[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English
[Link to a Spanish translation]
Español

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad praecedentem partem]
Liber V
Haec pagina telaris liber est operis
Matheseos

Firmici Materni

a W. Kroll et F. Skutsch editi
in aedibus B. G. Teubneri
Stutgardiae, MDCCCXCVII

Hic textus in dominio publico est.

Prima versio textus est, multis certe cum erroribus:
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber VII

Vol. II
p67
Firmici Materni
Matheseos
Liber Sextus

I. 

Frequenter Mavorti decus nostrum de mixturis stellarum sermo noster admonuit, nihil tibi aliud in omnibus sententiis, nihil in decretorum substantia nisi efficaciam mixtae temperationis insinuans, praesertim cum in genituris hominum aliud primi aliud secundi cardines faciant. 2 Primi enim cardines horoscopum mediumque possident caelum, secundi cardines IMC. occasumque suscipiunt, et ex quattuor istorum cardinum varia semper et contraria potestate *** substantia, et omnes stellae pro naturae suae potestatibus aliud in primis constitutae decernunt cardinibus, aliud in secundis. 3 Sed et quintus et undecimus ab horoscopo locus, id est bonae fortunae <et boni daemonis>, [signa] a pigrorum locorum inerti humilitate dissentiunt, nec cum pigris ac deiectis locis aliqua ra<dia>tionis societate <iunguntur, sed horoscopo felici societate radiationis> adsociantur. Tertiam vero decernendi efficaciam nonus ac tertius locus ab horoscopo sortitur, qui<a> et haec loca horoscopo maximum consortium societatis adiungit. 4 Secundus vero et octavus ab horoscopo locus ab omni horoscopi vinculo dissoluto p68societatis consortio separantur. [Aoh. IX. BC MCII sive IMC. V., Aut XI. II. VIII. II. XII.] *** sextum et duodecimum ab horoscopo locum omnis ratio societatis excludit, et caduca humilitate deiectionis inpugnat. 5 Ex ista locorum varietate aut erigitur stellarum potestas aut decidit, sicuti praecedenti explicatione monstravimus; in tertio enim libro specialiter conprehendimus quid in quo loco singulae stellae constitutae decernant. 6 Sed tu quibuscunque precibus inplora, ne quando sextum aut duodecimum ab horoscopo locum, secundum etiam aut octavum in decretis hominum aut benivolarum aut malivolarum stellarum cursus obtineat. Haec enim loca ab omnibus stellis inimicis semper radiationibus occupantur. 7 Nam haec loca quodcunque stellarum sidus insederit, aut bonitatis suae perdit salutare praesidium, aut si malignum fuerit, fortius ad nocendum exasperata malitiae potestate firmatur. In his locis malivolae stellae cum Luna positae omnia generaliter sine aliquo remedio infortuniorum exitia decernunt, benivolae vero in absconsis locorum quodammodo humilitatibus clausae, potestatis suae perdunt salutare praesidium. 8 Sed et aliud in diurnis, aliud in nocturnis <genituris> operatur diversa stellarum mutabilisque condicio, et varias habent decernendi potestates, cum fuerint trigonica vel quadrata vel diametra sibi singulae stellae radiatione p69coniunctae. 9 Hinc enim omnis mixturarum societas temperatur, hinc tota decretorum potestas inspicitur. In vicem sibi enim stellae pro natura sua vel pro condicione semper oppositae, fata hominum aequabili varietatis moderatione conponunt. 10 Hanc tibi nunc Mavorti decus nostrum mixturarum explicabo substantiam, ut plenam tibi insinuem huius divinae prudentiae disciplinam. Sed antequam ad explicationem mixturarum sermo noster accedat, pauca tibi de splendidarum stellarum dicam regiis potestatibus, ut huius libri principia augustarum stellarum explicationibus adornentur.

II.

1 [De claris signorum stellis.] Claras stellas et augusta maiestatis radiatione fulgentes in signis omnibus invenimus, sed regales in quattuor, in Leone scilicet in Scorpione in Aquario et in Tauro. Sed in quibus partibus istarum augustum lumen invenias, brevi oratione monstrabo. 2 Quinta pars Leonis habet stellam lucido splendore fulgentem. In hac stella si crescens lumine Luna fuerit inventa, horoscopi aut MC. partiliter possidens cardinem, regna et maxima potestatis decernit imperia. 3 Sed et Aquarii XX. pars simili maiestatis splendore decoratur. Nam et in hac stella id est in Aquarii parte XX. si fuerit Luna orta plena luminibus, possideatque primos geniturae cardines, simili modo regalis potentiae et imperatoriae p70dignitatis decernit insignia. Sed et XV. Tauri pars et XXVII. et XXX. Geminorum lumine pariter et maiestatis ornantur. In XV. enim parte Tauri Luna si fuerit inventa, potentissimarum *** sunt affluentis substantiae decernit augmenta, si primos geniturae possederit cardines. 4 In vigesima vero et septima parte Tauri Luna si fuerit inventa, magnae dignitatis decernit insignia, at facit tales homines qui maximorum populorum vitam sua potestate sustentent, donantes populo quicquid populari fuerit studio postulatum, magnifica et praeclara templis donaria consecrantes, ut ex istis perpetuis gloriae splendoribus honorentur. 5 Trigesima etiam pars sicut diximus Tauri divino maiestatis micat lumine; et in hac enim parte si Luna fuerit inventa, magnae potestatis insignia licentiamque decernit. Si vero in ista parte constituta in primis cardinibus fuerit inventa, ducatus imperia regnumque decernit, praesertim si eam lumine crescenti prospera Iuppiter radiatione respexerit. 6 Tunc enim potestatis suae licentia sublevati, et maris et terrae dominia possidentes, et per mare et terras exercitum feliciter ducunt. Haec eadem etiam VII. <pars> in Scorpione perficiet. Ipsam enim partem similis splendor maiestatis exornat. 7 Sed in ista parte Luna in primis cardinibus constituta cum praecedentibus dignitatis insignibus dirae crudelitatis et inmodici terroris decernit horrorem. Qui sic enim habuerint p71Lunam, in maxima potestatis licentia constituti, contra omnes homines effrenatae cupiditatis <ardore> grassantur.

8 Haec tibi interim ex libris Myriogeneseos parva collegimus, sed hoc explicato opere etiam illa promissa reddemus. Nunc mixturas stellarum omnes sicut promisimus intimamus, ut omni mixturarum temperatione conposita totum quicquid promisimus explicemus. De claris enim stellis omnium signorum in postremo libro id est in octavo et de decretis earum omnia tibi specialiter dicam.

III.

