[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English
[Link to a Spanish translation]
Español

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad praecedentem partem]
Liber II
Haec pagina telaris liber est operis
Matheseos

Firmici Materni

a W. Kroll et F. Skutsch editi
in aedibus B. G. Teubneri
Stutgardiae, MDCCCXCVII

Hic textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber IV

Vol. I
p90
Firmici Materni
Matheseos
Liber Tertius

Prooemium

1 Matheseos sermo totus qui pertinet ad definitionem apotelesmatum in sententias transferatur, ut patefactis omnibus atque monstratis, quae divini veteres ediderunt, studiosis huiusce artis viris tota plenissime per nos insinuetur huius prudentiae disciplina. 2 Scire itaque nos principe in loco oportet, Lolliane decus nostrum, quod ad imaginem speciemque mundi formam hominis ac statum totamque substantiam deus ille fabricator hominis natura monstrante perfecerit; nam corpus hominis ut mundi ex quattuor elementorum commixtione composuit, ignis scilicet et aquae, aëris et terrae, ut omnium istorum coniunctio temperata animal ad formam divinae imitationis ornaret, et ita hominem artificio divinae fabricationis composuit, ut in parvo corpore omnem elementorum vim atque substantiam natura cogente conferret, ut divino illi spiritui, qui ad sustentationem mortalis corporis ex caelesti mente descendit, licet fragile sed tamen simile mundo pararet hospitium. 3 Hac ex causa hominem quasi minorem quendam mundum stellae quinque, Sol etiam et Luna ignita ac p91sempiterna agitatione sustentant, ut animal, quod ad imitationem mundi factum est, simili divinitatis substantia gubernetur. 4 Quare illi divini viri atque omni admiratione digni Petosiris <et> Nechepso, quorum prudentia ad ipsa secreta divinitatis accessit, etiam mundi genituram divino nobis scientiae magisterio tradiderunt, ut ostenderent atque monstrarent hominem ad naturam mundi similitudinemque formatum isdem principiis, quibus ipse mundus regitur et continetur, perenniter perpetuitatis sustentari fomitibus.

I. Thema mundi.

1 Mundi itaque genituram hanc esse voluerunt secuti Aesculapium et Hanubium, quibus potentissimum Mercurii numen istius scientiae secreta commisit. Constituerunt Solem in Leonis parte XV., Lunam in Cancri parte XV., Saturnum in Capricorni parte XV., <Iovem in Sagittarii parte XV., Martem in Scorpionis parte XV.>, Venerem in Librae parte XV., Mercurium in Virginis parte XV., horam in Cancri parte XV. 2 Secundum hanc itaque genituram et secundum has conditiones stellarum et secundum testimonia, quae huic geniturae perhibent, et secundum istas rationes etiam hominum volunt fata disponi, sicut in illo libro continetur Aesculapii, qui Myriogenesis appellatur, prorsus ut nihil ab ista mundi genitura in singulis hominum genituris alienum p92esse videatur. Videamus itaque, quae stella luminibus quatenus vel qua ratione radiationis suae testimonia commodarit; lumina sunt autem Sol et Luna. 3 Saturnus se primum Lunae coniungit, nam Lunae est conditionem secutus; ideo autem conditionem Lunae sequitur, quia in feminino signo constitutus Lunae in feminino signo constitutae per diametrum radios excepit. At vero cum idem Saturnus in ista scilicet genitura ad Aquarii signum transitum fecit, Soli se rursus simili radiatione coniunxit et rursus ad eam quam Sol conditionem componitur; nam in masculino constitutus signo aequabili se testimonio radiationis adsociat, cum per diametrum Solem simili qua Lunam radiatione respexerit. 4 Hac ratione etiam Iuppiter in Sagittario constitutus est, ut in masculino signo constitutus et per trigonum testimonium Soli perhibens Solis se primum conditioni coniungeret; ob hoc in masculino signo constitutus in eiusdem generis signo constituto Soli adsociatus eius primum sequitur potestatem. Cum vero ad Pisces transitum fecerit, Lunae se rursus pari conditione coniungit; nam simili modo per trigonum in feminino ipse signo positus Lunam in eiusdem generis signo constitutam aequata conditionis ratione respexit. 5 Simili modo etiam Martis stella in Scorpio constituta, quia in feminino est signo, per trigonum Lunae testimonium perhibet; cum vero ad Arietem venerit, ad Solis testimonium transit; nam in masculino signo collocatus Soli trigonica se radiatione coniungit. 6 Sed ista ratio in Venere commutata est; in Libra enim constituta, cum sit ipsum p93signum masculinum, Lunae tamen per quadratum testimonium perhibet; verum cum ad Taurum transitum fecerit, <in> feminino signo constituta et Solem quadrata radiatione respiciens ipsi rursus testimonium perhibet. 7 Mercurii vero stellam in ista genitura communem esse voluerunt, quia neque Soli neque Lunae per quadratum neque per trigonum neque per diametrum testimonium perhibeat nec ista se cum Sole aut cum Luna radiatione coniungat, sed delectari quidem per diem Soli, si matutinus, per noctem vero Lunae, si vespertinus fuerit. Haec omnia, quae diximus, etiam in hominum genituris volunt observari debere et putant se fatum hominis invenire non posse, nisi istae radiationes sagaci fuerint inquisitione collectae.

8 Sed ne quem hominum fabulosa commenta decipiant et qui putet a prudentissimis viris genituram istam sine causa esse compositam, omnia a nobis debent specialiter explicari, ut secreti istius prudentissima ratio omnibus hominibus diligentissimus expositionibus intimetur. 9 Non fuit ista genitura mundi; nec enim mundus certum diem habuit ortus sui nec aliquis interfuit eo tempore, quo mundus divinae mentis ac providi numinis ratione formatus est, nec eo usque se intentio potuit humanae fragilitatis extendere, ut originem mundi facili possit ratione aut concipere aut explicare, praesertim cum CCC milibus annorum maior apocatastasis, id est redintegratio, per pyrosin aut per cataclysmum fieri consueverit; his p94enim duobus generibus apocatastasis id est redintegratio fieri consuevit. Tunc ergo exustionem diluvio id est pyrosin cataclysmus sequitur; nulla enim re [ab] alia exustae res poterant renasci nec ulla re alia ad pristinam faciem formamque revocari, nisi admixtione aquae concretus pulvis favillarum omnium genitalium seminum collectam conceperit fecunditatem. 10 Sed ut esset, quod mathematici in genituris hominum sequerentur exemplum, ideo hanc quasi genituram mundi divini viri prudenti ratione finxerunt. Libet itaque divinae istius compositionis explicare commenta, ut coniecturae istius admirabilis ratio magisterii studio pandatur. 11 Voluerunt Lunam <ita> constituere, ut primum se Saturno coniungeret eique temporum traderet principatum, nec inmerito; quis enim prima origo mundi inculta fuit et horrida et agresti conversatione effera, et quia rudes homines prima et incognita sibi vestigia lucis ingressos politae humanitatis ratio deserebat, Saturni hoc agreste et horridum tempus esse voluerunt, ut ad imitationem huius sideris <in> initiis vitae constituta mortalitas agresti se conversatione et inhumana feritatis exasperatione duraret. 12 Post Saturnum Iuppiter accepit temporum potestatem (nam huic secundo loco Luna coniungitur), ut deserto pristini squaloris cultior vita hominum purgatis moribus redderetur. Tertio vero loco Marti se Luna coniungens ei temporum tradidit potestatem, ut rectum vitae iter ingressa mortalitas et iam humanitatis quadam moderatione composita p95omnia artium ac fabricationum ornamenta conciperet. 13 Post Martem dominandi Venus tempus accepit; et quia per gradus crescens hominum disciplina etiam prudentiae ornamenta concepit, hoc tempus, quo mores hominum sermo doctus excoluit et quo homines singularum disciplinarum naturali scientia formati sunt, Veneris esse voluerunt, ut laeti ac salutaris numinis maiestate provecti errantes actus providentiae magisterio gubernarent. 14 Ultimum vero tempus Mercurio dandum esse putaverunt, cui se novissimo Luna coniungit. Quid hac potest inveniri dispositione subtilius? Purgatis agrestibus studiis, repertis artibus disciplinisque compositis per diversos actus humani se generis exacuit intentio, et quia mobile ingenium in homine unum vitae cursum servare non potest, ex variis institutis moribusque confusis malitiae crevit inprobitas, et vitae scelerum flagitia genus hominum hoc tempore facinorosis machinationibus et invenit et tradidit. Hac ex causa ultimum tempus Mercurio esse tradendum putaverunt, ut ad imitationem istius sideris intenta genus hominum plenam malitiae conciperet potestatem. 15 Ex his itaque, quae per ordinem gesta sunt, et his, quicumque hominum succedentium temporum mutationem fecerunt, genitura mundi divina coniecturae interpretatione composita est; et nobis hactenus et origo et cursus humani generis traditur, [et] ut hoc esset, quod in genituris hominum sequeremur exemplum. Ne quid autem a nobis praetermissum esse videatur, omnia explicanda sunt, quae probant hominem ad imitationem mundi similitudinemque formatum. 16 Apocatastasin per pyrosin et per p96cataclysmum fieri et nos diximus et ab omnibus comprobatur. Substantia etiam humani corporis completo vitae cursu simili ratione dissolvitur; et quotienscumque naturali caloris ardore corpus hominis . . . nimis laxatum humorum inundationibus evaporat, ita semper aut ignito ardore decoquitur aut nimia desudatione dissolvitur. Nec aliter prudentissimi medicinae artis interpretes substantiam humani generis naturali pronuntiant fine dissolvi, nisi aut humor ignem dissolverit aut calore rursus dominante extinctus medullitus sanguis aruerit. Sic omnifariam ad imitationem mundi hominem artifex natura composuit, ut, quicquid substantiam mundi aut dissolvit aut format, hoc etiam hominem et formaret et solveret.

17 Cur autem initium signorum XII ab Ariete esse voluerunt, etiam hoc nunc explicandum [id] est, quod in libro institutionis [explicavimus] quaestio ista explicari non poterat, nisi fuisset mundi monstrata genitura, quam in libro institutionis explicare non debui, ne rudes discentis animos expositio ista obscura interpretatione turbaret. 18 Retractans itaque genituram mundi, quam diximus a sapientissimis viris prudentissime esse compositam, inveni MC. geniturae in Ariete esse positum. Ob hoc itaque, quia frequenter, immo semper MC. in omnibus genituris possidet principatum et quia hic locus supra primum verticem est et quia ex hoc loco totius geniturae fundamenta colligimus, oportune ex hoc signo initium signis omnibus datum est, praesertim cum maxima pars stellarum, sed et ambo lumina, id est Sol et Luna, radios p97suos in hoc signum miserint. Quibus omnibus gentibus siderum initium ex hoc signo inchoari convenit.

19 Nunc quia haec dicta sunt atque monstrata, definiendum est, per singula geniturae loca quid constitutae singulae stellae decernant. Et quamvis quidam putent platicam istam disputationem, tamen discentis ingenium facili institutionis magisterio componit, ne quasi in tenebris constitutus mathematicus caduca erroris confusione turbetur. Sed licet platice definita haec a quibusdam putentur, etiam partiliter in hoc libro multa dicentur. Tunc enim habebunt efficaciam suam stellae, si in locis suis singulis partiliter fuerint collocatae.

II. De Saturni stella.

1 Saturnus per diem in horoscopo partiliter constitutus, id est si in ea parte est qua horoscopus, faciet cum summo clamore edi partum. Erit autem iste, qui nascitur, maior omnibus fratribus, aut, si quis ante eum natus fuerit, a parentibus separatur. Semper autem deus iste per diem in omnibus quattuor cardinibus faciet primos nasci aut primos nutriri aut eos fratres, qui ante se nati fuerint, . . . . . facit inflatos ac superbiae spiritu sublevatos. 2 Si vero Saturno per diem in horoscopo constituto Mars alium geniturae possederit cardinem vel in anafora cardinis fuerit, multorum malorum significat adventum. Faciet enim maxima pericula et labem patrimonii; frequenter vero, si nulla <se> istis benivola stella in bono geniturae loco posita forti radiatione coniunxerit et si crescentis p98Lunae Mars radios exceperit, biothanatos facit. 3 Si vero per noctem Saturnus in parte horoscopi fuerit constitutus, is, qui sic eum habuerit, maximis langoribus impeditur et magno semper labore deprimitur. Quibusdam vero circa aquam dabit actus, sic tamen, ut semper laboriosis conversationibus atterantur.

4 In secundo loco Saturnus ab horoscopo cum possederit locum, facit aegritudines graves et eversiones maximas. Uxoris etiam et filiorum interemptor est et maximarum turbarum et frequentium concitator, sed et paternam ac maternam substantiam dissipat. Ipsum vero, qui natus fuerit, tardiorem in omnibus actibus facit, quibusdam perpetuas indicit corporis valitudines. 5 Si vero sic constituto Saturno Mars in quolibet geniturae cardine fuerit et Solem per quadratum vel per diametrum viderit aut Lunam crescentem simili ratione respexerit, faciet miseros pauperes destitutos et qui corpus suum cotidianis operibus opponant. 6 Si vero per diem in secundo signo ab horoscopo fuerit, tarde et gradatim augmenta patrimonio dabit, ipsos vero absconsos latentes et animo pauperes reddit et habere se aliquid semper negantes. Quibusdam vero ex aquaticis actibus vel ex humidis negotiis vitae subsidia largitur.

7 In tertio signo Saturnus ab horoscopo constitutus facit pigros tardos et nullam substantiam patrimonii requirentes. Si vero cum Mercurio ac Luna in hoc loco fuerit, faciet cum stultitia malitiosos, sacrilega contra divinitatem verba iactantes, perdentes semper patrimonium suum, fures, sed quos in furtos prosper numquam sequatur eventus. Si vero his ita positis quacumque se Mars ratione coniunxerit, accusatores p99sycofantas malos malivolos invidos malitiosos faciet et mala semper morte pereuntes.

8 In quarto loco Saturnus ab horoscopo partiliter constitutus, id est in IMC., si per diem hunc locum tenuerit, faciet pecuniarum avidos, custodes auri et argenti. Per noctem vero in hoc signo si fuerit, paternum patrimonium dissipat et citam patris mortem faciet, aegritudines etiam graves et frigidos horrores corporis, et in prima aetate faciet semper infamem. 9 Si vero Lunam de quadrato vel de diametro viderit aut si Luna in eadem parte fuerit qua ipse constituta, sterilitatem filiorum faciet; cogit eum, qui natus fuerit, alienos sibi filios adoptare aut tutores pupillorum facit et ex latentibus doloribus perpetuae valitudinis vitio deformat. Matrem vero eius, qui natus est, cito viduam reddit et ex muliebribus graves ei valitudines inrogabit stomachique facit perpetuis doloribus fatigari.

10 In quinto loco Saturnus ab horoscopo constitutus, si per diem in isto loco fuerit, reges faciet ac duces et maxima largitur insignia potestatis. Si vero Saturno posito Sol in parte horoscopi fuerit inventus sic et coniunctionem Lunae Saturnus crescentis exceperit, perpetuas tribuit felicitates et maiorum potestatum ornamenta decernit. Si vero sic Saturno posito non Sol, sed Iuppiter in horoscopo fuerit, faciet minoris loci magistratus et cui singularum civitatum gubernacula credantur, dominos autem maximi patrimonii faciet, ita ut ex suis opibus etiam alios sustentare possint. Si vero neque Sol neque Iuppiter in horoscopo fuerint et coniunctionem Lunae crescentis exceperit et sit in quinto loco constitutus, dabit substantiam et hereditates; erunt tamen frequenter sine p100uxore aut indignis sibi matrimoniis copulantur. 11 Si vero per noctem istum geniturae locum Saturnus tenuerit, processu aetatis quantulumcumque domino partem felicitatis adsignat, virtutem vero eius inconstantem facit, tardum etiam in omnibus actibus hominem et pigrum demonstrat; quosdam autem, si deficiens se ei Luna coniunxerit, facit patrimonium amittere et, quicquid ante quaesitum fuerat, misera laceratione deperdere.

12 In sexto loco Saturnus ab horoscopo constitutus omne patrimonium dissipat; male enim semper in isto constituitur loco. Facit etiam aegritudines, praesertim si deficiens se ei Luna coniunxerit vel si eum deficiens per diametrum respexerit vel si quadrata ei deficiens fuerit; faciet infelices infames erraticos, qui in uno numquam possint consistere loco. 13 Si autem sic constitutum Saturnum vel de quadrato vel de diametro Mars respexerit vel si cum eo in ipso signo fuerit, faciet latentes corporis dolores vel pthisicos dysentericos et, si sic eos positos nullius benivolae stellae radiatio mitigarit, faciet eos, qui nati fuerint, ex istis valitudinibus deperire.

14 In septimo loco Saturnus ab horoscopo constitutus id est in occasu partiliter, si matutinus fuerit, <in> diurna scilicet genitura, bonus erit et maximam decernit substantiam, sed tunc cum fuerint limen senectutis ingressi; maximam enim sic positus senectutis largitur aetatem et pecuniarum custodem faciet; latentium vero corporum dolores indicit, facit enim aemorroicos p101aut nervorum dolore contractos. 15 Si vero in hoc loco vespertinus fuerit, fistulas circa anum facit et simili modo aemorroicos, praesertim si ita eum proximum qualicumque Mars ratione respexerit; facit enim reumaticos et quibus frequenter apostemata nascantur et quos semper uxorum casus gravi doloris acerbitate conficiant.

16 In octavo loco Saturnus ab horoscopo constitutus, si per diem fuerit hactenus collocatus, procedente aetatis tempore augmenta patrimonii largitur; quibusdam vero simili <modo> hoc loco constitutus si in Martis signo fuerit vel Martis finibus, ex alienis mortibus pecunias decernit. 17 Si vero per noctem in hoc loco fuerit constitutus, eversionem patrimonii faciet; si Luna eum quadrata vel diametra ratione respexerit, malum . . . . . <si> sic constituto Saturno in domo Saturni Luna constituta praecedentibus eum radiationibus respexerit. Quodsi Lunam sic positam cum Saturno Mars ex aliqua parte qualibet radiatione respexerit, biothanatos facit. Quodsi Mars . . . . . sit et Iuppiter Lunam et Saturnum sic, sicut diximus, collocatos oportuna radiatione respexerit, bonos bonae vitae opinionisque faciet, sed circa adfectus uxoris semper instabiles. Bona autem radiatio trigonica est aut exagona.

18 In nono <loco> Saturnus ab horoscopo constitutus magos [ac] famosos faciet vel philosophos opinatos vel sacerdotes templorum in magica semper opinione famosos; facit etiam pro qualitate signorum haruspices p102vates mathematicos vera semper interpretatione fulgentes et quorum responsa sic sint quasi quadam divinitatis auctoritate prolata. Quosdam autem faciet in templorum cultu semper perseverare aut praepositos religionum, interdum somniorum divinos reddit interpretes, sed et frequenter facit philosophos capillatos. 19 Si vero per noctem hoc loco fuerit constitutus, faciet iras deorum, imperatorum odia, praesertim si Luna imminuto lumine ad eum feratur quacumque ratione. Maiora autem a diis vel ab imperatore ei, qui sic natus fuerit, decernuntur mala, si sic positum cum Luna Saturnum Mars ex aliquid parte respexerit; mitigantur vero, si de oportuno loco Iovis ei radius accesserit et si in suis finibus fuerit vel in domo Solis vel in altitudine sua, si tamen se trigonica Iovi radiatione coniunxerit.

