[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English
[Link to a Spanish translation]
Español

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad praecedentem partem]
Liber III
Haec pagina telaris liber est operis
Matheseos

Firmici Materni

a W. Kroll et F. Skutsch editi
in aedibus B. G. Teubneri
Stutgardiae, MDCCCXCVII

Hic textus in dominio publico est.

Prima versio textus est, multis certe cum erroribus:
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber V

Vol. I
p195
Firmici Materni
Matheseos
Liber Quartus

<Prooemium>

Patrocinia tractantes tenuerunt causarum conflictationes et caninae, ut ita dicam, contentionis iurgiosa certamina, ex quo studio nihil mihi aliud per dies singulos nisi periculorum cumulus et grave onus invidiae conferebatur; semper enim factiosis hominibus et quos inpotentiae delectabat improbitas vel qui avarae cupiditatis instinctu alienis inhiabant vel qui miseris hominibus ex iudiciorum metu terribiles videbantur, erecta constantiae confidentia resistebam. Hinc mihi malignus livor invidiae et periculorum procellae inproborum hominum pravis cupiditatibus parabantur. 2 Deserui itaque hoc studium, ne imperitorum ac delirorum hominum convalescente consensu pro alienis utilitatibus excubans maximis me insidiis et maximis periculorum discriminibus implicarem; quibus semper et sine intermissione contra me saevientibus et acerba odiorum continuatione certantibus nulla alia ratione restiti, nisi quod liberali animo contemptis forensibus lucris laborantibus hominibus ac varia rerum diversitate sollicitis purum ac fidele patrocinium defensionis p196exhibui. 3 In otio itaque constitutus et forensium certaminum depugnationibus liberatus, exutus etiam quodammodo invidiae laqueis improbis ac perfidis hominibus crassa invidia et rapiendi, immo potius latrocinandi potestate permissa hos ad te, Lolliane, solutus omni sollicitudinis cura libros scripsi, ut a terrena quodammodo conversatione sepositus ex qualicumque parte ad purganda animi vitia, quae ex pravorum hominum conversatione contraxeram, caelestibus me ac divinis disputationibus adplicarem.

4 In hoc itaque libro id principe loco explicabitur, quod in posterioribus tertii libri partibus promisimus, idest Lunae omnes species ac formae, coniunctiones etiam, defluctiones et quicquid ad eius numinis pertinet potestatem; Fortunae etiam locus et daemonis, geniturae dominus, quem Graeci oecodespoten vocant, diligenti ratione tractabitur, et eius etiam, qui actus decernit, efficacias explicabo; sed et plenas partes et vacuas earumque decreta monstrabo, masculinas etiam ac femininas partes pariter ostendam, et ultimas partes Luna rursus accipiet. 5 Omnia enim, quae Aesculapio Mercurius einhnus uix tradiderunt, quae Petosiris explicavit et Nechepso et quae Abram, Orfeus et Critodemus ediderunt [et] ceterique omnes huius artis scii, perlecta pariter atque collecta et contrariis sententiarum diversitatibus comparata illis perscripsimus libris divinam scientiam Romanis omnibus intimantes, ut hoc, quod quibusdam difficillimum videbatur propter Latini sermonis angustias, ostensa Romani sermonis licentia veris ac manifestis interpretationibus explicarem.

p197 I.

1 Lunae nos omnes cursus in principiis huius libri explicaturos esse promisimus et quid qua ratione decernat; omnis enim substantia humani corporis ad istius pertinet numinis potestatem. Nam posteaquam perfectum hominem vitalis aura susceperit et posteaquam se corpori spiritus divinae mentis infuderit, compositi corporis formam pro qualitate cursus sui Luna sustentat; unde cursus eius prudenti debemus inquisitione colligere, ut totam possimus substantiam humani corporis explicare. 2 Aliter enim natura hominis constare non poterit, nisi corpus eius ad vitae subsidia firmo fuerit praesidio fabricatum; et errant, qui putant solum vitae et spiritus rationem in omnibus genituris esse tractandam, idest horoscopum et MC.; ex his enim locis vitae substantia et spiritus invenitur. Sed nos cum horoscopi parte et cum MC. etiam Lunae cursum sagaci ac sollerti inquisitione debemus partiliter invenire. 3 Fabricator enim hominis deus cum animal hoc divina ac singulari artificii ratione componeret, inmortalis animi divinitatem mortalis ac terreni corporis vinculis obligavit, ut animus <extrinsecus> intrinsecusque diffusus et magnae cuiusdam necessitatis obligatus imperio caducam servientis sibi corporis fragilitatem divinae potestatis licentia gubernaret. 4 Non habebit ergo animus integrum receptaculum nec se poterit circumfusus adnectere nec divinitatis suae explicare substantiam, nisi corpus ad susceptionem animi integra et incorrupta fuerit compagine roboratum, ut animus et corpus pari necessitatis ratione coniuncti et invicem se propriae naturae p198potestatibus ac viribus sustinentes hominem divina ac terrena coniunctionis societate compositum integra specie ac forma perfecti operis explicarent. 5 Quare scire debemus, quod corpus hominis Luna susceperit et quod Lunae sit potestatibus deputatum; nam et crescentis Lunae augmenta in corporibus nostris et deficientis luminis damna sentimus. Medullae enim humani corporis, cum Luna creverit, crescunt; cum vero inanescere coeperit destituta luminibus, tenuati corporis fatigatione languescunt; sed et humanum corpus Luna deficiente decrescit et rursus crescentis complementis sollemnibus inundatur. 6 Sic omnis substantia terreni corporis istius numinis providentia gubernatur. In posterioribus enim caeli regionibus collocata et terrae imperium ex vicinitate sortita omnia corpora, quae inspiratione divinae mentis animantur, cursus sui multiplici varietate sustentans et per signa omnia festina celeritate discurrens et omnibus stellis adsiduis se coniunctionibus socians ex contrariis mixturis et ex disparibus elementis integra compositi operis substantia mutuata omnia animantium corpora et concepta procreat et generata dissolvit. 7 Laborandum itaque et in omni geniturae substantia ista <pars> magno opere requirenda, in qua est Luna constituta; quanto enim Luna velocibus se agitationibus transfert et quanto se stellis omnibus celeri festinatione coniungit, tanto nos cursus eius p199diligenti debemus contemplatione colligere. Nam et primus dies et tertius eadem simili ratione decernit, septimus etiam et undecimus per Lunam totius vitae substantiam monstrat. 8 Sed et geniturae dominus et vitae dator ex Lunae coniunctionibus invenitur, dies etiam ultimus vitae ex Lunae rationibus discitur. Sed et temporum dominum, quem Graeci chronocratorem vocant, cum Sole nobis Luna demonstrat; nam in nocturnis genituris initium ac dominium ipsa suscipit temporum, in diurnis vero genituris Sol; quod quale sit vel ubi proficiat, in libris posterioribus explicamus.

9 Lunae plurimas species ac formas esse <in> institutionis libro diximus, sed et nunc has easdem breviter explicamus; omnia enim, quae difficiliora sunt, debemus frequentius intimare, ut istas difficultates ex crebro tractatu facilius adsequamur. 10 Est itaque Luna aut synodica aut plena aut dichotomos aut menoides aut amficyrtos et per has mutata formas cursum menstrui luminis complet. Haec itaque luminis eius vel augmenta vel damna et diversarum formarum mutabiles species et primo natalis die tractantes genituram et tertio rursus die diligenter debemus inspicere, et quibus se coniungat et <a> quibus defluat et recedat et quatenus se post primam coniunctionem secundis coniunctionibus societ, quibus etiam per ventum se coniungat, quando per altum <quando per demersum> feratur; quas stellas trigonica, quas quadrata, quas diametra radiatione respiciat; quando et ad quas stellas plena feratur <vel> minuta luminibus, qualiter p200conditionis scriptus stellis iungatur, quando in eadem parte synodica se copulatione coniungat, quando eam in isdem partibus collocatam Sol orbe suo rapiat et abscondat, ut sic exploratis omnibus atque tractatis in genituris hominum plenam pronuntiandi scientiam consequamur.

II. Luna ad Saturnum.

1 Si se Luna Saturni adplicaverit stellae et crescens lumine ista se Saturno societate coniungat vel sic ad Saturnum feratur, matri viduitatem et muliebrium locorum adsiduos dolores decernit; ipsos facit in templorum conversationibus detineri et patrimonium eorum variis lacerationibus dissipat, sed rursus procedenti temporis cursu proprio labore aliam sibi facit patrimonii substantiam quaerere. 2 Si vero deficiens et minuta lumine Saturno iungatur, parentes faciet aut degeneres aut servos aut miserae infelicitatis squalore demersos, quorundam autem matres aut debilitatas perimit aut certe facit biothanatas interire ipsis in annis minoribus constitutis; sed et ipsos facit aut vitiosos debiles aut oligochronios aut malo quodam exitu intereuntes, praesertim si in ista coniunctione in necessariis geniturae locis fuerit inventa, idest si [in] horoscopo partili radiatione iungatur.

p201 III. Luna ad Iovem.

1 Si Luna se Iovis adplicaverit stellae et crescens lumine ista se societate coniunxerit vel ad Iovem feratur, faciet felices gloriosos divites, multorum et magnorum fundamentorum et latissimarum possessionum dominos; sed sic habentes Lunam etiam futura praedicunt aut propria animi divinitate aut deorum monitu aut ex oraculis aut artis cuiusdam venerabili disciplina. Si tamen in ista coniunctione Lunam positam de quadrato vel de diametro Martis stella [non] viderit, minuuntur haec omnia cum maximo vitae discrimine. 2 Si vero in ista coniunctione fuerit minuta luminibus, faciet adoptari vel expositos antea postea parentibus reddi, per semetipsos sibi patrimonia quaerentes, et reddit tales, qui gradatim et processu temporis crescant et qui habeant alicuius gloriae potestatem; sed haec tunc complentur, si sic Lunam positam vel crescentem vel minutam Mars de diametro vel quadrato non viderit. 3 Quodsi sic Lunam positam Mars ista, qua diximus, radiatione respexerit, faciet expositos sempiterno servitutis onere deprimi aut ab ancilla matre aut a debili faciet procreari; aut ipsi certe fiunt parte quadam corporis debiles et misero infelicitatis onere praegravati, praesertim si istam coniunctionem Mars in diurna genitura respexerit vel Saturnus in nocturna, sed Saturnus tunc, cum minuta deficit Luna.

p202 IV. Luna ad Martem.

1 Si se Luna Martis applicaverit stellae et crescens lumine Martis se societate coniunxerit vel ad Martem feratur et sit nocturna genitura, facit calidos periculosos violentos, sed qui frequentibus soleant rationibus decipi et quorum vita sit maximis periculis mancipata, efficaces tamen et omnia complentes, aut armis dedicatos aut athleticis certaminibus deputatos, praesertim si in primis geniturae locis fuerint constituti; erunt tamen vitiosi aut laborantes. Matres vero eorum aut debilitatas ante perimit aut facit biothanatas interire. 2 Si vero diurna fuerit genitura et sic se Marti Luna coniunxerit, omni faciet . . . . parte corporis amputatos; aliorum oculis nocet, aliorum stomachum latentium vitiorum continuatione [Luna] debilitat, quosdam oligochronios biothanatos facit. Sed haec omnia secundum propriam naturam singulorum signorum facit atque decernit; et secundum cardinum diversos situs et secundum anaforas cardinum et secundum ea signa, quae aliena esse ab horoscopi societatibus diximus, decretorum diversa varietas invenitur. 3 In his enim signis, quae aliena esse <a> societate horoscopi diximus, idest in sexto ab horoscopo vel in duodecimo loco, si crescens lumine Luna se Marti coniunxerit, patrimonium minuit, parentes separat aut interemptis parentibus orbitatis faciet miseriis fatigari; aliorum corpus ferri laceratione conciditur, aliis talia nascuntur vulnera, ut nulla re alia nisi ignitis p203<possint> sanari cauteriis. Largitur autem artes, ante aut ignem tractent semper aut ferrum; alios milites faciet, sed qui sempiterno onere militiae deterantur. In quinto vero loco vel in undecimo ab horoscopo vel in secundo vel in octavo loco vel in ipso horoscopo constituta si per diem ad Martem Luna feratur, vitia laterum et parvum vitae spatium decernit et biothanatos facit. 4 Si vero fuerit nocturna genitura et minuta luminibus feratur ad Martem, in his scilicet, in quibus diximus locis, magnos potentes terribiles efficaces faciet, qui maximas civitates potestatis alicuius licentia subiugent, praesertim si in primis cardinibus geniturae sic fuerit inventa. 5 Si vero per diem <in> principalibus geniturae locis sic fuerit inventa, paternam substantiam dissipat, sed et parentes ipsos debilitat aut biothanata morte perimit, artifices tamen publicos aut milites faciet, sed valitudinibus aut vitiis implicatos, aut frequenter maxima pericula et violentae mortis decernit exitium.

V. Luna ad Solem.

1 Si Luna feratur ad Solem et ei se partili radiatione coniungat in qualicumque schemate, faciet periculosos miseros deiectos ac miseris facultatibus et <in> omni vita humili conversationis deiectione prostratos. Interdum facit spasticos et qui adsiduis valitudinum contrahantur; alios facit caducos, <aliis> alienationis decernit incommoda, aliis plerumque decernit insanias.

p204 VI. Luna ad Venerem.

1 Si Luna feratur ad Venerem <et Venus> partiliter radios Lunae venientis exceperit, si [se] crescens Luna coniunctioni se Veneris applicaverit, faciet parentes nobiles et maximae potestatis potentia sublevatos, sed eis, qui nati fuerint, a parentum adfectibus separatis cito onus miserae orbitatis indicit. Erunt sane noti semper et nobiles et qui semper in omni actu proficiant et qui omnia, quae desiderant, facile consequantur et qui potentia maximis honoribus fulgeant, pleni venustatis et gratiae, sed omnia incrementa processu temporis consequentur. 2 Si vero Luna deficiens sic feratur ad Venerem, magnos actus, honores maximos et magnae potestatis decernit insignia, et quibus a parentibus et a prima aetate magna felicitas conferantur augmenta; sed hos facit adsiduis infamari rumoribus . . . . adpetatur. 3 Sed semper Luna in omni orbis sui figuratione si feratur ad Venerem, faciet praeposteris amorum vitiis implicatos et qui ob hoc adsiduis pulsentur infamiis, inpuros libidinosos et circa amores mulierum immodica semper cupiditate flagrantes, et quos ad nefarios coitus incesta cupiditas semper incendat; aut enim sorores suas semper stuprant aut sororum filias aut uxores filiorum aut uxores privignorum aut cum novercis suis coeunt aut concubinas patrum latenti cupiditate corrumpunt aut patruis similis per illos inrogatur iniuria, praesertim si istam coniunctionem Mars de diametro respexerit. Nam si sit diurna genitura et Luna p205in cardinibus geniturae posita sic feratur ad Venerem, Mars vero in occasu vel in MC. fuerit inventus, ob haec facinora, quae diximus, gladio faciet interire. 4 Si vero in mulieris genitura sic Luna feratur ad Venerem, erit invido stridore semper inpatiens et quae ad promiscuas libidines pravis cupiditatibus erigatur et quae incestarum et inlicitarum cupidinum vota concipiat et inpuris semper libidinum cupiditatibus aestuet. Aut enim cum fratribus aut cum filiis coit aut cum filiis fratrum aut patruis suis aut illecebris suis captos ad genialis iniuriam tori privignos praepostero adducit cupiditatis ardore aut adfines suos sibi stupro cognitos iungit. Alias viragines facit, praesertim si in tropicis vel in erraticis <signis> vel in duplicibus vel in squamosis Venere constituta sic ad eam Luna, sicut diximus, pergat ipsa quoque in signis similibus constituta. 5 Sed haec fortiori concitantur ardore, si istum cursum Lunae Mars vel Saturnus quadrata vel [de] diametra radiatione respexerit vel si Venerem isdem coeperit radiationibus intueri. Fortiora haec autem erunt mala, si Venerem et Lunam in Saturni vel Martis domo sic, sicut diximus, constitutas sine oportuno testimonio Iovis Mars vel Saturnus quadrata vel diametra radiatione respexerit.