1 [Saturnus et Iuppiter trigoni.] Omnes stellae si se trigonica radiatione respexerint, sive benivolae sive malivolae stellae, prosperis mixturarum temperationibus conparantur, et malivolarum quidem ex ista radiatione mitigatur inprobitas, benivolarum vero salutaria beneficia convalescunt. 2 Si itaque Saturnus Iovi fuerit trigonica radiatione coniunctus, et pigra et deiecta loca vitaverit ista coniunctio, sint et ambo in his in quibus gaudent signis, vel unus eorum in domo sua constitutus alium trigonica radiatione respiciat, p72sintque horoscopo partili radiatione sociati, infinitas copias cum magna felicitate decernunt, praesertim si unus de duobus id est aut Saturnus aut Iuppiter lumine Lunae crescentis exceperit. 3 Tunc enim Saturnus infinitarum <divitiarum> ac magnarum possessionum dominia largitur, tunc sementes agros tunc pascua *** silvestresque decernit. Sacrarum etiam quarundam aedium publicos fabricatores efficiet, [et] ut ex ista fabricatione maximum meritum dignitatis accedat. Fiscalium etiam praestationum exactores aut sacrae faciet praepositos annonae, et in istis actibus maximam confert potentia dignitatem. 4 <In> infinitum etiam superiores paterna dignitate perficiet, sed pro mensura substantiaque geniturae aliis procurationum officia, aliis ex maximis hereditatibus commoda, aliis confert lucra ex alieno labore quaesita. Omnes hos tamen apud potentes et maximos viros incorrupta fidei insinuatione conmendat. 5 Si vero Saturno ac Iovi trigonica sicut diximus radiatione coniunctis aequabili Mercurius [ex ista] radiatione sociatur, sacrarum et inaccessarum religionum secreta conmittit, [it] aut magnarum civitatum vel regum facit officia tractare, et tales eos viros p73efficit, ut illis reges omnia actus sui officia committant; frequenter etiam munus praeclarae legationis inponunt. 6 Sed hi nimiis infortuniis ex filiorum casibus fatigantur, et amittentes filios aut alienam sobolem nutrire coguntur, aut certe filios suos [si] post multum temporis spatium recipiunt ab aliis educatos. Sed haec tunc efficiuntur si sine testimonio Martis fuerit diurna genitura. 7 Si enim aut Mars istam mixtionem minaci radiatione pulsaverit, aut sit nocturna genitura, haec quae diximus minuuntur omnia. occidit am5 et reprehensionem invidiae et contrarietates ***, et malae insinuationis latenti pulsat invidia, aut totum quicquid boni decretum fuerit, inimicum testimonium Martis inpugnat.

8 [Saturnus et Mars trigoni.] Si Saturnus Marti fuerit trigonica radiatione coniunctus, et in oportunis geniturae locis <sit> ista sociatio, sintque ambo in his in quibus gaudent signis, vel in quibus gaudent partibus, vel in quibus exaltantur, nec illis Iovis aut Mercurii testimonium desit, facient lucra maxima et cottidiani quaestus incrementa decernunt. 9 Facient etiam tales homines quos in omnibus actibus prospere sequatur eventus, et qui <in> omni actu eriguntur licentia p74potestatis, propriis laboribus maxima sibi conparantes dignitatis insignia, notos nobiles imperiosa et maximarum civitatum officia gubernatores. Sed isti maiorum fratrum mortes assidua ra[dia]tione [consequantur] conspiciunt.

10 [Saturnus et Sol trigoni.] Si Saturnus Soli fuerit trigonica radiatione coniunctus, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus humilitatibus separati, sit etiam diurna genitura, vitae insignia assiduis promotionibus dignitatis cumulant, et maximae decernunt gloriae potestatem, et notitiam nobilitatemque conferunt, parentes etiam ipsorum simili facient incremento dignitatis ornari, praesertim si in masculinis signis constituti ista fuerit radiatione sociati. Si vero fuerit nocturna genitura, paternis facultatibus dissipatis patrimonium illis propria facient virtute conferri.

11 [Saturnus et Venus trigoni.] Si Saturnus fuerit Veneri trigonica radiatione coniunctus, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, facient vitam hominum mansueta moderatione perspicuam, et mores eorum ornamento pudicae bonaeque conversationis exornant, p75et faciunt eos ab omni inpudicitiae inpuritate <sepositos, sed et gratos pudicitia et puritate> perspicuos, ut ex ista perspicuitate invidia illis a satis ab inferioribus concitetur. Sed hos eosdem tarde faciunt nuptialibus affectibus copulari.

12 [Saturnus et Mercurius trigoni.] Si Saturnus cum Mercurio fuerit trigonica radiatione coniunctus, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, facient cordatos ingeniosos et ad omnia disciplinarum officia semper applicatos, sed mores eorum mature facient pondere gravitatis ornari, et tales reddunt quorum consilia vivacibus semper rationibus convalescant, sed actus aut ex rationibus dabunt, aut certe publicis conputationibus fiscalibusque praeponunt, aut regios scribas efficient, ut ex istis actibus magna illis conferantur subsidia facultatis. Sed illud meminisse nos convenit, quod sola Mercurii solet in XII. ab horoscopo loco gaudet constituta.

13 [Saturnus et Luna trigoni.] Si Saturnus Lunae fuerit trigonica radiatione coniunctus, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, et <sit> Luna plena luminibus, eos qui sic habuerint, regibus aut imperatoribus p76aut potentibus viris prospera aut felici commendatione semper insinuant, et maxima ex ista coniunctione gloriae decernuntur insignia. Si vero fuerit Luna minuta luminibus, praedicta felicitatis incrementa minuuntur. 14 Sed et in Luna hoc meminisse debemus, quod sola in VIII. ab horoscopo loco in nocturna genitura feliciter invenitur, praesertim si in hoc loco in quibus gaudet signis vel finibus fuerit plena luminibus. Tunc enim felicitatis tunc dignitatis insignia, tunc maxima subsidia facultatum, tunc dignitates, tunc principatum ex ista loci potestate decernit. Sed per diem in hoc loco constituta similiter haec eadem decernit, si Iuppiter in XI. ab horoscopo loco fuerit inventus.

IV.

1 [Iuppiter et Mars trigoni.] Si Iuppiter cum Marte fuerit trigonica radiatione coniunctus, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, maxima dignitatis imperia, et magnam decernunt licentiae potestatem, et reddunt tales qui omnes actus felicissimis rationibus conpleant, et maximae etiam administrationis officia decernunt, et tales eos efficiunt ut illis crebri honores regiis iudiciis conferantur.