20 In decimo loco Saturnus ab horoscopo constitutus partiliter in MC. faciet imperatores, duces, praefectos praetorio. Si sic posito Saturno <in his locis>, in quibus exaltatur, Sol in horoscopi parte fuerit constitutus, Saturnus autem, sicut ante diximus, in MC. per diem fuerit inventus, faciet honestos honestis moribus agricolas, sed locupletes, et quorum possessiones aut mari aut fluviis aut stagnis semper adiacent. Dabit etiam substantias maximas, magnam gloriam et <a> maioribus personis hereditates, praesertim si sic ei posito <Mars> nulla se radiatione coniunxerit. Quodsi Mars eum sic positum respexerit validissima coniunctione, haec, quae diximus, minora praestabit. 21 Si vero per noctem in MC. fuerit inventus, infelicitates decernit, patrimonii amissionem p103faciet, denegabit nuptias, denegabit filios, praesertim si in malignae stellae vel signo vel loco vel finibus fuerit inventus. Quod si benivola stella sic positum per noctem [saltem] Saturnum bona radiatione respexerit, id est Iovis aut Veneris, specialiter quos paulo ante diximus denegari, ex aliqua parte largitur. Sed specialiter Saturni stella per noctem in omnibus cardinibus constituta mala geniturae maxima decernit; uxores enim perimit, filios prosternit et acerbos dolores orbitatis semper indicit. 22 Quodsi sic positus coniunctionem Lunae deficientis exceperit, is, qui sic Saturnum habuerit, <erit> paupertatis onere confectus, ut et cotidianae vitae alimenta vix habeat, praesertim si Luna in feminino signo constituta deficiens lumine se Saturno coniunxerit. Quodsi sic Saturnus positus radios Lunae crescentis exceperit, inaequalitatem vitae decernit, ut non sit in eo, qui sic habuerit Saturnum, unus vitae similisque cursus, sed ut semper se mutabili diversitate convertat. 23 Si vero sic posito Saturno Mercurii se ei stella sociaverit, acumen cordis maximum dabit et longam vitae substantiam, praesertim si dominus geniturae vel dator vitae fuerit. Quodsi contrarius fuerit is, qui dominus geniturae est, ei, qui dator vitae fuerit, ex his annis, qui decreti fuerint, triginta annos subtrahit; sed et fortiora mala decernit, quotienscumque sic collocatus contra dominum geniturae, quem Graeci oecodespoten vocant, vel si contra datorem vitae fuerit collocatus, praesertim si Mars eum quadrata vel diametra radiatione respexerit. Faciet p104enim, si sic fuerit collocatus, paralyticos ridiculos gibbos nanos incurvos hermafroditos et quaecumque his sunt similia; decernit autem haec secundum corpora signorum atque substantiam. 24 Quodsi sic Saturno posito ab eo recedens Luna Marti se coniunxerit, in nocturnis scilicet genituris, faciet insanos lunaticos melancholicos languidos. Quodsi sic Saturnus constitutus in nocturna genitura in extremo cornu deficientis Lunae haeserit, facit thisicos.

25 In undecimo loco Saturnus ab horoscopo constitutus mediocria decernit bona; et quando aliquid magnum fuerit largitus, eum, qui natus fuerit, in eo loco et in eo ordine collocabit, in quo fuit pater eius ante collocatus, sed post trigesimum aetatis annum; nam ante trigesimum aetatis annum quicquid quaesierit amittit, nec poterit dignitatem vel patrimonium consequi, nisi prima triginta annorum spatia transierit.

26 In duodecimo loco Saturnus ab horoscopo constitutus tumultus servilis discrimina vel propter servos pericula decernit et distringit servitio, qui sic eum in genitura habuerit collocatum; faciet etiam maximas aegritudines, sed et valitudines non modicas, praesertim si sic Saturno posito Luna ex aliqua parte se coniunxerit et si nulla benivola stella in geniturae cardinibus fuerit collocata. Nam si sic posito Saturno benivola stella in quocumque geniturae cardine fuerit inventa, haec mala, quae diximus, ex parte aliqua mitigantur; quae omnia mitiora erunt atque leviora, si per diem Saturnus sic fuerit inventus, fortiora vero et vehementiora, si istum locum in nocturna genitura possederit.

p105 27 Sed in his omnibus locis Saturno posito partem eius diligenter inquire, ut invenias, in quo loco et in quibus finibus duodecatemorium eius sit collocatum, ut ex duodecatemorio et ex finibus duodecatemorii omnem Saturni invenias potestatem.

III. Iuppiter.

1 Si Iuppiter in primo cardine partiliter id est in parte horoscopi fuerit constitutus, in his praesertim signis, in quibus gaudet, vel in suis domiciliis vel in suis finibus vel in altitudine sua, faciet nobiles gloriosos magnis semper praepositos civitatibus, interdum magnarum civitatum decem primos pro mensura geniturae, bonos venustos benivolos laetos divites, praesertim si per diem in horoscopi partibus fuerit inventus et si nulla malivola stella sic ei posito ex aliqua parte restiterit. Nam si Iovem sic positum malivola stella contraria radiatione respexerit, totum quicquid Iuppiter decreverit ex maxima parte minuitur. 2 Si vero per noctem in horoscopi parte fuerit inventus, faciet primum nasci inter fratres vel, qui ante ipsum natus fuerit, interimit vel in longinquis eum separavit et constituit regionibus ac locis, ut ipse in paterna domo habeat principatum. Facit autem bene nutriri et parentes eius in maxima felicitate constituit. Quodsi sic per noctem Iove posito malivola stella restiterit, omnem paternam ac maternam substantiam dissipabit. 3 Semper autem Iuppiter in cardinibus geniturae collocatus aut primos nasci faciet aut fratres p106eius maiores interimit, ut ipse, sicut superius dixi, solus in domo paterna habeat principatum. Quodsi per noctem vel diem in horoscopo constituto Iove crescens Luna quacumque se ei radiatione coniunxerit, faciet maximos administratores, rectores civitatum et maximis negotiis saepe praepositos.

4 In secundo loco ab horoscopo Iuppiter constitutus extraneas hereditates decernit et ab extraneis faciet adoptari; dabit autem magnorum mobilium <et> maximarum possessionum dominia, si sic posito Mercurius et ipse bene positus bona se radiatione coniunxerit. Quodsi sic positum Iovem, <cum> societate Mercurii scilicet, Mars vel Saturnus ex aliqua parte respexerit, frequenter mutabit statum et de bonis actibus ad malos actus transferri faciet; et erit, qui sic Iovem habuerit, semper in omni vita varia diversitate mutabilis, ut nunc abundet divitiis, nunc paupertatis onere deprimatur.

5 In tertio loco Iuppiter ab horoscopo constitutus nec bonus est nec malus, sed aequali semper moderatione componitur, ut interdum eorum patrimonia dissipentur, interdum vero illis insperatae divitiae conferantur.

6 In quarto loco Iuppiter ab horoscopo partiliter constitutus, <id est> in IMC., maximos facit viros iuridicos vel legum latores vel legum interpretes et iuris peritos. Facit etiam iumentorum amatores atque cultores, pro qualitate signorum nuntios regum vel ducum vel iudicum, et quibus primi cursus publici cura sollicitudoque mandetur, et qui cursu publico iussu p107principum vel ducum [vel] hac atque illac frequenti discursione mittuntur. Faciet notos principibus, publicis actibus praepositos, et qui deorum se praesidio committant et a diis remedia postulent et quibus di rectum iter frequenti significatione demonstrent. Plurimi autem, cum sic habuerint Iovem, futura praenoscunt et habent in templis honores frequenter maximos; alii autem pro qualitate signorum thesauros inveniunt. Semper autem sic positus Iuppiter usque ad mortem felicem decernit senectutem. 7 Si vero sic . . . . . . collocatus, nobilem patrem facit et gloriosum, sed patrimonium eius circa medium aetatis tempus dissipabit et rursus postea colligit. Erit autem circa feminarum coitus tardior et <a> filiorum adfectibus separatus. Si vero per noctem fuerit inventus, mediocres in substantia faciet homines et processu temporis feliciores.

8 In quinto loco Iuppiter ab horoscopo constitutus magna felicitatum augmenta decernit; facit eum, qui natus fuerit, in maximis <rebus> publicis honoratum, praesertim si in domiciliis vel in finibus vel in altitudine sua vel in domo Solis fuerit inventus. Quodsi sic posito Iove Mars se bona radiatione coniunxerit, faciet duces, dabit etiam vitae ac necis potestatem. Quodsi sine Marte sic posito Iove Mercurius et Luna <se ex> aliqua parte coniunxerint, faciet procuratores regum <aut> rationales. Quodsi sine his omnibus Venus ei se sola ex aliqua parte coniunxerit, faciet p108affluentia felicitatis ornatos; nam sicut superius diximus, si cum Marte sic fuerit constitutus, is qui sic eum habuerit, regali erit semper potestate perspicuus et sententiae eius sic erunt, tamquam ab eo cunctis hominibus divina documenta proferantur. Erit autem, qui sic eum habuerit, fortis corpore validis ossibus. 9 Et si coniunctionem cum vento Lunae crescentis exceperit, divinae atque inmortalis paene substantiae homines procreabit. Oportet autem semper eum, si sic Iuppiter fuerit collocatus, quo vento currens Luna ad eum feratur; difficile enim ista ratio colligetur. Nam si in aquilone constituto Iove ex austro recedens Luna crescenti ac pleno lumine se iunxerit, in quinto scilicet Iove loco ab horoscopo constituto et his signis, quibus gaudet, vel in domiciliis suis vel in altitudine sua per diem dumtaxat, faciet invictos imperatores, et qui totius orbis gubernacula teneant, praesertim si sic Iove collocato in his Sol signis, in quibus gaudet vel in quibus exaltatur, trigonica se ei radiatione coniunxerit. Gaudet autem per diem Solis ac Saturni radiatione adornatus, praesertim si in matutino ortu fuerit constitutus. 10 Quodsi sic positus Iuppiter, sicut diximus, deficientem exceperit Lunam, faciet honestis moribus homines et moderatae dignitatis gratia sublevatos et quibus numquam se onus paupertatis inponat. Quodsi sic posito Iove sine coniunctione illa ventorum, quam diximus, crescens se Luna simplici radiatione coniunxerit, faciet administratores consulares, frequenter etiam consules ordinarios, praesertim si p109diurna genitura fuerit. Si vero Mercurius se societate radiationeque coniunxerit, longos annos et vitae maxima spatia decernit; dabit etiam utriusque sexus filios aut geminos, praesertim si ipse fuerit dominus geniturae vel dominus partis horoscopi vel dominus eius signi, in quo est dominus geniturae collocatus. Quodsi in nocturna genitura contra datorem vitae fuerit collocatus (non enim gaudet Iuppiter in nocturnis genituris), eius aetatis, quaecumque decreta fuerit, duodecim annos aufert. 11 Sed et si in nocturna genitura Mars ei vel Venus vel Luna contrario se [ei] cursu monstraverit, maximis eum, qui sic natus fuerit, faciet vitiis implicari secundum naturam scilicet signorum atque substantiam. In humanis enim signis sic positus faciet libidinosos et circa amores insana cupiditate praeposteros, facientes ea quae mulieres facere consueverunt. In quadrupedibus vero signis sic positus venatores faciet et ferarum amatores et quos semper silvarum deserta delectent et adsiduis laboribus implicatos. In terrenis vero herbarios faciet et plus volentes scire quam patitur humanae naturae substantia; in aquosis vero piscatores, et quibus circa fluvium vel mare vel paludes sit subsidium, laboriosos sane <et> ex istis artibus saepe viventes. 12 Quodsi sic posito Iove in nocturna genitura resistentibus ei his, quibus diximus, Luna ab eo recesserit, inaequalem vitam faciet <et> frequentiores miserias indicit. Sed hoc a malo ex aliqua parte temperabitur, si sic <ab> eo recedens Luna Veneri se oportuna radiatione coniunxerit. Quodsi sic posito Iove Luna ab eo recedens nullius stellae habuerit coniunctionem, maximas infelicitates p110labores miseriasque decernit. Quodsi sic posito Iove recedens ab eo Luna et quodammodo fugiens per quadratum se vel diametrum radiis Martis obiecerit, biothanatos faciet secundum naturalem signi formam atque substantiam. Si enim per diametrum sic [enim] a Iove recedentem Lunam Mars hac, qua diximus, ratione respexerit in nocturna genitura, faciet rixas pericula et magna semper cum inferiore certamina. Unde per noctem in hoc signo Iuppiter frequenter malas decernit calamitates.

13 In sexto loco Iuppiter ab horoscopo constitutus maxima mala decernit; faciet enim natos frequenter exponi, maxime si in sexto loco constitutus ipse dominus eius signi fuerit, in quo est horoscopus vel in quo est MC. constitutum, praesertim si in nocturna <genitura> fuerit et si per diametrum Solem vel Saturnum vel Martem respexerit, et si sic positus Lunam deficientem de quadrato respexerit vel cum eodem Luna in eodem signo deficiens fuerit. 14 Quodsi sic positus sine malivola cuiusdam stellae radiatione crescentis Lunae lumen exceperit, haec quae diximus ex pars aliqua mitigantur; et facit aurifices aut eos, qui neto auro vestes pingunt; facit interdum et argentarios. Sed nihilo minus, etiam si eas artes fuerit largitus, hos eosdem crebra eversione desubitat. Locus enim, id est sextus, habet malitiae propriam praerogativam, et quaecumque stella in ipso loco fuerit, id est in sexto, ad decernenda mala maximas vires ex loci vitio mutuabitur.

15 In septimo loco Iuppiter ab horoscopo constitutus, id est in occasu partiliter, in diurna scilicet genitura, faciet locupletes divites et longae ac beatae senectutis p111spatia decernit; sed filiorum locum et coniugis nocturnus maxime versat; nam et carissimam et moratam uxorem amittat necesse est, et amati filii vel filiae miseram videbit mortem. Si vero per noctem in eo loco geniturae fuerit inventus, crescente aetate augmenta patrimonii consequitur, mediocris vero substantiae erit et tantarum facultatum, ut ne quid desit.

16 In octavo loco Iuppiter ab horoscopo constitutus labefactat frequenter patrimonium et inimicos maximos facit et seditiones frequenter ex populo, et malitiosis semper actibus occupatos, facit etiam ignobiles et stultam iactantes animositatem, praeposteros et quorum furor ad insaniam procedat, praesertim si sic posito Iove cardinem aliquem geniturae malivola stella possederit. Quodsi in eo loco constitutus vel secum habuit Mercurium vel eum trigonica radiatione respexerit et ei crescens Luna se bona radiatione coniunxerit, faciet aut procuratores regum aut rationales aut quibus nuntiandi potestas conceditur; et semper in prima aetate morientur.

17 In nono loco Iuppiter ab horoscopo constitutus, si diurna fuerit [in] genitura, faciet eum, qui natus est, futura quaeque dicere et reddit deorum semper interpretes. Quidam autem et sacerdotia consecuntur, aliis facit de templis conferri aliquid muneris, sed interdum facit et damna et aestus [damni et] animi. Si vero nocte in eo loco fuerit constitutus, facit semper falsa somnia somniantes et qui de diis frequenter aliquid mentiantur, et qui de deorum sortibus spem sibi aliquam polliceantur, et qui se ex hoc vegetatos semper existiment.

p112 18 In decimo loco Iuppiter ab horoscopo constitutus, id est in MC. partiliter per diem, publicorum negotiorum faciet principes, faciet maximarum <civitatum> decem primos et quibus a populo honores maximi conferantur, claros et qui se velint semper gratia ostentationis exerere, sed in vita luxuriosos reddit. Quosdam etiam facit magnorum virorum aut imperatorum negotia tractare, alios per totam vitam suam faciet coronatos. 19 Sed maximas felicitates decernit sic positus, si nulla ei malivola stella in IMC. posita restiterit. Quodsi sic posito Iove in MC. malivola stella restiterit, quicquid ei in prima aetate dignitatis vel honorum vel divitiarum collatum fuerit, totum in vita posteriore minuitur ac dissipatur et funditus evertitur, nisi occasus, id est septimus ab horoscopo locus, alterius benivolae stellae fuerit lumine munitus. Si vero per noctem in decimo loco fuerit constitutus, honestos quidem moribus facit, sed qui cito fallantur et quorum patrimonium frequenti et cita dissipatione depereat.

20 In undecimo loco Iuppiter ab horoscopo constitutus maximas decernit felicitates et magnas notitias largitur; dat etiam famosas potestates, fasces etiam et proconsulare decernit imperium, si Sol et Venus bona se ei radiatione coniungant et si Luna ab austro recedens Iovi in aquilone constituto plena se coniunxerit, id est si tali ad eum cursu feratur, qualem in quinto loco descripsimus. 21 Minuuntur autem haec omnia et efficaciam suam perdunt, si in nocturna genitura sic fuerit constitutus. Si vero Mars sic Iovi constituto contrarius fuerit in octavo loco geniturae positus, <in> magnis ac potentibus felicitatibus constitutus et maximis divitiis cultus . . . . . totum, quicquid p113ei vel honorum vel dignitatis conlatum fuerit, miseriarum atque infelicitatis incursione mutatur.

22 In duodecimo loco Iuppiter ab horoscopo constitutus maximas decernit infelicitates; facit semper inimicos potentes et qui eum crebra potestate deterreant, praesertim si partiliter horoscopum malivola stella possederit, vel si Iove constituto [idest] in VII. parte horoscopi Mars fuerit inventus. Nam si sic Iove constituto idest in XII. loco ab horoscopo Mars in occasu geniturae fuerit constitutus, idest in VII. ab horoscopo loco, biothanatos sine dubitatione perficiet. 23 Maiora autem erunt haec mala et fortiori calamitate praevalida, si in XII. loco Iovem constitutum per diametrum Sol Saturnusque respexerint. Erunt autem pauperes aerumnosi, si sic Iove constituto in nocturna genitura deficiens se Luna per diametrum opposuerit. Si vero neque ei Sol neque Saturnus in diametro fuerint et bona geniturae loca possederint nec deficienti lumine Iovi se Luna contulerit, faciet eos, qui sic habuerint Iovem, quodam subtili artificio saepe pollentes, aut aurifices aut ex auro vestes pingentes aut inauratores aut musivarios aut ex argento quaedam facientes opera. Adpetitur autem atque laudatur, quaecumque ars fuerit, si sic Iovi constituto Veneris sese stella oportuna societate coniunxerit.

24 In Iove quoque in duodecatemorium diligenter inquire, ut <ex> duodecatemorio vires eius diligenti ratione repperias.

p114 IV. Mars.

1 Mars in horoscopi partibus partiliter constitutus in nocturna genitura et in masculinis signis faciet militares; matutinus autem si fuerit partiliter in horoscopo constitutus sine radiatione Iovis, faciet nigrastros alteros longiores, plus volentes donare, quam patrimonii ipsorum substantia patitur, ita ut profusi esse videantur, sed quorum actus omni semper ratione publicentur. 2 Si vero per noctem horoscopus in Martis domicilio sit constitutus, in signo scilicet masculino, et in eodem signo idest horoscopo Mars fuerit inventus et Iuppiter cum eo sit partiliter in eodem signo aut solida eum radiatione respexerit, faciet bellorum duces, sed quibus omnis committatur exercitus, mortis ac vitae dominos et quorum adventum civitates semper aut provinciae maximae perhorrescant, felices fortes graves et quorum irae magnis semper indignationibus proferantur. Sed nec coniugem nec filios sic positus caro diligere permittit adfectu. 3 Per diem vero si in horoscopo partiliter fuerit inventus, calidos audaces furiosos peregrinos facit et in omnibus semper instabiles et <qui>, quicquid ausi fuerint, nulla potuerunt ratione complere, sed semper de manibus eorum quicquid nacti fuerint defluit; patrimonia autem eorum, qui sic Martem habuerint, dissipantur. Sed et omne vitae substantiam, uxores etiam ac filios amittunt, nec aliquid illis [vel ab ipsis] de paterna substantia reservatur, sed et haec prima aetate depereunt. 4 Quodsi sic Iuppiter positum Martem per diem ipse in domicilio p115suo constitutus vel in altitudine sua vel in finibus suis trigonica radiatione respexerit aut si cum ipso partiliter fuerit, mala eius ex quacumque parte mitigantur. Sed et ego scio, sicut plurimis genituris inveni, multos Marte in horoscopo constituto in exilium datos bene et strenue administrare rem publicam.

5 In secundo loco Mars ab horoscopo constitutus, si per diem hoc loco fuerit inventus, maxima mala et magna infortunia decernit, praesertim si in matutino ortu fuerit constitutus; faciet enim alienari a parentibus et a domo sua et in finibus semper errare peregrinis. Quodsi sic posito Marte vel cum ipso crescens Luna fuerit vel in diametro constituta vel si quadrata se radiatione coniunxerit, faciet tardos debiles et qui vulnera de ferro frequenter accipiant; debilitabit autem a frigore aut a quadrupede vulneratos. Quosdam autem facit natos exponi; alios facit saepe captivos aut ex ingenuitate ad servitutem trahi; erunt autem semper in aestu animi et in maximis necessitatibus constituti. Quodsi sic posito Marte Iuppiter se bona radiatione coniunxerit constitutus ipse vel in domo sua vel in finibus suis, ex omnibus periculis evadunt et a captivitate liberantur vel redimuntur et ex servitute ad libertatem rursus transferuntur; sed ea, quae necessaria sunt vitae, interdum non habebunt. 6 Si vero per noctem sic fuerit inventus, milites facit vel athletas, sed et ipsos consuevit facile periculorum continuatione decipere. Adeunt autem simili modo pericula, si Iuppiter et Venus, sicut superius diximus, bona se ei radiatione coniunxerint.