VII. Luna ad Mercurium.

1 Si Luna ad Mercurium feratur et ei se cursus sui radiatione coniungat et sit plena luminibus, faciet cordatos ingeniosos, oratores summa eloquentiae nobilitate fulgentes, praesertim si Mercurius in oportunis geniturae locis constitutus in signis suis vel in p206partibus suis fuerit inventus et eum Iuppiter trigonica radiatione respexerit; tunc enim litterarum merito et eloquentiae splendore maxima illis conferuntur insignia. Hi enim populi leves animos et turbulentis seditionibus concitatos eloquentiae suae potestate compescunt et furentes animos et perditi furoris indignationibus concitatos orationis suae possunt licentia mitigare; scibunt computos, scibunt musicam, palaestricam semper exercebunt et caelestium ac divinarum disputationum secreta cognoscunt, ex quibus occasionibus gloriae substantia et maximus illis decernitur principatus. 2 Si vero <ad> Mercurium sic positum <cum> tali testimonium Iovis feratur Luna, faciet rationibus praeponi fisci semper aut populi vel certe tales reddit, quibus deposita vel a peregrinis nationibus credantur; faciet etiam his pecuniarum actus adsiduis conversationibus credi. 3 Si vero deficiens Luna ad Mercurium feratur, faciet malignos malitiosos sceleratos, instabiles cupiditatibus, errore dubios et qui omnia consilia multiplici genere erratica semper dubitatione suspendant et qui actus suos adsidua commutatione convertant et qui res sibi creditas abnegent vel absconsas publicare desiderent et qui commissa sibi consilia publicis delationibus deferant, inpostores malitiosa semper cupiditate fallentes aut <qui> cum effractoribus aut cum furibus conscientiam iungant, vel certe ipsi erunt fures aut effractores; erunt sane p207corpore debiles, languidi vitiosi et quos semper malitiosis humoribus aegritudo comparata debilitet.

VIII. Luna si ad nullum feratur.

1 Si vero Luna sic fuerit collocata, ut ad nullum feratur nec alicui se stellae propria radiatione coniungat nec cardines benivolum sidus obsideat, faciet pauperes deiectos et qui ab omnibus sint necessariis destituti et quibus cotidianae vitae subsidia denegentur et qui ad sustinendam vitam semper aliena praesidia desiderent et qui per paupertatis angustiam misera mendicitate sustentent; erunt autem a parentibus <in> infinitum inferiores, corpus vero eorum debile languidum et adsidua macie confectum. Inpugnabuntur malignis humoribus et adsiduo tumore vulnerum fatigantur; sed illis intra cutem malignus humor semper inlapidatos articulos obligat, praesertim si per vacuum currens, quam Graeci cenodromon dicunt, a Saturno vel Marte quadrata vel diametra radiatione pulsetur vel si per vacuum currens tertio natalis die a Marte vel Saturno eadem, qua diximus, fuerit radiatione pulsata vel si malivolae in cardinibus fuerint constitutae. 2 Verum si sic currens, idest per vacuum, benivolarum stellarum fuerit radiatione conventa, in prima aetatis vacuos faciet semper et nudos, sed adsiduis facit laboribus fatigari et miseriarum p208adsiduis rationibus quatit, maximis sudoribus et maximis laboribus praesidia quaerentes; et cum eos vicinos felicitatibus fecerit, a summo gradu caduca rursus facit deiectione delabi et interdum usque ad summum perductos non patitur plenam apprehendere felicitatem. Per vacua enim signa cursus suos dirigens primam aetatem facit miseris ac variis infortuniorum casibus implicari. Sed cum animum et corpus gravi infortuniorum continuatione quassaverit et multis iuventutem periculis fregerit et hac atque illac misera peregrinatione pertraxerit, tunc multorum bonorum et maximae felicitatis decernit augmenta, ut, quantum primae aetati fuerit infortuniis derogatum, tantum posteriori felicitatis conferatur. 3 Si vero per vacuum currens Saturno se postea vel Marti coniunxerit, infelices lunaticos caducos faciet et qui <a> prima aetate usque ad novissimam vario infelicitatis genere deprimantur; faciet pauperes miseros destitutos et quorum corpus sit <pannis> male pendentibus nudum, custodes sepulchrorum aut qui perpetui carceris poena cludantur.

IX.

1 Explicatis coniunctionibus Lunae et diligenti significatione monstratis ad aliam interpretationem transferatur oratio, ipsius scilicet Lunae, ne quid a nobis in tam subtilibus disputationibus praetermissum esse videatur, praesertim cum tota vitae substantia ex istius numinis cursibus colligatur.

p209 2 <A Saturno Luna ad Iovem.> A Saturno defluens Luna si se Iovis stellae coniunxerit vel ad Iovem feratur, si crescens isti fuerit societati coniuncta, faciet locupletes divites copiosos claros nobiles, magnis populis vel magnis civitatibus praepositos; aliis hereditates maximas, aliis thesauros, aliis maxima dona largitur. 3 Si vero fuerit minuta luminibus, nihil tale decernit, sed facit procuratores curatores aut quibus privatarum rerum tuitio credatur et qui peregrinis negotiationibus inmorentur aut gubernatores aut naucleros aut vectigalium conductores reddit et quorum actus circa aquam ius conductionis exerceant, ut ex istis artibus parva illis substantia conferatur.

4 A Saturno Luna ad Martem. Si <a> Saturno defluens Luna ad Martem se iungat plena luminibus, valitudines et vitia decernit et prima iuventute faciet interire; si vero minuta luminibus, matri longae ac maximae aegritudinis tormenta decernit et quibusdam eam facit vitiis obligari, sed et malae mortis eidem matri discrimen inpingitur, ut adsidue vomens sanguinem pereat; et ipsos facit, qui nati fuerint, miserae orbitatis languoribus fatigari aut parentes eorum perpetua dissensione dissociari. 5 Sed et paternam et maternam substantiam varia laceratione dilapidat et adsidua ferri illis vulnera infligit et tales decernit aegritudines, ut curae gratia medela illis cauteriorum adustionibus conferatur; facit etiam absconsarum partium p210adsiduos dolores aut longae aegritudinis labore demersos vitae munus implere aut facit biothanatos variis generibus interire; aut enim submersi fluentibus aut incensi depereunt aut laqueo se suspendunt aut gladio se [suspendens] extingunt.

6 A Saturno Luna ad Solem. Si <a> Saturno defluens Luna feratur ad Solem, maxima infortunia et maximas decernit calamitates; faciet enim insanos lunaticos caducos hydropicos elefantiacos; sed haec infortunia pertinaci adsiduitate perpetuat, ut usque ad ultimum diem vitae istis calamitatis laqueis implicetur.

7 A Saturno Luna ad Venerem. Si <a> Saturno defluens Luna Veneris <se> stellae coniungat, si crescens lumine fuerit, faciet magnos nobiles et potentes, felices locupletes et divites et magnae cuiusdam potestatis, saevos libidinosos et qui ex istis gravi pulsentur infamia. Si vero fuerit minuta lumine, pravas amorum decernit inlecebras aut inpuris et inpudicis facit [in] libidinibus inplicari aut turpes actus adsidua continuatione decernit; sed nihilominus facit hos eosdem quaerentes et habentes maximas substantiae facultates et quibus pecuniarum praesidio et felicitas et potestas maxima comparetur.

8 A Saturno Luna ad Mercurium. Si <a> Saturno defluens Luna Mercurii <se> stellae coniunxerit p211et sit crescens vel plena luminibus, facit obscuros et absconsos et tacitos, secretarum et illicitarum litterarum scios aut caelestibus religionibus occupatos aut peritis computationibus interpretantes siderum cursus. Facit etiam negotiationibus praepositos et liberalium artium publicos magistros, facit oratores eloquentiae splendore fulgentes aut medicos cunctorum testimoniis adornatos. 9 Si vero fuerit minuta luminibus, aut sonum vocis impedit aut aures obtundit, sed et corpus eorum, qui sic habuerint, misera fatigatione debilitat; facit melancholicos ictericos spleneticos thisicos hydropicos pleumaticos et angusto meatu cum acerbo doloris incommodo collectum vesicae stringit humorem.

X.

1 A Iove Luna ad Martem. Si a Iove defluens Luna feratur ad Martem et sit nocturna genitura et crescens Luna sic Martis societati iungatur, facit magnos potentes, civitates vel regiones maximas suis viribus optinentes, sed cum sollicitudinibus et cum periculis istius decernit potentiae potestatem. Non erunt tamen hi sine vitio aut valitudine, sed existunt tales, qui facile cuncta patiantur, praesertim si in principalibus geniturae locis Mars fuerit inventus; quodsi in deiectis locis Marte constituto sic ad eum Luna feratur, ignitas artes decernit, sed ipsos facit humiles et abiectos et valitudines et vitia et malae mortis discrimina frequenti ratione decernit. 2 Si vero per diem Luna a Iove defluat crescens et stellae se p212Martis adsociet, faciet [et] expositos, servos, misero onere mendicitatis oppressos, vitiis ac valitudinibus implicatos et quorum servitus captivitati sit similis et qui vitam violenta morte deperdant. 3 Si vero Luna deficiens in nocturna genitura a Iove defluens feratur ad Martem, primos claros faciet; et si Mars in principalibus geniturae locis fuerit inventus et Luna minuta luminibus in nocturna genitura a Iove defluens feratur ad Martem, faciet iudices duces et quibus summum potestatis credatur imperium. Quodsi in deiectis geniturae locis Mars fuerit inventus et sic, sicut diximus, ad eum feratur Luna, faciet milites athletas, aut qui ex igni et ferro quaerant sibi vitae subsidia, aut medicos chirurgos facit. 4 Si vero per diem deficiens Luna et a Iove defluens feratur ad Martem, paternum ac maternum patrimonium dissipat et parentes in prima aetate eius perimit et onus extremae mendicitatis inponit, aliis vitium acerbi doloris infligit; facit interdum servos, interdum captivos, plerumque biothanatos, praesertim si sic currente Luna Mars in cardinibus geniturae fuerit inventus vel si in anaforis vel cataforis; tunc enim, quae diximus, . . . . . cum in his locis constituto Marti Luna ista se societate coniunxerit.

5 A Iove ad Solem. Si a Iove Luna defluens feratur ad Solem, paternum ac maternum patrimonium varia laceratione dilapidat et ipsos a parentibus alienat aut in longinqua peregrinatione constituit, alios exules, alios fugitivos facit, aliis servitutem p213inhonestae captivitatis inponit, praesertim si in Saturni vel Martis domo Sol vel Luna fuerit inventa.

6 A Iove Luna ad Venerem. Si a Iove defluens Luna feratur ad Venerem, quodsi sit crescens vel plena luminibus, faciet parentes nobili potestatis auctoritate praefulgidos et qui maximam fuerint potentiam consecuti, sed alienari a suis hunc, qui natus fuerit, cogit et cito eum orbum a parentibus facit, sed nihilominus etiam ipsi potentiam gloriam nobilitatemque decernit; sed haec omnia [verbo] processu largitur aetatis et ab uxoribus maximae felicitatis decernit augmentum. Facit etiam ipsos venustos gratos lepidos, et quibus ex gratia vel venustate potestas maxima comparetur. 7 Si vero a Iove defluens ad Venerem feratur minuta luminibus et sit <in> principalibus vel in necessariis geniturae locis, infinita felicitatis incrementa decernit, et erit nimium felix, in cuiuscumque genitura sic fuerit inventa; decernit enim honores potentias fasces praetextas et magnificae potestatis insignia, et quibus a parentibus hoc dignitatis meritum conferatur, et in primo aetatis gradu positis potentissimae dignitatis ornamenta decernit, et <ab> uxore et mulieribus divitiarum et felicitatis facit incrementa conferri.

8 A Iove Luna ad Mercurium. Si a Iove defluens Luna ad Mercurium feratur plena luminibus, facit criticos, idest bono iudicio, bonos benignos gloriosos; erunt enim aut exactores fiscalium praestationum aut religionibus praepositi aut iuris interpretes, ex quibus occasionibus maxima illis felicitas et divitiae maximae conferuntur, ut ipsa felicitas per omnia p214vitae spatia perseveret. 9 Si vero minuta lumine a Iove defluens feratur ad Mercurium, ex litteris vel ex disciplina aliqua aut ex horreis et ex negotiationibus faciet vitae substantiam vel subsidiae quaerentes; quidam hereditates aliquas consecuntur, alii . . . . invenient, alii commendatas sibi res abnegant, ut ex ista perfidia patrimonii sibi praesidia comparent.

10 A Iove Luna ad Saturnum. Si a Iove defluens Luna ad Saturnum feratur et sit crescens vel plena luminibus, faciet ab extraneis adoptari vel ipsos alienae subolis patres aut minorum tutores vel procuratores facit; alii expositos vel subtractos filios post multum temporis spatium invenire coguntur. Erunt aquosis semper atque humidis actibus implicati aut adsiduis peregrinationibus [vel peregrinantibus] errantes aut peregrinarum mercium gratia navigantes, ut ex ista conversatione vitae illis praesidia quaerantur. 11 Si vero minuta luminibus a Iove defluens ad Saturnum feratur, aut exponi faciet aut onus servitutis inponit aut infortunium miserae captivitatis indicit aut alia vitia aut valitudines facit, ut omnis vita eorum gravi doloris acerbitate confecta cito finem miserae mortis incurrat. Quodsi nocturna genitura fuerit et Luna minuta luminibus a Iove defluens ad Saturnum feratur, facit quolibet genere biothanatos interire.

XI.

1 A Marte Luna ad Solem. A Marte defluens Luna si feratur ad Solem, maxima vitia valitudinesque decernit et breve vitae tempus tribuit et facit biothanatos interire et generaliter maxima infelicitatis p215decernit incommoda. Quosdam vero sic posita facit in extraneis et in peregrinis finibus interire.

2 A Marte Luna ad Venerem. Si a Marte defluens Luna feratur ad Venerem et sit crescens vel plena luminibus, facit adulteros libidinosos amatores et veneris semper cupiditatibus deditos, frequentibus periculorum casibus implicatos; exercebunt autem artes aut pigmentorum et aromatum aut lapidum et margaritarum, et fiunt frequenter ex ista Lunae societate tinctores; metalli etiam cuiusdam commercia tractabunt et fiunt pro signorum vel locorum qualitate copones, ut ea, quae ad victum et potum sunt necessaria, famosis et publicis mercimoniis praeparent. 3 Si vero a Marte defluens minuta lumine sic feratur ad Venerem, efficaces beatos felicesque faciet, sed divites; hi sane mulieres sollicitabunt, et auferunt locupletes, sed [in] alieni iuris uxores, ex quibus comparabuntur illis maxima felicitatis insignia; nam per has mulieres honestantur maximo dignitatis ornatu, praesertim si sit nocturna genitura. <Si vero diurna fuerit genitura>, faciet laboriosos et variis operibus inhaerentes et qui ob res venerias frequenti pulsentur infamia et quos semper promiscuae libidinis vota sollicitent.