2 [Iuppiter et Sol trigoni.] Si Iuppiter cum Sole fuerit trigonica radiatione coniunctus, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum p77humilitatibus separati, maxima decernunt nobilitati augmenta, et affluentium divitiarum copiosa praesidia, magnae etiam gloriae largiuntur insignia, et facient maxima ex filiorum felicitatibus gaudia, et vitam claro semper <splendore> dignitatis exornant.

3 [Iuppiter et Venus trigoni.] Si Iuppiter et Venus fuerint trigonica radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, maximam decernunt gratiam venustatis, et omnibus bonis amabili illos conversatione semper adsociant, et fidum amorem circa illos uxorum semper indicunt. Sed augmenta patrimonii et dignitatis insignia aut amicorum illis aut uxorum praesidio conferuntur.

4 [Iuppiter et Mercurius trigoni.] Si Iuppiter et Mercurius fuerint trigonica radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, facient ingeniosos cordatos acerrima ingenii potestate firmatos, et qui omnia negotia prosperis semper actibus exequantur. 5 Facient etiam omnibus hominibus praeponi magnificae ac potentissimae merito dignitatis, et tales eos perficiunt ut in omnibus actibus et laudentur semper p78et placeant. Facient etiam scribas publicis rationibus fiscalibusque praepositos, et publica officia sine aliqua reprehensione tractantes, necessitates regi as suis dispositionibus ordinantes. Alios faciunt caelestium siderum secreta cognoscere.

6 [Iuppiter et Luna trigoni.] Si Iuppiter et Luna trigonica fuerint radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, facient homines claros notitia nobilitati ornatos, et bonae famae testimonium perhibent, sed pro cetera geniturae substantia. 7 Aliis potentissimarum administrationum licentiam tribuunt, alios exercitui praeponunt, aliis maximarum provinciarum iudicia committunt. sed hos eosdem ex integra et incorrupta iudicatione nobilitant, ut fides eorum ornetur semper incorrupta licentia potestatis.

V.

1 [Mars et Sol trigoni.] Si Mars et Sol fuerint trigonica radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, maximae potestatis et maximae decernunt dignitatis insignia, praesertim si in nocturna genitura in dextro Martis Sol [a] latere fuerit constitutus. p79Tunc enim gloriosae licentiae potestates, tunc honorum decernuntur imperia. 2 Si vero his sic constitutis ex alio trigoni latere hos eosdem Iuppiter prospera radiatione are9, in primis geniturae cardinibus constitutus, et ex bono loco his omnibus Lunae radius accesserit, tunc maximas administrationes exercitusque committunt, et infinita dignitatis insignia cum maximae licentiae potestate decernunt. Sed haec erunt fortiora, si Mars et Sol et Iuppiter in masculinis signis fuerint constituti.

[Mars et Venus trigoni.] Si Mars et Venus fuerint trigonica radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, quottidiana lucra ex assidua quaestuum continuatione decernunt, et prosperi matrimonii nuptias ex ista coniunctionis societate perficiunt, et erunt tales qui se semper grata honestate conponant, superbo potentiae spiritu sublevati, et plurima matrimonia sectantes haec eadem facillimis rationibus consequantur.

[Mars et Mercurius trigoni.] Si Mars et Mercurius trigonica fuerint radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, faciunt sapientes et ab omnibus actibus prosperis consiliorum rationibus <se> explicantes, et quos in omni negotiorum p80conversatione prospere semper sequatur eventus, et qui omnium necessitatum angustias consiliorum suorum possint auctoritatibus mitigare, acutos efficaces rationum conputationumque aut litterarum officia tractantes.

[Mars et Luna trigoni.] Si Mars et Luna fuerint trigonica radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, et sit Luna minuta luminibus, sit etiam nocturna genitura, omnia felicitatis ornamenta decernunt, et in omnibus actibus prosperos exitus assiduis felicitatibus larkk. Faciunt etiam ut omnia quae desiderent facillimis rationibus consequantur. 6 Quodsi hanc Martis Lunaeque mixturam testimonii sui Iuppiter radiatione respexerit, maximos honores et maximae decernunt dignitatis imperia, gloriam quoque <et> magnae largiuntur licentiam potestatis. Si vero fuerit Luna plena luminibus, corpus assidua aegritudinum continuatione debilitant.

VI.

1 [Sol et Luna trigoni.] Si Sol et Luna trigonica fuerint radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus p81separati, et coniuncta contingat eos sic prospera radiatione coniunctos esse, sed felicitatis per hos decernuntur insignia, si aliorum oportuno fuerint testimonio societatis ornati, aut deficientis Lunae lumen *** crescentis excipiat.

VII.

1 [Luna et Venus trigoni.] Si Mars et Venus trigonica fuerint radiatione coniunctae, et sint ambae in oportunis geniturae locis positae, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separatae, et sit Luna minuta luminibus, sit etiam nocturna genitura, altissimae per ipsas felicitatis decernuntur insignia. 2 Tunc actus, tunc gloria ex ista coniunctionis societate decernuntur, tunc circa filios maternus crescit affectus, tunc matrimonia incorrupta pudicitiae fides servat, tunc *** filiorum caritati amabili gratia semper insinuant, tunc fratres diliguntur fido affectu, tunc gratiae venustatis, tunc laetitiae felicitatis, tunc gloriosa traditur potentiae disciplina.

VIII.

1 [Luna et Mercurius trigoni.] Si Mars Mercurio trigonica fuerit radiatione coniuncta, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum p82humilitatibus separati, omnia pro signorum varietate decernunt. Aliis etiam facundae orationis adsignat ornatum, aliis ex ista <coniunctione> praeclararum artium decernuntur insignia, aliis dulcem musicae sonum tradunt, alios pictores efficiunt, sed talia quorum artes praeclara nobilitas semper insinuet. 2 Aliis decernunt armorum potestates, aliis tradunt athletica disciplinam, alios dulci modulatione cantantes popularibus deputant voluptatibus. Sed hos omnes populorum iudicio fideli conmendatione semper insinuant. Alios faciunt negotiationum officium saepe tractantes. Sed haec omnia pro ceterarum stellarum testimoniis et pro locorum ac signorum explicant viribus.

3 Quae sint autem dextra trigona quadrata in secundo libro manifeste explicatum est.

IX.

1 Nunc tibi quadratae radiationis explicabo decreta, quae societas forti ac minaci semper radiatione conponitur. Ex ista enim coniunctione malivolarum stellarum virtus augetur, et benivolarum praesidia interdum victa *** minax radiatio, quae cum diametra radiatione in malis perpetrandis [ac] pari semper potestate grassatur.

