Inchoamus itaque nos instituentes a Geminis et Cancro; Gemini in Cancrum antiscium mittunt et Cancer in Geminos, Leo in Taurum et in Leonem Taurus, Virgo in Arietem et Aries in Virginem, Pisces in Libram et Libra in Pisces, Aquarius in Scorpium et Scorpius in Aquarium, Sagittarius in Capricornum et Capricornus in Sagittarium. Si rursus <initium> a Sagittario et Capricorno fecerimus, simili modo in Geminis et in Cancro desinunt. Haec itaque semper omnia sagaci debemus inquisitione tractare, ne aliquando tam honesta professio falsis apotelesmatum mendaciis obumbretur. 4 Sed hoc, quod de antisciis diximus, non sufficit, nisi etiam partes explicatae specialiter fuerint, quae in quam partem mittant et cuius antiscium rursus ipsae suscipiant. Et illud scire inter cetera oportet, quod in XXX. partem signi nulla pars mittat et quod XXX. in nullam partem mittat antiscium. 5 Hoc itaque exemplum, quod de Geminis et Cancro fecimus, ad omnium signorum antiscia pertinebit: Geminorum pars I. in XXIX. Cancri partem mittit antiscium, rursus Cancri XXIX. pars in primam Geminorum partem antiscium p79mittit; II. in XXVIII., XXVIII. in II.; III. in XXVII., XXVII. in III.; IV. in XXVI., XXVI. in IV.; V. in XXV., XXV. rursus in V.; VI. in XXIV., rursus XXIV. in VI.; VII. in XXIII., XXIII. in VII.; VIII. in XXII., XXII. in VIII.; IX. in XXI., XXI. rursus in IX.; X. in XX., XX. rursus in X.; XI. in XIX., XIX. rursus in XI.; XII. in XVIII., XVIII. rursus in XII.; XIII. in XVII., XVII. rursus in XIII.; XIV. in XVI., XVI. rursus in XIV.; XV. in XV., rursus XV. in XV., XVI. in XIV., XIV. rursus in XVI., XVII. in XIII. et rursus XIII. in XVII.; XVIII. in XII., XII. rursus in XVIII.; XIX. in XI., rursus XI. in XIX.; XX. in X., rursus X. in XX., XXI. in IX., rursus IX. in XXI.; XXII. in VIII., rursus VIII. in XXII.; XXIII. in VII. et rursus VII. in XXIII.; XXIV. in VI., VI. rursus in XXIV.; XXV. in V., rursus V. in XXV.; XXVI. in IV., rursus IV. in XXVI.; XXVII. in III., III. rursus in XXVII.; XXVIII. in II., II. rursus in XXVIII.; XXIX. in I., rursus I. in XXIX. 6 Ita Gemini et Cancer in se mittunt antiscia; nam pars, a qua exceperit antiscium, ad eam a se rursus mittit antiscium. Sic itaque in semetipsis mittunt Taurus et Leo, sic Virgo et Aries, sic Libra et Pisces, sic Scorpius et Aquarius, sic Sagittarius et Capricornus. 7 Ut hoc itaque manifestius intellegi possit, scilicet quod signum in quod signum antiscium mittat, ipsas partes specialiter scripsi, ut omnis obscuritas solveretur; in quamcumque p80itaque pars prima antiscium miserit, ab ea suscipit ipsa rursus antiscium, sic secunda, sic ceterae. Geminorum itaque et Cancri scripsimus partes, quod exemplum etiam in ceteris signorum partibus servari convenit, et eorum scilicet signorum quaeque invicem in se dicimus antiscium mittere.

I XXVIIII     XV XV

II

XXVIII

XVI

XIIII

III

XXVII

XVII

XIII

IIII

XXVI

XVIII

XII

V

XXV

XVIIII

XI

VI

XXIIII

XX

X

VII

XXIII

XXI

VIIII

VIII

XXII

XXII

VIII

VIIII

XXI

XXIII

VII

X

XX

XXIIII

VI

XI

XVIIII

XXV

V

XII

XVIII

XXVI

IIII

XIII

XVII

XXVII

III

XIIII

XVI

XXVIII

II

XXVIIII

I

8 Sic Taurus in Leonem, sic Leo rursus in Taurum; sic Aries in Virginem, sic Virgo rursus in Arietem; sic Pisces in Libram, sic Libra rursus in Pisces; sic Scorpius in Aquarium, sic Aquarius in Scorpium; sic Sagittarius in Capricornum, sic Capricornus rursus in Sagittarium. 9 Si quae se itaque stellae in ordinatione geniturae non viderint, quaerendum est, an sibi per antiscium sociata radiatione iungantur. Cum enim antiscium sic miserint, ut trigonica se per antiscium vel quadrata vel diametra vel exagona radiatione coniungant, sic decernunt quasi sic sint simplici ordinatione p81compositae; et sic omnia ista mixturarum ratione complentur. Quod cum feceris, omnia, quae in fatis hominum quaeruntur, facillime poteris invenire. Est autem ratio haec latens antisciorum naturali firmata consensu; quam rationem alio tempore explicare curabo.