7 In tertio loco Mars ab horoscopo constitutus decernit quidem gloriam, sed cum labore maximo. Alienas p116res autem, qui sic Martem habuerit, desiderabit et omnibus invidebit et habebit maximi cuiusdam facinoris malam conscientiam. Quodsi sic Marte collocato in XI. geniturae loco Iuppiter fuerit inventus vel in VII., idest occasu, facit, ut in publicis administrationibus constitutus cum magno labore consequatur, sed maximas patrimonii facultates. 8 Sic autem positus in tertio ab horoscopo locus si sic se Iovi, sicut diximus ante, coniunxerit, maximae potestatis atque honoris regimen ac dominia largitur, ita ut omnes, qui ei genere iunguntur, honoris ipsius nobilitate superentur. Nam si in hoc loco constitutus in domo fuerit vel in partibus suis vel in domiciliis vel in altitudine sua et Iuppiter sic ei, sicut diximus ante, iungatur, faciet praesides riparum, duces, vicarios, praefectos praetorii et quibus frequenter committatur imperium.

9 In quarto loco Mars ab horoscopo idest in IMC. [Mars] partiliter constitutus si per noctem fuerit, faciet militares, laboriosos et qui semper in desertis regionibus commorentur, vel ferarum praepositos ac magistros; interdum eversores imperatorum faciet vel iudicum <pro> qualitate signorum, parentum vero vitam ac patrimonium dissipabit. Dabit vulnera viduitates ruinas, filium vero aut unum dabit aut nullum; qui sic enim eum habuerit, in omnibus semper actibus impeditur. 10 Quodsi per diem sic fuerit inventus, debilitabit omne corpus, faciet languidos caducos et qui ex ferro vulnera frequenter accipiant, reddet invalidos et quos feminae semper inpugnent, et qui a feminis magnis semper molestiis deterantur. Faciet etiam p117eos sine gratia praestare, quod dederint; nam quicumque aliquid ab ipsis fuerit consecutus, ingratus illis semper existit. 11 Quodsi sic positum Martem Sol de quadrato vel de diametro respexerit aut cum eo fuerit, fortiora haec mala crebrioraque decernit; frequenter enim <in> maximis periculis constituit. Faciet etiam insanos lunaticos, si sic Marte constituto horoscopus in domo Martis fuerit inventus, aut si locus Fortunae in loco vel domo Martis fuerit inventus [vel collocatus], aut si locus cupidinis vel daemonis in domo Martis fuerit constitutus.

12 In quinto loco Mars ab horoscopo constitutus si per noctem in hoc loco fuerit et si in domo sua vel in domo Iovis vel in finibus suis vel Iovis fuerit finibus vel in altitudine sua fuerit constitutus et si Iuppiter cum eo fuerit vel de trigono eum ipse in domo sua constitutus respexerit, faciet glorias maximas et patrimonii augmenta magna et omne genus decernit felicitatis; facit etiam honores a populo decerni, cum potentibus viris vel cum maximis administratoribus fidelis amicitiae gratia coniungit. 13 Quodsi sic posito Marte ac Iove Luna deficiens lumine Martis se stellae oportuna radiatione coniunxerit, faciet praepotentes horribiles duces et quibus maximi committantur exercitus, ut dent etiam vitae necisque auctoritatem, et in magnis administrationibus iuris gladii decernit potestatem. Quodsi ab eo Luna <recesserit>, Venus vero sit cum eo aut de trigono eum respexerit, faciet felices divites et qui per semet ipsos gloriam p118consequantur et qui sint semper venustate corporis grati. 14 Si vero per diem Mars in quinto ab horoscopo loco fuerit constitutus, patrimonium eius labefactabit et domicilium frequenter mutat et propter infortunia, quae ei accidunt, peregrinis semper regionibus immoratur; erit autem in periculis non modicis constitutus. Si vero sic positum per diem Martem haec mala decernentem Iuppiter aut Venus vel simul cum eo constituti vel de trigono vel de exagono eum respexerint, lucra maxima ex peregrinitatis incommodo consequetur et cito de peregre revocabitur ad patriam. 15 Metuendum est autem, quotiens sic per diem constitutus in diametro habuerit Lunam crescenti lumine; maximos enim labores indicit et tales actus, ut ad imitationem servitutis accedant. Nam et si felix esse visus fuerit, talis eius erit felicitas, ut semper alienae subiaceat potestati; facit enim adsessores iudicum maximorum; accusationes seditiones turbas damna faciet et repentina pericula et ex aliqua corporis parte debiles, interdum insanias et languores tales facit, ut nimio febris ardore adusti ad insaniam transferantur. Faciet etiam vincula carceres et custodias, nisi respiciens Iuppiter Lunam in diametro Martis constitutam vel ipsum Martem ipsarum calamitatum miserias mitigarit. Quotienscumque enim sic positos Martem ac Lunam Iuppiter radiatione respexerit, eos qui sic nati fuerint <in> maximis periculis constituit, sed omnium praesidio desperatos repentinis facit Iuppiter praesidiis liberari. Filios etiam per diem in hoc loco constitutus sine testimonio Iovis denegabit.

p119 16 In sexto loco Mars ab horoscopo constitutus multa mala decernit; nam et filiis nocebit et inaequalitatem vitae faciet, valitudines decernit, pro signorum scilicet natura; nam in curvis dominis praemori facit, interdum claudos et gibberosos. In hoc loco omnium valitudinum vitia cernuntur, si tamen partiliter ipse locus fuerit inventus et si partiliter Mars in eo signo fuerit constitutus.

17 In septimo loco Mars ab horoscopo partiliter constitutus, idest in occasu, maxima mala et inmensa pericula decernit. Faciet enim laboriosos homicidas et sceleratos, reos, facinorum inventores aut tortores aut carnifices aut proditores. Quodsi [in] domum suam in occasu positus per diametrum respiciat, non faciet biothanatum (numquam enim Mars domum suam evertit); sed tunc facit oligochronium, si horoscopus et Luna fuerint Iovis praesidio protecti. Quodsi non fuerit horoscopus in domo Martis, oligochronios reddit, praesertim si per quadratum vel diametrum, idest in hora vel in MC., pleno lumine constitutam Lunam respexerit. 18 Sed generaliter Mars in septimo ab horoscopo loco constitutus, idest in occasu, per diem et per noctem biothanatos facit pro qualitate signorum. Fortius tamen hoc malum decernit ac manifestius in alienis signis; nam in hoc loco si fuerit inventus, tunc dolores et lacerationes corporis facit et aut praecipitat aut interimit aut in carcere vinculis constitutos perpetuis et mortiferis calamitatibus deprimit. 19 In nocturnis genituris doloris aestus faciet ex omnibus p120actibus, sed ex ferro vulnera frequenter infligit et vulnera ipsa facit ignita cauteriorum adustione curari. Facit absconsos corporum et inmensos dolores, praesertim cum ipse temporum dominus fuerit vel a Luna plena ipse divisa sibi temporum spatia possederit. 20 Si vero Marte in septimo loco constituto Saturnus aut <in> hora aut in MC. partiliter sit constitutus, vel si Luna plena feratur ad Martem vel minuta ad Saturnum, magnorum malorum, funestae calamitatis infortunia decernunt. Tunc accusationes, tunc vincula, tunc carceres, tunc damnationes, tunc contra eum capitales sententiae proferuntur; aut enim bestiis obicitur aut per praecipitia iactatur aut ruina deprimitur aut domesticis insidiis laniatur aut a latronibus interimitur aut in navigio perit. Sed haec pro genere et qualitate signorum decernuntur; nam in terrenis signis constitutus feris faciet obici, in solidis vero opprimi a ruina facit aut <per> praecipitia iactari; in aquosis constitutus gladio facit interire. 21 Si vero Sol in diametro fuerit vel cum eo vel in alio geniturae cardine, vivos facit exuri, ut omnifariam in hoc loco constitutus misera calamitate hominem et flebili nece cum atrocitate disperdat. Sed ante diem ultimum vitae habebit actus, qui in septimo geniturae loco habuerit Martem, aut de igne aut de ferro aut de quadam violentia aut de tormentis aut de homicidiis. Sed et locum coniugis ac filiorum vehementissime persequitur Mars in septimo constitutus loco.

p121 22 In octavo loco Mars ab horoscopo constitutus si per diem in hoc loco fuerit, aut patrimoniorum denegat facultates aut eos, qui habent patrimonium, misera facit proscriptione nudari. Quodsi Solem et Lunam in diametro habuerit, decernit extinctis oculis caecitatem. Solus autem in hoc signo constitutus faciet penurias angustias aestus turbas seditiones pericula. 23 Si vero <sic> Marte constituto Luna in anafora horoscopi fuerit, idest in secundo ab horoscopo loco, cum ipso Marte scilicet, Iuppiter vero nulla se his radiatione coniungat et alienus ab his sit nec horoscopum videat, biothanatos facit, sed secundum signorum naturam atque substantiam. In humanis enim signis, sicut diximus, constitutus si fuerit, ab hominibus gladio perimitur; sed a piratis aut a latronibus aut a domesticis interemptus, qui sic Martem habuerit, occiditur aut gladio percutitur sententia iudicantis varia criminum diversitate convictus. Frequenter tamen sic cum Luna positus, sicut diximus, sine Veneris aut Iovis testimonio gladiatores facit, sed eos, qui <in> conspectu populi crudeli necis atrocitate depereant. In terrestribus vero signis in desertis locis faciet occidi, multiplici tamen prius periculorum continuatione turbatos. In quadrupedibus vero signis faciet <a> bestiis comprehensos misera laceratione laniari. In aquosis vero signis constitutus [nam] cum Luna hac ratione, qua diximus, aut in stagnis aut in mari submergi facit aut occisos a piratis undis facit fluctibusque disperdi. In solidis vero signis constitutus per praecipitia lapsos interimit. In igneis vero signis constitutus exuri faciet. 24 Per noctem vero p122in hoc signo constitutus, idest in octavo loco ab horoscopo, faciet calidos periculosos sed argutos; tamen <in> publicis actibus aut in claris eos, qui sic Martem habuerint, constituit, sed mortem nihilominus decernit biothanatam aut repentinam, sicut apoplectici interire consuerunt. Sed si Iuppiter sic positum Martem quacumque radiatione respexerit vel si cum eo fuerit, haec, quae diximus, mala ex parte maxima mitigantur. 25 Sed si in horoscopo <Iuppiter partiliter fuerit inventus, horoscopus> vero ipse sit in domo Iovis [vel] Venerisque stella prospera se Iovi radiatione coniungat et obstiterit Marti hac, qua diximus, radiatione grassanti, omnia haec calamitatum funera maxima parte mutantur. Flebiles enim casus et misera semper infortuniorum incommoda et in hoc et in ceteris locis decreta per Martem mutantur atque mitescunt, si impetus Martis bono Veneris ac Iovis testimonio mitigentur.

26 In nono loco Mars ab horoscopo constitutus bonus erit circa vitam et gloriam; et si Iuppiter in horoscopo fuerit constitutus in nono loco Marte posito, felices facit et <qui> facile omnia consequantur. Si vero nocte in nono loco Marte constituto Iuppiter in parte horoscopi fuerit inventus, potestatem maximam administrationum et ius gladii decernit et facit eum, qui sic natus fuerit, exercitum ducere. Frequenter tamen sic positus in peregrinitate decernit incommoda. 27 Si vero in nono loco constitutus in domo Mercurii p123vel Veneris fuerit, doctos et famosos facit oratores. Si vero aut in domo sua fuerit aut in domo Iovis aut in altitudine sua <et> Iuppiter in hora non fuerit collocatus, faciet diis terribiles, et qui omnia periuriorum genera contemnant. Erunt autem omnibus daemonibus terribiles et quorum adventum pravi daemonum spiritus fugiant et qui sic laborantes homines non vi verborum, sed sola sui ostensione liberet; et quamvis sit violentus daemon, qui corpus hominum animumque quatiat, sive ille aërius sit sive terrenus sive infernus, istius hominis iussione fugiet et praeceptis eius cum quadam veneratione terretur: hi sunt, qui a vulgo exorcistae dicuntur. Sed talis erit, si in nono loco, sicut diximus, habuerit Martem, ut laborantem hominem ab omni malignorum daemonum spiritu facile possit iussionis suae auctoritate purgare.

28 In decimo loco Mars ab horoscopo constitutus, idest in MC. partiliter, in nocturna genitura scilicet, si in masculino signo fuerit inventus in suo domicilio vel in Iovis, sed eius cuius diximus generis, vel in altitudine sua, faciet quidem periculosos et vario genere saepe deceptos, sed nihilominus praesides duces vitae necisque dominos, tribunos terribiles provinciis et civitatibus. 29 Si vero in MC. per noctem constitutus, in quali diximus signo, coniunctionem Lunae venientis acceperit, Iuppiter vero alium geniturae possederit cardinem, et ipse nihilominus vel in domo sua vel in altitudine sua vel in suis finibus constitutus potentes duces ac totius orbis dominos efficiet. Quodsi sic positum Martem Iovis deseruerit stella nec ipsi <se> aliqua radiatione coniungat nec in ceteris geniturae cardinibus fuerit inventa, faciet nihilominus p124armatos vel praepositos vel tribunos vel minoris loci duces aut magnarum provinciarum et licet in minoris dignitatis loco constitutos, habentes tamen gladii et vitae <et> necis potestatem. 30 Quodsi sic constituto Marte sicut diximus, Iove etiam, sicut ante diximus, in ceteris geniturae cardinibus constituto in his in quibus diximus signis et in his partibus Saturnus in alio geniturae cardine fuerit constitutus, erunt quidem reges imperatores, potentes maxime terribiles periculosi, civitatum eversores vel fabricatores, sed modicae vitae idest oligochronii. Quidam aut et malo fine depereunt; in peregrinis locis constituti amittunt vitam pariter et regnum vel in aliena potestate moriuntur. 31 Si vero in MC. Mars in feminino signo fuerit inventus . . . . cuiuslibet stellae vel suo vel Iovis, nocte scilicet, faciet nihilominus honestate fulgentes; et in masculino tamen signo per noctem <et> in feminino in MC. constitutus denegat filios. 32 Si vero per diem in hoc loco fuerit inventus, idest in MC., inefficaces homines faciet, quos convenerit in omnibus actibus variis generibus impediri; decernit etiam damna maxima et amissionem patrimonii, faciet etiam proscriptiones et condemnationes. Aliis onus peregrinationis indicit, aliis maximas inponit necessitates, alios fugere compellit, aliis decernit exilia, alios facit peregre vel in exiliis deperire.

33 In undecimo loco Mars ab horoscopo constitutus bona multa decernit et augmenta patrimonii largitur et amores a populo; frequenter dat maximae dignitatis insignia, si sic eum positum cum deficiente Luna Iuppiter bona radiatione respexerit aut si cum eo fuerit p125trigonica se societate coniunxerit; tunc enim facit iudices habentes ius gladii cum maximis dignitatis insignibus.

34 In duodecimo loco Mars ab horoscopo constitutus, si per diem in hoc loco fuerit inventus, aegritudines maximas decernit et malis vitiis implicat et a servis crebras concinnat insidias et facit talem, cui semper servi nocere desiderent, et omnibus eius multiplices per servos spargit infamias. Frequenter autem propter inclusos quosdam aut in custodia constitutos aut etiam damnatos aestus angores sollicitudines damna periculaque decernit. Sed haec omnia mitigantur, si sic Mars positus [ne] in nocturna genitura fuerit inventus.

35 Optare autem debemus in omnibus genituris atque in omnibus locis, ut Marti qualibet radiatione quolibet ex loco Venus se ac Iuppiter semper opponant; tunc enim impetus eius ex qualicumque parte languescunt, cum istarum stellarum fuerit testimonio mitigatus. Sed et illud debemus optare, ne quando per diem cardinem aliquem Mars geniturae possideat; si enim per diem partiliter in aliquo geniturae cardine fuerit inventus, vario contra eum, qui natus fuerit, genere grassatur. In cardine enim Marte posito, si ei per diem Iuppiter se coniunxerit in alio cardine per diem Mars fuerit inventus et Saturnus alium cardinem geniturae possederit, faciet biothanatos aut ipsos sibi inferentes necem. 36 Verum si in cardine per diem constituto Marte in alio cardine Venus fuerit inventa, faciet assiduis amorum inlecebris fatigari aut interfectores uxorum aut ipsos sibi inferentes necem. p126Si vero Mars per diem [in] aliquem cardinem geniturae possederit et Mercurius <in> alio fuerit geniturae cardine constitutus, cardiacos faciet et qualicumque ratione damnatos. Si vero in aliquo per diem geniturae cardine Mars fuerit inventus et Sol in alio geniturae cardine sit positus, faciet quocumque libet semper exuri. 37 Si vero Luna <se> simili radiatione coniunxerit et si Luna crescenti sit lumine, faciet biothanatos et matres eorum acerba necis morte prosternit. Sed si Luna aliena ab eo fuerit et sine alicuius stellae coniunctione in quolibet geniturae cardine per diem fuerit inventus, maximas valitudines vitia aegritudines debilitatesque decernit. Gaudet autem coniungens se deficienti Lunae semper et Veneri; unius enim has tres stellas, id est Martis et Lunae et Veneris, <in> institutionis libro, sicut meministi, conditionis esse monstravimus. 38 Si vero in quocumque cardine geniturae per diem fuerit constitutus et alium geniturae cardinem Mercurius acceperit, magna et inmensa et sine modo pericula decernit; quicquid enim mali in rebus humanis est, id totum ex ista stellarum coniunctione decernitur. Et illud meminisse debemus, quod et per diem Mars in cardinibus constitutus semper subolem denegat. <Si> filiorum locus in signo eius fuerit inventus, ipse in cardine constitutus, quia ipse dominus est eius loci, filios denegabit. Sed et si in alieno domicilio filiorum locus fuerit inventus et dominus ipsius signi cum Marte fuerit vel si Mars eum de diametro vel quadrato p127respexerit, filios denegabit. 39 Si vero per noctem ipse dator vitae fuerit, maxima aetatis spatia largitur. Si in diurna genitura ipse dator vitae fuerit, faciet in primo aetatis gradu positos interire. Si vero alter fuerit dator vitae <et> Mars per quadratum vel per diametrum restiterit, minuet ex hac aetate, quae ei decreta fuerit, annos quindecim. Si vero inter se et Saturnum mediam Lunam positam acceperit, debilitat atque amputabit partem corporis pro qualitate signi, in quo Luna fuerit inventa. Si vero Lunam crescentem per diametrum vel quadratum viderit, eos qui nati fuerint aut statim perimit aut faciet exponi.