2 [Saturnus et Iuppiter quadrati.] Si Iuppiter et Saturnus quadrata fuerint radiatione coniuncti, et sit superior Saturnus, dextri quadrati superiorem possidens p83partem, Iuppiter vero in sinistro quadrato factus videatur inferior, et vitae discrimina decernunt, et patrimonii substantiam minuunt, et omnia eorum consilia in pravum vertunt, actus inpediunt, et mentes eorum variis animi dissensionibus conturbant, et patres vario genere calamitatis inpugnant, paternam enim substantiam variis lacerationibus dissipant. 3 Si vero Iuppiter superior effectus et dextrum possidens latus Saturnum in sinistro quadrato positum respexerit, praecedentium calamitatum infortunia mitigantur, et parentes aliquo gloriae et laudis splendore nobilitantur, et pro mensura geniturae cottidiana lucrorum illis [in]commoda conferuntur.

4 [Saturnus et Mars quadrati.] Si Saturnus et Mars quadrata fuerint radiatione coniuncti, et sit Saturnus superior effectus, ac depositum quadratum possidens [locum] in sinistro quadrato Martem positum minaci radiatione respexerit, omnes actus ex ista coniunctione inefficaci studio semper inpediunt, et faciunt ab omni negotiorum officium semper frigido torpore mentis alienos. 5 Aegritudines etiam diverso genere p84semper indicunt, ut mixtum caloribus frigus corpus eorum horrida continuatione concutiat. Sed et paternae substantiae facultates dilapidat ista coniunctio, <et> fratrum mortes gravi infortuniorum casu semper ostendunt. 6 Si vero Mars superior effectus et dextrum possidens latus Saturnum in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, matri ex ista coniunctione citum mortis praeparatur exitium. Sed istos ad omnes actus prosperi conatus efficax studium semper adducit, omni labe prioris malitiae sopita. 7 Sed nihilo minus paterna substantia etiam ex ista coniunctione dispergitur. Sed et ipsi assidua damnorum continuatione quatiuntur, et semper illis domesticorum hominum inprobitas malignum infamiae vulnus infligit.

8 [Saturnus et Sol quadrati.] Si Saturnus et Sol quadrata fuerint radiatione coniuncti, et Saturnum dextri quadrati superiorem possidens partem in sinistro quadrato Solem positum minaci radiatione respexerit, praecedentis honoris insignia debilitat cum acerbo detrimento honoris indicit, et corpus eorum assidua nervorum contractione deformat. 9 Sed et parentes eorum hac eadem infortuniorum p85labe constringit, facit etiam hos eosdem patres ante perire quam matres. Sed et ipsos facit vario peccatorum genere semper errare, et nocivola conversationis decernit exitia, et graves aegritudines ex acerbo humorum frigore semper indicit, patrimonium etiam et omnes actus et excidit pariter et frangit. 10 Si vero Sol superior effectus et dextrum possidens latus Saturnum in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, paternam substantiam dispergit ista coniunctio, et graves domesticorum hominum inimicitias semper indicit, et omnem impetum mentis, sed et omnes actus vario indigens genere --semper inpugnat, et omnes actus — obscura cogitatione semper inpugnat. Sed et consilia numquam prosperos habere patitur effectus, et in prima aetate acerba et crebra aegritudinum indicit incommoda, et corpus fatigatum multiplici aegritudinum continuatione debilitat.

11 — Saturnus et Venus quadrati.— Si Saturnus et Venus quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Saturnus superiorem possidens partem in sinistro quadrato Venerem positam minaci radiatione respexerit, ista coniunctio dilapidato patrimonio grave onus mendicitatis indicit, et a feminis acerbarum calamitatum p86indicit semper exitia, nec aliquam largitur gratiam venustatis, et numquam cupiditates eorum prosperos habere patietur effectus. 12 Si vero Venus superior effecta et dextrum possidens latus Saturnum in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, ista coniunctio honestis ac pudicis moribus largitur uxores, sed quae sibi in domo omnem dominandi vendicent potestatem, maritos fido et incorrupto diligentes affectu, ut invicem sibi amborum gratia coniugalis adsociet, sed qui amorem suum ambo cum quadam conentur dissimulatione celare.

13 [Saturnus et Mercurius quadrati.] Si Saturnus et Mercurius quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Saturnus superiorem possidens partem in sinistro quadrato Mercurium positum minaci radiatione respexerit, a primo natalis die exilia decernit ista coniunctio, et omnes animi cogitationes et omnes consiliorum ordines et indicit pariter et inpugnat, et omnes actus frigido torpore semper insequitur. Facit etiam alienis semper potestatibus subiacere, in actibus omnibus secunda negotiorum ministeria tractantes, sed ipsis maximas invidiae tempestates indicit. 14 Aliorum p87obligata lingua balbum sonum vocis efficiet, alios obtusis auribus efficit surdos, et perseverant haec vitia, nisi praecedens malum testimonio Martis fuerit mitigatum. Si vero Mercurius superior effectus et dextrum possidens latus Saturni in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, nihil quidem boni nec ex ista coniunctionis societate decernitur, sed quantulumcunque praecedentium infortuniorum mitigatur inprobitas.

15 [Saturnus et Luna quadrati.] Si Saturnus et Luna quadrata fuerint radiatione coniuncti, et <dextri> quadrati Saturnus superiorem possidens partem in sinistro quadrato Lunam positam minaci radiatione respexerit, malitiosis humoribus fatigari corpus faciet ista coniunctio, et <ab> omnibus actibus pigris animi faciet torporibus separatos, et tales redit qui ad nullos actus aliquando audere possint. Sed et maternam substantiam ista coniunctio miseris semper lacerationibus dissipat, aut contra matres filios facit paricidalia inimicitiarum suscipere certamina. 16 Si vero Luna superior effecta et dextrum possidens latus Saturnum in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, matrem ista coniunctio misera morte p88prosternit, et ipsum acerba periculorum continuatione circumvenit, et ex malignis humoribus gravia aegritudinis indicit exitia, et variis errorum efficiet infortuniis fatigari, et matrimonii et honoris damna et iacturam semper indicit. Sed et si[cut] aliarum stellarum praesidio nuptiae decretae fuerint, ista coniunctio uxoris animum acerba odiorum dissensione exasperat. Sed et omnibus amicorum et filiorum etiam facit praesidiis destitutos.

X.