4 A Marte Luna ad Mercurium. Si a Marte defluens Luna ad Mercurium feratur plena lumine in nocturna genitura, milites faciet et athletas, gloriosos interdum, alios publicis et gloriosis officiis praeponi, sed erunt maligni malitiosi et quorum cupiditas ad omne facinus per dies singulos crescat; erunt enim p216aut carnifices aut spiculatores et quibus deferendi licentiam publica committat auctoritas. Si vero per diem ista se Luna societate coniungat et sit plena lumine, decernit miserae damnationis incommoda, ut sententia iudicis deportari cogantur et fiant ex ista damnatione biothanati. 5 Si vero minuta lumine in diurna genitura a Marte defluens ad Mercurium feratur, infinitorum inmensum decernit cupiditates; facit enim grassatores latrones, sed qui in isto deprehensi facinore severa iudicantis animadversione plectantur; alii premuntur cadentium ruina tectorum, alios a rectae vitae cursu mutat insania. Si vero fuerit nocturna genitura, faciet carceris praepositos custodiarumque custodes et qui ex hoc officio patrimonii sibi substantiam comparent; erunt sane amatores navium et athletarum et qui quadrupedia animalia adsiduis officiis prosequantur. Habebunt sane vitia et adsiduis periculorum incommodis deteruntur.

6 A Marte Luna ad Saturnum. Si a Marte defluens Luna plena vel crescens ad Saturnum feratur, <facit> tardos pigros et qui ad nullos actus possint proficere et qui nihil ex his, quae desiderant, consequantur. Matrem vero aut viduam reddit aut vitiis aut valitudinibus inplicatam, sed hanc eandem malae mortis fine perimit, ipso patrimonium adsiduis lacerationibus dissipat, facit eos variis vitiis implicari. 7 Si vero deficiens lumine a Marte defluens ad Saturnum feratur, fames aegritudines valitudinesque decernit; facit lunaticos aemorroicos, claudos paralyticos, gibberosos oligochronios aut, si nihil horum fuerit, p217facit biothanatos. Quorundam vero matres aut patres pro signorum qualitate aut vitiis oppressos ante perimit aut facit biothanatos interire.

8 A Marte Luna ad Iovem. Si a Marte defluens Luna plena vel crescens lumine ad Iovem feratur in oportunis geniturae locis, facit duces ducentes exercitum potentes imperiosos, et qui sint omni ratione terribiles et qui provincias civitatesque potentia suae potestate possideant. Erunt sane divites locupletes pecuniosi et qui omnia, quaeque volunt, facillimis rationibus consequantur et qui sint in omnium certaminum conflictatione victores. 9 Si vero sit minuta lumine et sic a Marte defluens ad Iovem feratur, faciet publicis quibusdam certaminibus destinatos, sed qui semper praeconio bonitatis ornentur; aut gloriosos milites facit et his adsidua felicitatis incrementa decernit et hos eosdem crebris honorum promotionibus late patet et variis facit generibus gloriosos; latentia tamen vitia infligit et frequentibus faciet valitudinibus implicari.

XII.

1 A Sole Luna ad Venerem. Si a Sole defluens Luna feratur ad Venerem et sit diurna genitura, faciet steriles et qui subolem generare non possint, et qui difficile coniugalibus copulentur adfectibus; aut enim steriles aut anus aut ancillas et ipsas nihilo minus steriles uxores ducunt aut puerorum turpes ac miseros coitus sectantur, ex qua causa filiorum illis soboles in perpetuum denegetur. Erunt sane praeposteris amorum vitiis obligati aut inpuris aut turpibus p218cupiditatibus dediti, servilibus semper studiis et servilibus actibus occupati, facultates nimias comparantes et per semetipsos vitae sibi subsidia maxima quaerentes, et qui felicitatis augmenta processu temporis consequantur. 2 Si vero per noctem a Sole defluens feratur ad Venerem, multas decernit uxores, facit communes gratos acceptos et magnos actus et magnas decernit facultates; erunt nobiles gloriae splendore fulgentes. Facit autem imperiosos potentes divites et quibus maxima felicitas conferatur, praesertim si nullum eorum Saturnus quadrata vel diametra radiatione pulsaverit. Tunc autem haec felicitas et hi honores decernuntur, si in necessariis geniturae locis fuerit ista coniunctio.

3 A Sole Luna ad Mercurium. Si a Sole defluens Luna ad Mercurium feratur et sit diurna genitura, facit in vita et actibus periculosos et moribus malis et sacrilego semper errore praeposteros et [qui] divinitatem negantes; sed hi tamen etiam commendatas res sibi abnegant. 4 Si vero per noctem a Sole defluens Luna ad Mercurium feratur, facit publicos [vel] tabelliones, ex quibus litteris quaerant vitae subsidia; erunt tamen ex hoc studio in suis civitatibus ornati et qui omnibus eiusdem negotii viris cunctorum iudiciis praeferantur. Frequenter tamen, si eos Iuppiter trigonica radiatione respexerit, curam civitatis tuitionemque suscipiunt. Erunt autem difficilium litterarum aut sophiae cuiusdam inventores aut caelestibus religionibus dediti et quibus divinitatis secreta credantur aut absconsarum aut inlicitarum litterarum actibus inhaerescunt; alii absconsas res inveniunt, aliis p219confertur hereditas, si tamen alieni ab his fuerint Mars pariter et Saturnus.

5 A Sole Luna ad Saturnum. <Si a Sole defluens Luna ad Saturnum> feratur et sit diurna genitura, patrimonium dissipat, parentes dividit et ipsis miserae orbitatis maximam decernit substantiae facultatem et magnarum felicitatum tribuit augmenta et multorum fundamentorum dominia largitur. 6 Si vero per noctem <a Sole> defluens Luna ad Saturnum feratur, orbitates <indicit et> patrimonia minuit et malarum peregrinitatum decernit incommoda, facit etiam gravia vitia et graves valitudines aut prodigiorum gravium et violentorum facit casibus implicari.

7 A Sole Luna ad Iovem. Si a Sole defluens Luna feratur ad Iovem et sit diurna genitura, a parentibus fortunae et felicitatis largitur insignia; quidam regiones aut civitates maximas obtinebunt, erunt tamen ultra modum beneficio felicitatis ornati. 8 Si vero per noctem a Sole defluens ad Iovem feratur, faciet per semetipsos sibi facultatum substantiam comparantes et qui sint adsiduis peregrinationibus dediti, sed hos in prima iuventute decipit et, cum fuerint eorum provectu temporis aetatis, glorias commendationes bonitas et idoneas decernit substantiae facultates.

9 A Sole Luna ad Martem. A Sole defluens Luna si feratur ad Martem et sit diurna genitura, parentes eius celeri morte prosternit, ut sic ipse orbitatis p220onere deprimatur. Pereunt autem parentes ex ista coniunctione frequenter biothanati; et ipsis, qui nati fuerint, decernit vitiosas luminum caecitates aut facit eos amputata parte corporis debiles aut in prima eos perimit aetate vel, si nihil horum fecerit, facit biothanatos interire. 10 Si vero per noctem a Sole defluens Luna feratur ad Martem, facit violentos crudeles et qui periculosa semper facinora committant, aut facit vitiis et valitudinibus implicatos. Actus tamen publicos militiamque decernit aut athletas facit gloriosos pariter et . . . . , praesertim si Mars <et> Luna in necessariis geniturae locis fuerint inventi. Si vero in deiectis locis fuerit ista coniunctio <sine benivolae stellae> testimonio, patrimonium minuit, orbari a parentibus facit, humilitat vitam, vitia valitudines decernit aut certe facit biothanatos interire. Actus vero aut ex igne aut ex ferro aut ex metallo facit aut tales certe, ut sempiterni laboris continuationibus deterantur.

XIII.

1 A Venere Luna ad Mercurium. A Venere defluens Luna ad Mercurium feratur, si sit crescens vel plena luminibus, defensores vel procuratores facit nobilium feminarum et qui mulierum praesidio ordinem aliquem promotionis accipiant; erunt tamen aut tinctores aut margaritarii aut aromatum inventores, musici frequenter et medici aut athletarum principes et magistri, sed libidinosi et adsiduis amorum cupiditatibus sublevati, grati tamen et circa venerios coitus p221amabiles. 2 Si vero a Venere defluens minuta lumine ad Mercurium feratur, vitia impuritates valitudinesque decernit, actus vero varios multiplicesque faciet: aut oratores aut tornatores aut plastas aut sculptores faciet <aut> pigmentarios aut coloris repertores aut farmacopolas aut popinarios facit et qui alienarum voluptatum et delectationum curam sollicitudinemque sustineant.

3 A Venere Luna ad Saturnum. Si a Venere defluens Luna ad Saturnum feratur, si sit crescens aut plena luminibus et sit nocturna genitura, aut provectae aetatis dabit uxorem aut publicam mulierem ad consortium tori genialis adducit aut ex adfinibus aliquam sortitur uxorem, ut praesidio tamen coniugii honoris principem locum et incrementa dignitatis et promotionis insignia consequatur. 4 Si vero a Venere minuta defluens Luna in diurna genitura ad Saturnum feratur, facit passivis libidinum cupiditatibus notos et vitiosis voluptatibus deditos et qui ex libidinosis actibus crebra pulsentur infamia; erunt sane turpes erratici et servili deiectione miseri, locatores meretricum aut certe lenones. Si vero mulieris sit ista genitura, erit publica meretrix et quae vitae subsidium in publico constituta loco pudoris iactura quaerat corpore. 5 Si vero a Venere defluens in nocturna genitura minuta luminibus ad Saturnum feratur, aut steriles aut eunuchos aut archigallos aut hermafroditos faciet aut certe tales, qui muliebria pati miserae libidinis cogantur ardore; erunt sane oligochronii aut p222biothanati. 6 Si vero a Venere defluens minuta luminibus per diem ad Saturnum feratur, faciet vitiosos et debiles et quos malignus semper humor infestet; circa aquam tamen dabit actus, sed qui miseris laborum continuationibus defatigant. Aut enim ex altis puteis cotidiano opere aquam levare coguntur <aut> iubentur adsidue lacunas cluacasºque purgare aut erunt hortulani, sed miseri, aut nautae aut aquarii aut piscatores aut urinatores. 7 Sed hos actus signorum frequenter qualitas mutat; faciet enim bubulcos armentarios equarios pastores et qui iumentorum stabula purgare vel mundare iubeantur, sepulchrorum etiam facit plerumque custodes aut certe pollinctores facit, qui sepeliendorum hominum curam cunctorum iudicio consensuque suscipiant. Sed haec pro locorum vel signorum varietate decernit, de qua varietate etiam in aliis apotelesmatibus plenissime diximus.

8 A Venere Luna ad Iovem. Si a Venere defluens Luna ad Iovem feratur, faciet magnos potentes et nobiles, civitatibus praepositos, quosdam vero facit praesidio mulierum sublevari; erunt sane grati venusti, erunt tamen amatores mulierum et qui venustatis gratia omnia, quae desiderant, consequantur. 9 Si vero a Venere minuta lumine ad Iovem feratur, de muliebribus personis dabit subsidia facultatum et reddit tales, quibus a prima aetate <a> parentibus felicitatis et gloriae gratia conferatur; aliis hereditates p223dabit, alios lucra maxima invenire compellit aut in templis honorata decernit officia.

10 A Venere Luna ad Martem. Si a Venere venustatis ad Martem feratur in diurna genitura et sit Luna crescens vel plena luminibus, amoris alicuius instinctu miserae calamitatis decernit exitia et ob hoc grave periculorum discrimen indicit, ut et ad custodiam carceris et ad damnationis discrimen accedant et qui propter hoc biothanata morte depereant. Alios faciet exspoliari, alios subiugari; alios facit misero oneri captivitatis addici, pro locorum scilicet et <signorum> potestate. 11 Si vero a Venere defluens Luna per noctem ad Martem feratur et sit crescens vel plena luminibus, facit artificiosos, violentos semper et callidos et qui vitiis et valitudinibus implicentur. Si vero a Venere defluens Luna in nocturna genitura feratur ad Martem, faciet homines terribiles et potentes, qui regiones maximas suis virtutibus ac potestate subiugent, praesertim si in horoscopo vel in quinto ab horoscopo signo aut Mars fuerit aut Luna. Si in ceteris locis fuerit ista coniunctio, aut artificiosos facit aut athletas aut milites, sed qui adsiduis periculorum casibus implicentur. 12 Si vero a Venere defluens minuta lumine in diurna genitura feratur ad Martem, patrimonium misera laceratione dilapidat et ipsos facit deiecta humilitate miseros et vitia valitudinesque decernit, alios facit exules, alios in fugam vertit, aliis onus servitutis inponit, alios in primo vitae cursu perimit. Facit plerumque biothanatos mulierum causa vel propter amoris alicuius inlecebras; ob hoc enim insidias pericula damnationesque decernit.

p224 13 A Venere Luna ad Solem. Si a Venere defluens Luna feratur ad Solem, parentes acerba dissensione dissociat aut ipsis onus miserae orbitatis indicit, patrimonii et vitae decernit angustias, inpuros facit et qui miseris amorum <vitiis> obligentur; sed cum primum [in] iuventutis tempus exierint, processu temporis augmenta patrimonii <et quic>quid desideraverint. . . . . .

XIV.

1 A Mercurio Luna ad Saturnum. Si a Mercurio defluens Luna plena lumine ad Saturnum feratur et sit diurna genitura, aut balbos facit semper aut surdos aut verba eorum tardo sono vocis inpedientur. Habebunt autem actus aut ex rationibus aut ex magisteriis aut ex negotiationibus aut ex peregrinationibus aut ex verborum interpretationibus et secreta caelestia semper insinuant; alii aquarum vel carceris custodiarum curam tuitionemque suscipiunt, ut ex istis actibus vitae illis subsidia quaerantur. 2 Si vero per noctem <a> Mercurio defluens Luna plena lumine ad Saturnum feratur, faciet circa aquam semper adsiduis laboribus fatigari, operarios sempiternis laboribus deditos et qui corpus suum ad opus aliquod locare consueverunt, laturarios humeris ac dorso subsidia quaerentes. Alios in custodia constituit, alios intrudit in carcerem, alios publicos iudiciis opponit; alios damnari, alios squalore carceris et publicarum custodiarum oppressos sordibus comatos ac deformes p225faciet interire, praesertim si in malivolarum stellarum signis fiat ista coniunctio. 3 Si vero a Mercurio defluens Luna minuta lumine ad Saturnum feratur, faciet mendicos pauperes, pannis obsitos et miserae egestatis calamitate demersos, alios servire in templis facit, alios vaticinari compellit. Facit plerumque lunaticos aut sacrarum valitudinum vitia decernit, facit caducos et misera commotione dementes. 4 Si vero a Mercurio per noctem defluens Luna minuta lumine ad Saturnum feratur, aut exponi facit aut squalorem miserae servitutis inponit aut onus acerbae captivitatis indicit; etiam maximas valitudines aut vitia decernit aut in prima aetate temporis perimit aut facit aliqua ratione damnari; quodsi nihil horum fuerit, facit biothanatos interire.