40 Sed ut verius potestatem colligas Martis, duodecatemorium eius et fines duodecatemorii diligenter inquire.

V. De sole.

1 Sol in parte horoscopi constitutus difficile fratres dabit; in masculino autem signo constitutus in domo sua aut in altitudine sua et benivolae stellae radiatione coniunctus <aut a> benivolis protectus magnae nobilitati largitur insignia. Si vero malivolae stellae Sole in horoscopo constituto prope radiis accedant, oculorum aciem ex maxima parte debilitat. Sed quia diximus eum maximas decernere felicitates, omnia debemus specialiter explicare. 2 Cum Saturno in horoscopi cardine partiliter constitutus in his, quibus diximus, partibus per diem imperatores faciet ac reges; quodsi vires eius leviter fuerint impeditae, p128consulares faciet <et> proconsulares et dat ordinarios consulatus. Si vero Mars sic Solem positum, sicut diximus, aspexerit vel si cum eo positus fuerit, cum maxima invidia et cum magnis periculis et impedimentis, magnis pugnis aut difficultatibus ducatus imperia potestatesque decernit. 3 Si vero Sole in horoscopo per diem in his, in quibus diximus, signis partiliter constituto alium Iuppiter cardinem geniturae possederit, Mars vero in MC. fuerit partiliter inventus, in masculino scilicet signo, Luna etiam in aliquo sit geniturae cardine plena lumine vel in anaforis cardinum, quum qui natus fuerit, totum orbem faciet imperia, ut in tali potestatis administratione constituti potestas eius, licet non sit dominus ac rex, per totius orbis tamen spatia dirigatur. 4 Si vero Mars in MC. fuerit vel in occasu, sic Sole et Iove, sicut diximus, constitutis, Luna vero cum [in] Marte vel in MC. fuerit intervalla, pleno scilicet lumine, vel in octavo geniturae loco, eos, qui sic nati fuerint duces aut reges aut administratores, biothanatos facit aut aliqua ratione captos mala faciet morte prosterni, secundum naturam scilicet signorum atque substantiam. Faciet autem interdum depositum ab honoribus suis ab omni potestate deici. 5 Sed et si Mars cum Luna non fuerit sic, sicut diximus, iunctus et solus in cardinibus geniturae fuerit inventus vel in cataforis vel in anaforis eorum, Sole in horoscopo, sicut ante diximus, constituto, nihilominus qui nati fuerint duces vel reges vel administratores captivos vel biothanatos faciet p129vel cum summo dedecore a sua potestate deponi. Sed et si Sol in parte horoscopi fuerit inventus, si Saturnus partiliter [in] MC. possederit, simili modo reges duces et potentissimos administratores facit. 6 Si sic Sole posito ac Saturno Mars in secundo ab horoscopo vel in octavo loco fuerit inventus, et Luna plena luminibus in aliis cardinibus fuerit inventa vel in secundo aut horoscopo loco vel in octavo cum Marte, eos, qui nati fuerint, duces vel reges vel administratores biothanatos facit et exules et captivos. Si vero Sol solus in parte horoscopi fuerit inventus, in quibus diximus signis (hoc enim te meminisse conveniet), et Mars in anafora Lunae fuerit inventus, Luna in ceteris cardinibus vel in anaforis cardinum constituta, eos, qui nati fuerint, reges vel duces vel administratores simili modo biothanatos facit vel cogit eos isto honore privari. 7 Si vero Sol in parte horoscopi fuerit inventus et Luna in ceteris cardinibus geniturae vel in anaforis vel in cataforis cardinum <fuerit inventa et Mars se nulla illis radiatione coniunxerit, sit vero Iovis stella aut cum Sole in parte horoscopi constituta aut in ceteris cardinibus inventa vel in anaforis vel in cataforis cardinum, ii, qui nati fuerint, reges totius orbis gubernacula possidebunt, evertentes alias civitates, alias sublevantes. Si vero sic positus Mars Solem Lunam Iovemque respexerit aut cum ipsis positus aut in cardinibus inventus aut in anaforis aut in cataforis cardinum> constitutus, malas mortes faciet his, quibus diximus, sed et vitia et valitudines decernit; sed secundum naturam signorum et secundum has corporis partes, quas diximus signis esse divisas, valitudines et vitia decernuntur et casus mortium. p1308 Si vero sic his omnibus collocatis, sicut diximus, Saturnus in anaforis [eorum] vel in cataforis cardinum fuerit inventus, imperium quidem tantum, quantum diximus, non habebunt; nihilominus tamen maximos potentia viros ac famosos iudices faciet aut magnarum legionum praepositos aut tribunos, sed efficaces et terribiles, sed non perseverantes in his dignitatibus ac potestatibus, sed aut captivos eos faciet aut in exilium agi aut facit biothanatos interire. 9 Platice vero Sol in signo horoscopi constitutus faciet ingenuos nobiles; sed platice Sole in signo horoscopi constituto, si Iuppiter et Venus et Mercurius in ceteris geniturae cardinibus fuerint constituti, magnos viros faciet, et quibus <a> parentibus maxima bonorum felicitas comparetur, et qui a prima aetate in rebus bonis ac prosperis crescant, ita ut sint semper ab incursu paupertatis alieni. 10 Sed si sic hos omnes positos Saturnus de trigono respexerit vel de exagono vel etiam si pariter fuerit constitutus, perpetua felicitas istis decernitur. Sed si sic omnes positos, idest Solem in signo horoscopi, Iovem Venerem Mercurium in ceteris cardinibus, Saturnum vero in trigono aut in exagono aut <eodem> loco cum ipsis constitutum Mars aliqua radiatione respexerit aut cum ipsis constitutus aut hos omnes de quadrato respexerit aut de diametro se huic stellarum commixtioni coniunxerit, faciet maximos iudices, potentes, habentes vitae et necis potestatem, sed fures rapaces et qui res alienas avaro rapiant cupiditatis instinctu. Sed nihilominus hos p131eodem post maximam depraedationem vel post maximas rapinas vel post inmensa furta exules facit aut biothanatos. 11 Si vero nocte Sol in horoscopi signo fuerit inventus, sordidiore genere facit procreari. Quodsi per noctem Solem in horoscopo constitutum Saturnus aut Mars per quadratum respexerint aut per diametrum <vel> simul cum eo fuerint, et ille se illis quacumque radiatione coniunxerit, maiores quidem fratres perimit, sed et ipsius vitae atque omnem patrimonii substantiam, sed et actus omnes pro eversione ac dissipat. Sed semper in omnibus cardinibus geniturae Sol constitutus maiores fratres omnes debilitabit aut, qui sic habuerit, inter omnes fratres primum facit nasci.

12 In secundo loco Sol ab horoscopo constitutus faciet per semetipsos patrimonia quaerentes et in omni vita suaves ac bonos. Sed hos eosdem languidos facit et parvae vitae et variis faciet contrarietatibus impediri, et qui semper sint in vita sua varia terroris trepidatione solliciti. 13 Si vero in hoc loco constituto Sole eum Venus ac Iuppiter bona radiatione respexerint vel de trigono vel de exagono vel si cum ipso fuerint collocati, bonorum aliquid repentinum dabit et felicitatis incrementa non modica; nam iacentes homines et abiectos ad <rem> publicam faciet incremento dignitatis adduci. Sed hoc ei magno labore et cum maximo impedimento decernitur et cum patrimonii iactura voluntaria. Unde quicumque sic Solem habuerit constitutum, nihil adpetat, ad nullam rem p132audeat, cum sciat se sic posito Sole in omnibus actibus <impediri>.

14 In tertio loco Sol ab horoscopo constitutus patri malam mortem decernit et ipsos, qui sic eum habuerint, invalidos faciet, sed in consiliis bonos ac graves; faciet autem procuratores civitatum aut rationes publicas tractantes aut fisco praepositos aut fiscopatronos, si bona se ei Iuppiter et Mercurius radiatione coniunxerint, sed uxorem et filios tardius consequentur. 15 Si vero in tertio geniturae loco positus sit, in domo sua vel in domo Iovis vel in domo Veneris vel in domo Mercurii vel in altitudine sua vel in altitudine Iovis vel Veneris vel Mercurii, faciet religiosos deorum [vel] cultores, qui simulacra deorum [qui] per se facta religiosis consecrationibus dedicent et qui fabricationibus templorum iussu principum vel iudicum praesint. In aliis vero signis, sicut diximus, positus facit in templis ignobilia officia <aut> servile aliquod ministerium. 16 Si vero in tertio loco ab horoscopo constituto Sole Saturnus aut Mars aliqua se ei radiatione coniunxerint vel si cum eo fuerint, faciet periuros perfidos et crebris ob hoc denotationibus miseros, ganeones et qui sordida et absconsa loca semper sectentur et qui contra divinitatem inreligiosa proferant verba, sed adsiduis animi fatigationibus aestuantes.

17 In quarto loco Sol partiliter ab horoscopo constitutus, si in <hoc> loco positus Martis et Saturni p133aliqua fuerit radiatione pulsatus, patri primo mortem decernit et generis totius eversionem aut labem totius patrimonii facit. Ipsi vero, qui sic eum habuerit, interpellationes et molestias plurimas et contrarietates et impedimenta ex maxima parte decernit. Sed bonam senectutem faciet, ita ut in hac aetate constituto lucra maxima conferantur, sed erit circa adfectus uxoris instabilis.

18 In quinto loco Sol ab horoscopo constitutus faciet amabiles honoratos et qui omnia facile consequantur et quibus cuncta amicorum praesidio conferantur. Sed si sic Sole posito praesens in eodem signo se Veneris stella sociaverit vel de exagono coniunxerit, coronarum largitur insignia et praetexta veste decorabit, sed et a populo honores ei, qui sic Solem habuerit, maximi conferuntur. Quodsi malivolae stellae cum Sole in eodem loco fuerint, nihil mali poterint decernere nec perpetrare propter loci naturalem bonitatem, sed solum filiis nocebit. Si vero in eo loco solus fuerit inventus, minores erunt hae, quas diximus, felicitates et sic nocebit filiis, ut indicat perpetuas orbitates aut ut ex casu filiorum maxima doloris tormenta patiatur.

19 In sexto loco Sol ab horoscopo constitutus multa mala decernit; ser enim nocebit et graves ac longas aegritudines faciet. Quodsi sic <Sole posito> Mars in horoscopo fuerit inventus, actus quidem publicos faciet, sed infligit ei vulnera frequenter ex ferro; patrem vero faciet aut mala interire morte aut cito mori <aut> aliqua ratione damnari, sed et omnem substantiam p134variis facit generibus deperire, <si> in sexto loco Sole posito in decimo ab horoscopo loco, idest in MC., nullus stella fuerit inventa. Nam si in sexto loco <Sole> constituto quaecumque stella [in] decimum locum idest MC. possederit, faciet locupletes divites affluentes et quibus paterna successione maxima felicitas comparatur. Si vero in sexto loco Sole posito nulla <stella> in MC. fuerit constituta, Iuppiter vero et Venus cum eodem Sole in sexto <loco> fuerint inventi, quicquid malorum decretum fuerit, mitigatur et tota infelicitatis impeditur improbitas.

20 In septimo loco Sol ab horoscopo constitutus maxima vitia et valitudines decernit, praesertim si sic Solem positum Mars et Saturnus aliqua radiatione respexerint vel si cum eo fuerint collocati; secundum enim naturam malivolae stellae, quae cum ipso fuerit collocata, indicit vita aegritudines . . . . . . si Mars, calidas et ignitas. Quodsi Luna cum eo vel in septimo loco fuerit inventa vel in septimo loco Sole constituto Luna in horoscopo vel in MC. partiliter fuerit collocata, magnos potentes nobiles faciet et quibus committantur maximae potestates, praesertim si fuerit in domo sua aut in altitudine sua aut in domo Iovis constitutus et si locus Fortunae partiliter et per computum diligenter inventus in aliquo cardine fuerit collocatus. 21 Si vero sic Sole et Luna constitutis, sic etiam Fortunae loco collocato Iuppiter aliquem geniturae cardinem tenuerit, imperatores reges faciet, sed bonos benivolos. Faciet etiam duces potentes p135et administratores fortes temperatos efficaces, provincias et civitates subiugantes. Quodsi his omnibus, Sole scilicet et Luna et Iove et loco Fortunae, sicut diximus, positis Mars et Saturnus in secundo aut in octavo ab horoscopo loco fuerint constituti, amittunt imperia et ex honoribus aut administrationibus suis cum dignitatis iactura deponuntur et aut ab inimicis gentibus aut ab adversariis atque aemulis opprimuntur. Faciet etiam, ut ipsi sibi manibus suis inferant mortem, sed et captivos faciet hos eosdem aut exules. 22 Si vero in septimo loco geniturae vel in quocumque alio cardine collocato Sole ei Mercurius se in eodem loco positus iunxerit vel matutinus vel vespertinus, litteratos faciet, qui [in] maximam ac variam litterarum scientiam consequantur. Si vero sic Soli ac Mercurio positis Saturnus se coniunxerit, malitiosos facit, malivolos pessimos, et qui velint difficilium litterarum notitiam habere vel qui easdem ipsas difficiles litteras faciant. 23 Si vero per noctem fuerint inventi Sol et Mercurius et Saturnus, lapidarios facient aut pollinctores aut funerarios aut quibus sepulchrorum cura aut custodia mandetur. Faciet etiam armentarios bubulcos pastores, equorum domitores equarumque, pastores porcarios et his similia secundum naturam potestatemque signorum. Et si in nocturna genitura Sole et Saturno septimo <loco> constitutis, sed et Mercurio, Venus in eodem loco fuerit inventa vel in sexto loco vel in duodecimo et p136Saturnus constitutus Venus cum ipsis fuerint, eunuchos faciet et mulieres viragines et quae se numquam virili coitu coniungant vel si se aliquando viro coniunxerint, numquam concepturas aut edituras partum. 24 Si vero sic his positis Mars se aliqua radiatione coniunxerit vel cum ipsis fuerit inventus, hermafroditos faciet, in quibus se duplex natura coniungat. Quodsi sic his omnibus constitutis Luna se aliqua radiatione coniunxerit vel si cum ipsis fuerit inventa, archigallos facient et qui virilia propriis sibi amputent manibus. Facient etiam lenones et qui meretrices suis velint procurationibus elocare. 25 Sed in sexto loco cum Sole constituti haec eadem faciunt, si nulla stella in MC. constituta istius malitiae solverit atrocitatem; nam si qua in MC. fuerit inventa, his omnibus sic inventis <idest> in sexto loco constitutis, omnia quae diximus mitigantur. In secundo vero loco geniturae vel in quinto vel in undecimo si Mercurius cum Saturno fuerit inventus, Sole cum his in eodem loco constituto [vel non constituto], malitiosos in omnibus actibus faciet aut advocatos aut iure peritos aut scribas aut exceptores aut hortorum praepositos aut aquarum distributores. 26 Quodsi sic his positis, in his in quibus diximus locis, Mars se [aliquibus] aliqua societate coniunxerit vel si cum his fuerit inventus, erunt homicidiis publicis praepositi et exceptores earum sententiarum, quae de hominum capitibus proferuntur, aut cornicularii aut commentarienses, sed quibus . . . . cura p137committitur, aut clavicularii aut carceris custodes et quamvis publicarum catenarum vincula committantur, aut praepositi carnificum aut carnifices et qui damnatos homines flagellis lacerare consuerint et cetera his similia. 27 Si vero his omnibus, sicut diximus, in his <locis> constitutis Iuppiter et Venus aliqua se radiatione coniunxerint vel si cum his fuerint inventi, nihil quidem eorum facient, quae ante diximus; [in] illa enim soli decernunt. Cum <Iove> vero et Venere sacerdotes facient, victimarios et qui sacris praesint vel qui pecora sacra aut sacris aut religionibus destinata pascunt vel qui in templis aliquo fungantur officio aut qui de templis maxima munera consequantur. 28 Sed hae omnes stellae, quas diximus, etiam in duodecimo loco partiliter constitutae haec eadem simili ratione decernunt; sed hi ipsi homines tardiores, sed ex his omnibus, in quibus fuerint collocati, et glorias habebunt et principatum. Sed et in sexto loco constituti hi omnes, si alia stella, sicut ante diximus, in MC. fuerit inventa, haec eadem simili ratione decernunt. Quodsi in septimo geniturae loco vel in quocumque alio cardine solus Sol cum Marte fuerit inventus vel in secundo geniturae loco vel in quinto vel in octavo vel in undecimo, artes dabit ex igne et ferro et quae ex alia duritia fabricentur. Sed in cardinibus Sol et Mars pariter constituti perpetua haec artificia decernunt.

29 In octavo loco Sol ab horoscopo constitutus patrem cito faciet interire. Si vero cum eo Mars aut Saturnus fuerint inventi aut de diametro ei oppositi aut de quadrato coniuncti, facient alienos deliros aut cardiacos aut freneticos; sed secundum naturam signorum haec valitudinum vitia decernuntur. 30 Si vero in octavo loco Sole posito in diametro Luna fuerit constituta, nondum involuta coniunctione, sed plena lumine, sed et si cum eo synodica in octavo loco fuerit inventa, Saturnus vero et Mars per diametrum vel simul constituti pariter <fuerint> vel si se illis quadrata radiatione coniunxerint, valitudines et debilitates maximas facient. Nam caput malitiosis humoribus onerant <et> ex humorum stativa perseverantia, qui circa caput collecti fuerint, facient caducos et lunaticos, aut adsidua interceptione deficere faciunt, etiam aliena verba proferre faciunt; aliorum humeros gravi iactura debilitant, aliis maculas lepras inpetigines thisim hydropem <infligunt>, alios elefantiacos faciunt, alios claudos, alios gibbos, alios paralyticos, aliorum maximas partes amputant corporis; sed haec secundum differentiam signorum atque naturam omnia decernuntur. Nam similia faciunt <in> secundo ab horoscopo loco et in sexto et in duodecimo et in octavo, sicut diximus, constituti. 31 Quodsi sic omnibus, sicut diximus, positis Iuppiter se et Venus aliqua radiatione coniunxerint vel simul cum ipsis positi vel si trigonica radiatione respexerint vel si Lunae se coniunxerint, hae omnes valitudines, quas diximus, tales erunt, ut mederi et curari possint. Sed et si sic benivolis stellis collocatis, Iove scilicet et Venere, malivola stella coniunctionem Lunae venientis exceperit, p139vitium quidem atque aegritudo perpetua erit, sed et divinitatis alicuius providentia valitudinis acerbitas mitigatur. 32 Quodsi his omnibus, sicut diximus, collocatis Mercurii se coniunxerit stella aut cum ipsis posita aut in exagono collocata, valitudines istas, quas diximus, aut remedio aliquo aut cantationibus compescit aut mitigat, ut omnifariam his remediis ab incursu valitudinum liberentur, praesertim si Luna Iovi se crescens aut Veneri minuta lumine coniunxerit. Quodsi in ista stellarum dispositione, quam exposuimus, Luna semper Mercurii stellae se coniunxerit et cum eodem collocata a benivolis stellis vel de trigono vel de exagono radiata fuerit, ad deos confugiunt et illic manebunt ab ipsis remedia postulantes. Quodsi Luna se Mercurii stellae coniunxerit, sic Sole et Saturno et Marte, sicut diximus, positis, Iuppiter vero et Venus in aversis et deiectis locis fuerint inventi, insanos lunaticos daemoniacos faciunt et qui ex <istis> vitiis perpetuis calamitatibus inplicentur, ita ut et biothanata morte depereant.

33 In nono loco Sol ab horoscopo constitutus fabricatores deorum facit vel cultores [deorum] divinorum simulacrorum vel ornatores deorum vel fabricatores templorum aut hymnologos et qui laudes deorum cum iactantiae ostentatione decantent, ex quibus rebus gloriam et honores habebunt. Et facit autem sic Sol positus patrem felicem, sed et ipsi et patri eius varias vitae mutatione multiplicesque decernit. Et si benivola stella sic Sole posito in anafora MC. fuerit inventa, in peregrinis locis constituti augmenta felicitatis maxima consequentur. Si vero in hoc loco malivola stella fuerit inventa, multa incommoda in peregrinitate patietur et peregre cum dolore morietur.

34 In decimo loco Sol ab horoscopo partiliter constitutus in diurna genitura, idest in MC., in domo sua aut in domo Iovis aut in ea parte, in qua exaltatur, faciet reges, quibus a patre tradatur imperium, aut duces, quibus hoc honoris simili modo paternis tractatus honoribus conferatur, aut administratores et consules et proconsules, sed quibus hoc ex paterno dignitatis merito deferatur. 35 Quodsi sic Sole posito Mars alium geniturae possederit cardinem, regna ducatus administrationes consulatus proconsulatus per pericula et per pugnas et per invidiam consequentur. Quodsi Sol in MC. in his signis, in quibus diximus, partiliter fuerit inventus, Mars vero in occasu, idest in septimo geniturae loco, fuerit constitutus et Luna in alio cardine geniturae plena luminibus Martem respexerit, idest aut in hora posita aut in MC., facit eum, qui natus fuerit, sive rex sive dux sive consul sive proconsul sive administrator, exulem captivum. 36 Sed et si Sol, sicut diximus, in MC. fuerit collocatus, Mars vero in secundo horoscopi loco vel in VIII. loco fuerit constitutus et Luna per diametrum vel per quadratum Martis exceperit radios vel cum ipso pleno fuerit lumine constituta, simili modo hos eosdem, quos diximus, biothanatos exules captivos facit. Quodsi sic Sole, sicut diximus, posito Mars alienus ab his locis fuerit, quae diximus, Iuppiter vero in cardinibus fuerit inventus aut in cataforis et Luna aliquem geniturae p141possederit cardinem plenaque luminibus Iovi se radiatione coniunxerit, hos eosdem reges aut duces faciet potestatem suam per spatium totius orbis extendere. 37 Platice vero Sol in eo signo constitutus, in quo est MC., nobiles parentes faciet, honestos, praesertim si sic Solem positum benivola stella aliqua radiatione respexerit; minuuntur autem etiam haec, si sic positum Solem malivolum sidus impediat. Sed generaliter Sol in omnibus cardinibus partiliter cum Mercurio constitutus litteratos faciet, disertos et variis litterarum studiis ornatos, unde varius actus et maxima quaedam decernitur disciplina. Erunt autem isti, qui sic habuerint Solem et Mercurium, si se illis Iovis stella coniunxerit, litterarum gratia et magisterii cum regibus constituti; sed et haec etiam Mercurius faciet, si longe a radiis Solis fuerit inventus et si sic eum positum sine invidia Martis ac Saturni Iuppiter et Venus bona radiatione respexerint.