[Iuppiter et Mars quadrati.] Si Iuppiter et Mars quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Iuppiter superiorem possidens partem in sinistro quadrato Martem constitutum maximae gloriae decernit insignia, et hose eosdem bona conmendatione semper insinuat, et gloriosa honorum decernit insignia. 2 Alios militaribus faciet officiis inplicari, alios regalibus deputat domibus, et nobilium ac publicorum actuum decernit officia. Facit istis negotiorum officiis sublevari, ut haec negotia cum maximo consequantur dignitatis p89augmento. Sed hi nunquam poterunt bene servare paternae substantia facultatem. Sed ex filiorum casibus ista coniunctio assiduos dolores semper indicit, aut certe filios tarde suscipi faciet. 3 Si vero Mars superior effectus et dextrum possidens latus Iovem in inferiori loco <constitutum> quadrata radiatione respexerit, ista coniunctio incensum omnem impetum mentis exacuit, et faciet <in> omni vita vario errore peccare, et sine causa homines cogit magni laboris sustinere semper incommoda. Sed iste labor aut ex publicis aut ex regiis accessionibus conparatur, et hoc amplius alarum insinuationum et acerbarum accusationum pericula ex infesto inimicorum decernit ardore.

4 [Iuppiter et Sol quadrati.] Si Iuppiter et Sol quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Iuppiter superiorem possidens partem in sinistro quadrato Solem positum minaci radiatione respexerit, et proprio et paterno merito ista coniunctio decernit dignitatis insignia, sed et bonorum ac magnorum honorum incrementa promotionesque largitur, et bono conmendationum testimonio semper insinuat, et multi illi dignitatis merito subiacebunt. 5 Si vero Sol superior p90effectus et dextrum possidens latus Iovem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, patrem faciet ista coniunctio claro nobilitati splendore decoratum, sed patrimonium patris misera facit publicatione proscribi, et fortium ac malorum inimicorum minaces concitat turbas.

6 [Iuppiter et Venus quadrati.] Si Iuppiter et Venus quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Iuppiter superiorem possidens partem in sinistro quadrato Venerem constitutam minaci radiatione respexerit, multorum amicitiis coniunctio ista semper adsociat, et feminarum praesidio et actus et lucra eadem faciet ratione conferri, et omnem vitae substantiam honesta dignitate semper exornat, et hos eosdem deorum religiones devoto faciet venerationis ardore servare. 7 Si vero Venus superior effecta et dextrum possidens latus Iovem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, et ex ista coniunctione amorum decernit illecebras, et circa cultum vestis <et> corporis morari perficiet, ut <ex> ista coniunctione libenter semper ornetur, et luxuriosa voluptatum desideria semper indicit. Sed quotienscunque prospera laetitiae gaudia fuerint consecuti, totiens p91haec eadem in contrarium vertunt fatorum mutata decreta.

8 [Iuppiter et Mercurius quadrati.] Si Iuppiter e et Mercurius quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Iuppiter superiorem possidens partem in sinistro quadrato Mercurium positum minaci radiatione respexerit, ex ista coniunctione scripturarum vel litterarum <vel> artium decernuntur officia, et rationibus facit conputationibusque praepositos, et patrimonium illis et actus ex publica quadam defensione confertur. 9 Si vero Mercurius superior effectus et dextrum possidens latus Iovem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, faciet ista coniunctio sufficientia subsidia facultatum, sed hi semet ipsos in omni actu semper inpediunt, omnia bona quasi mala innoto mentis timore vitantes, et erunt <tales> ut quicquid alii summis consequi desiderent precibus, id totum etiamsi casu illis obvenerit, obstinato mentis iudicio contemnant. Sed nec beneficia sibi ab aliis conferri desiderant, [sed] nec ipsi bonum sibi aliquid conparare conantur.

[Iuppiter et Luna quadrati.] Si Iuppiter et Luna quadrata fuerint radiatione coniuncti, 10 et dextri p92quadrati Iuppiter superiorem possidens partem in sinistro quadrato Lunam positam minaci radiatione respexerit, et matri et ipsi infinitas divitias decernit ista coniunctio, et maxima negotiorum decernit officia, et omnibus affinibus praeponit merito maximae dignitatis, *** gradu positum populo cum notitia semper insinuat, et erit egregio famae testimonio semper ornatus. 11 Si vero Luna superior effecta et dextrum possidens latus Iovem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, multa felicitatis insignia largitur ista coniunctio. Sed et conmendationes decernit et glorias, et potentibus ac regibus prospera conmendatione semper insinuat. Sed non per omne <tempus> haec eadem felicitas perseverat. Nam quodam tempore et patrimonii damna et honoris detrimenta decernit, et insignia minuit dignitatis, et pigro mentis torpore oppressos <a> praecedentium negotiorum administrationibus alienos efficiet.

XI.

[Mars et Sol quadrati.] Si Mars et Sol quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Mars superiorem possidens partem in sinistro Solem positum minaci radiatione respexerit, nullum infortuniorum casum praetermittit ista coniunctio, et omnes p93proficiendi occasiones promotionumque ordines maligna decreti conpositione semper inpugnat. 2 Si vero Sol superior effectus et dextrum possidens latus Martem in infimo loco constitutum quadrata radiatione respexerit, et patri et ipsi qui natus fuerit ex ista coniunctio miserum praeparatur exitium, infortuniorum cumuls <in>ponitur, et varia calamitatum decernuntur incommoda, seditiones concitat, pugnas indicit, et popularis animadversionis excitat metuenda discrimina. 3 Sed et integra mentis et consiliorum fundamenta semper ex ***, aliorum oculis miserum pondus caecitatis indicit. Sed haec periculorum discrimina in diurna genitura fortius concitantur, praesertim si ista coniunctio cum horoscopo fuerit minaci radiatione coniuncta, vel si Mars in occasu positus vel MC. possidens partem <vel in> alio cardine constitutus Lunae lumen crescentis exceperit. 4 Tunc publica animadversione prostratos miseris lacerationibus dissipant, tunc populari animadversione laceratis artubus honor denegatur debitus sepulturae, ut animadversionis et post mortem perseverante discrimine maior calamitatis exitus augeatur. Sed et in nocturna genitura ex ista coniunctione haec eadem simili rationis ordine perpetrantur.

5 [Mars et Venus quadrati.] Si Mars et Venus quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati p94Mars superiorem possidens partem in sinistro quadrato Venerem positam minaci radiatione respexerit, omnia mala decernit ista coniunctio. Tunc rixas et accusationis indicit metuenda discrimina, tunc virum causa mulieris profecta damna concutiunt. Quodsi in tropicis signis fuerit ista coniunctio, tunc virorum effeminato corpore omnis inpudicitiae inpuritas convalescit, tunc vir muliebrium libidinum patientur ardores, tunc cum pudoris existimationisque naufragio inpudicae inpuritatis labibus polluuntur. 6 S et uxores suas ad adulteria venire conpellent, et alienis conplexibus patientia prostituti pudoris addicunt, et malis auspiciis matrimonium copulatum alienis cogunt libidinibus cum misera calamitatis necessitate servire, aut lenonis animo latens uxoris adulterium libenter agnoscunt. Si mulierum *** per virum istam prostituti corporis necessitatem cum acerbo semper animi dolore sustineant. 7 Si vero Venus superior effecta et dextrum possidens latus Martem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, haec eadem simili ratione decernit. Sed facinus suum qui sic Venerem habuerint latenter exercent, ut prostituti pudoris scelerata commercia absconsis libidinum inpuritatibus p95protegantur, ut mala conscientia celet quicquid vitiosis animi cupiditatibus fuerit imperatum, praesertim si aliquem horum vel simul positus Iuppiter vel trigonica radiatione respexerit.