5 A Mercurio Luna ad Iovem. Si a Mercurio defluens Luna ad Iovem feratur, faciet magnos potentes, quibus imperatorum litterae ac secreta credantur aut qui regias opes regiosque thesauros fideli tutatione custodiant et qui in regia domo iubendi vel disponendi habeant potestatem; facit plerumque magistros nuntiosque regum, sed et neocoros aut prophetas facit aut principes sacerdotum, ut ex istis honoribus aut ex his occasionibus maxima illis felicitatis conferantur insignia et ut ex his actibus potentium divitiarum incrementa conquirant. 6 Si vero a Mercurio defluens minuta lumine Luna ad Iovem feratur, aut rationibus praeponit aut ex fenore negotiationibus facit esse praepositos aut facit actores et tales, quibus publica vel fiscalia instrumenta credantur, aut ponderibus publicis aut fiscalibus facit praeponi p226aut privatarum litium iudices facit et ex his actibus maxima facultatum incrementa decernit, sed et felicitatis largitur insignia; aliis hereditates decernit, alios res depositas et absconsas invenire compellit, apud alios res commendatae remanent et apud eos sine fraudis vitio perseverant, ut ex istis rebus gloria et substantia illis et magna felicitas comparetur.

7 A Mercurio Luna ad Martem. A Mercurio defluens Luna si feratur ad Martem in diurna genitura et sit Luna crescens vel plena luminibus, faciet inreligiosos periuros fallaces et quorum malitia ad omne facinus per dies singulos crescat. Erunt effractores fures et qui templa sacrilego furore semper expilent; erunt latrones homicidae et ad neces hominum semper armati; sed in his comprehensi facinoribus custodiae vinculis carcerisque traduntur et gladio severa iudicis animadversione plectuntur aut quolibet genere ob haec facinora biothanata morte depereunt. 8 Si vero sit nocturna <genitura> et a Mercurio defluens Luna plena vel crescens feratur ad Martem, facit duces ac tribunos militum, sed terribiles et tyrannicis potestatibus sublevatos, vel defensores aut praesides civitatum, sed qui numquam in istarum potestatum licentia perseverent et qui vario genere semper offendant; quorum alii vertuntur in fugam, alii in exilium dantur, alii biothanati intereunt, praesertim si in principalibus geniturae locis Mars et Luna fuerint inventi. 9 Si vero in deiectis geniturae locis a Mercurio defluens p227Luna in nocturnis genituris [locis] plena lumine feratur ad Martem, parricidalium scelerum facinora decernit. Aut enim filios suos parricidali perimunt furoris amentia aut illos ad fraternas neces furor praeposterae cupiditatis inpingit aut parentibus per ipsos parricidale infertur exitium aut adfines suos iugulant aut aversi coniugales adfectus genialem torum sanguine laniatae coniugis polluunt, ut omnifariam vario furoris instinctu parricidali grassentur insania; sed haec pro locorum ac signorum varietate decernuntur. Mors vero eorum violenta erit semper aut publica; aut enim propter servos aut propter personas in custodiam redactas aut propter damnatos homines grave illis periculorum discrimen infertur et propter hoc damnati publica morte depereunt. 10 Si vero minuta lumine in diurna genitura a Mercurio defluens feratur ad Martem, faciet falsarios maleficos et effractores, fures aut latronum conscios et receptores; ex quibus criminibus aut in custodia constituuntur aut severa animadversione damnantur. Alii fiunt publici carnifices et quibus publicarum animadversionum officia credantur, aut exceptores personalium causarum fiunt aut <qui . . . .> officia pertractent, aut adiutores fiunt huiuscemodi hominum, et damnatorum aut carceris publici fiunt ex ista coniunctione custodes. 11 Si vero minuta lumine a Mercurio defluens Luna feratur ad Martem in nocturna genitura, aut milites <facit aut> custodes armorum aut athletas aut quibusdam certaminibus p228destinabit, efficaces terribiles famosos et quorum officium ad omnium crebrorum notitia movere perveniat. 12 Quodsi in horoscopo vel in quinto ab horoscopo loco Marte vel Luna constituta fuerit ista coniunctio, facit eos violento quodam genere mortis extingui. In ceteris enim geniturae locis vitia valitudines pericula et laboriosos actus et adsiduas vigilias aut violenta quaedam negotia decernit. Sed haec omnia, sicut frequenter diximus, ex signorum diversitate variantur. 13 In signis enim <erraticis> vel in tropicis constituto Marte si a Sole vel a Mercurio defluens Luna in malivolarum stellarum signis constituta feratur ad Martem per diametrum vel quadratum, aut si se illi vicina aut partili societate coniunxerit, faciet pellarios coriarios caligarios, coquos aerarios, ex igni vel ferro artes suas officiaque complentes. Si vero in Veneris fuerit signis ista coniunctio, faciet linteones tinctores plastas aut tabernarios. Si vero in Mercurii aut in Martis domo fuerit ista coniunctio, amatores armorum aut palaestrae facit et publicorum negotiorum officia tractantes. Si vero in domo Iovis fuerit ista coniunctio, tribunos duces ac magnarum legionum praepositos aut civitatum vel provinciarum praesides facit. 14 Si vero in domo Saturni fuerit ista coniunctio, gravia misera et scelerata decernit officia; aut tortores enim aut carnifices aut delatores faciet aut bestiarum venatores et Marsos tales, qui aspides venari consueverunt, agrestium pecorum vel bestiarum magistros faciet, alios piscatores, p229alios aucupes, alios ex puteis altissimis adsiduo labore aquas levare compellit, alios agrestium locorum vel hortorum operarios faciet, alios naucleros nauticos vel gubernatores, alios structores, alios lapidarios, alios pollinctores facit aut per ipsos sepulturae semper officia tractantes. In Martis additi enim coniunctione multiplici genere decreta variantur.

15 A Mercurio Luna ad Solem. Si a Mercurio defluens Luna feratur ad Solem, aut mente captos aut lingua impeditos aut surdos efficit aut pauperes et misero egestatis squalore depressos, erraticos semperque peregrinos et qui nusquam sedem domiciliumque constituant; sed haec infortunia processu temporis temperantur et expleto tempore iuventutis parva illis ex variis actibus vitae praesidia quaeruntur.

16 A Mercurio Luna ad Venerem. Si a Mercurio de fluens Luna in nocturna genitura plena luminibus feratur ad Venerem, faciet eos publicis protegi ab aere; inveniunt omnibus actibus principatum; gloriae etiam et magnae felicitatis incrementa decernit. Alios oratores facit, sed affluentia sermonis . . . alios poetas facit et eos divinorum carminum auctoritate nobilitat aut in officiis deorum vel in officium is imperatorum adsidua honorum continuatione constituit aut ex personis et commendationibus mulierum aut ex muliebribus quibusdam actibus ad felicitatem p230et potentiam perducit cum gratia venustatis. 17 Si vero <a> Mercurio defluens Luna plena luminibus feratur ad Venerem, aut aromatum <aut> pigmentorum faciet aut colorum aut medicamentorum aut pretiosorum lapidum repertores aut pretiosas tunicas arte sua facientes aut organarios aut pantomimos aut qui ad omne genus saltationis adfectent aut qui alios dulci voce delectent, sed mediocres in qua et qui neque abundent in facultate nec necessariorum angustia deprimantur, sed his ipsis augmenta facultatum processu temporis conferuntur; in venerio coitu facit libidinosos et vitiis quibusdam semper inplicitos et qui adsiduis ob haec pulsantur infamiis. 18 Si vero minuta luminibus in nocturna genitura a Mercurio defluens Luna feratur ad Venerem, <facit> divites potentes imperiosos magnos et quibus regionum vel civitatum maximarum tuitio credatur, praesertim si liberata a Solis radiis Luna in horoscopi signo fuerit inventa, sed et si Venus simili modo Solis radiis liberata in his, in quibus diximus, locis cursum Lunae venientis exceperit. Si vero in ceteris geniturae locis fuerit ista coniunctio, honestos, multa negotia agentes faciet, et propriis viribus patrimonii sibi substantiam quaerunt. 19 Si vero per diem minuta lumine ad Venerem feratur et <in> MC. vel in decimo ab horoscopo loco fuerit ista coniunctio, sacri certaminis palmas coronasque largitur aut sacris certaminibus facit esse praepositos aut templorum fabricatores aut simulacrorum consecratores facit aut certe neocoros aut principes sacerdotum aut p231magna in templis officia tractantes. 20 Si vero in ceteris geniturae locis fuerit ista coniunctio, mediocres in facultatibus facit et qui artes metallicas exercere consueverint. Facit plerumque coriarios et qui aromata mercari consueverint, facit etiam eos politores pretiosarum gemmarum vel qui gemmis ex vario pigmentorum genere aliam speciem coloris adpingant, aut ornatores aut sculptores simulacrorum aut fabricatores efficiet aut in templis sacra carmina precantes aut tibicines templorum faciet et qui habeant rerum caelestium notionem vel qui sciant secreta caelestia vel qui res absconsas et abditas facili ratione perdiscunt, ut ex his occasionibus vitae illis subsidia quaerantur.

XV.

1 A Saturno defluens Luna. Si a Saturno defluens Luna [et] ad nullum feratur, sed per vacuum cursus suos dirigat et sit crescens vel plena luminibus, patrimonium misera laceratione dilapidat et facit a parentibus alienari aut interemptis parentibus in prima aetate reddit orbos; facit plerumque pigros aut in longinquis peregrinationibus detinet occupatos. 2 Si vero sit minuta luminibus, [et] faciet circa ventrem frigus adsiduum, quos Graeci psychrocoelios vocant, et infinitis flegmatum vitiis laborantes, macros splenicos dysentericos hydropicos pleumaticos vel dysuriacos et qui latentibus vitiorum doloribus torqueantur; sed haec pro signorum qualitate decernit.

p232 3 A Iove defluens Luna. SI a Iove defluens luna ad nullum feratur et per vacuum cursus suos dirigat, si sit plena luminibus, faciet adsidua profectione peregrinos, pauperes et qui processu temporis omnia felicitatis [tempora et] ornamenta deperdant; si vero sit minuta luminibus, expositos captivos et quorum vita servitutis onere deprimatur. Quidam erunt vitiis valitudinibus implicati, alios oligochronios facit.

4 A Marte defluens Luna. Si a Marte defluens Luna ad nullum feratur, sed per vacuum cursus suos dirigat et sit plena luminibus, patrimonium dissipat et parentes in primo aetatis gradu perimit aut vitium illis aliquod aut malae mortis discrimen inpingit, ipsos vero aut ex altis praecipitat locis aut a quadrupedibus pericula aut maxima illis vitia vel valitudines decernit, alios facit publica morte biothanatos. 5 Si vero minuta lumine a Marte defluens ad nullum feratur, aut a genere suo alienari et separari facit et patrimonia eorum variis lacerationibus dissipat aut dat laboriosas artes, ut circa ignem semper ferrumque versentur, aut miseros milites facit.

6 A sole defluens Luna. Si a Sole defluens Luna ad nullum feratur, sed per vacuum cursus suos dirigat, faciet pauperes [et] infelices peregrinos erraticos et qui servilibus semper actibus inmorentur, alios ad varios actus adfectantes, [in] quod adgressi fuerint, vario facit genere desperationis omittere; sed processu temporis huius infortunii discrimina mitigantur et praesentium calamitatum ex aliqua parte p233miserum mutatur exitium; deposito paupertatis onere parvum illis vitae subsidium comparatur et ad aliquos actus affectare compelluntur.

7 A Venere defluens Luna. Si a Venere defluens Luna crescens lumine ad nullum feratur, sed per vacuum cursus suos dirigat, faciet passivos in coitu et qui numquam in uxorum amoribus perseverent, et qui incestis delectentur amplexibus, sed hos eosdem facit nudos pauperes et qui humeros suos laboribus subicientes cotidianae quaerant vitae subsidia. Si vero sit minuta luminibus, vitiosos turpes pauperes et adsiduo facit miseriarum onere praegravatos aut artibus [et actibus] inhonestis applicat semper et miseris.

8 A Mercurio defluens Luna. Si a Mercurio defluens Luna ad nullum feratur, sed per vacuum cursus suos dirigat et sit plena luminibus, faciet grammaticos oratores medicos musicos et qui computationis sollertia caelestium sciant siderum cursus, aut fenoris et negotiationis officia tractantes, ex quibus occasionibus gloriam et substantiam, sed processu temporis consecuntur. 9 Si vero fuerit minuta luminibus, ab humoribus vitia decernit aut ex aquis grave periculorum discrimen indicit; aliorum mentibus nocet, aliorum obligat linguas, aliorum auribus nocet, sed hos omnes faciet alienos a litteris; faciet alios vaticinari, sed in templis, alios ad templorum custodias sempiternas addicit, alios ministros facit servosque templorum.

p234 XVI.

1 Nunc genera explicanda sunt omnia, quae veloci cursu suo perficit Luna, ut et partiliter et generaliter omnia explicasse videamur.

2 Si Saturno se applicaverit luna, miseros parentes facit; si vero se Marti coniunxerit, ambos parentes [faciet] humilitat, patri miserias indicit. Si a Marte ad Saturnum feratur, idest si utrumque latus eius Mars Saturnusque possederint, sacrae . . . Si vero a Saturno ad Martem feratur, mediocriter haec eadem facit; mulieribus vero tunc decernit vitia, cum eandem radiis suis inpugnaverit Saturnus. Lunaticos vero tunc facit, si figura Lunae vel scema vel similitudinem Saturni comparetur ac Martis, Iove ac Venere <in> alienis existentibus signis; <si> enim Iuppiter et Venus istas omnes coniunctiones vel defluctiones, per quas misera hominibus decernuntur exitia, bona radiatione respexerint, decretorum malorum <et> miserae calamitatis exitia mitigantur. 3 Felix erit nimiumque felix et cum omni felicitate etiam pudicitiae decernit ornatum, si in his in quibus gaudet locis sine inimica Martis aut Saturni radiatione Iovi se <et> Veneri radiatione coniunxerit aut uni de duobus. Tunc enim felicitates, tunc substantiam, tunc honores, tunc omnia vitae ornamenta decernit. Gaudet autem aut in horoscopo aut in quinto ab horoscopo loco aut in XI. ab horoscopo loco Iovis aut Veneris coniunctionibus p235adornata. Sed et in octavo loco in nocturna genitura et in his in quibus gaudet signis consecuta Iovis vel Veneris testimonium maximam decernit felicitatem. 4 Quemcumque itaque locum volueris in genitura tractare, aut naturae aut nutrimentorum aut generis aut parentum aut fratrum aut nuptiarum aut sobolis aut extremum diem vitae, diligenter inspice cursum coniunctiones defluctionesque Lunae, longitudines altitudines et qui coniunctiones eius excipiant. 5 Spectare itaque in omni genitura debemus, ne Sol coniunctionem Lunae ad se venientis excipiat; posteaquam enim de diametro Solis recedens luminis sui coeperit damna sentire ad synodum festinans, qualibet luminis sui figuratione pro mensura uniuscuiusque decernit exitium. Si enim fortis eius radiatio fuerit, fortia mala et magnorum infortuniorum [ei] decernit exitia; si media fuerit [vel fiat] radiatio, malorum temperatur exitium. 6 Si vero deficiens ad ipsos radios Solis accesserit et ipsi orbi eius quodammodo glutinata fuerit <et> ex aspectu hominum rapta non pareat, tunc potentiora mala, tunc omnium calamitatum decernit exitium secundum haec apotelesmata, quae in praecedenti huius libri parte signavimus. 7 Si vero a coniunctionibus Solis liberata per diem Saturno addenti ad crescentium suos numeros se Luna coniunxerit, magnorum bonorum <et magnae fluminis incrementa decernit. Sed et si Iovi se sim radiatione coniunxerit, p236ultra modum felicitas et ultra modum omnium bonorum> conferuntur insignia; erit enim felix nimiumque felix, in cuiuscumque genitura sic cum Iove Luna fuerit inventa. 8 Si vero visum Marte sic, sicut diximus, fuerit <inventa>, magnorum malorum decernit exitia; <erunt> enim aut . . . . . . . secundum signorum naturam biothanati; sed haec mala mediocriter mitigantur, si in feminino signo Mars fuerit inventus. Si vero cum Venere ista fuerit radiatione coniuncta in MC. vel IMC., bonas decernit nuptias, praesertim si aliena a Martis coniunctionibus fuerit. Si vero in aliis geniturae locis fuerit ista coniunctio, bonam quidem vitam decernunt, sed cum suis affinibus coeunt. 9 Si vero Mars istam coniunctionem viderit, illicitos coitus cum misera cupiditate decernit. Si vero cum Mercurio fuerit ista coniunctio, infinita vitia et inaudita mala adsidua radiatione decernit. Unde orare debemus et summis precibus postulare, ne quando Luna se Mercurio ista radiatione coniungat. 10 Si vero per noctem minuta luminibus Saturno retrogrado vel stationem facienti se Luna coniunxerit, magnarum infelicitatum decernit <incommoda>; quidam secundum naturam <signorum> vel secundum locorum potestatem biothanati pereunt; sed haec infortunia ex aliqua parte mitigantur, si in feminino signo Saturnus fuerit inventus. 11 Si vero Iovi se per noctem ista radiatione coniunxerit, omnibus bonis abundabit. Sed et si Marti sim fuerit radiatione coniuncta, magnae p237felicitatis decernit insignia; sed haec maiora efficiuntur, si Mars addat ad numerum. Si vero Veneri se ista radiatione coniungat aut in MC. aut in quinto aut in XI. ab horoscopo loco aut in ipso horoscopo, bonae erunt circa nuptias, si eas Saturnus nulla radiatione pulsaverit. Erit autem feliciores, si Venus retrograda a principalibus locis . . . . nocebit et facit plerumque pthisicos; sed bona tunc decernit fortiora, cum fuerit per noctem ista coniunctio; minuuntur autem bona et mala crescunt omnia, ab his scilicet stellis, in diurna genitura.