38 In undecimo loco Sol ab horoscopo constitutus felices faciet et nobiles, et quorum patres maximo honoris splendore decorentur; sed processu temporis augmenta felicitatis et dignitatis accipient. Haec autem maiora erunt omnia, si sic positum Solem Iuppiter aut simul cum eo collocatus aut trigonica radiatione respexerit aut si Venus cum ipso matutina fuerit inventa aut <de> exagono matutina respexerit; nam hae omnes dignitates amicorum illis gratia conferuntur. Si vero in undecimo loco geniturae fuerit inventus et malivolae stellae aut cum ipso fuerint p142aut aliqua illi radiatione coniunctae, nihil quidem <in> actibus neque honoribus impedient, sed soli filiorum loco acerbi decreti perseverantia nocent.

39 In duodecimo loco Sol ab horoscopo constitutus ignobiles et frequenter servos et captivos faciet et patris citam mortem et totius patrimonii iacturam decernit, etiam vita et aegritudines graves. Sed et si benivola stella cum Sole in eo loco fuerit inventa, nihilominus maximas ignobilitates faciet. Si vero malivola stella in hoc cum Sole fuerit inventa, perpetuas aegritudines et vitia maxima decernit et perpetuas servitutes.

40 Sed et Solis duodecatemorium et duodecatemorii fines diligenter inquire, ne in aliquo te fallat his operis disciplina.

VI. Venus.

1 Venus in parte horoscopi constituta si per noctem in hoc loco fuerit, divinis ingeniis homines faciet, amicos imperatorum aut potentium reddit et quibus imperatorum ac magnorum virorum negotia credantur. Faciet etiam oratores maximos et bonos secundum naturam qualitatemque signorum. Si enim in humanis signis partiliter in horoscopo fuerit inventa, faciet sacerdotum principes et qui in ipsis sacerdotiis purpureis aut auratis vestibus induantur et qui futura praedicant. Faciet autem gratos venustos divites, si nulla malivola stella sic positae Veneri aliqua se potestate radiationis obiecerit. 2 Si vero in his, quibus diximus, signis partiliter Venere in horoscopo p143constitutus Mercurii se stella coniunxerit et cum eadem fuerit [et] in eodem signo et isdem partibus partiliter collocata, coronis faciet atque infulis coronari; faciet etiam tales musicos, ut omnium admiratione laudentur. 3 In constantibus vero signis et quae modicae sunt vocis posita, in nocturna scilicet genitura, faciet multiplici studio veneratores amicos imperatorum, facientes aliquid tale et invenientes, quod ad venias regias pertineat; faciet etiam praepositos voluptatum, sed earum quae ad delectationem regiam praeparantur, accipientes annonas ab imperatore maximas, sic ut ex praestatione annonarum maximae illis divitiae conferantur. In terrestribus vero signis aut in aquosis constituta faciet tales homines, qui odorum pigmenta faciant aut qui magnificas vestes texant, aut tinctores maximos perficiet. In quadrupedibus vero signis sic ut diximus constituta faciet nobiles gloriosos bonos, amatores pecorum et regis animalibus praepositos. 4 Si vero in diurna genitura in horoscopo partiliter fuerit inventa, faciet infames libidinosos impuros; erunt etiam linteones aut plumarii aut colorum inventores atque tinctores aut caupones aut tabernarii. Sed si sic Venus per diem posita Saturnum ex aliqua parte respexerit, faciet molles, cinaedos, vel qui se dulibus actibus dedant; sed si in horoscopo Venus constituta . . . . . in prima aetate dabit uxorem. Faciet autem Saturnus, si sic positam Venerem forti radiatione respexerit, aut spadastros aut textores aut pigmentorum inventores. Quodsi sic Venerem positam Iuppiter bona radiatione respexerit, regis textrinis faciet praepositos.

5 In secundo loco Venus ab horoscopo constituta si in nocturna genitura sic ut diximus fuerit inventa, facit magnarum artium inventores et affluentia copiosos, sed qui frequenter pulsentur infamia, et quibus gradatim felicitas conferatur, et gratos amoenos in veneriis cupiditatibus. 6 Si vero per diem in hoc loco fuerit inventa, maximas contrarietates et tardas nuptias decernit, causas etiam cum aliqua femina concitat; quidam etiam repentinis uxorum mortibus viduantur. Si vero sic positam Venerem aut Sol aut Saturnus per quadratum aut per diametrum respexerint vel cum ea positi fuerint, facient steriles et circa venerios actus inefficaces et qui numquam ducant uxores et qui semper puerorum amoribus inplicentur. Sed haec fortius decernuntur mala, si in diurna genitura sic Venus fuerit inventa in domo Saturni vel Martis vel Mercurii vel in finibus eorum.

7 In tertio loco Venus ab horoscopo constituta bona erit, si eam Iuppiter aliqua radiatione respexerit; accipiet enim uxorem de templo vel sacerdotem <vel> sacerdotis filiam. Sed si cum Venere Mercurii stella fuerit <vel> Luna, erunt etiam ipsi prophetae neocori aut praepositi templis et religionibus.

8 In quarto loco Venus ab horoscopo constituta per diem, idest in IMC., iacturam maximam patrimonii faciet et assiduas viduitates et tales reddit, qui difficile possint aliquid impetrare. Sed et cum ei Mercurius fuerit partili radiatione coniunctus, adulteros faciet frequenter stoemen propter malas administrationes p145vel publicas vel privata proscribi facit. 9 Si vero per noctem in hoc loco fuerit inventa, processu aetatis laudes faciet, magnorum virorum amicos et plenos gratia et decentes, in iuventute vero, idest in prima aetate, honestos quidem et quibus nihil desit, sed vitio quodam mentis implicatos secundum propriam signi naturam atque substantiam. In tropicis enim signis constituta aut in duplicibus viduitates decernit et damna et causas propter mulieres aut <a> mulieribus excitatas. in solidis signis constituta morigeras decernit uxores et qui ab his maxime diligantur et quibus gloria et patrimonia a mulieribus conferantur, amoto signo Aquarii; nam si Venus in hoc signo fuerit inventa, in quarto scilicet a horoscopo loco, et Luna aut de quadrato aut de diametro eam respexerit vel si cum ipsa sit collocata, faciet steriles et qui filios creare non possint et qui se numquam velint coniugalibus [atque] affectibus copulare et qui puerorum semper coitu gaudeant.

10 In quinto loco Venus ab horoscopo constituta faciet bonos benignos et <qui>, quicquid volunt, facile impetrent. Faciet etiam coronari infulis et coronis; si Iuppiter eam aliqua radiatione respexerit, famosos vel quodam honore nobilitatos. Si vero cum ea fuerit Mercurius collocatus, augmenta vitae <et> promotiones, sed cum maxima largitur infamia. Faciet autem in omni congressione victores et quibus gratia victoriarum praemia conferantur, in omnibus potentes et qui semper futura praenoscant, notos potentibus viris, et quibus a mulieribus <aut> ab uxoribus patrimonia p146maxima conferantur, vel qui praesidio aut patrocinio mulierum aut uxorum [aut] ad maximos veniant gradus dignitatis, sed processu temporis omnia eis plena perfecta tribuuntur. 11 Si vero crescentis Lunae lumen exceperit aut crescens Luna se ei coniunxerit, cum magna invidia administrationes et glorias consequentur, sed certos reddit et ab omni mendacio separatos, qui nec de veris rebus iurisiurandi necessitatem aut dare aut accipere velint; sed cum uxoribus faciet sic cum Luna Venus posita propter quasdam suspiciones contentiosa iurgiorum conflictatione iurgare.

12 In sexto loco Venus ab horoscopo constituta per diem et noctem ignobiliores dabit uxores aut viduas aut debiles et numquam morigeras viris, si nulla stella in MC. fuerit inventa. Si vero mulier in sexto locorum geniturae suae Veneris stellam habuerit collocatam, magnas difficultates et magna pericula patietur ex partu; aut enim abortabit frequenter aut difficile edit partum, ut intra viscera eius laceratum pecus a medicis proferatur. 13 Si vero in sexto loco Venere constituta, in nocturna scilicet genitura, aliqua stella in MC. fuerit inventa, faciet gratos decoros, quibus uxores morigerentur, et quibus ab uxoribus felicitas conferatur, et omnia quaecumque voluerint consequentes. Si vero aliena Venus a cardinibus fuerit constituta <et> malivolae stellae [quae] in cardinibus [fuerit] constitutam Lunam forti radiatione possederint, expositos a parentibus faciet et statim faciunt.

p147 14 In septimo loco Venus ab horoscopo constituta si in suo signo per noctem fuerit inventa, felicem reddit senectutem, tardius autem dabit uxorem et difficile filios decernit eis, qui sic habuerint Venerem positam. Faciet autem de rebus veneriis maximis infamiis laborantes secundum naturam qualitatemque signi. Si enim hunc locum tenuerit in tropicis signis constituta vel squamosis vel [aut] erraticis, et cum ea Mars fuerit aut se illi per diametrum aut de quadrato forti radiatione coniunxerit, facit inpuros libidinosos infames. 15 Si vero sic positam cum Marte Venerem in his, in quibus diximus, signis aliqua Saturnus radiatione respexerit, idest aut per quadratum aut per diametrum aut simul positus, mulieres, quae sic habuerint Venerem cum hac stellarum societate, inpure et inpudice cum mulieribus coibunt libidinis causa. Sed haec vitia erunt fortiora, si in Capricorno vel Ariete haec se stellarum mixtura coniunxerit.

16 In octavo loco Venus ab horoscopo constituta si fuerit, in diurna scilicet genitura, tarde dabit uxorem, et cum dederit, dabit aut degenerem aut viduam aut sterilem aut gravi foeditate deformem. Sed et si Mercurius cum ea fuerit <et> simul cum Mercurio Venerem in hoc loco positam malivola stella respexerit vel per quadratum vel per diametrum vel si cum ipsis in hoc loco fuerit inventa, omne eius, qui natus fuerit, patrimonium dissipatur vel qualicumque proscriptione nudatur. Mors vero illi per gonorroeam, idest per defluxionem seminis, aut contractionem aut per spasmum aut per apoplexin infertur. Si vero per noctem in p148hoc loco Venus fuerit inventa, divites faciet et quibus morte mulierum magnarum felicitas conferatur; mors vero illis cito et sine dolore et sine aliquo tormento decernitur.

17 In nono loco Venus ab horoscopo si fuerit constituta in diurna genitura, faciet eum, qui sic habuerit Venerem, assidua cuiusdam daemonis interpellatione pulsari; faciet autem in templis manere sordidos et sic semper incedere et qui numquam tondeant comam, et qui aliquid velint quasi a diis dictum hominibus nuntiare, quales solent esse in templis, qui vaticinari consueverunt; reddit etiam sic posita Venus somniorum frequenter interpretes. Sed haec fortiora erunt, si sic positam Venerem Saturnus aliqua radiatione respexerit. 18 Si vero in nocturna genitura hoc loco fuerit inventa, faciet divinos, deorum cultores et qui sacris ac religionibus imbuant; quibusdam vero officia aut dona largitur ex templis. Si vero per noctem sic Venere constituta Mars et Saturnus de diametro vel de quadrato vel simul positi se ei coniunxerint, facient <per> mulieres exagitari autcum mulieribus gravis infelicitas conferatur, et quibus semper mulieres ingratae sint, praesertim si [ergo] cum ista stellarum societate in tropicis signis fuerit inventa. 19 Si vero sic positam Venerem de trigono vel de exagono Iovis stella respexerit vel si cum ea fuerit inventa, faciet mulieribus adamari, faciet venustos gratos et qui omnia facile consequantur et qui in re dominentur uxoris; alii curam mulierum suscipiunt vel mulierum procuratores existunt; alii sic habentes Venerem in p149palatiis regum vel in potentium virorum domibus ob fabricationem harum rerum, quae ad cultum sunt mulierum necessariae, perseverant grati semper ex his ac necessarii <et> propter has res promotionibus aliquibus adornantur et ex his rebus augmenta patrimonii maxima consequentur. 20 Si vero sic positam Venerem Mars in diametro constitutus vel in quadrato respexerit, praesertim si ipse sit in cardinibus constitutus, inimicos habebunt, videbunt etiam graves mortes filiorum; erunt etiam inimici filiorum aut adulterii aut stupri causa. Si vero sic positam Venerem cum Iovis stella Mercurius de quadrato respexerit vel Saturnus solus in diametro [venerit vel] fuerit inventus Mercurio in quadrato vel cum ipsa constituto, vel si simul Saturnus et Venus cum Mercurio fuerit constituta, in hoc scilicet quo diximus loco, faciet steriles sine semine, puerorum amatores libidinosos et propter haec vitia in homicidiis aut periculis aut criminibus constitutos. Si vero mulier sic habuerit Venerem, sicut diximus, cum hac scilicet coniunctione stellarum, virorum actus semper imitabitur.

21 In decimo loco Venus ab horoscopo si fuerit inventa, idest in MC., faciet claros et coronatos et quibus grandis gloria et fortuna maxima conferatur. Si vero hoc loco cum Mercurio fuerit inventa, faciet cordatos disciplinae auctores et qui, quod voluerint, facile consequantur. Si nulla Saturnus et Mars se ei radiatione coniunxerint, ipsa vero sit matutina, facit publicos musicos et qui a populis honorentur. Si vero se ei Saturnus aliqua radiatione coniunxerit, p150faciet infames et in his, quibus [diximus] profitentur, artibus secundos et qui numquam sibi vindicent principatum et qui res suas alienae tuitioni committant. Si vero sic positam Venerem Mars forti radiatione respexerit aut si cum ipsa fuerit, faciet infames famosos. 22 Si vero mulier cuius Venerem positam habuerit, <erit> impura libidinosa et ad omnium exposita voluptatem et meretricis semper actibus implicata, quae propter necessitatem vitae in meritorio se statuat vel lenoni locet; sed [et] secundum qualitatem substantiamque signorum hi actus perficiuntur. In erraticis enim signis aut in tropicis aut in Saturni domibus aut squamosis <si> sic, ut diximus, Venerem vir habuerit constitutam, infamis erit in infinitum et qui res inpuras multiplici ratione committat. Sed sic ut diximus in his signis et cum ista stellarum societate Venus posita, ita ut [non] in feminino signo fuerit inventa et Luna per quadratum vel per diametrum crescens lumine simili modo etiam ipsa in feminino signo constituta Martem respexerit, faciet eunuchos aut abscisos archigallos aut hermafroditos, et qui semper haec agunt et patientur, quae mulieres pati consueverunt praeposteris libidinum ardoribus agitatae.

23 In undecimo loco Venus ab horoscopo constituta si vespertina fuerit et eam sic collocatam Mars et p151Saturnus aliqua parte respexerint, faciet steriles <et> qui generare non possint et qui difficile nuptias adipiscantur, et frequenter puerorum amatores facit aut mulierum scaenicarum vel qui publicis mercimoniis praesint, praesertim si sic posita in tropicis signis fuerit constituta, sed circa substantiam gradatim crescentes et quibus augmenta honorum vel e patrimonia amicorum praesidio conferantur, gratos tamen et venustos faciet. Et si sic posita Venus coniunctionem Lunae venientis acceperit, faciet locupletes divites maxime potentiores etiam gloriae et quibus magnarum potestatum cura mandetur; interdum nobilium civitatum faciet decem primos. 24 Si vero matutina in hoc loco fuerit inventa et simili modo coniunctionem Lunae venientis exceperit, a prima aetate faciet potentes et tales, quibus a prima aetate potestas aliqua committatur, ita ut magnis viris aut imperatoribus fides amicitiae merito coniungant, et qui semper usque ad ultimum diem vitae gratia venustatis ornentur; et fortiora haec erunt, si sic Veneri et Lunae in hoc loco positis Mercurius se aliqua radiatione coniunxerit vel si cum ipsis in eodem loco fuerit constitutus.

25 In duodecimo loco Venus ab horoscopo constituta si in nocturna genitura sic fuerit inventa, faciet mulierum causa assiduo tristitiae dolore cruciari. Si sic [exemplo] positam Mars et Mercurius forti radiatione respexerit, faciet ei ab ancillis libidinis causa p152frequenter insidias, facit animi aestus et decernit instinctu libidinis turpis amoris incendia; alii vero ancillas matrimoniis sibi iungunt, alii [sibi] publicas meretrices genialis sibi tori copulatione consociant, ex qua causa etiam filiorum soboles denegatur. 26 Per diem vero in hoc loco posita mulierum causa necem vel malae mortis decernit atrocitatem secundum naturam qualitatemque signorum; habet enim haec stella varias, sed quae difficile inveniri possint, decernendi potestates. Sicut enim in imaginibus artifex pictor liniamenta membrorum ex varia mixturarum diversitate persignat et temperatis coloribus [et] certam corporis formam imitatione facit similis corporalis, sic et stellarum coniuncta radiatio societatis consensu pariter temperata vim quandam vicissim ex coniunctis sibi potestatibus mutuatur et substantia sibi ex diverso ignium colore collata fata hominum ad picturae modum aequata societatis moderatione depingit. 27 Nam hoc sic esse, quod dicimus, istis rationibus comprobatur. Venus [si] sic, sicut diximus, collocata si <se> Saturnus aliqua radiatione coniunxerit, animos facit [animos] perversis vitiis implicari et ad nullos actus reddi necessarios, praesertim si ista coniunctio Veneris et Saturni in nocturna genitura fuerit inventa. Si vero sic posita Iovi se radiatione coniunxerit, ab incursu praecedentis malitiae liberatur; maxima enim largitur bona. Nam et patrimonii p153augmenta propriis actibus consequentur et erunt ab omni vitiorum labe sepositi, si tamen sic constitutam Venerem cum Iove de diametro Luna nulla radiatione respexerit. 28 Quodsi in diametro Luna fuerit inventa, faciet infames libidinosos aut puerorum amatores, et ex coitu mulierum sudarios facit gravi infamiae pulsari dedecore; ex incestis enim et stupris ex ista commixtione graves decernuntur infamiae; aut enim cum sororibus aut novercis aut filiabus aut fratrum uxoribus coire coguntur, sed nihilominus ex isto incesto lucra illis maxima obveniunt et confertur aliquod meritum dignitatis. 29 Sed et semper Venus cum Luna simul posita aut de quadrato coniuncta aut amoris inlecebras aut infamiae labem prona infelicitate decernit aut acerbis animi vitiis implicabit aut facit inpura aut libidinosa cupiditate praeposteros aut ex incestis amoribus gravi pulsat infamia. Aut enim, sicut supra diximus, cum sororibus coeunt aut, si alienas a genere, duas tamen sorores stupro sibi cognitas coniungunt aut cum filiabus coibunt aut cum matribus aut cum nuribus aut cum privignorum uxoribus, aut circa fratrum uxores vitio libidinosae cupiditatis ardebunt, [aut matribus] aut <cum> novercis coibunt aut cum adfinibus [aut cum sororibus] aut cum sororum filiis. 30 Si vero mulier sic Venerem habuerit collocatam, faciet libidinosam et quae promiscuis amoris voluptatibus implicetur, sed semper infamiae labe possessam et incestis amoribus aestuantem; et ipsa enim aut cum fratribus suis coibit aut cum filiis aut cum parentibus aut cum patruorum filiis aut cum filiarum maritis aut p154cum patruis aut cum filiorum suorum patruis aut privignis aut adfinibus, aut duos fratres ad unam lecti libidinem devocabit; alias vero mulieres viriles facit actus appetere. 31 Sed haec tunc fortius facit, si cum Luna ista radiatione coniuncta in tropicis signis vel in erraticis vel squamosis vel in biformibus ista, qua [fuerit] diximus, fuerit radiatione composita. Quae fortiora et vehementiora erunt, si sic ambas, idest Lunam et Venerem, sic ut diximus, positas vel unam de duabus Mars aut Saturnus aut de diametro vel de quadrato viderint aut cum una ipsarum unus de duobus fuerit collocatus, vel si ista societate iunctae Luna pariter et Venus vel ista radiatione compositae in domo Martis vel Saturni fuerint collocatae vel si in Mercurii signis aut simul fuerint aut una de duabus in Mercurii signo collocata aliam tali, quali diximus, radiatione respexerit. 32 In vespertino ortu Venus constituta, sed nocturna genitura in bono constituta signo, si se Marti prospera radiatione coniunxerit, bona felicitatis incrementa decernit; potentes enim et gloriosas facit potestates et honorum maxima largitur insignia et locupletum facultatum divitias largitur. Quodsi per diem Marti se quacumque radiatione coniunxerit, multorum ac magnorum malorum infortunia decernit. Gaudet enim per noctem, si se Lunae Marti Mercurioque coniunxerit, et tunc homines maxima felicitate nobilitat, quotiens in nocturna genitura fuerit cum his bona radiatione coniuncta. 33 Si vero cum Sole in hoc loco, in quo loquimur, Venus fuerit, iniustissimam eam fore omnium prudentium p155responsionibus constitit. Male enim constituitur Venus, si cum illo fuerit collocata; non enim gaudet Solis sociata luminibus, et quicquid in rebus humanis malum videtur ac miserum, hoc totum hominibus cum Sole posita decernit. Gaudet vero retro Solem collocata, idest matutina; tunc, quicquid boni cum bonis posita decreverit, fortiori felicitatis crescet augmento. 34 Si vero domina horoscopi fuerit inventa et ipsa totius geniturae domina fuerit vel si ipsa decreverit vitam in bonis signis et oportunis geniturae locis collocata, maximam vitae largitur aetatem. Si vero dator vitae [largitur] vel domino geniturae vel horoscopi domino in diurna genitura restiterit, ex eo tempore vitae, quod decretum fuerit, minuit annos octo; et vitia sic posita decernit, sed talia, quae non gravi maculentur infamia.