8 [Mars et Mercurius quadrati.] Si Mars et Mercurius quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Mars superiorem possidens partem in sinistro quadrato Mercurium constitutum minaci radiatione respexerit, omnium malorum metuendos exitus decernit ista coniunctio; nociva semper hominem dolorum continuatione debilitat, et omnes actus varia contrarietate semper inpugnat, et malignis rumoribus male semper hos eosdem insinuari perficiet, et acerbarum accusationum concitat metuenda discrimina, ut ex istorum periculorum calamitatibus aut custodiis tradantur aut carceri. Sed haec mala in diurna genitura fortius convalescunt, in nocturna vero ex pars aliqua mitigantur. 9 Si vero Mercurius superior effectus et dextrum possidens latus Martem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, coniunctio ista malos malignos malitiososque perficiet, pessima ac pestifera semper cupiditate mentis armatos, omnia circumscriptionum exercentes officia, rapaces et qui de rebus alienis varia mentis cupiditate pascantur, et qui ab alio <ad> alium virum transeant, sollicita semper ac stationem quaerentes, cui pestiferi morsus vulnus infringant, ut nefariis eorum machinationibus p96[destituti] et callidis circumscriptionibus destituti, ad eorum utilitatem quos nociva semper armat inprobitas, omnem patrimoniorum suorum substantiam nudati malignis circumscriptionibus transire patiantur.

10 [Mars et Luna quadrati.] Si Mars et Luna quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Mars superiorem possidens partem in sinistro quadrato Lunam positam minaci radiatione respexerit, matri ista coniunctio acerbum pondus viduitatis indicit, et hanc eandem debilitatis viribus aut profluvio sanguinis aut miserae mortis atrocitatibus perimit, ipsos vero qui nati fuerint acerbis daemonum faciunt incursionibus inplicari, ut anima maligni spiritus potestate possessa daemoni in corpore dominandi tribuat potestatem, 11 praesertim si Mars in finibus Saturni fuerit inventus, et Luna aut in finibus Mercurii aut in finibus Martis; frequenter enim ex benivolarum stellarum finibus praecedentis malitiae mitigatur inprobitas. Sed cum tali fuerint infortuniorum calamitate possessi, vitantes haec incursionum discrimina ad numinis alicuius confugiunt salutare praesidium, ut sic istius periculi discrimine liberentur. 12 Si vero Luan superior effecta et dextrum possidens latus Martem p97in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, ignobilis et deiecti generis matrem facit ista coniunctio, sed et vitae angustias ex misera necessitate semper indicit. Fatum quoque vitam substantiam misera humilitatis deiectione prosternit, et int haec infortunia cum infelicitatis augmento etiam malas decernit uxores.

XII.

[Sol et Luna quadrati.] Si Sol et Luna quadrata fuerint radiatione coniuncti, sive dextrum sive sinistrum latus cardinaliter possidentes, in decretis hominum efficaciam ex aliarum stellarum testimoniis sortiuntur. Cum enim ad istam coniunctionem benivolarum stellarum radius prosperae *** societatis accesserit, actus maximi, idonea vitae substantia, gloriosae dignitatis insignia ex prosperis semper commendationibus conferuntur. 2 Si vero malivolae stellae sine praesidio benivolarum istam Solis ac Lunae societatem maligna radiatione convenerint, maxima vitae discrimina et maxima infortuniorum decernuntur incommoda. Sed si sic malivolarum stellarum radiis adiunctis Luan plena luminibus feratur ad Iovem, et Iuppiter coniunctionem Lunae crescentis exceperit, nobilitati insignia cum maxima decernit invidia. Quodsi praecedenti coniunctioni Iovis fuerint praesidia denegata, fortiter malivolarum stellarum nociva crescit inprobitas.

p98 XIII.

[Venus et Mercurius quadrati.] Si Venus et Mercurius quadrata fuerint radiatione coniuncti, quicunque ipsorum dextrum quadratum [levum] possederit, omnia aequabili ratione decernunt. Praeclara enim et amabilis cuiusdam artis officia decernit ista coniunctio, aut magnae cuiusdam doctrinae ex ista coniunctione traditur disciplina, ut ex hoc institutionis officio clarae conversationibus notitiam consequantur. His a mulierum amoribus malignus sermo spargit infamiam.

2 [Venus et Luna quadratae.] Si Venus et Luna quadrata fuerint radiatione coniunctae, et dextri quadrati Luna superiorem possidens partem in sinistro quadrato Venerem positam minaci radiatione respexerit, maxima divitiarum lucra decernit ista coniunctio. Sed viros feminarum causa variis semper afficit damnis, aut infamiae detrimenta semper inponit. 3 Si vero Venus superior effecta et dextrum possidens latus Lunam in inferiori loco constitutam quadrata radiatione respexerit, maximam felicitatem prosperis semper auget augmentis, et praecedentibus bonis meliora decernit, et actus et vitam ista coniunctio honesta conversatione condecorat, et incorruptum circa eos amorem servat uxorum, et puros ac bonos coniugum decernit affectus, p99plena etiam laetitiae commoda et praeclarae artis insignia et honestae conversationis ordinem et dulcis sermonis gratiam cum maxima felicitate decernit. Sed nihilominus ipsi alienos concubitus inpatienti cupiditate desiderant. Matribus etiam eorum honestam largitur gloriam castitatis. Sed hi ex alienis manumissionibus morigeras sibi sortiuntur uxores.

XIV.