12 Explicato cursu Lunae et diligenti ratione monstrato ad promissi operis definitionem sermonis intentio transferatur, scilicet ad explicationem Fortunae; non enim omnem possumus fati explicare substantiam, nisi iste locus diligentissima fuerit ratione collectus. Sicut enim in horoscopo quaerimus, quis in eodem loco sit, quis occidat, quis in medio caelo sit, quis in imo, quis in ceteris locis, quatenus etiam dominus ipsius signi sit positus, in quo est horoscopus constitutus, ita ut locum Fortunae <debemus> simili ratione colligere. Quo autem in loco sit locus Fortunae, facili ratione monstrabo; quem cum inveneris, inspiciens stellarum omnium societates radiationesque omnem locum istum vero ac fideli poteris explicare iudicio.

XVII. De loco et de efficacia Fortunae.

1 In omni genitura nocturna computa a Luna Umbria Solem, in diurna genitura a Sole computa rursus p238ad Lunam et, quantuscumque signorum <fuerit> numerus, tanta ab horoscopo incipiens signa numera; et quodque signum habuerit novissimum numerum, ipsius signum locum Fortunae demonstrat. 2 Sed haec platica computatio est, quam ideo posuimus, ne quid a nobis praetermissum esse videatur; partiliter vero locus Fortuna e ista ratione colligitur, quam tu sequi in omni disputatione debebis. Tunc enim vera definitio [et] in apotelesmatibus proferetur, quotienscumque singula loca partili fuerint ratione collecta. Sic vitam, sic spem, sic fratres, sic parentes, sic filios, sic valitudines, sic coniugem, sic mortem, sic actus, sic amicos, sic inimicos, sic cetera omnia, quaeque in substantia humani generis requirentur, veris definitionibus explicabis. Quae omnia tunc explicabimus, cum ad interpretationem venerimus sfaerae barbaricae; haec enim omnia divinus ille Abram et prudentissimus Achilles verissimis conati sunt rationibus invenire. Sed locus Fortunae, de quo loqui coepimus, partiliter ista ratione colligitur. 3 Si diurnam genituram tractans locum Fortunae coeperis quaerere, hac eum investigato ratione: a parte Solis inchoans omnium signorum partes usque ad illud signum, in quo est Luna, cum ipsis Lunae partibus, [in] quantamcumque totae partes fecerint summam, additis horoscopi <partibus> inchoans computationem is collegeris, ab horoscopo incipiens in dextram partem ab horoscopo p239signis ceteris divide tricenas partes signis singulis reddens; et in quocumque signo totius numeri <ultima> pars ceciderit, ipse locus Fortunae tibi signum <ac> substantiam demonstrat. 4 In nocturna vero genitura a Lunae parte incipiens et per signa sequentia simili modo pergens usque ad partem Solis totas signorum colligis partes et additis horoscopi partibus unam numeri facis summam, quam a parte horoscopi incipiens per omnia, quae ab horoscopo sunt, signa dividis singulis signis tribuens XXX, sicut ante diximus, partes; et in quocumque signo totius numeri ultima pars ceciderit, ipsa pars locum tibi Fortunae monstrabit. 5 Ex hoc loco qualitatem vitae et patrimonii substantiam et felicitatis atque infelicitatis cursus ostendi datur. Amor etiam et adfectus virorum circa mulieres qualis sit, ex hoc loco discitur et nutrimentorum et desideriorum omnium effectus ex istius loci substantia quaeritur. Hic locus patriam [vel huius loci quadrata latera] facili ratione demonstrat. Appellatur autem, sicut Abraham designat, Lunae locus. 6 Vide ergo dominum totius signi, qui est, et dominum partis istius, idest in cuius stellae finibus ista pars sit et quo in loco sit uterque dominus signi pariter et partis, eius scilicet partis, in qua locus Fortunae fuerit inventus, et in quibus geniturae locis sint constituti, an in principalibus, idest in cardinibus aut in secundis locis, an <in> deiectis, an in altitudinibus suis an in domibus an in deiectionibus; et an dominus ipsius signi [et] ex eo p240loco, in quo est, signum ipsius, idest locum Fortunae oportunis radiationibus respicit; et si dominus partis ipsius, idest si dominus finium, in quibus locus Fortunae fuerit inventus, ipsam partem ex eo loco, in quo est, oportunis radiationibus respicit; et si sint ambo invicem sibi cardinaliter iuncti. 7 Et cum haec omnia diligenti ratione collegeris et sit nocturna genitura, rursus Lunae partes adtende, si diurna vero, Solis et vide, qui sit partium dominus, in diurna scilicet Solis, in nocturnaº vero Lunae [Solis vero dominus], et an etiam ipse locum Fortunae cardinali radiatione respicit. Si vero unus harum omnium partium dominus fuerit inventus et bene sit in genitura <positus> et in his, in quibus gaudet, signis vel <in> quibus exaltatur vel <in> quorum est dominus, felicem genituram decernit. Si vero hic est collocatus <cum> Sole <vel> Luna et locum Fortunae respexerit, maior felicitas multiplicata radiatione decernitur. Si vero his qui redditur Luna et locus Fortunae platice sit in cardinibus constitutus, etiam sic felicitas multiplicata radiatione decernitur. 8 Si vero non fuerit unus dominus signi ipsius, in quo est Fortunae locus, et partium, nec partium Solis nec Lunae, ille principatum optinet in decernendo, <qui> habebit maximam potestatem, et si sit benivolus et in benivolis signis fuerit inventus vel in altitudine sua vel in domo sua et in principalibus cardinibus geniturae collocatus locum Fortunae cardinaliter viderit, magnam et nobilem genituram decernit. 9 Sed haec tum facit, si partiliter in cardinibus fuerit constitutus. Si enim generaliter p241fuerit inventus in his, in quibus diximus, locis, mediam genituram decernit, ut nec ultra modum felix si nec egestatis angustiis deprimatur. Si vero ambo bene ceciderint, dominus ipsius signi, in quo est locus Fortunae, et dominus partis illius, in qua ultima pars fuerit inventa, et in bonis signis constituti, idest in quibus gaudent vel in quibus exaltantur, vel in domiciliis suis, et partiliter in cardinibus fuerint collocati, tantas decernit felicitates, ut is, qui sic natus fuerit, imperatoribus omni genere coniungantur. Sin vero in signis cardinum non partiliter, sed platice fuerint inventi, media felicitatis incrementa decernunt. 10 Si vero dominus ipsius signi, in quo est Fortunae locus inventus, sed et dominus partis ipsius, idest finium dominus, et dominus partium earum, in quibus <in> eadem genitura Luna fuerit inventa, bene fuerint collocati, vel in quibus exaltantur vel in domiciliis suis, et principalia geniturae possederint loca vel in his, in quibus gaudent, locis fuerint collocati, facient imperatores, sed quorum imperium per totius orbis spatia dirigatur et quorum tanta potestas sit, ut ad deorum numen accendat. 11 Si vero istarum stellarum, quarum fecimus mentionem, nulla bene ceciderit, is, qui sic natus fuerit, usque ad ultimum vitae diem infelicitatis onere deprimetur. Quod cum fuerit, inspice partiliter MC. et hoc signum, quod in anafora horoscopi sit; et si nulla ex illis stellis, quarum mentionem fecimus, bene fuerit collocata, vide an in MC. vel in anafora horoscopi benivola stella conditionis suae secuta potestatem inveniatur; nam si inventa fuerit, praecedentis mali processu temporis infortunium corrigetur. 12 Si vero illis tribus, quibus ante diximus, p242male positis MC. et anafora horoscopi omnium benivolarum stellarum praesidio relinquatur, infelix misera et omni malorum erit ista genitura continuatione pressa. Sed et Fortunae duodecatemorium diligenter inquire, ne te apotelesmatum fallat intentio.

XVIII. De loco daemonis.

1 Locum daemonis ista ratione colligimus; quam ideo huic libro indidimus, quia Solis eum locum esse Abraham simili ratione monstravit et inicum erit, ut a loco Lunae Solis separaretur locus. Qui locus hac ratione colligitur: [ut] in diurna genitura a parte Solis usque ad partem Lunae omnium signorum colligis partes et totam hanc summam ab horoscopo incipiens per sequentia signa distribuis, et in quocumque signo ultima pars ceciderit, ipsa tibi pars daemonem monstrat. In nocturna vero a Luna usque ad Solem omnium signorum colligis partes sunt omnem istam summam ab horoscopo incipiens simili ratione totis dividis signis, et in quocumque signo <pars ultima ceciderit, ipsa tibi> pars geniturae daemonem monstrat. 2 Haec locus vocatur et animae substantia; ex hoc loco actus omnisque augmenta substantiae quaerimus [invenimus], et ostendit, qualis circa virum mulieris sit adfectus. Sed et haec locus et quadrata latera ipsius loci patriam nobis manifesta ratione demonstrat. Vide ergo, locum hunc quae malivolae stellae, quae benivolae respiciant, et sic apotelesmata pro singularum stellarum testimoniis explica.

p243 XIX. De domino geniturae.

1 . . . . . . . . . . . <geniturae> dominum, quem Graeci oecodespotem vocant, qua debeas ratione colligere; ipse enim totius geniturae possidet summam et ab ipso stellae singulae decreti licentiam sortiuntur; qui si bene fuerit collocatus in huius, in quibus gaudet signis vel in quibus exaltatur, vel in domiciliis suis, et conditionis suae genitura fuerit nec malivolarum nociva radiatione pulsatus fuerit nec benivolarum stellarum praesidio destitutus, omnia bona pro naturae suae qualitate decernit et integrum annorum numerum. Si vero impeditus a malivolis vel a benivolis desertus fuerit, omnis eius efficacia debilitata languescit. 2 Quatenus invenias, explicabo omnibus veterum sententiis intimatis. Quidam hac voluerunt geniturae dominum ratione colligere dicentes esse geniturae dominum, qui in principalibus geniturae locis positus in signis suis aut in finibus suis fuisset inventus. Alii vero a Sole et Luna geniturae dominum requiebant eum dicentes esse geniturae dominum, in cuius stellae finibus Sol et Luna fuissent inventi, idest Sol in diurna, Luna in nocturna genitura, et habet rationem. Alii eum dixerunt esse dominum, qui altitudinis Lunae dominus fuisset inventus. Alii vero hunc esse dixerunt dominum, cuiuscumque signum post natum hominem Luna relicto eo signo, in quo est, secundo loco fuerit ingressa. 3 Sed et nos hanc rationem sequimur; haec enim est verissima et ab omnibus comprobata. Sed et tu haec omnia, quae diximus, diligenti ratione discute: invenies, quod dominus geniturae p244sic positus et inveniri; quia itaque hanc rationem sequitur intentio tua, etiam exemplo debemus instruere. 4 Si quis prima natalis hora Lunam in Ariete habuerit, quia post Arietem [habuerit qui] ad Taurum secundo loco Luna transitum facit, Venus geniturae dominum possidebit, quia Taurus signum est Veneris; et sic in ceteris signis. Illud tamen scire debemus, quod neque Sol neque Luna in aliqua genitura domini efficiantur; totius enim domini dedignantur dominia sortiri. Si itaque Luna in Geminis fuerit inventa ea die, qua nascitur homo, neque in Cancro id est in domo sua neque in <Leone idest in> domo Solis dominum geniturae demonstrat. Sed cum haec signa transierit, idest Cancrum et Leonem, et ad <Virginis> signum venerit, tunc ostendit geniturae dominum; quia itaque Virgo domus Mercurii est, iste geniturae dominus efficitur. Habebunt communionem in dominatione Sol et Luna, <si> in diurna genitura fines tenuerit <Sol> et in nocturna similiter Luna.]

5 Saturnus. Si Saturnus dominus geniturae fuerit effectus et sit oportune in genitura positus et ei dominium crescens Luna decreverit, faciet homines inflatos, spiritum sublevatos, honoratos bonos graves, boni consilii et quorum fides recto semper iudicio comprobetur et qui negotia omnia recti iudicii rationibus compleant, sed circa uxores et filios erunt alieno p245semper affectu; erunt sane semoti et sibi vacantes, modicum sumentes cibum et multa potatione gaudentes. Corpore erunt modici pallidi languidi, frigido ventri et qui adsidue reiectare consueverint et quos semper malignus humor impugnet et quos intrinsecus collectus dolor adsidua radiatione discruciet. Vita vero eorum erit malitiosa laboriosa sollicita et adsiduis doloribus animi implicata, circa aquam vel in aquoso loco habentes vitae subsidium. 6 Quodsi ipse geniturae dominus effectus aut in domo sua sit aut in finibus suis aut in domo Iovis vel in finibus suis aut in domo Solis et sit diurna genitura [locum], faciet in vita claros et nobiles et omnem felicitatem pro locorum potestate decernit. Si vero in Martis finibus fuerit vel in domo Martis vel in domo Lunae fuerit inventus, faciet tristes laboriosos sordidos humiles ingloriosos et qui adsiduis lugubris tristitiae . . . . . sordidentur. 7 Sed haec fortiora erunt mala, si fuerit nocturna genitura et si Luna minuta luminibus dominium ei decreverit; tunc enim caput capillorum raritate denudat aut facit turpiter capillis defluentibus calvos et quorum lumina repentinis solent caecitatibus impediri vel quorum lumina aciem suam ex adsidua suffusione deperdant. Facit etiam pleumonicos hydropicos podagricos caducos spasticos, praesertim si dominus effectus geniturae et in ista signorum vel partium deiectione positus deficientis Lunae radios exceperit. 8 Quodsi eum benivolae stellae habentem dominium sic, sicut diximus, positum bona radiatione p246conveniant, istas valitudines vel praesidium dei alicuius vel sollers medicina curabit. Si vero sic, sicut diximus, Saturnum positum malignum sidus armaverit, haec, quae diximus, mala cum maximo incremento calamitatis augentur. Faciet autem mortes ex longa et gravi valitudine, quae aegritudo vitiosa humorum inundatione perficitur; moriuntur autem in locis aut in humidis aut in aquosis aut absconsis et incognitis. Si <in> Mercurii domo vel partibus fuerit, facit maleficos venenarios malos periuros, inimicos fratrum pariter ac parentum.