10 Quantum autem antisciorum vis valeat et quantum antisciorum ratio operetur, ex hac genitura discere poteris, quam subicere curabimus.

Is, in cuius genitura Sol fuit in Piscibus, Luna in Cancro, Saturnus in Virgine, Iuppiter in Piscibus in eadem parte in qua Sol, Mars in Aquario, Venus in Tauro, Mercurius in Aquario isdem cum Marte partibus, horoscopus in Scorpione, eius geniturae pater post geminum ordinarium consulatum in exilium datus est, sed et ipse ob adulterii crimen in exilium datus et de exilio raptus in administrationem Campaniae primum destinatus est, deinde Achaiae proconsulatum, post vero ad Asiae proconsulatum et praefecturam urbi Romae. 11 Quicumque hominum, antisciorum nesciens rationem, si Solem cum Iove isdem partibus in V. ab horoscopo loco id est in Bona fortuna, inde etiam Iovis Iovem cui dederit, patrem beatum felicem potentem et cetera de ipso huiuscemodi pronuntiat; de exilio vero eius et adsiduis insidiis nihil poterit pronuntiare, nisi p82intentionem suam ad antisciorum rationem transtulerit. 12 Meministi dixisse nos, quod Pisces antiscium in Libram mittant et Libra rursus in Pisces. Sol itaque et Iuppiter in Piscibus pariter constituti, in Libram mittentes antiscium, in hoc signo, in quo humiliatur atque deicitur, et in XII. loco geniturae id est in cacodaemone, paternum genus ostendit ignobile et ipsi patri famosum decernit exilium; Iuppiter vero, cuius vim ac potestatem antiscii radius ex signo Piscium ad Librae transtulit signum, in XII. loco id est in cacodaemone per antiscium [fuisset] constitutus plurimos et ipsi et patri eius excitavit inimicos et eos superiores esse perfecit. 13 Ecce etiam aliud, quod patri decrevit exilium: nam in Virgine constitutus Saturnus Solem de diametro vidit et antiscium eius [de] diametra radiatione respexit; nam in Virgine constitutus antiscium in Arietem misit. Antiscium itaque eius in Ariete constitutum <et> Solis antiscium, quod in Libram fuerat missum, per diametrum sibi facta contraria amplissimi ordinis decreto in exilium mitti fecerunt ob hoc, quod Saturni et Solis antiscia in cosmicis constituta sideribus de diametro se viderunt. 14 Ipsum vero quae ratio exulem fecit vel quae ratio adulterum (hoc enim illi crimen obiectum est), hac ratione monstratur. Diximus Cancrum in Geminos antiscium mittere; in Cancro itaque Luna constituta antiscium misit in Geminos, cuius antiscium in Aquario constitutus Mars de dextro latere respexit; et est perniciosus, p83quotiens de quocumque latere crescentis Lunae lumen exceperit. Nam superior effectus cum multis corporis vitiis postremo hunc eundem exulem fecit. 15 Sed ipse Mars in Aquario constitutus in Scorpionem antiscium misit, in quo signo pars horoscopi fuerat constituta; et primum quidem partem vitae id est horoscopi in IMC. constitutus violenta radiatione percussit; deinde Lunae antiscium [eius] in Geminis constitutum plena trigoni radiatione respexit; tertio antiscium eius in horoscopi parte sedit; quarto antiscium Martis, quod in horoscopum miserat, Lunam in Cancro constitutam de trigono vidit. 16 Ex omnibus itaque lateribus crescens Luna Martis percussa radiis multis valitudinibus oppressum postremo exulem fecit; et, nisi Iuppiter in Piscibus constitutus horoscopum de trigono vidisset, numquam fuisset de exilio liberatus et, nisi Lunam <in> altitudine sua (altitudo enim Iovis est Cancer) de trigono vidisset, [ut] biothanatus interisset; sed et deficere huiuscemodi Iovis beneficia in prioribus partibus diximus ob hoc, quia tertio die Luna in Leone constituta de diametro se plena lumine Martis radiis impegit; et hic enim dies, id est tertius, plurimum in modum in genituris operatur. 17 Quae vero illum ratio adulterum fecit, etiam hoc explicare curabo. In Aquario constitutus Mars antiscium in Scorpionem misit; in occasu itaque geniturae Venerem positam antiscium Martis invenit; est enim misera Venus et multis calamitatibus inplicata, si in occasu p84posita violenta Martis radiatione pulsetur. Et rursus antiscium Veneris in Leonem missum Martem in Aquario constitutum in IMC. de diametro respexit; sed ex imo caelo Mars sine antiscii ratione Veneris quadrata radiatione coniungitur. Ex omnibus itaque rationibus et per semetipsos et per antiscia in principalibus cardinibus geniturae Venus et Mars aut quadratis aut diametris radiationibus inimico se genere societatis inpugnant. Haec illum ratio adulterii reum fecit. 18 Mercurius vero in Aquario constitutus sine testimonio Iovis, id est in domo Saturni, et Saturnus in domo Mercurii commutatis invicem domibus absconsarum litterarum scium faciunt. Quod vero Venus de Tauro in Leonem misit antiscium, id est in domum Solis, et in medium caelum, de istis criminibus imperatorem in illum fecit sententiam dicere. 19 Honores illi maximos in IX. loco in domo sua pleno lumine Luna constituta decrevit, praesertim quia in nocturna genitura conditionis suae secuta potestatem in decernendis honoribus habuit principatum; doctrinam etiam et tantam litterarum scientiam inmutatis domibus Saturnus Mercuriusque decreverunt, ut oratio eius ac stilus veteribus auctoribus conferatur. 20 Cuius haec genitura sit, Lolliane decus nostrum, optime nosti. Tractatis itaque his universis invenies, quanta vis sit antisciorum; quam si qui diligenti fuerit disciplina p85consecutus, numquam eum tractantem fata hominum coniecturae fallit intentio.