35 Sed et in Venere similiter quaere duodecatemorion et fines, ut omnibus rationibus decretorum secreta repperias.

VII. Mercurius.

1 Mercurius in parte horoscopi partiliter constitutus in his, in quibus gaudet signis, in diurna genitura facit philosophos, grammaticae artis magistros aut geometras aut caelestia saepe tractantes aut qui ad hoc spectent, ut deorum possint praesentiam intueri, aut sacrarum litterarum peritos; facit etiam frequenter oratores et advocatos, praesertim si in hoc loco vel in suis signis vel in ceteris vocalibus signis fuerit inventus. 2 Quodsi sic Mercurium Sol aut Saturnus aut p156Iuppiter in diurna genitura respexerit, magnos viros faciet, qui sacris <et> gloriosis stemmatibus coronentur; facit etiam tales, ut illis maxima imperatorum negotia credantur. Quodsi sic positum Mercurium de quadrato <vel> de diametro Mars respexerit aut cum ipso partiliter in horoscopo fuerit inventus, eum, qui sic natus fuerit, multiplici malorum continuatione prosternit: neque enim definiri aut designari possunt mala, quae ex ista Mercurii ac Martis coniunctione proveniunt. Si vero sic positum Mercurium Mars de trigono respexerit, facit hominem bonis ac prosperis actibus occupari. 3 Si vero Mercurius sic partiliter in nocturna genitura in horoscopo fuerit inventus, divinos sensibus facit et qui omnia, quae volunt, facillimis semper rationibus consequantur; reddet etiam honestos moribus et graves, rationibus etiam facit praepositos aut conductionum aut instrumentorum aut vectigalium aut negotiationum aut mensarum et fenerationis negotia tractantes. Reddet etiam sic per noctem collocatus imperatorum aut potentissimorum iudicum frequenter interpretes; sed haec omnia secundum differentiam decernit qualitatemque signorum.

4 In secundo loco Mercurius ab horoscopo constitutus, si in matutino ortu fuerit inventus, faciet homines obscuros, sceleratae mentis, alienos ab scientia litterarum et qui sitº ab omni vitae subsidio destitutusº. Si vero in hoc loco vespertinus fuerit et sit nocturna genitura, faciet feneratores negotiatores aut qui alienarum curam rerum procurationemque sustineant. Si vero in diurna genitura sic fuerit inventus, facit philologos aut laboriosarum litterarum peritos p157et qui naturam suam nolint ceteris hominibus comparare; adfectabunt enim ad omnia, quae illis nulla magisterii tradidit disciplina; facit sane miseros in vita et qui se semper vario angustiarum genere conficiant. 5 Si vero sic positum Mercurium aliqua Iuppiter radiatione respexerit vel si cum eo fuerit inventus et Luna se illis bona coniunctione sociarit, facit magnis ac famosis locis praeponi, sed qui non habeant potentiam principalem, sed in ipso actu alienae potestati subiaceant. Facit autem magnis rationibus praepositos, reddit tales [et] qui facultates regias sua dispositione sustentent et qui omnes reditus regios thesaurosque suae habeant fidei dispositionique commissos; sed haec eorum felicitas brevi temporis spatio finietur.

6 In tertio loco Mercurius ab horoscopo constitutus faciet sacerdotes magos archiatros mathematicos et per se invenientes atque discentes, quicquid illis non est alieno <traditum> magisterio; facit autem cordatos felices et qui ad omnes actus facili se ratione coniungant. Si vero sic positum Mercurium de trigono vel de exagono Iuppiter respexerit vel si cum ipso fuerit inventus, faciet magnae mentis, magnorum ac divinorum consiliorum viros. Si vero sic positis Mercurio ac Iove Mars se illis aliquibus radiationibus obligarit, faciet procuratores regum, famosos duces, potentes administratores et quibus regiae facultatis substantia [se] credatur, et tales animo ac viribus reddunt, ut omnia possint animi sui virtute ac felicitate superare.

p158 7 In quarto loco Mercurius ab horoscopo constitutus in IMC. faciet acutos et publicis rationibus praepositos et qui multiplici doctrina polleant. Si vero in hoc loco in matutino ortu fuerit inventus, secretarum quarundam artium reddit magistros. Si vero sic posito Mercurio alios geniturae cardines Mars Saturnusque possederint et Mercurium aut de quadrato aut de diametro respexerint, facient accusationes, custodias carceris et frequenter damnationes. Si vero vespertinus in quarto ab horoscopo <loco> idest in IMC. fuerit inventus, faciet aurifices aut fossores auri aut absconsarum quarundam artium magistros aut qui computo aut calculo videantur instructi, aut palaestricorum hominum duces praepositosque perficiet.

8 In quinto loco Mercurius ab horoscopo constitutus si in matutino ortu fuerit inventus, absconsores auri et divitiarum faciet et qui providentia sua maximam faciant substantiae facultatem, aut alienis, sed magnis facit praepositos pecuniis et qui divinis moribus esse videantur. Decernitur autem illis sic posito Mercurio maxima vitae substantia et erit illis fecunda soboles filiorum. 9 Si vero vespertinus in hoc loco fuerit inventus, pecunias nulla poterit ratione servare, sed totum, quicquid pecuniae vel auri et argenti ceterorumque mobilium repositum fuerit, profusis faciet erogationibus dissipari. Faciet sane negotiosos ac rationibus publicis quacumque administratione praepositos. Facit interdum pro qualitate signorum magistros p159aut geometras aut astrologos et qui siderum cursum prudentia computationis inveniunt; facit etiam palaestricis praepositos et eorum duces. 10 Quodsi in hoc loco Mercurius positus coniunctionem Lunae crescentis exceperit, totum corpus hominis albis facit variari maculis aut [qui] vitiosis valitudinibus implicabit secundum naturam qualitatemque signorum. Si vero sic Mercurio posito [sic] deficiens se Luna coniunxerit, dedecorosis hominem valitudinibus implicabit et faciet frequenter a recto vivendi ordine praeposteris dementiae casibus aberrare.

11 In sexto loco ab horoscopo Mercurius constitutus aut ex docta facilitate sermonis sui <aut> ex advocatione aut ex negotiatione aut ex deorum reditibus faciet fortunam sibi maximam comparare, praesertim si sic posito Mercurio in decimo ab horoscopo signo stella alia fuerit inventa. 12 Si vero in nocturna genitura matutinus in sexto loco fuerit inventus, interpretes piscatores aucupes sculptores facit, si sic posito Mercurio alia stella in decimo geniturae loco fuerit inventa. Si vero matutinus in nocturna genitura in sexto loco fuerit constitutus et decimus ab horoscopo locus nulla stellam habeat, facit malignos malitiosos malorum consiliorum auctores, fures [sed] et qui res alienas invido mentis ardore desiderent et qui de alienis casibus gaudeant, delatores et qui adfines ac propinquos suos omnes acerbis odiis persequantur, pigros et caecos mentibus et quibus omnia malitiae genera conferantur. 13 Si vero vespertinus in hoc loco p160fuerit inventus, faciet cordatos graves crypticos, rationibus aut mensis aut horreis aut apothecis aut instrumentis aut negotiationibus praepositos, ex quibus occasionibus lucra illis magna conferuntur. Si vero sic positus coniunctionem Lunae venientis exceperit, faciet scribas aut iudicum <aut> auctoritatum aut senatus aut qui cum imperatoribus constituti docendi habeant aliquam potestatem, aut qui actus principis sui iubeantur dispositionibus suis gubernare, praesertim si sic Mercurio constituto Luna aut quaecumque alia stella X. geniturae locum possideat.

14 In septimo loco Mercurius ab horoscopo constitutus, idest in occasu, in diurna genitura si fuerit inventus, faciet eos, qui sic Mercurium habuerint, gravibus vitiis implicari et miserarum libidinum cupiditatibus aestuare; erunt autem nimis aut puerorum amatores aut virginum, sed hi mulieres stupratas sortiuntur uxores, frequenter infamium virorum curam tuitionemque suscipiunt. Sed et hoc pro signorum qualitate decernitur; nam si in hoc loco in his, in quibus non gaudet, signis <fuerit> inventus, idest [si] in domo Martis vel in domo Saturni vel in ceteris, in quibus humiliatur, faciet meretricibus praepositos et lenones et qui istius infamiae squaloribus sordidentur. Si vero in diametro Mars fuerit inventus vel in MC. vel in occasu, idest in septimo loco, cum Mercurio constitutus, faciet parvi temporis vitam, facit thisicos fugitivos exules damnatos. 15 Si vero per noctem in septimo loco geniturae idest [si] in occasu fuerit inventus, faciet mulierum divitum procuratores p161et quibus ex veneriis occasionibus felicitates maximae conferantur; et aut calculi aut musicae aut notarum aut difficilium litterarum inventores reddit. Scio in hoc loco Mercurium psefopaectas saepe fecisse.

16 In octavo loco [geniturae] Mercurius ab horoscopo constitutus, si per diem vespertinus in hoc loco fuerit inventus, faciet tardos et qui nihil agere audeant aut velint, laboriosis semper actibus impeditos, stulte malitiosos et ad nullos actus necessarios. Si vero in hoc loco constitutus in Saturni domo fuerit <vel> in partibus Saturni, faciet surdos, praesertim si illum sic positum Saturnus aliqua radiatione respexerit. 17 Si vero per noctem vespertinus in hoc loco fuerit inventus, faciet alieni patrimonii heredes et qui casu absconsas inveniant facultates; erunt etiam felices pariter et beati, vitiosi tamen et qui facile adsiduis languoribus fatigantur. Matutinus vero in hoc loco constitutus faciet eos, qui sic nati fuerint, augere in infinitum pecunias et magnos actus adpetentes; alios autem faciet sollicitudinum, commendationum aut actuum aut instrumentorum fidos stabilesque <custodes> aut alieni patrimonii frequenter <heredes>.

18 In nono loco Mercurius ab horoscopo constitutus, <si> sine alicuius stellae radiatione in hoc loco fuerit inventus, faciet contentiosos contradictores dialecticos, scire se profitentes, quicquid illis nullis est magisteriis intimatum, malitiosos, sed qui nihil possint p162efficaci cogitatione complere. 19 Si vero in hoc loco matutinus fuerit inventus, faciet sacerdotes divinos haruspices augures mathematicos astrologos medicos, et quibus ex istis artibus et institutis vitae subsidia quaerantur. Sed haec fortiora erunt, si benivolae stellae fuerit radiatione protectus; faciet enim felices beatos magnos potentes, et quibus omnia felicitatis insignia conferantur. Si vero sic positum Mercurium malivolae stellae respexerint vel si in diametro vel in quadrato fuerint inventae, faciet inreligiosos sacrilegos spoliatores templorum damnatos damnabiles, et qui semper in peregrinis locis oberrent fugientes aut qui exilii damnationibus opprimantur. 20 Vespertinus vero in hoc loco Mercurius constitutus faciet sacerdotes magos medicos artifices, et quibus ex istis artibus vitae subsidia comparentur, et tales ingenio, ut per semet ipsi discant, quicquid illis magisterii non tradidit disciplina.

21 In decimo loco Mercurius ab horoscopo constitutus, idest in MC., si matutinus in hoc loco fuerit, admirabiles et magnos in actibus reddit. Si enim sic constitutum Mercurium Iuppiter ex aliqua parte respexerit de trigono vel de exagono in diurna genitura, erunt magni potentes, maximarum civitatum vel imperatorum vel potentium virorum negotia tractantes, fideles benivoli sapientes graves. Sed in nocturna genitura si sic positum Mercurium Venus aliqua radiatione respexerit, haec faciet, quae in diurna genitura cum Iove illum facere monstravimus. Si vero sic positum Mercurium Mars ex aliqua parte respexerit, idest de quadrato vel de diametro, promotiones venientes vario offensarum genere pelluntur; et erunt frequenter ob p163exules vel alicuis damnationis onera sustinentes. Sed et si Luna se Marti aliqua radiatione coniunxerit, facient etiam biothanatos. 22 Vespertinus vero in X. loco ab horoscopo constitutus faciet peregrinitates et adsiduas locorum commutationes, facit etiam in omnibus actibus publicari. Si vero sic positum Mercurium Saturnus ex aliqua parte respexerit aut de diametro aut de quadrato, faciet aquosis semper actibus occupari et officia eorum aut prope mare aut prope fluvium aut prope stagna constituit; vitia vero et valitudines ex humorum semper abundantia decernit.

23 In undecimo loco Mercurius ab horoscopo constitutus faciet ingeniosos et in omnibus actibus necessarios et quibus magnarum rationum actus committantur; sed tunc maiora decernit officia, si Iovi fuerit oportuna radiatione coniunctus.

24 In duodecimo loco Mercurius ab horoscopo constitutus faciet ingeniosos; si <matutinus> fuerit, in magnis negotiis constituit, aut conductores publicorum negotiorum facit, <ut>, in quibus negotiis alii periclitantur, in ipsis prosperos habeant eventus. Vespertinus vero in hoc loco constitutus multa faciet negotia concitantes et multorum inventores negotiorum. Neque enim sine causa istum locum prudentissimi viri notaverunt, nec sine causa partum aut tempus parturientis mulieris in hoc loco posuerunt; editura enim sobolem in hoc loco mater constituitur. 25 Confert enim se etiam sextus locus duodecimo, <ut> omnes ceterae stellae p164in his locis positae pigros habeant actus; Mercurius <vero> in hoc loco inventus faciet doctos grammaticos oratores geometras magistros, orationes suas atque defensiones [suas] adsidua mercatione vendentes, aut qui orationis suae praesidio laborantibus soleant hominibus subvenire defendentes eos et periculis liberantes; nam tales erunt, ut ab omnibus cordatiores esse videantur et quibus omnium doctrinarum conferantur augmenta. Sed <hoc> tunc facit, cum aut Iovi coniunctus fuerit aut a malivolis nulla radiatione pulsatus. 26 Si vero Mars eum aut <de> diametro respexerit aut <de> quadrato aut simul cum eo fuerit, faciet delatores absconsos subdolos malitiosis maleficos. Faciet etiam maleficos venenarios aut qui falsa artificio malitiae perficiant, ut propter horum criminum malitiam graves condemnationes incurrant; aut enim quasi malefici aut quasi falsatores damnabuntur; falsare autem aut tabulas aut actus aut acta publica aut ob hoc damnatos malis faciet mortibus interire. Faciet etiam aut a servis aut propter servos maximas damnationes et maxima pericula. 27 Quodsi sic Mercurio ac Marte constitutis Luna se lumine crescenti coniunxerit, biothanatos faciet, sed qui iudicantis animadversione plectantur. Sed et si Sol cum ipsis fuerit inventus sine testimonio Iovis, flammis faciet exuri. Sed haec omnia pro signorum qualitate decernuntur.

28 Sed quia diximus Mercurium omnibus se facili ratione coniungere et esse cum bonis bonum, cum p165malis malum, explicare debemus, quid in genituris cum singularum societate decernat. Per diem cum Iove positus ac Sole in oportunis geniturae locis maximas decernit felicitates; si vero per diem cum Marte fuerit inventus, maximorum infortuniorum faciet calamitates. Per noctem vero simili ratione mutatur; nam cum Venere et Luna et Marte bonus est, cum Sole vero maxima mala infelicitates decernit. Quod ut manifestius doceamus, omnia debemus specialiter explicare. Sed prius duodecatemorium Mercurii diligenter inquire et fines duodecatemorii, ut ad omnia geniturae secreta pervenias.

VIII. Mercurius cum Sole.

1 Per diem Mercurius cum Sole partiliter in horoscopo constitutus faciet reges duces potentes; si vero per noctem in hoc loco fuerint partiliter inventi, patrem degenerem et ignobilem faciunt; erunt autem in artibus publicis, sed absconsis et miseris secundum naturam qualitatemque signorum.

2 In secundo loco ab horoscopo Sol et Mercurius partiliter constituti augmentum patrimonii decernunt et aliquorum actuum principatum.

3 In tertio loco ab horoscopo Sol et Mercurius constituti faciunt haruspices somniorum interpretes medicos divinos augures astrologos mathematicos, et qui semper futura praedicant, sed quorum ars atque institutum ad omnium notitiam perferatur.

4 In quarto loco ab horoscopo idest in IMC. partiliter Mercurius cum Sole constitutus faciet ignobiles et absconsarum aut inlicitarum artium peritos, sed p166honestos et graves. Quodsi sic positi fuerint in quarto loco geniturae, considerandum est maxime, in quo sint signi constituti et qui sit eius signi dominus; periculosum est enim maxime, si in hoc loco Mercurius positus in Saturni domo fuerit inventus.

5 In quinto loco Sol cum Mercurio ab horoscopo constitutus partiliter faciet nobiles et qui omnia facile perficient, sed periculosos et qui non habeant perpetuam felicitatem et qui multos facili ratione decipiant.

6 In sexto loco ab horoscopo Mercurius cum Sole partiliter constitutus ignobiles servos laboriosos pigros faciet et quorum patres nesciantur, orbos a parentibus, tardos in actibus, et qui nihil consequi possint, si nullus stella in X. ab horoscopo loco fuerit inventa. <Si vero in X. loco ab horoscopo stella aliqua fuerit inventa>, divitiarum ingenuitatis et gloriae insignia conferuntur, praesertim si benivola stella in decimo loco fuerit inventa.

7 In septimo loco ab horoscopo Mercurius cum Sole partiliter constitutus, idest in occasu, si per diem in hoc loco fuerit inventus, faciet ei, qui sic natus fuerit, maximas res potestatesque committi, sed ipsos biothanata morte faciet interire. Si vero per noctem in hoc loco partiliter <fuerit> constitutus, faciet multa perpeti mala, laborantes et cotidiano opere alimenta quaerentes et malis semper ac sordidis actibus occupatos; erunt enim artes aut sordidae aut squalidae aut gravi odore et quibus artibus vigiliae perpetuae ab operantibus exigantur, quales sunt confectores coriorum fullones lanarii pistores coqui et his similes; ipsos tamen faciet stomachicos aut prima aetate vitiosos.

p167 8 In octavo loco ab horoscopo Mercurius cum Sole partiliter constitutus faciet debiles vitiosos et qui facili ratione decipiantur; sed . . . . in hoc loco constituti biothanatam mortem faciunt et decernunt frequenter insanias.

9 In nono loco ab horoscopo Mercurius cum Sole partiliter constitutus faciet exorcistas et qui laborantes daemonum incursione homines remediis liberent, ut his artibus maxima illis vitae substantia conferatur.

10 In decimo loco ab horoscopo idest in MC. Mercurius cum Sole partiliter constitutus in his, quibus gaudet signis vel in quibus exaltatur, per diem totius orbis dominos faciet aut multis et maximis provinciis potestatis merito praepositos, praesertim si bonum eis Iuppiter testimonium commodarit.

11 In undecimo loco ab horoscopo Mercurius cum Sole partiliter constitutus in processu aetatis feliccitatis augmenta decernunt.

12 In duodecimo loco ab horoscopo Mercurius cum Sole partiliter constitutus pauperes infelices servos faciet, qui semper <in> peregrinitate depereant.