[Luna et Mercurius quadrati.] SI Luna et Mercurius quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Mercurius superiorem possidens partem in sinistro quadrato Lunam positam minaci radiatione respexerit, ex ista coniunctione sapientiae ornatus et docta orationis facundia honesto sermone decernitur. Sed his ex populari seditione discrimen frequenter adfertur. 2 Sed si sic Mercurium constitutum malivola stella superior effecta quadrata radiatione respexerit, ut Lunam quidem de diametro, Mercurium vero de quadrato respiciat, metuendum falsi crimen inpingit, et facit in isto facinore detectos aut in custodia constitui, aut in carcerem trudi, aut vincula et exilium publicae sententiae animadversione patientur. 3 Si vero Luna superior effecta et dextrum possidens latus Mercurium in inferiori loco cursus quadrata radiatione p100respexerit, faciet ista coniunctio levitate mentis instabiles, et consilia eorum hac atque illac varia cogitatione transvertit, nec animus eorum aliquando unius consilii rationem utatur.

4 Haec in genituris hominum decernit quadrata radiatio, has ex quadratis lateribus sententias per dies singulos fatorum promit auctoritas. Quas sententias in omni tractatu debes diligenter inspicere, praesertim cum haec eadem quadrata inmutato stellarum ordine etiam statutorum faciant decreta mutari.

5 Sed his explicatis diametrorum efficacias specialiter explicabo. Quae autem sint dextra quadrata quae sinistra, in institutionis libro manifestissime diximus.

XV.

1 [Saturnus et Iuppiter diametri.] [Si] Diametra radiation[ne] contraria se potestate semper inpugnat, et inimico contra se genere societatis exurgit, et ipsa itaque sicut quadrata minax radiatio est. 2 Unde Saturnus et Iuppiter si diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti lockis longa se invicem virium suarum potestate pulsaverint, in omnibus actibus ista coniunctio multa infortuniorum decernit exitia, et ex casu filiorum acerba doloris tormenta semper p101indicit. 3 Quodsi in parte horoscopi [vel si in horoscopo] Saturnus fuerit cardinaliter constitutus, et eum in occasu Iuppiter positus diametra radiatione respexerit, post gravi infortunia iuventutis in ultimo senectutis tempore felicitatis tarda commoda conferentur.

4 [Saturnus et Mars diametri.] Si Saturnus et Mars diametra se radice respexerint, et in contrariis constituti locis longa se invicem virium suarum potestate pulsaverint, gravissimorum discriminum et multarum sollicitudinum incommoda decernit ista radiatio. Plurimis enim ac malis faciet contrarietatibus inplicari, sed et acerba faciet invidiae labe pulsari, et miseras angustias necessitatis indicit, et corpus assiduis aegritudinum et assiduis laborum faciet continuationibus fatigari. 5 Gravia etiam vitae discrimina semper inponit, et imaginem metuendae mortis frequenter ostendit, et domesticarum inimicitiarum decernit incursus, et terribilium seditionum crebras tempestates exagitat. Sobolem quoque denegat filiorum, et patrem cita faciet morte prosterni, et ex laboribus labores assidua continuatione perpetuat. 6 Si vero in aquosis signis constituti Saturnus et Mars diametra se sicut diximus radiatione respexerint, tunc procellis gravibus tempestatibusque submersos naufragos saeviens undarum p102fluctus exponit, aut fluviorum torrentium submersos undis gravioribus faciet periculorum discriminibus inplicari, aut maligno humore concreta pestis fortes ac perpetuas indicit aegritudinum calamitates. 7 Si vero unus de duobus aut Mars aut Saturnus in ferino signo constitutus alium diametra radiatione respexerit, ex quadrupede vel ex ferae vel ex bestiae ictu miserum periculi discrimen affertur, aliorum medullis ingestum veneni virus acerbum mortis exitium flebili calamitate decernit. 8 Si vero in quadrupedibus signis constituti, vel unus eorum in signo quadrupede inventus alium diametra radiatione respexerit, cum his malis quae ex praecedentibus diximus definitionibus perfici, gravi ruinarum pondere oppressi, et dissipati corporis laceratione confecti, aut moriuntur aut vicina mortis coguntur subire discrimina. 9 Sed haec omnia infortunia tunc forti calamitatis cumulo convalescunt, cum hos sic positos nullis Iuppiter radiationibus mitigarit. Nam si geniturae cardines possidentes Luna in quocunque cardine constituta hac eadem radiatione respexerit vel quadrata, tunc graviore pericula tunc fugitivos errores, tunc exilia publicasque decernit mortes ista coniunctio, tunc honore libertatis erepto iugum misera servitutis inponunt. 10 Si vero in V. vel in XI. ab horoscopo loco constituti, vel in IX vel in III, diametra se radiatione respexerint, omnem spem prosperae p103felicitatis extinguent, et miserae deiectionis exitium caduca humilitate decernunt. Sed haec infortunia medio vitae tempore fortius convalescunt. 11 Si vero in deiectis ac pigris locis constituti diametra se radiatione respexerint, minus quidem nocebunt, sed dolores et misera egestatis incommoda ex ista radiatione decernit. Sed haec omnia malorum metuenda discrimina Veneris zzzz Iovis oportunis testimoniis mitigantur, et malivolarum stellarum malitis prospero testimonio dei salutaris hebetatur, et praecedentium discriminum minaces exitus resolvuntur.

12 [Saturnus et SOl diametri.]] Si Saturnus et Sol diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se invicem virium suarum potestate pulsaverint, nec eos ex aliqua parte Iovis salutare sidus aspiciat, aut patrem facient laboriosis necessitatibus inplicari, aut ipsis certe laboriosae vitae pondus inponunt, aut egestatis angustias cum quadam tenacitate decernunt. Aliis acerbae valitudinis discrimen se infligunt. 13 Sed et si qua habuerint subsidia facultatum, aut ipsis adhuc superstiti[oni]bus pereunt, aut post mortem eorum miseris lacerationibus dissipantur. Sed et malae mortis exitium ex ista radiatione decernitur, p104et omnem vitae substantiam variis ac malis laborum continuationibus quatiunt[ur]. Sed horum malorum fortius crescit inprobitas, si in femininis constituti signis ista <se> radiatione respexerint.

14 [Saturnus et Venus diametri.] Si Saturnus et Venus diametra se radiatione respexerint, <et> in contrariis constituti locis longa se invicem virium suarum potestate pulsaverint, facient homines lupanaribus deditos promiscua libidinum <cupiditate> scorta sectari, ut ex hoc cum magna nota gravi pulsentur infamia. 15 Faciunt etiam eos libidinis causa <a> nuptialibus vinculis separatos, sed et si cui ex cetera geniturae substantia decretum matrimonium fuerit, aliquam cum pudoris sui detrimento sortitur uxorem, aut certe illis uxor decernitur, quam pestiferum vitium misera contagione semper inmaculet, aut erit uxor servilium sordium squalore polluta, aut servis se prostituti pudoris voluptate semper adsociat. Sed et ipsis denegatur omnis venereae gratia venustatis.