XXX. Quales vita et quale institutum esse debet mathematicis.

1 Nunc tu, quicumque hos libros legere conaris, cum omnem divinitatis scientiam acceperis et cum naturae sacris imbutus atque initiatus sacrati operis disciplinam . . . ad imaginem te divinitatis similitudinemque forma, ut sis semper praeconio bonitatis ornatus. Oportet enim eum, qui cotidie de diis vel cum diis loquitur, animum suum ita formare atque instruere, ut ad imitationem divinitatis semper accedat. 2 Quare et disce et exequere omnia ornamenta virtutis et, cum te his instruxeris, esto facilis accessu, ut, si qui voluerit aliquid sciscitari, ad te cum nullo terrore trepidationis accedat. Esto pudicus integer sobrius, parvo victu, parvis opibus contentus, ne istius divinae scientiae gloriam ignobilis pecuniae cupiditas infamet. Dato operam, ut instituto ac proposito tuo bonorum institutum ac propositum vincas sacerdotum; antistitem enim Solis ac Lunae et ceterorum deorum, per quos terrena omnia gubernantur, sic oportet animum suum semper instruere, ut dignus esse tantis caerimoniis omnium hominum testimoniis comprobetur. 3 Dabis sane responsa publice et hoc interrogaturis ante praedicito, <quod> omnia quidem illis, de quibus interrogant, clara sis voce dicturus, ne quid a te tale forte quaeratur, quod non liceat nec p86interrogare nec dicere. 4 Cave ne quando de statu reipublicae vel de vita Romani imperatoris aliquid interroganti respondeas; non enim oportet nec licet, ut de statu reipublicae aliquid nefaria curiositate discamus. Sed et sceleratus atque omni animadversione dignus est, si quis interrogatus de fato imperatoris, quia nihil nec dicere poterit nec invenire; scire enim te convenit, quod et haruspices, quotienscumque a privatis interrogati de statu imperatoris fuerint et quaerenti respondere voluerint, exta semper, quae ad hoc fuerint destinata, venarum ordinis involuta confusione conturbent. 5 Sed nec aliquis mathematicus verum aliquid de fato imperatoris definire possit; solus enim imperator stellarum non subiacet cursibus et solus est, in cuius fato stellae decernendi non habeant potestatem. Cum enim fuerit totius orbis dominus, fatum eius dei summi iudicio gubernatur, et quia totius orbis terrenum spatium imperatoris subiacet potestatibus, etiam ipse in eorum deorum numero constitutus est, quos ad facienda et conservanda omnia divinitas statuit principalis. 6 Haec ratio et haruspices turbat; quodcumque enim ab his invocatum fuerit numen, quia minoris est potestatis, maioris [est] potestatis, quae enim est in imperatore, non poterit explicare substantiam; cui enim omnes ingenui, omnes ordines, omnes divites, omnes nobiles, omnes honores, omnes serviunt potestates, divini numinis et inmortalis sortitus licentiae potestatem in principalibus deorum ordinibus collocatur. 7 Quare, quicumque aliquid de imperatoris quaesiverit, nolo eum truci ac severa responsione conturbes, sed ei docili sermone p87persuade, quod nuls possit de vita principis aliquid invenire, ut persuasionibus tuis monitus istum furorem temeritatis correcto mentis errore deponat; sed nec deferre te volo, si quis aliquid male quaesiverit, ne, cum ille ob inlicitas animi cupiditates capitali sententia fuerit subiugatus, mortis ipsius causa extitisse videaris; quod alienum est a proposito sacerdotis. 