IX. Saturnus et Mercurius.

1 Mercurius et Saturnus in parte horoscopi partiliter constituti in diurna genitura absconsores pecuniarum faciunt, advocatos aut iureperitos aut scribas, sed languidos et qui cito deficiant. Si vero per noctem in hoc loco fuerint constituti, servos aut captivos ex liberis facient et tradunt eos potentibus viris p168captivitatis causa servituros. Si vero in feminino signo, in horoscopo scilicet, Saturnus et Mercurius partiliter in nocturna genitura fuerint inventi, facient eunuchos vel viros sine semine et qui coire non possint, turpes infames inpuros inpudicos cinaedos.

2 In secundo loco ab horoscopo Mercurius cum Saturno pariter constitutus in diurna genitura faciet herbarios medicos et per quos hominibus sanitas comparetur, sed divites etiam et famosos in actibus suis. Erunt autem pro qualitate signorum frequenter oratores aut <procuratores> potentium virorum. Si vero per noctem in hoc loco fuerint inventi, <facient> mendicos nudos insanos aut templorum servos; frequenter etiam facient accusari et in custodia constitui, lugubres tamen semper et sine filiis et aliqua corporis parte debiles aut quibusdam vitiis implicatos.

3 In tertio loco ab horoscopo Mercurius cum Saturno partiliter constitutus urinatores aquas ex altis puteis levantes, hortulanos, actores modicarum villarum, aut pollinctores et funerarios aut custodes mortuorum cadaverum aut sepulchrorum faciet ianitores.

4 In quarto loco ab horoscopo idest in IMC. Mercurius cum Saturno partiliter constitutus faciet inlicitarum <aut> absconsarum artium magistros aut eorum conscios, sed malos et qui cotidianam vitam ex malis artibus quaerant. Sed quidam sic habentes Mercurium cum Saturno aut in custodia erunt aut aliqua ratione damnantur; sed omnes actus secundum naturam qualitatemque signorum et sicut rationem ceterarum stellarum variantur.

5 In quinto loco ab horoscopo Saturnus et Mercurius pariter constituti facient eos, qui sic nati fuerint, p169frequenter mutare domicilia, et annonae aut frumentorum aut locorum quorundam praepositos aut gemmarum aut margaritarum aut aromatum aut metallorum praepositos; facient etiam et sacrorum <simulacrorum> sculptores.

6 In sexto [loco] et in XII. ab horoscopo loco partiliter constituti Mercurius et Saturnus eadem simili ratione decernunt. Si enim per diem in his locis fuerint inventi, multarum doctrinarum scios facient, absconsarum artium doctrina pollentes, et qui omnia, quae in rebus humanis sunt, velint scire, malitiosos sane et invidos et qui vitiis aut valitudinibus inplicentur. Per noctem vero in VI. et in XII. geniturae loco Saturnus et Mercurius constituti falsarum litterarum auctores, sceleratos malitiosos malivolos veneficos facient, sed qui semper maximis malis et maximis necessitatibus implicentur. Sed si in his locis sic positos Mercurium et Saturnum sive per diem sive per noctem Mars aliqua radiatione respexerit aut per quadratum aut per diametrum, [si] inevitabili malo implicatos homines publicae mortis faciet animadversione puniri.

7 In septimo loco ab horoscopo idest in occasu Mercurius et Saturnus pariter constituti heredes mulierum et magnarum facultatum desideriis aestuantes, forte vero et amatores mulierum. Si vero per noctem in hoc loco fuerint inventi, in omni conversatione vitae miseros facient, qui maximis debitis obligentur, vitiosos tamen et debiles. Erunt autem maligni malitiosi, quidam tamen accusati in custodia publica constituuntur.

p170 8 In octavo loco ab horoscopo Mercurius cum Saturno pariter constitutus processu temporis patrimonii et honoris augmenta decernit; alii vero mortis alienae causa patrimonia consecuntur, valitudo tamen illis erit aut de vesicae calculo aut de ventris vitio. Per noctem vero in hoc loco pariter constituti pauperes proscriptos languidos aut ruginosos facient et quibus humores . . . . . facient ex damno depereuntes, si Luna minuta lumine ad Saturnum feratur aut ad Martem plena.

9 In nono loco ab horoscopo Mercurius cum Saturno pariter constitutus prophetas aut vestitores divinorum simulacrorum aut baiulos divinarum caerimoniarum faciet.

10 In decimo loco ab horoscopo Mercurius cum Saturno pariter constitutus, idest in MC., alienorum patrimoniorum heredes faciet aut maximarum rerum inventores. Erunt interdum scribae aut actores aut maximorum virorum procuratores. Sed <si> sic eos positos <benivola> stella viderit, divino ingenio faciet oratores vel oratoriarum artium magistros aut grammaticos aut his omnibus potestatis alicuius auctoritate praepositos aut magistros studiorum aut magistros censualium . . . . caelestes res scrutari; alii computos exercent, alii difficilium litterarum aut inventores aut magistri erunt.

11 In undecimo loco geniturae Saturnus et Mercurius ab horoscopo pariter constituti haec decernunt, quae illos in quinto loco decernere diximus.

12 In duodecimo loco geniturae Mercurius et Saturnus p171ab horoscopo partiliter constituti quid decernant, sextus geniturae locus manifestius explicavit.

X. Mercurius et Iuppiter.

1 Mercurius cum Iove partiliter in horoscopo constitutus in diurna genitura faciet claros et gloriosos, civitatibus praepositos aut maximarum civitatum decem primos, iuridicos et qui provinciis aut civitatibus iura restituant, sed qui iustis semper gaudeant causis. Si vero per noctem sic fuerint inventi, procuratores aut actores aut negotiorum praepositos, sed magnorum aut potentium virorum interdum facit scribas, rationibus mensis apothecis negotiationibusque praepositos, argutos vero, ingeniosos et quibus ex bonitate ingenii felicitas maxima conferatur.

2 In secundo loco Mercurius et Iuppiter partiliter ab horoscopo constituti in diurna genitura facient heredes alieni patrimonii, ab extraneis adoptatos et fundamentorum multorum et depositarum specierum dominos et quibus processu temporis augmenta felicitatis maxima conferantur. Si vero per noctem in hoc loco partiliter fuerint inventi, stultiores facient et quibus non sit perpetua felicitas et quos vitae cursus saepissima ratione decipiat.

3 In tertio loco ab horoscopo Iuppiter et Mercurius partiliter constituti magos facient, sed praeclara semper bonitate pollentes, hymnologos aut deorum baiulos aut custodes templorum aut qui religionibus homines initient et consecrent et qui deorum monitu p172futura praenoscant, aut sacris certaminibus facient praepositos. Haec <eadem> in IX. loco ab horoscopo Iuppiter et Mercurius decernunt pariter constituti.

4 In quarto loco ab horoscopo Mercurius <et> Iuppiter pariter constituti exinventores calculi et organi facient aut curatores aut tutores minorum, sed qui mulierum curam tuitionemque suscipiant; quidam vero quaedam casu inveniunt, alii latentium thesaurorum vias norunt, ex quibus maxima illis felicitas comparatur.

5 In quinto loco ab horoscopo Iuppiter et Mercurius partiliter constituti et per diem et per noctem eadem simili ratione decernunt; plures enim potestates et nobilitas processu temporis conferuntur; erunt autem in omnibus actibus faciliores et qui, quod volunt, facile consequantur. Haec eadem in XI. geniturae loco pariter constituti decernunt.

6 In sexto loco ab horoscopo Mercurius et Iuppiter partiliter constituti per noctem et per diem eadem simili ratione decernunt, si in matutino ortu fuerint inventi; facient enim in omnibus negotiis faciles, rationales aut causis aliquibus vel certaminibus discussionique aut rationibus aut negotiationibus aut quibusdam religionibus praepositos, ut ex deorum reditibus facultates habeant maximas, praesertim si sic his collocatis in decimo ab horoscopo loco aliqua stella fuerit constituta. 7 Sed si Luna sic feratur, ut his se sua radiatione coniungat in X. ab horoscopo loco constituta, erunt divites affluentes, multarum pecuniarum aut multi auri domini et qui possessionum p173fructus maximos consequantur, felices beati et qui regum actus sua intercessione disponant, exactores regiarum annonarum vel pecuniarum fiscalium, provinciis civitatibusque praepositi. 8 Si vero diurna genitura et in sexto loco Iove cum Mercurio constituto nulla stella in X. ab horoscopo loco fuerit inventa, mediocres et vita et patrimonio et actibus faciet. Si vero per noctem sic fuerint inventi, reddunt negotiorum interpretes et piscatores aut augures aut sculptores aut laboriosis semper actibus impeditos aut servilia officia facientes aut in talibus artibus positos, quae gravibus odoribus et gravibus sint sordibus squalidae, idest aut fullones aut coriorum confectores aut gallicarios aut pistores aut lanarios aut his similes.

9 In septimo loco ab horoscopo, idest in occasu, Mercurius cum Iove pariter constitutus et per noctem et per diem eadem simili ratione decernit. Faciet enim a mulieribus felicitates maximas conferri et faciet publicis muneribus praepositos et populorum aut civitatum principes aut decem primos, longioris vitae et bonae senectutis et bonis consiliis ac moribus et qui bonas res desiderent semper. Sed <haec> in nocturnis genituris minuuntur, si sic Mercurium positum cum Iove Saturnus de diametro vel de quadrato respexerit vel si cum ipsis fuerit inventus.

10 In octavo loco ab horoscopo Mercurius et Iuppiter partiliter constituti, si in diurna genitura sic fuerint inventi, mediocres in vita facient et qui ex quibusdam inventionibus vitae sibi praesidia comparent. Quorundam enim infamant iuventutem, sed processu temporis mediocriter substantiae incrementa decernunt. Si vero per noctem in hoc loco fuerint inventi, aut inveniunt aliquid, unde habeant maximum vitae subsidium, aut hereditas illis non modica conferetur, et processu temporis maximis felicitatibus sublevantur; vitiosos tamen corpore et languidos facient.

11 In nono loco Mercurius et Iuppiter constituti haec decernunt, quae in tertio loco geniturae constituti decreverunt.

12 In decimo loco ab horoscopo Mercurius et Iuppiter magnos actus et magnas administrationes et magnas decernunt potestates pro mensura geniturae.

13 In undecimo loco ab horoscopo Mercurius et Iuppiter partiliter constituti haec decernunt, quae decernere illos in quinto diximus loco.

14 In duodecimo loco ab horoscopo Mercurius et Iuppiter pariter constituti, si Mercurius matutinus extiterit, faciet scribas regis aut senatus aut notarios exceptores principum, aut <qui> civitates maximas tueantur, sed qui magne et frequenter offendant et qui in novissimo vitae tempore infelicitatis onere praegraventur aut qui biothanata morte depereant, si sic positi in nocturna fuerint genitura. In diurna enim genitura quantulumcunque in his actibus et in his officiis perseverant et non frequenter offendunt. Vespertinus vero in hoc loco cum Iove constitutus tardiores actus et sinistrum fatum dabit, quidam vero popularibus actibus aut laboriosis implicabuntur.

p175 XI. Mercurius et Mars.

1 Si in parte horoscopi Mercurius et Mars partiliter fuerint constituti, in diurna scilicet genitura, anaforicos cardiacos facient et oligochronios et infelices; aut enim ex occasione mulierum aut ex amoris inlecebris aut absconsis scripturis aut de maleficiis aut de falso damnari eos facient; et faciunt biothanatos interire. 2 Si vero per noctem in horoscopo partiliter fuerint inventi, facient magnos magnarum religionum praepositos, duces aut praenuntios aut protectores aut satellites imperatorum, administratores maximos, <quibus ex> eventu pugnarum maxima felicitas conferatur. Si vero sic per noctem positos Mercurium et Martem Saturnus de quadrato vel de diametro respexerit, faciet eos periculosos et qui saepissime decipiantur; nam in omnibus impediuntur actibus; sic enim constitutus Saturnus inertes et sine arte faciet homines et qui omni infelicitas onere praegraventur.

3 In secundo loco ab horoscopo Mercurius cum Marte pariter constitutus in diurna genitura natos exponi faciunt, et si nutriti fuerint, faciunt aliqua ratione fugitivos; facient frequenter exules, interdum etiam captivos, facient plerumque ex proscriptione enudari. Quosdam tamen [ex] gravibus valitudinibus aut fortibus vitiis implicant, alios biothanatos facient, si Lunam pleno lumine radiaverint.º Per noctem <si> p176sic fuerint inventi, facient malae mentis, malitiosos obscuros timidos, et audaces et qui in omnibus actibus decipiantur, sed actus eorum facit multiplices; erunt etiam aut publicani aut vectigaliarii aut curiosi. Quosdam mente insanos aut freneticos facit.

4 In tertio ab horoscopo loco Mercurius et Mars pariter constituti facient aut ex ignitis aut ex ferratis actibus vita habere substantiam; erunt autem tales, ut futura praediscant et qui semper conversentur in templis; sed omnibus, qui negotiantur, terribiles, etiam si nihil sciant vel si nihil agant, existunt, sed qui processu temporis habeant felicitatis augmenta.

5 In quarto loco <ab horoscopo> idest in IMC. Mercurius cum Marte pariter constitutus pigros, humiles in omnibus actibus et in omni fortuna faciet; et cum parentibus vel cum adfinibus adsidue exercebunt inimicitias, ut per ipsos parentibus vel adfinibus maximae semper inferantur insidiae. Erunt etiam fideiussores et ex hac re maximis periculis conquassantur et ad humilitatem paupertatemque deveniunt; quod cum illis contigerit, inlicitarum quarundam artium auctores erunt vel sequestres, vel conscii in quibusdam comprehensi maximis periculorum laqueis implicantur, ut damnationis animadversione plectantur. Alii in his calamitatibus constituti magnae ac longae aegritudinis incursionibus opprimuntur, praesertim si Lunam sic positi de diametro aut de quadrato viderint. Si in quarto geniturae loco Mercurius et Mars et Luna per noctem fuerit inventa, faciet praepositos tribunos duces potentes administratores, sed biothanata morte pereuntes.

p177 6 In quinto loco ab horoscopo Mercurius cum Marte partiliter constitutus fortes viriles, athletas invictos in omnibus certaminibus reddunt, sed qui ad varia loca domicilii gratia conferantur et quibus de publico aut de fisco victus gratia annonae maximae conferantur. Sed in omni certamine superiores et terribiles adversariis suis faciunt.

7 In sexto loco et in XII. ab horoscopo Mercurius et Mars partiliter constituti haec eadem simili ratione decernunt; nam si per diem in his locis fuerint constituti, valitudines et vitia maxima decernunt. Faciunt autem et in custodia constitui et carceris habere notitiam et ex quacumque accusatione damnari; aut enim adpetuntur aut deferuntur aut falsis criminum circumventionibus obligantur; a servis enim et per servos aut <a> servilibus hominibus aut ab his, qui sunt criminis alicuius causa in custodia constituti, appetuntur aut deferuntur et cum maximis tormentis et cum maxima violentia et atrocitate depereunt, praesertim si in his constituti locis Lunam plenam ex aliqua parte respexerint. 8 Si vero per noctem in VI. vel in XII. ab horoscopo <loco> Mercurius cum Marte fuerit constitutus, facit multis debitis et multo usurarum fenore implicatos; sed aestus animi et interceptiones facient. Reddunt etiam pigros in omnibus actibus et decernunt maximas accusationes et graves invidias, sed quae aut a servis aut propter servos fiant. Alii cruciatores erunt servorum, ut eos aut fame aut plagis aut tormentis aut adsiduis operum exactionibus defatigent. In actibus vero numquam p178perseverabunt, qui in his locis Mercurium cum Marte habuerint constitutum, quia ab uno actu ad actum alium transeunt.

9 In septimo loco ab horoscopo idest in occasu Mercurius cum Marte partiliter constitutus, si per diem in hoc loco partiliter fuerint inventi, eos qui sic eum habuerint, mulierem aut uxorem suam manu propria interficere compellunt aut propter mulierem vel propter uxorem aut propter amoris cuiusdam praeposteras cupiditates semetipsos aut alios interficient, aut propter tale aliquod admissum facinus <faciunt> in publica custodia aut in carcere constitui et ex ista accusatione damnari. 10 Sed generaliter quicumque sic Mercurium et Martem habuerint, homicidia et mortes in ipsorum pro signorum qualitate complentur; aut enim grassatores erunt aut latrones aut sicarii aut piratae aut his similes, et in his facinoribus comprehensi per severam sententiae animadversionem plectuntur. 11 In nocturna vero genitura sic positi facient eos a mulieribus iniustis actibus circumscribi aut viraginibus iungi et ab his filios suscipere et semper magnis vitiis involvi.

12 In octavo loco ab horoscopo Mercurius cum Marte partiliter constitutus si per diem fuerit inventus, faciet [nihil] tales, qui nihil ex eis, quae cupiunt, consequi possunt, sed periculosos et qui omne patrimonium funditus amittant. Quidam vero erunt insani ac furiosi; alii in custodiam coiciuntur aut damnabuntur et finiunt frequenti ratione biothanati. 13 Si vero per p179noctem in hoc loco fuerint inventi, de malis artibus vel de malis officiis facultates sibi aliquas comparabunt et qui per dies singulos malis ac nefariis actibus crescant. Erunt fures aut effractores aut qui commendatas sibi res aut fidei suae creditas obstinatis soleant cupiditatibus abnegare, aut nefariorum facinorum inventores vel executores. Faciunt enim aut tortores aut carnifices aut proditores suorum et ex istis artibus fortunae ac facultatum sibi maximas substantias comparantes, sed mors eis cum violentia aut cum quibusdam tormentis gravibus proveniet, aut moriuntur [in] gravis insaniae vero laborantes.

14 In nono loco ab horoscopo Mercurius cum Marte pariter constitutus iniustos inreligiosos periuros facient, sed cum isto mentis errore nihilominus ministros deorum, sed et hos ipsos deos, quibus serviunt, spoliantes atque nudantes, qui templorum donaria praedam suam faciant. Sed haec maxime faciunt, si longe a radiis Solis inventi fuerint aut in suis invicem partibus aut in domo Solis . . . . ; arte haec erunt, si sic eis positis Luna se de quadrato vel de diametro coniunxerit plena luminibus.

15 In decimo loco ab horoscopo Mars et Mercurius pariter constituti miseros et inefficaces homines faciunt; delectabuntur autem adsiduis navigationibus et amatores erunt palaestrarum, et qui vitam suam potentibus viris aut regibus vitiis cuiusdam <causa> vendant. Erunt autem cum macula semper aut vitio secundum qualitatem substantiamque signorum. 16 Sed semper Mercurius cum Marte pariter constitutus p180in actibus publicis aut in administrationibus aut in occupationibus constituit, sed in ipsis actibus numquam longis temporum continuationibus perseverant; aut enim impetiti aut accusati amoventur et frequenter iudiciis adplicantur et falsis interdum accusationibus opprimuntur; ex quibus infortuniis ita eorum patrimonia dissipantur, ut [in] gravi fenore usurarum quatiantur; sed et sponsione aut fideiussione aliqua gravibus damnorum vel condemnationum generibus opprimuntur. 17 Si vero Iuppiter Mercurio ac Marti pariter positis aliqua se testimonii societate coniunxerit, aut si cum ipsis pariter fuerit inventus, magnos in omnibus actibus et in occupationibus faciet, <et> quibus multa negotia credantur et qui simili modo et amittant substantiam pariter et quaerant. Si vero his Venus se aliqua radiatione coniunxerit <vel> si cum ipsis pariter fuerit inventa, faciet exactores imperatorum, qui annuas fiscalium praestationes repetant, discussores rationales et qui magna negotia tractare consueverunt. 18 Sed Mercurius cum Marte diversa et multiplicia actuum aut administrationum genera decernit; nam varietas haec provenit secundum qualitatem substantiamque signorum. In Mercurii enim domo vel in [Martis] partibus constituti faciunt amatores palaestrae vel athletas publicis certaminibus destinatos. In Martis vero signis aut in partibus constituti pugnaces, amatores armorum, milites, venatores libenter nutrientes feras beluas ferarumque praepositos, nuntios vel veredarios regum reddunt. p181In domo vero Veneris aut in partibus constituti faciunt linteones, textores tunicarum, plumarios, tinctores, aromata aut gemmas aut margaritas aliqua ratione tractantes. In Iovis vero domo vel in partibus constituti . . . . . . scelerata ac facinorosa officia tractantes; facient enim tortores carnifices interfectores delatores proditores suorum. In Solis vero aut Lunae domo aerarios ferramentarios statuarios pelliones coriorum infectores, ab igne aut ex ferro vitae subsidia quaerentes. Inmutatio enim signorum diversorum negotiorum actus decernit.