9 Iuppiter. Si Iuppiter dominus geniturae fuerit, faciet homines magni animi magna appetentes et quibus fides semper habeatur et qui ad magnos actus semper inflentur et qui plus sibi dent, quam patrimonii vel potentiae facultas exposcat, imperiosos et in omnibus actibus suis nobiles gloriosos honestos, amatores munditiarum, laetos et qui omni rationes delectari desiderent, plurimum capientes cibum, amantes amicos et efficaces communes simplices et qui bene semper facere consueverint. 10 Corpus vero eorum media moderatione componitur et erit ipsa corporis forma munda formosa candida; erunt sane pulchris oculis et capite, spissis capillorum crinibus adornantur, fix gradu vestigia ponentes; vita vero eorum erit gloriosa notabilis, plena fide felicitatis, omnia sane quaecumque cupierint consecuntur. Sed et bonis semper conversationibus adornantur et [eos] magnorum virorum testimonio proteguntur, uxores et filios p247tenero diligunt semper <adfectu> et quorum filii dignitatis maxima consequantur augmenta, ut et ad ipsos ex filiorum hominibus magnum meritum dignitatis accedat valitudinem cardiacorum faciet ex vino vel ex crudelitate, mors vero ab hilaritate et deiectione ani erit [et animi] et venerio coitu. 11 Sed Iovem, cum dominus geniturae fuerit, isdem debes, quibus Saturnum, rationibus intueri, sed et ceteras stellas; quod enim de uno dictum fuerit exemplum, hoc te etiam in reliquis debebit instruere. Nam si Iuppiter dominus geniturae fuerit effectus et primos geniturae tenuerit cardines in domo sua aut in altitudine sua vel in finibus suis vel in domo Solis vel in altitudine Solis et sit diurna genitura et benivolarum stellarum fuerit testimoniis adornatus, et Luna ad eum feratur plena luminibus nec Mars alium geniturae possidens cardinem aut ipsi resistat aut Lunae crescentis lumen inpugnet, integra felicitatis ornamenta decernit. 12 Quodsi in his, in quibus humilitatur, signis vel in finibus aliis fuerit vel in deiectis et pigris geniturae locis et ipse et Luna a malivolis malitiosa fuerint radiatione [pulsatione] pulsati, deficiens viribus et omni privatus licentia potestatis nihil magnum in genitura decernit nec integrum annorum numerum; nam si eum de quadrato vel de diametro malivolae stellae radiaverint, pro viribus suis a decreto tempore annorum subtrahunt numerum.

13 Mars. Si Mars geniturae dominus erit effectus, p248faciet asperos invictos et qui nullis rationibus subiugentur, mobiles contentiosos audaces periculosos, violentos, qui adsiduis soleant rationibus decipi, edaces, <qui> multum cibum facillimis rationibus digerant, fortes aequales ignitos, rubeis capillis, oculis sanguinolentis, imperiosos et principalia semper sibi vindicantes potestatis insignia, artes ex igni semper agentes et ferro ignito, sed mentis calore praeposteros neque circa uxorem neque circa filios neque circa amicos bonos habere affectus, audaces et qui res alienas invida cupiditate desiderent. Vitia vero ex igni faciet et ferro, idest praecisiones aut combustiones, et ex altissimis locis frequenti ratione praecipitat aut extremas partes corporis frangit, mortem vero faciet aut repentinam aut violentam. 14 Si Lunam exceperit plenam, aut a latronibus occupatos occidit aut accusatos publicos potestatibus tradit et delationibus oppressos publicis facit animadversionibus percuti. Sed et si malitia eius radiis Solis fuerit accensa, incendia et publicae exustionis decernit exitia. Sed haec fortius decernit, si in diurna genitura dominus effectus principales possederit cardines vel si in MC. vel in occasu fuerit inventus et Luna in alio cardine constituta plena se radiis Martis inpegerit et si plena dominium decreverit Marti. 15 Quodsi fuerit nocturna genitura et ipse in <domo> Saturni vel in domo Iovis fuerit inventus vel in finibus eorum vel in domo sua p249vel in finibus suis et in quinto in XI. ab horoscopo loco constitutus vel in MC. vel in horoscopo et deficientem respexerit Lunam vel deficiens Luna dominium Marti decreverit et Iovis <stella> se cardinibus trigonica radiatione coniungat, faciet duces tribunos terribiles ac potentes et qui regiones maximas et multas civitates optineant [qui] et quibus orbis totius iudicia credantur. 16 Si vero in occasu, idest in VII. ab horoscopo loco, fuerit positus cum ista commixtione, quam diximus, post haec omnia facit biothanatos interire. Semper enim <in> occasu Mars positus violentae mortis discrimen indicit, sed ipsa mors, sicut frequenter diximus, pro signorum qualitate perficitur, quae omnia genera in tertio libro speciali significatione monstravimus; semper autem <in> Iovis finibus positus si Iovis vel Veneris fuerit testimoniis mitigatus, malitiae suae ponit ardorem.

17 Venus. Si Venus domina geniturae fuerit effecta, facit homines delectabiles laetos vocabiles, adsiduo lusu vacantes, amabiles gratos venustos amatores libidinosos pios iustos et apud quos integra et incorrupta amicitiae necessitudo permaneat. Corpus vero eorum erit longum candidum; habebunt oculos grato venustatis splendore fulgentes, spissis capillis aut molliter flexis aut grata pulchritudinis venustate compositis aut crispis crinium facit bostrychis comatos, aequales, multo potu gaudentes, modicum sumentes cibum et qui [dentes modum] venerios coitus crebro cupiditatis ardore desiderent et qui omnes cibos facillime p250digerant; <erunt> sane in omni vita nobiles mundi, et quorum vita animus et institutum musicis semper delectationibus inhaerescat. 18 Sed haec pro signorum ac locorum qualitate cuncta decernit. Facit enim in deiectis locis posita et geniturae dominium sortita organarios pictores sed qui integras corporum similitudines pingant. In principalibus autem geniturae locis posita faciet claros et diadematibus aut aureis coronarum infulis coronatos, sacrarum disciplinarum repertores, et viros mulierum et mulieres virorum bonis affectibus obligabit. 19 Sed vespertina mulieribus opitulatur, matutina vero viris; hac ex causa biforme numen Veneris esse dixerunt. Faciet enim fecundos et multa subole gaudentes et quibus a filiabus maxima laetitia conferatur, sed vitia facit circa naturalia et necessaria, mortes vero notas gloriosasque decernit. Sed et huius sideris mixturas, cum habuerit dominium, sicut ceterarum stellarum diligenti debemus inquisitione colligere, conditionis etiam potestatem. 20 Nam si in nocturna genitura in quinto ab horoscopo loco vel in undecimo vel in horoscopo vel in MC. fuerit inventa vel in domo sua aut in altitudine sua vel in finibus suis et a deficiente Luna dominium acceperit et eam Iuppiter bene positus trigonica radiatione respiciat vel si Luna ad eam sine testimonio Saturni feratur minuta luminibus, aureas praetextas sunt consularium fascium decernit insignia. 21 Si vero istam coniunctionem Mars trigonica radiatione respexerit, cum istis honoribus etiam insignem potestatis licentiam et proconsulare largitur imperium, praesertim si Mars in domo sua vel in domo Iovis fuerit inventus vel in finibus suis p251vel in finibus Iovis vel in altitudine sua et si Venus a Solis radiis fuerit liberata. 22 Quodsi sic Venere collocata Mercurius aut in domo sua aut in finibus suis aut in altitudine sua aut in domo Veneris aut in finibus Veneris fuerit inventus et sit in oportunis geniturae locis positus, faciet poetas, sed quorum carmina fulgido gratiae splendore nobilitantur; si vero fuerit diurna genitura, decernit dim nihilo minus paria, sed haec omnia quantulacumque radiatione debilitat. Si vero fuerit nocturna genitura et Saturnus in cardinibus geniturae positus vel oportunis locis istam commixtionem maligna radiatione pulsaverit deficientisque Lunae radios aspexerit, totum, quicquid ante promisimus, impeditur. 23 Si vero Venus dominium nacta in deiectis vel in pigris locis fuerit inventa, in Saturni loco vel domo vel in finibus etiam Saturni, <et Luna> in cardinibus geniturae posita per noctem ad Saturnum minuta, per diem vero ad Martem feratur plena luminibus, faciet inpuros impudicos libidinosos et qui adsiduis calamitatum casibus implicantur et qui ex istis amorum cupiditatibus publica pulsentur infamia vel qui propter inlicitas cupiditates <vel> adulterii crimen publici discriminis periculis implicentur et fiant propter hoc famosa morte biothanati, praesertim si sic his positis Mars in occasu geniturae positus Venerem minaci radiatione respiciat.

24 Mercurius. Si Mercurius geniturae dominus fuerit, faciet cordatos ingeniosos, cuncta discentes, modestos, omnium artium discere secreta cupientes; et si in domo quidem sua fuerit inventus, cum geniturae p252fuerit dominia sortitus, vel in finibus suis vel in altitudine sua vel in domo Veneris et se sub trigona radiatione formaverit, faciet poetas oratores, affluentia grati sermonis ornatos. 25 In Lunae vero do si fuerit inventus, faciet facundos, sed quorum sermo sine gratia proferatur. Si vero in Saturni domo vel in finibus eius fuerit inventus et Iuppiter eum et Venus bona radiatione respiciant et aut ipse sit in geniturae cardinibus aut Iuppiter aliquem geniturae possederit cardinem vel in tertio ab horoscopo loco fuerit, faciet quibusdam religionibus deditos et secretarum ac magicarum artium scientes, mathematicos astrologos haruspices et [qui] omnium religionum et caeli ipsius secreta quaerentes et quibus legationum credantur officia, amantes fratres et qui cupiant adfines suos fido necessitudinis auxilio protegere et qui iura amicitiae artissimis vinculis astringant, iustos religiosos et ab omni profusionis labe sepositos et qui firmi consilii ratione cuncta perficiant. 26 Si vero Mars se ei qualibet applicaverit ratione vel si eum de quadrato respexerit et sit Mercurius in tertio geniturae loco in humanis vel vocalibus signis Iovis testimoniis adornatus Iove in horoscopo vel in MC. partiliter constituto, faciet advocatos oratores, quorum ingenium invicta fulgeat licentia potestatis, et omnia eum facit propriis viribus optinere. 27 Si vero Saturnus istam commixtionem in oportunis geniturae locis positus in nocturna genitura respexerit, faciet insidias pericula accusationes discrimina et popularis invidiae crimen adnectit. Quodsi sic Saturno respiciente Mars in occasu fuerit p253inventus et plenum crescentis Lunae lumen exceperit, ob maleficia vel ob inlicita sacra vel ob adulteratas pecunias publice accusatos faciet gladio Roma. 28 Corpus vero faciet Mercurius, cum dominus geniturae fuerit, medium semper et gracile et quorum faciem tenuis pallor lividet, oculos vero ornat pulchritudinis honestate. Erunt sane modicum cibum potumque sumentes et quibus omnibus substantia litterarum merito conferatur et qui propter litteras vel propter docti sermonis ornatum adsiduis soleant legationibus fungi et quos secretarum ac religiosarum litterarum arcana delectent. 29 Faciet etiam magistros aut grammaticae artis aut oratoriae aut philosophiarum litterarum interpretes ac magistros et qui omnia negotiationis officia facili ratione pertractent, accipientes pariter ac [dantes] exhibentes fidele commercium. Erunt sane in omni negotiatione solliciti, utiles et qui substantiae facultates suis viribus colligant, patres familiae ab omni luxuriarum sepositi voluptate, iusti, sibi vacantes et a conversationis publicae strepitu separati et qui omnes religiones ac deos cum quadam trepidatione suspiciant. 30 Si vero vitiorum ac valitudinis possederit locum et malivolarum stellarum fuerit minaci radiatione constrictus, <ab> humoribus vitia decernit; et si Luna male fuerit collocata, aut spasticos aut lunaticos aut caducos facit et mors illis aut ex aquis aut ex humoribus semper infertur.

31 Scire itaque nos oportet, sicut superius comprehendimus, quia Sol et Luna numquam accipiunt geniturae dominatum. Sed cum dominis geniturae p254[domini finibus] constituti [vel positi] vel oportuna dum ipsis radiatione coniuncti vel in geniturae domini finibus constituti vel in domibus eorum collocati et locum ipsius prosperis radiationibus intuentes, plurimum ex natura sua communicatum decernunt et, licet sit alius geniturae dominus, plurimum illi a Sole et Luna ex oportuna societatis radiatione confertur. Quid itaque Sol cum geniturae domino aequata societatis potestate decernant, breviter explicabo; nam quantum decernant singuli temporum spatium, in libro institutionis specialiter diximus.

32 Sol cum domino geniturae. Si Sol cum domino geniturae hac, qua diximus, fuerit radiatione coniunctus, cum ceteris, quae dominus geniturae dederit, haec etiam a Sole pro naturae suae potestatibus conferuntur. Facit itaque homines plenos fidei, sed inflato superbiae spiritu sublevatos, sapientes et omnia spiritu aequitatis moderatione compositos, humanos, religiosos et qui patres suos integro semper <amore colant>. Facit etiam corpore longos decoros, sed quorum caput flavo capillorum crine lucescat; facit etiam agrorum cultores patrimonia propria virtute quaerentes, efficaces cordatos et qui semper aquosa regionum delectatione laetentur. 33 Facit etiam tales, qui omnes actus cum maxima honestate perficiant; sed hi ab uxoris et a filiorum erunt affectibus separati. Vitia vero et valitudines circa oculos <decernit> et p255partes corporis, frequenter faciet igni comburi. Mortis vero exitus in peregrinis locis violentos publicosque decernit. Auget Sol tempus vitae, si bene collocatus domini geniturae fines teneat, et si eum malivolarum stellarum non impediverit radius.