8 Sit tibi uxor, sit tibi domus, sit honestorum amicorum copia, sit ad publicum assiduus accessus, esto ab omnibus contentionibus separatus, nulla negotia nociva suscipias, nec te aliquando pecuniae augmenta sollicitent, esto ab omni crudelitatis ardore sepositus, numquam alienis iurgiis vel capitalibus ac pestiferis inimicitiis gaudeas, sed tibi in omni conversatione placeat quieta moderatio; fuge seditiones, fuge spe turbulenta certamina. 9 Amicitiae fidem fortibus copulationibus stringe. Da operam [da], ut in omnibus actibus fides tua incorrupta permaneat; numquam conscientiam tuam falsis testimoniis polluas, numquam pecuniae fenus exerceas, ne alienis necessitatibus miserum tibi pecuniae conferatur augmentum; iurisiurandi fidem nec promittas nec exigas, praesertim si propter pecuniam exactum fuerit, ne propter pecuniae miseram stipem divina numinum praesidia implorata esse videantur. 10 Errantibus hominibus, praesertim quos tibi amicitiae necessitudo coniunxit, rectam vivendi viam monstra, ut tua institutione formati praeteritis vitae liberentur erroribus, ut non solum responsis, sed etiam consiliis perditas hominum possis instituere cupiditates. Numquam nocturnis sacrificiis intersis, sive illa publica sive privata dicantur; nec secrete p88cum aliquo fabulas conferas, sed palam, sicut superius comprehendi, sub conspectu omnium istius divinae artis exere disciplinam. 11 Nolo te vitia hominum in tractatu geniturarum manifestius explicare, sed, quotienscumque ad hunc locum veneris, responsum tuum cum quadam ruboris trepidatione suspende, ne, quod homini malus stellarum decrevit cursus, non dicere, sed exprobrare videaris. 12 Secerne te ab spectaculorum semper illecebris, ne quis te fautorem alicuius esse partis existimet; antistes enim deorum separatus et alienus esse debet a pravis illecebris voluptatum. 13 Cum animum tuum his ornamentis ac praesidiis virtutis ornaveris, adgredere hoc opus et posteriores libros, quos de apotelesmatibus scripsimus, secura mentis animositate persequere. Quodsi ab his institutis, quae de moribus diximus, animum tuum ex aliqua parte transtuleris, vide, ne praeposterae cupiditatis instinctu aut sacrilego temeritatis ardore ad huius disciplinae secreta venias. 14 Nec errantibus animi cupiditatibus religionis istius arcana committas; non enim oportet perditas mentes hominum divinis initiari caerimoniis. Sed nec occupato animo et perdita cupiditate polluto inhaerere aliquando poterit istius venerandae scientiae disciplina, et patitur semper iacturam maximam, cum eam inproba professorum voluntas immaculat. 15 Itaque purus castus esto, et si te ab omnibus nefariis actibus separasti, qui animum pessumdare consuerunt, et si te rectum vivendi votum ab omni scelerum liberavit invidia et si te purgatum et memorem divini seminis geris, adgredere hoc opus et posteriores hos libros memoriae trade, ut integram tibi scientiam divinitas tradat et ad animum tuum latente praesaga maiestate accedat, ut veram divinitatis p89scientiam consecutus in definiendis fatis hominum et in explicando vitae cursu non tantum lectionibus, sed propriis mentis iudiciis instruaris, ut plus tibi divinitate animi quam lectionum magisterio conferatur.


Adnotatio Thayeri:

a Ancona in 43°37N sita est, ad septentrionem Urbis (41°54N) quod certe non ignoscebant antiqui — quae tamen postponitur. Censeo aut alium esse locum, aut Anconis et Urbis transpositas; in MSS. hanconis legitur.


Valid HTML 4.01.

Pagina recensita: III Id. Iun. 14