19 In undecimo loco Mercurius cum Marte pariter constitutus faciet perire semper in pugna, alios amatores palaestrae faciet, alios armorum, sed fortes consiliis et qui ex omnibus actibus felices semper processus accipiant.

20 In duodecimo loco ab horoscopo constituti Mercurius et Mars quid faciant, sextus locus specialiter ostendit.

XII. Mercurius et Venus.

1 In horoscopo Mercurius et Venus partiliter constituti in diurna genitura faciunt scutarios vel protectores imperatorum vel qui proprio excubitu salutem principis servent aut qui pecunias aut thesauros regios suis iubeantur dispositionibus gubernare, et quibus huiuscemodi administrationum officia credantur; facient enim musicos choricos et qui musicos modos faciant aut certe publicos magistros aut oratores aut p182grammaticos aut legum inventores aut qui in numeris praestent. 2 Si vero per noctem in horoscopi partibus fuerint inventi, facient acutos ingeniosos et qui omnia, quaecumque agere voluerint, facile consequantur. Erunt autem aut coronati aut praepositi sacerdotibus aut sacrorum simulacrorum baiuli et qui processu temporis augmenta dignitatis accipiant. Facient autem armoniae cuiusdam peritos aut litteris regis praepositos, sed quorum oratio ac sermo plenus sit leporis et gratiae.

3 In secundo loco ab horoscopo Mercurius et Venus pariter constituti in diurna genitura facient multa negotia tractantes et qui in nobilibus actibus occupentur, sed in ipsis diutius perseverantes, amoenos et gratos in vita pariter ac moribus, vinosos tamen ac libidinosos. Si vero matutinus in hoc loco fuerit inventus, faciet per semetipsos patrimonia quaerentes, felices litteratos disciplinam aliquam musicamque tractantes, laetos et honestos gratiaeque splendore fulgentes. 4 Si vero in nocturna genitura vespertinus in hoc loco cum Venere fuerit inventus, magnas decernit facultates et processu temporum maximarum felicitatum incrementa largitur; erunt enim principes civitatum, erunt legibus praepositi et quibus maximarum provinciarum cura mandetur. Alii inveniunt aliquid, unde initia felicitatis accipiant, aliis hereditates maximae conferuntur.

5 In tertio loco ab horoscopo Mercurius et Venus pariter constituti facient in sacris certaminibus esse victores aut sacerdotes aut prophetas aut vestitores deorum aut in templis maxima tractantes officia aut p183praepositos sacerdotibus aut sacri certaminis principes aut legatos boni aut institutionis moribus et quibus desideria sua secura civitas credat.

6 In quarto loco ab horoscopo Mercurius et Venus pariter constituti absconsarum litterarum facient peritos, magos philosophos et caelestia saepe tractantes aut qui laborantes homines curent et qui hominibus quolibet genere prodesse consueverunt. Matutinus vero cum Venere in hoc loco positus a servitute ad libertatem venire faciet et ab ignobilitate ad splendorem nobilitatemque perducit, sed miserarum mulierum aut servilium aut anuum aut virginum tuitionem defensionemque suscipient et qui propter has actus variis generibus adpetant. Actibus vero institutis et negotiis et negotiationibus occupatos facient secundum substantiam qualitatemque signorum.

7 In quinto loco ab horoscopo Mercurius cum Venere pariter inventus maximas facultates processu temporis decernit et felicitatis simili modo largitur insignia, et qui <a> mulieribus vel ab uxoribus dona maxima vel praemia consequantur et qui potentibus viris notitia iungantur.

8 In sexto loco ab horoscopo Mercurius cum Venere pariter inventus in diurna genitura de rationibus vel de negotiationibus aut de computo aut de disciplina aut de deorum reditu decernit substantiae facultates, praesertim si sic his in VI. loco constitutis aliqua stella in X. geniturae loco fuerit inventa; sed p184uxorem difficile consequentur, nam erunt libidinosi et ex ista re quodam modo infames. 9 In nocturna vero genitura si matutinus in hoc loco cum Venere fuerit inventus, ancillas aut viduas aut meretrices matrimonii sibi gratia copulabunt; actus vero habebunt laboriosos et serviles et circa aquam, si nulla stella sic his positis in decimo ab horoscopo loco fuerit inventa. Quodsi fuerit, faciet proprio labore multa quaerentes; erunt enim peregrini negotiatores gubernatores naucleri vel fabricatores auri. 10 Vespertinus vero in hoc loco si cum Venere fuerit inventus, cordatos ingeniosos musicos vel organarios faciet aut tinctores colorum aut aromatum aut gemmarum aut margaritarum mercatores; faciet quosdam myropolas vel pigmentorum medicinalium inventores [erunt]; faciet etiam sic positus frequenter praepositos metallorum, ut ex his actibus maxima illis facultatum subsidia quaerantur.

11 In septimo loco ab horoscopo Mercurius et Venus pariter inventi absconsarum valitudinum vitia decernunt; faciunt enim aut hepaticos aut freneticos aut melancholicos et his similes valitudines, sed ab uxoris affectu semper alienos et usque ad ultimum vitae tempus infames. 12 Si vero in hoc loco per noctem cum Venere fuerit inventus, a mulieribus vel ab uxoribus maxima illis divitiarum substantia conferetur et qui gradatim processu aetatis grandes honores et maximae felicitatis insignia consequantur, praesertim si non eos sic positos Mars et Saturnus ex aliqua parte respexerint, sed specialiter Saturnus. Nam si fuerint illis sic positis Mars et Saturnus aliqua radiatione coniuncti, haec, quae diximus, in contrarium vertunt.

p185 13 In octavo loco ab horoscopo Mercurius et Venus pariter constituti vespertini in diurna genitura inefficaces aprocopos reddunt et qui nihil agere possint. Facient etiam laboriosos semper <et> negotio implicatos; erunt autem vitiosi animo et corpore et qui nuptias difficile consequantur, erunt steriles et qui sobolem generare non possint. Morientur autem aut spastici aut gonorroici aut apoplecti aut frenetici. 14 Per noctem vero in hoc loco pariter inventi alieni patrimonii facient heredes aut alienarum facultatum sollicitudinem gerentes, sed bonos benignos patres familias et quibus a mulieribus vel ab uxoribus plurima conferantur; alii quiddam invenient, quod illis ad omne subsidium vitae sufficiat; sed habebunt mortem repentinam et sine dolore atque tormento. 15 Matutinus vero cum Venere in hoc loco constitutus multa discentes et omnia scientes perficiet, exinventores etiam, et <qui> quicquid volunt facile consequantur, sed qui processu aetatis patrimonii augmenta percipiant.

16 In nono loco ab horoscopo Mercurius et Venus pariter <constituti vaticinantes> mulieres dabunt uxores, sed et ipsos altius levari vel magnificari facient et quibus ex templorum officiis vitae praesidia quaerantur. Facient autem aut sacerdotes aut hos, qui in templis constituti futura praedicant aut haruspices aut astrologos aut augures aut magos quum qui omnia explicare consueverunt.

17 In X. loco ab horoscopo Mercurius cum Venere constitutus publicos actus faciet <et> qui a populo p186aut civitatibus honorentur, sed qui de uxoris actibus infamiam contrahant. Matutinus vero in hoc loco cum Venere constitutus modorum musicorum inventores faciet, sed scaenicos et publicis spectaculis destinatos, circa nuptias vero infelices; aut enim meretrices aut publicas aut scaenicas aut infames uxores habebunt, quidam et amatores erunt puerorum et multarum libidinum vitiosis voluptatibus inplicati.

18 In XI. loco ab horoscopo Mercurius cum Venere constitutus faciet mulierum negotia tractantes et quibus mulierum substantia credatur, ut ex isto actu maxima illis patrimonii subsidia conferantur, sed postea in contrarietatibus aut in iacturis maximis constituantur.

19 In XII. loco ab horoscopo Mercurius cum Venere constitutus si per diem sic fuerit inventus, amatores faciet et ex amorum vitio laborantes, perspicuos tamen et omnibus notos in istis vitiis; deferri tamen propter hoc [et adferri tamen] faciet et compellit ex ista delatione damnari, faciet biothanatos interire propter haec animi vitia, quae diximus. 20 Si vero per noctem in hoc loco fuerint inventi, a mulieribus indignis multas faciet persecutiones aut qui meretricem amoris instinctu comparare cogantur, mechanicos vero et qui in his actibus multiplicibus iustitiis occupati esse videantur; sed qui frequenter ab instituto decidant et qui actibus ac negotiis aut a facultatibus suis frequentibus soleant [in] rationibus decipi.

p187 XIII. De Luna.

1 Luna in horoscopo partiliter constituta in nocturna genitura si plena et in quibus gaudet signis fuerit inventa, grandia fortunae incrementa decernit; praeponi fratribus facit et aetate semper et merito. Si vero per diem in hoc loco partiliter fuerit inventa, gubernatores maiorum navium faciet. 2 Si vero sic per diem Luna constituta alium geniturae cardinem Mars Saturnusque possederint, idest si in quadrato vel diametro vel si cum ipsa fuerint inventi, facient piratas crudeli feritatis atrocitate famosos aut inaccessorum locorum praepositos iudices. Si vero sic Lunam positam cum malivolis nulla benivola stella respexerit, eos, qui nati fuerint, faciet exponi aut nulla vitae tempora decernit et statim faciet interire aut malum vitae finem biothanatumque decernit.

3 In secundo loco Luna ab horoscopo constituta in nocturna genitura claros et perspicuis actibus faciet, sed luxuriosos et amoenis deliciarum voluptatibus deditos et quibus maior patrimonii substantia processu temporis conferatur. 4 Si vero per diem in hoc loco fuerit inventa, aut statim parentes interimit aut ipsum a parentibus dividit aut parentes facit dissoluto matrimonio separari et patrimonii substantiam vario iacturarum genere minui; alii sic habentes Lunam assiduis peregrinationibus occupantur et actus suos per multa dividunt loca; sed vitam eorum talem facit, ut alicui potestati subiaceat. Si vero in hoc loco fuerit minuta luminibus et Saturnus in parte vel in signo p188horoscopi fuerit constitutus, perficit repentinis oculorum vulneribus caecitatem. Si vero sic Luna constituta Mars in parte horoscopi vel in signo fuerit inventus, articulorum dolores vel eiectiones vel fracturas faciet, alios aemorroica valitudinis adsiduitate debilitat.

5 In tertio loco Luna ab horoscopo constituta matrem ignobilem vel aliqua infamiae faciet maculatione pollutam. Si vero in hoc loco cum Iove fuerit inventus, his, qui sic eam habuerint, <a> fiscalibus vel a publicis annonis alimenta suppeditat. Si vero Iove et Luna in hoc loco constitutis Mercurius se aliqua radiatione coniunxerit, antistites facit maximae cuiusdam deae vel potentissimae religionis sacerdotes aut publicarum . . . dispositores vel correctores. 6 Si vero cum Luna in hoc loco Venus fuerit inventa, actus habebunt de pigmentis ac de aromatibus aut de vino aut de floribus. Si vero in nocturna genitura in hoc loco Luna cum Saturno solo fuerit inventa, faciet tardos, qui nihil ex his, quae cupiunt, consequantur et qui <de> religionibus omnibus sacrilega proferant verba et quibus [det quibus] deorum ira maxima infortunia conferantur. Si vero per diem in hoc loco Luna cum Mercurio et Marte fuerit inventa, sacrilegos, templorum spoliatores, iniustos impios inreligiosos homicidasque perficient.

7 In quarto loco ab horoscopo idest in IMC. Luna constituta si per diem sic fuerit inventa, matrem ignobilem decernit et quae maritum superstitem relinquat. Sed et si Saturnus in alio geniturae cardine p189fuerit inventus et Venus fuerit in occasu, mater de ingenuitate ad servitutem transfertur et fiet aliquando captiva. Si vero per noctem Luna in hoc loco fuerit inventa plena lumine, matrem faciet nobilem divitem et ipsos adsiduis faciet divitiarum augmentis maxime sublevari. 8 Si vero Sole partiliter in horoscopo constituto Luna in quarto loco fuerit inventa, idest in <IMC.>

***

<incre>menta felicitatis accipient; alios compellit maximas colere religiones, aliis mulierum facit negotia committi. Si vero per diem sic fuerit inventa, peregrinos ignobiles faciet et quorum vitae erroribus periculisque quatiantur; aliis in templis ignobilia decernit officia, alios in templis facit ministeria exercere servilia, praesertim si sic Lunam positam malivola stella respexerit.

9 In decimo loco ab horoscopo Luna constituta, idest in MC., si in nocturna genitura partiliter in hoc loco fuerit inventa in his signis, in quibus exaltatur vel in quibus gaudet, crescenti scilicet lumine, Iuppiterque eam oportunis radiationibus protegat, imperatores maximos faciet aut administrationes potentes, quibus vitae et necis potestas facili ratione credatur; dat etiam sic posita ordinarios consulatus. Si vero partem MC. praecedat aut sequatur, in proximo tamen loco et vicinis partibus sit posita, duces tribunos administratoresque perficiet; si vero in eodem signo, in quo est MC., platice fuerit constituta, magnos in omnibus <actibus> reddit et vario genere felicitatis ornatos. Si vero Luna sic posita ad Saturnum <feratur p190vel Saturnus> alium geniturae possederit cardinem, invidias et infelicitates frequenti ratione decernit. 10 Per diem vero in MC. Luna constituta mediocres in vita et in omnibus actibus faciet et qui frequentibus soleant rationibus decipi. Si vero per diem sic Luna posita Sol in horoscopo partiliter fuerit inventus in domo sua aut in altitudine sua aut in domo Iovis, magnos administratores maximarum provinciarum vel maximarum faciet civitatum, proconsules, sed in ipsa [actus] administratione terribiles; sed <si> sic Luna et Sole constitutis, Sole scilicet in horoscopo in his, in quibus diximus signis, Luna vero in MC., pariter ambos vel unum de duobus Iuppiter prospera radiatione protexerit, imperatores faciet felicitate ac iustitia praepotentes et quos omnes cum terroris trepidatione suspiciant.

11 In XI. loco ab horoscopo Luna constituta haec decernit, quae in quinto ab horoscopo loco facere ex praecedenti explicatione monstravimus.

12 In XII. loco ab horoscopo Luna constituta in nocturna genitura <breve> vitae tempus spatiumque decernit; sed si Iuppiter et Venus aut unus de duobus in horoscopo partiliter fuerint inventi [aut unum de duobus] et Luna sic sicuti <diximus sit constituta> et sit nocturna genitura, potestatis alicuius licentiam cum felicitate decernit. Si vero Marte et Saturno partiliter in horoscopo constitutis aut uno de duobus Luna geniturae XII. possederit locum, multa ac mala infortunia et graves casus et valitudines et vitia faciet p191ipsi pariter ac matri. 13 Si vero nullo in horoscopo constituto sola per diem in XII. ab horoscopo loco fuerit inventa, iacturam patrimonii, miseros actus peregrinitatemque decernit. Si vero per noctem simili modo in hoc loco fuerit inventa, miseros humiles aut humili aut servili genere faciet procreari et laboriosos et semper ingloriis actibus occupatos et quorum corpus aut os gravi odoris foeditate turpetur, sed qui frequenter falli periclitarique consueverunt et qui vitium aliquod ex peregrinitatis incommodis contrahant.

14 Sed et Lunae duodecatemorion et fines, in quibus est duodecatemorion, diligenter inquire; quicquid enim in genitura celatur ex generali stellarum compositione, id totum duodecatemoria et fines eorundem publicant et demonstrant. Si enim ex duodecatemoriorum efficacia et ex finibus, in quibus fuerint inventa, omnem volueris apotelesmatum explicare substantiam, non falleris; Babylonii enim [in] duodecatemoriis summam decretorum tribuunt, Ptolomaeus vero antisciis, nos utrisque.

XIV. <Luna in loco Fortunae>

1 In loco Fortunae Luna si fuerit inventa et sic posita, ut ad Iovem feratur vel [si] cum ipso sit, ducatus administrationes gloriam felicitatemque decernit. Si cum Venere in hoc loco fuerit constituta <vel> ad p192Venerem feratur, honestates, quas diximus, cum gratiae venustate largitur. 2 Si vero in hoc loco posita crescens lumine ad Mercurium feratur vel si cum ipso sit, facit beatos potentes nimiumque cordatos, et qui felicitate ingenii aut doctrinae gratia honores gloriam dignitatem et patrimonii substantiam consequantur. Si vero deficiens in hoc loco constituta ad Mercurium feratur vel cum ipso sit, valitudines vitia malitiam malignitatemque decernit. 3 Si vero in hoc loco constituta in diurna genitura ad Martem feratur vel cum ipso sit, laboriosos miseros, ab igni aut ex ferro aut ex pondere aliquo cotidianae vitae faciet alimenta quaerentes; si vero in nocturna genitura in hoc loco posita feratur ad Martem vel si cum ipso sit, militiam gloriam potentiam et in his actibus decernit principatus; athletas etiam facit pro qualitate signorum, sed qui ceteris virtutis merito praeferantur. 4 Si in hoc loco posita in nocturna genitura crescens lumine ad Saturnum feratur vel cum ipso sit, paternum ac maternum patrimonium minuet, matrem aut viduam aut cum valitudine aut cum vitio facit aut mala morte pereuntem, ipsos vero in prima aetate miseros ac laboriosos, procedente vero aetate felices. 5 Si vero per diem crescens lumine ad Saturnum feratur vel cum ipso sit, eum, qui natus fuerit, morte parentum cito faciet orbari et patrimonium [de] miseris compellit lacerationibus dissipari, sed et ipsis processu aetatis et felicitas et augmenta patrimonii conferuntur. Sed et nocte lumine deficiens haec eadem simili ratione p193decernit, si vero per diem in hoc loco posita minuto lumine ad Saturnum feratur vel cum ipso sit, vitiorum valitudines et malae mortis et proscriptionis incommoda. 6 Si vero locus Fortunae in decimo ab horoscopo loco fuerit inventus, idest in MC., vel in undecimo, in quo loco MC. pars frequentissimis rationibus invenitur, et ibi Lunae crescens luminibus fuerit inventa et sic ad Saturnum feratur vel si cum ipso sit et sit Sol partiliter in horoscopo <constitutus>, felices beatos gloriosos nobiles facit et maximae potestatis decernit insignia, sed facit hos eosdem vitiis ac valitudinibus implicari. 7 Si vero Sol non fuerit in horoscopo constitutus et ipsa ad Saturnum feratur vel cum ipso sit, [si] quid decernat, superiori explicatione monstravimus. Si vero in hoc loco constituta in diurna genitura crescens luminibus ad Solem feratur vel cum ipso sit, potentes factiosos administratores iudicesque perficiet; et si his Iuppiter aliqua se societate coniunxerit, imperia largitur. 8 Quodsi deficiens lumine in hoc loco constituta in diurna genitura ad Solem feratur, processu temporis potentiam gloriam administrationesque largitur. Si vero per noctem deficiens lumine in [hoc] loco Fortunae ad Solem feratur vel cum ipso sit, faciet in prima aetate humiles et qui sint semper decepti, sed processu temporis et patrimonia et gloriam et honores et principatus maximos consequentur. 9 Sed semper Luna et in hoc loco et in ceteris geniturae locis ceterisque signis <si> in eadem parte cum Sole fuerit inventa nec se cuncta Solis societate liberaverit, periculosis et humilibus actibus in prima aetate eos, qui nati fuerint, implicabit; sed processu aetatis post graves fuerint, implicabit; sed processu aetatis post graves iacturas largitur substantiae facultatem.

p194 10 In omnibus autem genituris cursum Lunae te servare conveniet; nec tantum eodem die, quo natus homo prima vestigia lucis ingreditur, sed diligenti ratione perquirere etiam tertio die debemus, cui se stellae [vel] Luna vel quali radiatione coniungat vel a quo recedens [vel] ad quem feratur; eo enim die nato homini primum inmulgentur alimenta nutricia. Inquirendum itaque est tertio die, an sit minuta an plena luminibus et quatenus eam benivolae stellae malivolaeque respiciant. Nam et tertio die, sicuti primo, omnia simili ratione decernit; quae si diligenti fuerint inquisitione [decernit] collecta, in explicandis fatis hominum numquam poterimus erratica confusione turbari; quem tractatum, ne quid a nobis praetermissum esse videatur, in quarti libri principiis explicamus.


Valid HTML 4.01.

Pagina recensita: III Id. Iun. 14