14 Luna cum domino geniturae. Si Luna cum domino geniturae hac, qua diximus, radiatione fuerit coniuncta, cum ceteris, quae dominus geniturae dederit, haec etiam a Luna pro naturae suae potestatibus conferuntur. Facit itaque homines stabiles honoratos ordinatos honestos, magnos corpore, sed corpus pro signi qualitate decernit, corporatos, sed quos honesta corporis pulchritudo condecoret, multum sumentes cibum, parvo potu gaudentes; sed et vita eorum inaequali semper ratione mutatur, ut patrimonium eorum et augeatur adsidue et adsidua rursus iactura minuatur. Facit etiam eos in aquosis locis adsidue commorari. 35 Sed circa uxores et filios et matres pronos eorum facit semper affectus et a paternis adfectibus faciet separari. Quodsi Lunam malivola stella radiaverit, vitia circa oculos semper efficiet; aut enim oculos vulnere dedecorat aut aciem luminum obscura nube suffusionis inpugnat. Corpus vero eorum candidarum facit macularum varietate signatum, aut leprae maligna vulnera semper infligit aut corpus adsidua contractione deformat aut hos eosdem tremuli corporis inbecillitate debilitat <aut> ex malignis humoribus concreta peste malum exitum mortis indicit. Sed haec benivolarum stellarum testimonium mitigat.

p256 36 Cum ergo ex Luna cursu dominus geniturae fuerit inventus, non debemus ipsum solum singulari ratione respicere, sed ex omnibus stellarum illum temperationibus figurare. Cum enim alter cum altero fuerit vel cum testimonium suum praebuerit, pro natura sua cuncta aut auget aut minuit; et geniturae dominus alienis instructus radiationibus et ex singulis stellis, quaecumque illi testimonium perhibuerint, et ex loci ac signi potestate decreti licentiam mutuatus efficaciam suam ex alienas radiatione componit. 37 Si ergo malignus fuerit, benivolarum stellarum prosperis radiationibus mitigatur et tota malitiae mutatur inprobitas et, licet sit ad nocendum paratus, ex bonarum stellarum testimonio gratia quodammodo inficitur, praesertim si omnium benivolarum stellarum radiatione conventus <sit>; sed et signo et loco malivola mitigatur stella. 38 Si ergo plures fuerint, in quibus est salutare praesidium, imaginem etiam salutaris accipit voluntatis et melius decernendi votum sumit, si bonarum stellarum societate nocendi mutaverit voluntatem. Tunc infortunia et graves casus prosperis rursus actibus corriguntur, tunc accusati et in gravibus discriminibus constituti aut sententiis iudicium aut indulgentiis principalibus liberantur; tunc aegritudines deus sanat et omnia mala in ipsis infortuniorum conatibus comprimuntur. 39 Si vero malivola stella dominandi licentiam sola perceperit, contra hominem acerba continuatione grassatur et licentiae suae vires cum magnae necessitatis exercet imperio. Sic benivolae rursus stellae, si non fuerint malivolarum p257stellarum minacibus radiis impeditae, omnia felicitatis et omnium dignitatum ornamenta decernunt; si vero malivolarum stellarum inimicus inpugnaverit radius, nihil possunt ex promissa felicitate decernere. 40 Sic semper commixtiones et radiationes omnes diligenter debemus inspicere; aliter enim non poterit totius fati explicari substantia, nisi haec omnia fuerint diligenti inquisitione collecta. Illud etiam diligenti debemus ratione colligere, et cum <benivola et cum> malivola dominium fuerit geniturae consecuta, an in oportunis geniturae locis <sit> posita an vero in pigris atque deiectis, et an in domo sua aut in altitudinibus suis sit constituta; ex his etiam omnibus, cum fuerint omnia diligenti comparatione composita, <et> cum <ex> natura stellarum signorumque, et cum ex locorum vel cardinum potestatibus cuncta collegeris, ex conditionum etiam licentia diurnarum <et nocturnarum>, omnem hunc locum verissimis ac certissimis poteris explicare sententiis; qui locus totam geniturae continet summam, vitae finem [vitae] et omnem decreti substantiam monstrans.

XX. <De annis climactericis.>

1 Cum ergo genituram tractare coeperis et totum stellarum cursum diligenti ratione perspexeris <et> locorum et cardinum videris potestatem et omnia partili ratione collegeris, in ipsis principiis apotelesmatum positus nihil aliud principe in loco nisi tempus p258vitae debes diligenti ratione colligere et geniturae domini potestatem. Frequenter enim cum bene ordinatis quibusdam stellis geniturae dominus angusta vivendi spatia decernit, ex parte totum, quicquid bene positae stellae decreverant, inmaturo mortis mutatur adventu. 2 Tempus ergo vitae a Sole et Luna et ab horoscopi parte et, quod est potissimum, et a domino geniturae debes diligenti ratione discutere; quae omnia, licet in hoc opere sparsim dicta sint, specialiter tamen in singulari libro, quem de domino geniturae et chronocratore ad Murinum nostrum scripsimus, et comprehensa sunt et explicata. Laborandum itaque est et omni sollicitudinis intentione quaerendus geniturae dominus, ut per hoc invento vitae spatio et a chronocratore singulis stellis diviso omnia possimus, quae decreta fuerint, explicare. 3 Sane extra ceteros climacteras etiam septimi anni et noni per omne vitae tempus multiplicata ratione currentes naturali quadam et latenti ratione variis hominem periculorum discriminibus semper afficiunt, unde LXIII. annus, quia utriusque numeri summam pariter excipit, androclas appellatus est; novies enim septeni anni LXIII efficiuntur et [qui] rursus septies noveni simili modo LXIII anni efficiuntur. Quia itaque utriusque grandis semper periculi discrimen inponit. Si enim septeni et noveni anni, qui ebdomadici a Graecis et p259enneadici appellantur, gravia pericula hominibus semper indicunt, qui faciet LXIII annus, qui utriusque numeri multiplicatam et invicem sibi obligatam perficit summam? Hac ex causa ab Aegyptiis androclas dictus est, quod omnem viri substantiam frangat ac debilitet. 4 Inter cetera ergo pericula, quae a malivolis stellis pro signorum anaforis et pro minacibus radiationibus decernuntur, haec etiam pericula diligenti debemus ratione colligere; et in illis itaque periculis et in his, quae ex septena vel novena annorum ratione colligimus, inspicere debemus, ipso tempore, quo periculi discrimen inmineat, et Lunam et temporum et geniturae dominum benivolae stellae qua radiatione respiciant. 5 Si enim in oportunis geniturae locis Iuppiter et Venus fuerint inventi in horoscopo ac Lunam partili radiatione respexerint, temporum etiam et dominum geniturae viderint, minaces periculorum impetus salutari benivolarum stellarum praesidio sublevantur et homines ex inminentibus periculis liberantur. 6 Periculorum autem non una substantia est; aut enim ex accusationibus aut ex delationibus aut ex insidiis aut ex navigationibus aut ex itineribus aut ex damnis et amissione patrimonii aut <ex> aegritudinibus aut ex veneriis cupiditatibus aut <ex> debilitate corporis aut ex bestiis aut ex ruinis aut ex luto et praecipitiis omne periculorum discrimen adfertur. 7 Cum itaque videris, quale sit discrimen in loco, respice, sicut ante diximus, qualiter horam vel Lunam vel ex quo loco benivolae stellae respiciant et p260quatenus geniturae dominum et temporum dominum, ut, cum securus fueris de vitae substantia, tunc videas, quibus rationibus inminentis <mortis> vel instantis periculi possint vitari discrimina. 8 Intueri etiam debes illam stellam, quae periculum concitavit, idest [in] quae est temporum domina, et videre, quo loco et quo signo et in quibus partibus sit constituta geniturae tunc, cum periculum decernit, et quatenus eam benivolae stellae respiciant. Si enim, quae periculum facit stella, in bonis locis fuerit inventa vel in his, <in> quibus gaudet signis et finibus, et a benivolis respiciatur et in genitura bene sit collocata, discrimen inminentis periculi mitigatur. Si vero aliter fuerit et nocendi licentiam permissa sibi potestate perceperat, facit hominem inexplicabilium miseriarum laqueis implicari, ut mors imminens vel periculum nulla possit ratione vitari.

XXI. De actibus.

1 Nunc scire debemus, quis in singulis hominibus vel quos decernat actus; et tunc debemus diligenti ratione colligere, [et] quo loco sit positus. Sunt autem, qui actus decernunt hominibus, Mars Venus et Mercurius. Ille itaque decernit actus ex his tribus, qui aut <in> MC. fuerit aut in dextro MC. trigono fuerit aut qui in sinistro aut qui in aliis cardinibus fuerit inventus.

2 <Mars.> Si ergo Mars actus decreverit et bene fuerit collocatus et benivolis stellis oportuna fuerit radiatione coniunctus et sit nocturna genitura, dat p261arma ducatus ac gloriam, licentiam gladii et maximarum potestatum decernit insignia, prout se decreti totius potestas extulerit, aut certe claras artes et nobiles ex igni et ex ferro facit et quae ad omnium scientiam famoso nobilitati indicio perferantur. In pigris autem et deiectis locis constitutus et in his signis, in quibus non gaudet, honestas quasdam artes, sed cum ignobilitate decernit. 3 Quodsi sic Mars posito radios suos benivolae commodaverint stellae, ex actu vel ex opere, quodcumque fuerit decretum, et gloriam quandam consequetur et substantiae facultates. Si vero desertus Mars a benivolis fuerit habens ipse decernendi actus potestatem et eum malivolae stellae respexerint, faciet subiectos laboriosos et qui plus inpendant quam illis ex suis artibus conferatur.

4 Venus. Si vero Venus actus decreverit et sit [diurna genitura] vel in domo sua vel in finibus suis et sit in horoscopo partiliter constituta aut in MC. aut in XI. ab horoscopo loco aut in 0avit — et in huius enim constituta locis ipsa decernit — et si sit nocturna genitura, dabit magnos actus et magnae gloriae decernit insignia, praesertim si eam sic positam Iuppiter trigonica radiatione respexerit aut si Luna ad eam feratur minuta luminibus; in tanta enim constituit licentia potestatis, ut iste, qui sic habuerit Venerem, regibus vel imperatoribus conferatur. 5 Tunc coronas aureas, tunc praetextas decernit aureasque palmatas <et> consularium vel proconsularium fascium nobilitat potestate; faciet pro climate et mensura p262geniturae gymnasiarchas Asiarchas, provinciarum sacerdotes, claros semper et nobiles et quorum honoris insignia per totius orbis spatia praeferantur, gratos amabiles venustos iustos et quibus cupiant omnes quacumque ratione prodesse; sed iis a feminis vel ab uxoribus tota felicitatis insignia conferuntur. 6 Si vero non fuerit in his locis nec in his [locis] signis nec in his finibus et in alienis signis vel in alienis finibus fuerit inventa, dabit artes honestas semper et mundas; facit enim aurifices inauratores bratiarios, argentarios musicos organarios pictores. si vero in deiectis locis et in pigris fuerit inventa, faciet hospites popinarios tabernarios myropolas et qui coronas ex florum varietate compositas festis ac sacris diebus distrahere consuerint et quaecumque ad laetitiam vel ad delectationem sunt necessaria. 7 Sed generaliter si cum eo, qui actus decernit, benivola fuerit stella vel eum trigonica radiatione respexerit, ipsi actui gloriam famam nobilitatemque decernit et maxima facultatum incrementa largitur; et quanto plures benivolae stellae radios suos decernenti actum societatesque contulerint, in tantum inmensa felicitatis conferuntur augmenta et ex ipso actu magnae gloriae nomen accipit, praesertim si recto cursu pergentes benivolae stellae, quae testimonium perhibent, in matutino ortu fuerint inventae. 8 Quodsi testimonio benivolarum stellarum p263eum, qui actum decernit, malivolae stellae solae respexerint, vitae humilitatem et subiectos actus et laboriosos decernunt et reddunt tales, qui in ipsis actibus adsiduis pulsentur infamiis. Quodsi malivolae et benivolae stellae decernenti actum aequabili ratione consentiant, omnes omnia pro sua faciunt natura decernendi; fortiores vero erunt, qui se maiori radiatione coniunxerint.

9 Mercurius. Si Mercurius actum decreverit et fuerit in principalibus locis constitutus, sicut de Venere et de Marte ante diximus, et sit in sua altitudine vel in finibus suis aut in domo sua, <omnia pro sua> natura decernit; facit enim aut reges aut iudicibus praepositos aut eis rationes regias credi aut magistros imperatorum, aut his similes actus omni ratione decernit secundum signorum naturam et eorum potestatem, qui ei testimonium commodarint. Facit etiam oratores archiatros mathematicos astrologos haruspices; sed haec pro signorum potestate decernit. 10 In solidis enim constitutus iudicia maxima decernit rationesque. Si vero in tropicis signis fuerit inventus, ex mutationibus aut ex interpretationibus decernit officia. In aequinoctialibus signis positus ponderibus publicis praeponit. In duplicibus vero signis inventus cordatos ingeniosos inventores astrologos et omnia, quaecumque huius artibus ac disciplinis similia videntur, ac ratione decernit. 11 Generaliter itaque illud scire debemus, quod, quotienscumque Mercurius actum decreverit, si benivolarum stellarum fuerit testimoniis adornatus, gloriam honorumque processus et maximae auctoritatis decernit insignia; contra vero malivolae p264stellae deiectionem humilitates miserias infamiasque decernunt; sed in ipsis decretis ex natura stellarum non modica differentia est. 12 Mars enim testimonium perhibens faciet ductores audaces periculosos cito mobiles et qui omni ratione fallantur et qui numquam alicuius potestatis subiugentur licentia. Saturnus vero mansuetos altos tacitos inflatosque perficiet et qui omnia cum dissimulatione . . . . . . . Hoc et in ceteris duabus stellis intueri debebis; quae omnia cum a te <diligenti> fuerint ratione collecta, verissime decreti totam poteris explicare substantiam et sic a te mores hominum figurantur, <ut in> modum picturae omnia ex responsis tuis corporum liniamenta cernantur et latens morum inveniatur effectus.

XXII. De vacantibus locis et plenis.

1 Explicaturo mihi nunc doctrinae istius veneranda secreta, quae divini veteres cum maxima trepidatione dixerunt et quae involuta obscuritatis ambagibus reliquerunt ob hoc, ne publicata divina scientia ad profanorum hominum notitiam perveniret, intento . . . animo et quieto nec aliis rationibus occupato, ut, quicquid dixerim in hoc tractatu, facillimis rationibus intimetur. 2 Singula signa in libro institutionis ternos habere decanos diximus; sunt autem decani ipsi magni numinis ac potestatis et per ipsos omnia prospera et omnia infortunia decernuntur. Sic et p265Nechepso, iustissimus Aegypti imperator et astrologus valde bonus, [et] per ipsos decanos omnia vitia valitudinesque collegit ostendens, quam valitudinem qui decanus efficeret, et quia natura alia natura vincitur et quia deum frequenter alius deus vincit, ex contrariis potestatibus omnium aegritudinum medelas divinae rationis magisteriis invenit. 2 XXXVI itaque decani omnem zodiacum possident circulum et per XII signorum numerum iste deorum numerus idest decanorum dividitur. Sed cum sint in singulis signis terni decani, non in omnibus XXX partibus potestatis eorum numen extenditur, sed per singula signa terni decani quasdam partes possident, quasdam relinquunt. Plenae sunt itaque partes, in quibus decani fuerint inventi, vacuae vero, ad quas partes numquam decanorum numen accedat. 4 Quicumque itaque in genitura sua Solem et Lunam et quinque planetas in plenis habuerit partibus, erit deus maiestatis maximae praesidio sublevatus. Sed numquam poterit fieri in genitura hominis, <ut> hora Sol et Luna et quinque planetae in plenis constituantur partibus. Qui enim unam stellam <in plenis habuerint partibus, erunt mediocres, qui vero duas, ad> omnia genera felicitatis accedunt, qui tres, ultra modum felicitatis multiplicata ornamenta percipiunt, qui quattuor, ad potentiam regiae felicitatis accedunt. Ultra hunc numerum in nullis genituris plenas stellae possident partes. Nam qui nec horam nec aliquam stellam in plenis habuerint partes, erunt miseri p266destituti semper et pauperes, ad omne infelicitatis discrimen miseriarum continuationibus applicati. 5 Sane in omnibus locis et in omnibus stellis istam rationem debes diligenter inspicere; si enim horoscopus in plenis partibus fuerit, erunt <substantia> vitae, virtute animi, qualitate corporis et auctoritatis potestate praevalidi. Qui vero in vacuis partibus horoscopum habuerint, erunt minori corpore, deiecti animo, invalidis viribus, semper potentioribus servientes et in omnibus aequalibus subiacentes et qui in omnibus negotiis auctoritatem libertatis amittant. 6 Simili ratione etiam MC. pars, si in vacuis partibus fuerit inventa, vacuam decreti sui efficaciam praestat, si vero in plenis partibus, omnia integra et incorrupta praestat, quae locus ipse praestare consuevit; simili modo Fortunae locus, simili etiam geniturae dominus, simili modo etiam ille, quem actus praestare signavimus. Omnes enim hi, licet sint in oportunis locis positi, si non in plenis partibus fuerint, perdunt licentiae potestatem; si vero plenas possederint partes, omnia, quae eos decreturos esse promisimus, incorrupta potestate decernunt. 7 Explicabo itaque partes plenas ac vacuas, ut disciplinae istius secreta nullus invidiae livor inmaculet; decanorum etiam nomina proferam, ut totum tibi, quod promisimus, intimetur, in Ariete faciens exordium. Illae enim sunt partes plenae, <in> quibus decanorum nomina inveneris, vacuae vero, quas nudas decani reliquerunt.

p267 I locus partes III vacuus
II locus partes V Senator
III locus partes IX vacuus
IV locus partes IV Senacher
V locus partes V vacuus
VI locus partes IV Sentacher.

II. Tauri. In Tauri signo quae sint partes plenae, quae vacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem in Tauro plenae partes XX, vacuae partes X.

I locus partes III vacuus
II locus partes VII Suo
III locus partes II vacuus
IV locus partes VIII Aryo
V locus partes V vacuus
VI locus partes V Romanae.

III. Geminorum. In Geminorum signo quae sint partes plenae, quae vacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem in Geminis plenae partes XVIII, vacuae XII.

I locus partes VII Thesogar
II locus partes II vacuus
III locus partes V Ver
IV locus partes III vacuus
V locus partes VI Tepis
VI locus partes VI vacuus

p268 III. Cancri. In Cancri signo quae sint partes plenae, quae vacuae, hoc monstratur exemplo. Sunt autem plenae partes XIX, vacuae partes XI.

I locus partes VII vacuus
II locus partes VI Sothis
III locus partes II vacuus
IV locus partes IV Sith
V locus partes II vacuus
VI locus partes IX Thiumis
VII locus partesº I vacuus.

V. Leonis. In Leonis signo quae sint partes plenae, quae vacuae, demonstramus exemplo. Sunt autem plenae partes XXI, vacuae partes VIIII.

I locus partes VII Craumonis
II locus partes IV vacuus
III locus partes III Sic
IV locus partes VI vacuus
V locus partes X Futile.

VI. Virginis. In Virginis signo quae sint partes plenae, quae vacuae, hoc demonstramus exemplo. Sunt autem plenae partes XIV, vacuae partes XVI.

I locus partes V vacuus
II locus partes IV Thumis
III locus partes II vacuus
IV locus partes VI Tophicus
V locus partes VI vacuus
VI locus partes IV Afut
VII locus partes III vacuus.

VII. Librae. In Librae signo quae sint partes p269plenae, quae vacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem plenae partes XIX, vacuae partes XII.

I locus partes V Seuichut
II locus partes VI vacuus
III locus partes VIII Sepisent
IV locus partes III vacuus
V locus partes VI Senta
VI locus partes III vacuus

VIII. Scorpionis. In Scorpionis signo quae sint partes plenae, quae vacuae, hoc demonstramus exemplo. Sunt autem plenae partes <XVI>, vacuae partes XIV.

I locus partes III vacuus
II locus partes V Sentacer
III locus partes VI vacuus
IV locus partes VI Tepisen
V locus partes II vacuus
VI locus partes V Sentineu
VII locus partes III vacuus.

IX. Sagittarii. In Sagittarii signo quae sint partes plenae, quae vacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem plenae partes XXIII, vacuae partes VII.

I locus partes IX Eregbuo
II locus partes III vacuus
III locus partes VII Sagon
IV locus partes IV vacuus
V locus partes VII Chenene.

p270 X. Capricorni. In Capricorni signo quae sint partes plenae, quae vacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem plenae partes XIII, vacuae partes XVII.

I locus partes VII vacuus
II locus partes III Themeso
III locus partes V vacuus
IV locus partes IV Epiemu
V locus partes V vacuus
VI locus partes VI Omot.

XI. Aquarii. In Aquarii signo quae sint partes plenae, quae vacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem plenae partes XVIIII, vacuae partes XI.

I locus partes IV vacuus
II locus partes V Oro
III locus partes IV vacuus
IV locus partes VI Cratero
V locus partes III vacuus
VI locus partes VIII Tepis.

XII. Piscium. In Piscium signo quae sint partes plenae, quae vacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem plenae partes XIII, vacuae partes XVII.

I locus partes VI vacuus
II locus partes VI Acha
III locus partes III vacuus
IV locus partes V Tepibui
V locus partes VI vacuus
VI locus partes II Uiu
VI locus partes II vacuus

p271 20 Istam rationem veteres involutam variis obscuritatibus reliquerunt, <ne> ad omnium notitiam verissima haec et inmutabilis ratio perveniret. Sed et magnus ille Petosiris hanc partem leviter attingit, non quod eam nesciret (ad omnia enim secreta divinitatis accessit), sed cum docere nollet, ne inmortalem operis sui relinqueret disciplinam. Itaque cum stellarum omnium et horoscopi et locorum omnium <vim> diligenti ratione collegeris, novissimum respiciens partium numerum in singulis stellis et in singulis locis quaere, quae in singulis partibus in vacuis resideant. Tunc enim secundum haec, quae ante diximus, totius decreti poteris explicare substantiam.

XXIII.

1 Nunc masculinas et femininas proferam partes. Scire debemus quod in omnibus signis et masculini generis et feminini <et masculinae> et [quae] femininae sint partes. Ex huius enim partibus invenitur, cuius genitura sit, masculina an feminina. Sunt itaque masculinae partes CXCVII, femininae vero CLXIII; quae autem masculinae sint in singulis signis, quae p272vero femininae, specialiter explicabo. 2 Arietis a prima usque ad VII masculinae sunt partes, ab VIII usque ad XII femininae, rursus a XIII usque ad XVI masculina, a XVII usque ad XII femininae, a XIII usque ad XXX masculinae. 3 Tauri a prima usque ad VII masculina sunt partes, ab VIII usque ad XVII femininae, a XVIII usque ad XXX masculinae. 4 Geminorum a prima parte usque ad XVII masculinae, a XVIII usque ad XXIII femininae, a XXIV usque ad XXX masculinae. 5 Cancri a prima parte usque ad II masculinae sunt partes, a III usque ad VII femininae, ab VIII usque ad X masculinae, ab XI usque ad XII femininae, a XIII usque ad XVIII masculinae, a XIX usque ad XX femininae, a XXI usque ad XXVII masculinae, a XXVIII usque ad XXX femininae. 6 Leonis a prima parte usque ad V. masculinae sunt, a VI usque ad VII femininae, ab VIII usque ad XV masculinae, a XVI usque ad XXVI femininae, a XXVII usque ad XXX masculinae. 7 Virginis a prima usque ad VII femininae sunt partes, ab VIII usque ad XII masculinae . . . . . 8 Librae [partes] a prima usque ad V. masculinae sunt partes, a VI usque ad X femininae, ab XI usque ad XXI masculinae, a XXII usque ad XXVIII femininae, a XXIX usque ad XXX masculinae. 9 Scorpionis a prima usque ad IV masculinae sunt partes, a V. usque ad X femininae, ab XI rursus usque ad XVI masculinae, a XVII usque ad XIX femininae, a XX usque ad XXVII masculinae, a XXVIII usque ad XXX femininae. 10 Sagittarii a prima usque ad II masculinae sunt partes, p273III usque ad V. femininae, a VI usque ad XII masculinae, a XIII usque ad XXIV femininae, a XXV usque ad XXVII masculinae, a XXVIII usque ad XXX femininae. 11 Capricorni a prima parte usque ad VIII masculinae sunt partes, a IX usque ad XII femininae, a XIII usque ad XIX masculinae, a XX rursus usque ad XXX femininae. 12 Aquarii a prima usque ad IX masculinae sunt partes, a X rursus usque ad XII femininae, a XIII usque ad XIX masculinae, a XX rursus usque ad XXX femininae. 13 Piscium a prima parte usque ad X masculinae sunt partes, ab XI usque ad XX femininae, a XXI usque ad XXIII masculinae, a XXIV usque ad XXX femininae. 14 Explicatis his omnibus et diligenti ratione monstratis ad terminum istius libri properat oratio; sed quia in principio huius libri multa de Lunae cursibus diximus, etiam posteriores partes eius simili fine claudantur, ut libro huic numen potentissimum Lunae et initium dedisse videatur et finem. Quid itaque in cardinibus cum ceteris stellis Luna constituta decernat, generaliter verissimis ac manifestissimis explicabo sententiis, ut in quinto libro cetera sine invidia matheseos secreta pandamus.

XXIV. Luna cum ceteris in cardinibus collocata.

1 Luna cum Sole si partiliter in horoscopo fuerit, in his, in quibus gaudet vel in quibus exaltatur signis p274vel in domicilio suo, Solis iam radiis liberata, parentes <facit> claro splendore facultatis ornatos. Hoc idem in MC. parte cum Sole similiter posita significat. In occasu vero, idest in septimo ab horoscopo loco, et in IMC. si cum Sole fuerit partiliter collocata, aut servos aut miseros aut degeneres aut proscriptos aut mendicos parentes facit; sed haec pro signorum vel partium qualitate decernit. 2 Si vero Mars sic Lunam positam minaci radiatione respexerit et utrique, idest Soli et Lunae, partili radiatione fuerit contrarius, corpus gravi vitio debilitat et indicit frequenter oculis caecitates. Si vero in isdem partibus Sol et Luna pariter et Mars fuerint, et parentes et ipsos misera deiectionis humilitate prosternit et mortis violenta decernit exitia.

3 Si Luna cum Saturno in horoscopo fuerit partiliter inventa, faciet primos nasci aut primos nutriri, sed matribus miserum pondus viduitatis imponit aut facit eas in templorum conversationibus detineri et ex necessariis aut ex muliebribus locis grave valitudinis discrimen indicit. Hoc idem et in MC. decernit, si cum Saturno in hoc loco partiliter fuerit inventa. 4 In occasu vero, idest in septimo ab horoscopo loco, et in IMC. matrem facit squalore servitutis oppressam, ipsos vero, qui nati fuerint, aut captivos facit p275aut a parentibus separatos; sed haec pro signorum ac partium qualitate decernit.

5 Si Luna cum Iove fuerit partiliter in horoscopo constituta, matrem facit splendido genere nobilitati ornatam, ipsos vero religiosos et quolibet genere futurorum praescios; erunt sane clari nobiles et potentes. Haec idem et in MC. parte cum Iove constituta decernit. 6 In occasu vero, idest in septimo ab horoscopo loco, cum Iove partiliter constituta et in IMC. paternas dilapidabit facultates, sed postea aut amicorum praesidio aut ex adfinium hereditatibus maximas consequentur substantiae facultates. Sed in omnibus <genituris> partium ac locorum potestatem debes, sicut diximus frequenter, inspicere.

7 Si Luna cum Marte in horoscopo partiliter fuerit inventa, peregrinam matrem aut debilem monstrat, sed ipsorum aut oculi debilitantur aut stomachus. Si vero fuerit diurna genitura, toto corpore debilitabit [et debiles reddit] aut partem amputat corporis. Hoc idem et in MC. parte . . . . . In occasu vero, idest in VII. ab horoscopo loco, vel si in IMC. cum Marte fuerit inventa, relinquentes patriam in peregrinis regionibus commorantur. 8 Si vero Mercurius cum ipsis fuerit inventus, faciet latrones piratas homicidas, spoliatores templorum, sacrilegos et qui falsi crimen semper incurrant et qui propter haec omnia crimina publica animadversione plectantur; sed omnia, sicut frequens diximus, pro signorum qualitate decernuntur. 9 Sed et p276si Saturnus <eos> aliqua radiatione respexerit, publicis custodiis, publico carcere et publicis catenarum nexibus obligantur, ut deturpet eos intonsa crinium semper inluvies; et eos in tali necessitate constituit, ut ab inimicis alimenta deposcant; alii in custodia et in vinculis perseverantes vitae terminum complent. Si vero Iuppiter hos omnes ex aliqua parte respexerit, in templis eos facit servilibus officiis deputari.

10 Si Luna cum Venere in horoscopo vel in MC. partiliter fuerit inventa, faciet notos nobiles et quibus maxima potestatis conferantur insignia. In occasu vero, idest in VII. ab horoscopo loco, et in IMC. humile genus matris ostenditur, sed quibus numquam aliquid desit <ad> totum vitae subsidium; sed hi in prima aetate varia semper pulsantur infamia. In omnibus sane signis ac locis, si Luna cum Venere fuerit inventa, duarum sororum maritos facit aut duorum fratrum uxores aut adfines ad matrimonii vinculum sociat.

11 Si Luna cum Mercurio in horoscopo vel in MC. partiliter fuerit inventa, litterarum gratia claros faciet ac nobiles et aptos ad omne negotiationis officium. Si vero in occasu, idest in VII. ab horoscopo loco, vel in IMC. fuerit inventa, actus creditarum rerum, fenoris ac rationum officia decernit. Haec nos in ultimis libri partibus breviter dixisse sufficiat; hoc enim iste ultimus operatus est sermo, ut omnium praecedentium disputationum et omnium . . . . ad memoriam tuam revocaret effectum.

p277 XXV.

1 Nunc illud tibi intimare debemus, qua ratione partiliter defluat Luna, qua etiam ratione iungatur, quas Graeci synafas aporroicas vocant. in omnibus enim signis et a multis defluit et multis ea radiatione coniungitur. Nam in quocumque signo <in> cuiuscumque stellae finibus fuerit inventa, ab ea defluens ad illam fertur, cuiuscumque stellae in eodem signo fines secundo loco fuerit ingressa. 2 Respice itaque, quatenus eam finium dominus vel in quo loco constitutus aspiciat, et praecedentium apotelesmatum ratione concepta omne fatum hominis veris poteris explicare sententiis. Respice etiam, tertio ordine cuius stellae partes ingreditur — et ipsa enim decernendi accipit potestatem — et sic usque ad novissimas ipsius signi perge partes, ut omnia possis specialiter invenire, quae ad Lunae efficaciam pertinent. 3 Illud etiam sciendum est, quod in omnibus signis, quotiens Luna novissimas possederit partes, ad nullum feratur; occurrentis enim signi obstaculis impeditur. Sed et rursus in primis signi partibus posita a nullo defluit, sed tunc sola efficacia coniunctionis inquiritur. Omnis enim potestas praecedentium partium ex illo termino, qui inter utrumque signum est, praetermissa deseritur et aliam efficaciam ex prima signi parte sortitur. 4 Haec est partilis coniunctio defluctioque Lunae; nam platice integris faciemus signis. Sed nos in omni p278tractatu partili debemus omnia ratione tractare. Unde iterum te atque iterum isdem commonitionibus convenimus, ut, quotienscumque tractas genituram, totum pariter decreti corpus inspicias et omnia ex singularum stellarum radiatione componas, locorum etiam ac partium diligenter inspicias potestatem, sed et signorum naturam cum locorum qualitatibus compares, conditiones etiam inspicias stellarum, cursus etiam pariter ac formas et defluctiones coniunctionesque Lunae. Sic enim, quaecumque tractaveris, vel locum verissimis poteris explicare sententiis, si haec omnia sollertiae sagaci investigatione collegeris. 5 Nunc residuus tractatus ad 5i libri principia transferatur, ut explicatis omnibus atque monstratis ad partilia apotelesmata et ad sfaeram barbaricam omnis oratio transferatur.


Valid HTML 4.01.

Pagina recensita: III Id. Iun. 14