16 [Saturnus et Mercurius diametri.] Si Saturnus Mercurius diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se invicem virium suarum potestate pulsaverint, linguam sic positi tardo sono vocis inpediunt, u in ipsis faucibus tardis conatibus inpedita verba deficiant, aut verba linguae obligatione confundunt. 17 Sed tunc p105fortius convalescunt, si in muto signo Mercurium constitutum Saturnus diametra radiatione respexerit, vel si Mercurius radius absconsus diametra a sno fuerit radiatione pulsatus. Sed et si Lunam cum Mercurio eadem societate coniunctam diametra Saturnus radiatione respexerit, haec quae diximus fortius convalescunt, nisi testimonium Martis quolibet genere conmodatum praecedentis malitiae solvat incommodum. Cum ceteris enim quae diximus sine testimonio Martis etiam exitiabile laboris pondus indicitur. 18 Sed cum his malis animi sapientis decernitur disciplina, et perita studiorum magisteria conferentur. Sed inefficaci artis suae studio semper invigilant, et vultum eorum tristitia severitatis semper exasperat, et erepto superbiae spiritu sublevantur. Sed hi ipsi varia sollicitudinum per dies singulos audias genera[nt], et fratribus suis aetatis gradu praeferent<ur>. Nam qui cumque maiores fratres fuerint, aut mortis exitu aut longis peregrinationibus dividuntur. Sed et matres in prima perimit aetate.

19 [Saturnus et Luna diametri.] Si Saturnus et Luna diametra se radiatione respexerint, et in contrariis p106constituti locis longa se invicem radiorum suorum potestate pulsaverint, primum quidem maternarum facultatum faciunt labefactari substantiam, sed et ipsam matrem varia dolorum et latentium aegritudinum continuatione debilitant, aut eam perversorum tristia semper involvunt. 20 Quodsi ab his benivolarum stellarum recesserit radius, et ab omni salutarium siderum fuerint testimonio destituti, tunc matrem inhonesta corporis turpitudo dedecorat, et eam assiduis incursionibus damna concutiunt. Sed et ipsis varia periculorum discrimina semper insurgunt. Sed haec Saturnus et Luna pro significatione eorum varietate decernunt. 21 Nam in quadrupedibus signis si constitutus unus alium diametra radiatione respexerit, ex talibus animalibus periculorum discrimen affertur. Si vero in ferinis signis constituti ista se radiatione respexerint, ex feris vel bestiis vel ex venenatis serpentium morsibus maximi periculi conparatur exitium. Si vero in humanis signis hoc quod diximus diametrum fuerit, ex hominum insidiis varium calamitatis exurgit exitium. 22 Si vero in aquosis signis capiti radios suos diametra obstinatione pulsaverint, ex aquarum <in>undationibus aut ex malignis humoribus miserum pestilentiae discrimen adfertur, et si nullum benivolarum stellarum praesidium minacis radiationis fregerit potestatem, omnis p107corporis forma vitiosae aegritudinis calamitate mutatur, aut clarum oculorum lumen miserae caecitatis tenebris obumbratur. Alios sic positi deserere patriam varia periculorum necessitate conpellunt.

XVI.

1 [Iuppiter et Mars diametri.] Si Iuppiter et Mars diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se invicem [sibi] radiorum <suorum> potestate pulsaverint, omnem vitae inaequalitatem et patrimonii lacerationem assidua ratione decernunt. Sed et omnium amicorum ex ista radiatione et assiduis offensis contra illos odium concitatur, et maxima periculorum discrimina aut ex turbulentis conversationibus temerariis actibus inferuntur.

2 [Iuppiter et Sol diametri.] Si Iuppiter et Sol diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se invicem radiorum suorum potestate pulsaverint, paternas facultates miseris faciunt lacerationibus dissipari, sed et omnem vitam et substantiam et praecedentis dignitatis gradus miseris honorum deiectionibus minuunt[ur], ut semper inferiores praeferantur illis licentia potestatis. Sed haec in diurna genitura minuuntur, in nocturna fortius convalescunt.

p108 3 [Iuppiter et Venus diametri.] Si Iuppiter et Venus diametra se radiatione respexerint, et in contrariis locis longa se invicem radiorum suorum potestate pulsaverint, omnes proficiendi ordines et omne promotionis votum inpugnat ista radiatio. 4 Sed nec aliquando fidos amicorum decernit affectus, sed eos amici subdolis et infidis cogitationibus persequentur, nec veris eos aliquando volunt appellare sermonibus, sed conantur eos captiosa semper dissimulatione decipere, aliud malitiosa cogitatione tractantes, et aliud ficta sermonis bonitatis dicentes. Sed et amici gravibus simultatum indignationibus incitati, vario contra illos genere dissensionis insurgunt, et cuicumque aliquam beneficiorum contulerint gratiam, statim hi ipsi contra illos gravibus inimicitiarum dissensionibus eriguntur, et cui cumque aliquid propria liberalitate contulerint, contrariae illis ab his semper gratiae rependuntur. 5 Habebunt tamen in quibusdam maxima felicitatis augmenta. Habebunt etiam sufficientes patrimonii facultates. Quodsi in finibus Veneris Iuppiter fuerit inventus, cupiditatis prosperos habebunt semper eventus, sed circa nuptias quidem nunquam firmis affectibus perseverant.

6 [Iuppiter et Mercurius diametri.] Si Iuppiter et Mercurius diametra se radiatione respexerint, et in p109contrariis constituti locis longa se invicem radiorum suorum potestate pulsaverint, illos inpugnat ista radiatio, qui cumque docti sermonis disciplinam fuerint assecuti. Sed et populi metuendas seditiones exagitat, et popularis indignationis iurgium frequenter indicit, et potentioribus viris aut regibus invidentium studio male insinuari semper efficiet. Sed et fratrum acerbas mortes frequenter ostendit, aut eos <a> fraternis affectibus gravi simultate dissociat, et cum illos una sanguinis necessitudo coniungat, paricidaliº odiorum contra se simultate depugnant.

7 [Iuppiter et Luna diametri.] Si Iuppiter et Luna diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se invicem radiorum suorum potestate pulsaverint, et sit Luna plena luminibus, et partes Iovis Lunae partium numerus antecedat, principalia dignitatis insignia decernit ista radiatio, <et> vitam eorum clara potestate nobilitat. 8 Sed et omnia potentiae ornamenta decernit, et faci talem qui nunquam possit alienis potestatibus subiacere, et qui semper virtutis gratia et animi constantia alienis confidenter resistat potestatibus [alienis]. Si vero fuerit Luna minuta luminibus, nihil de praecedentibus bonis sed maxima infortuniorum decernuntur exitia. Sed tunc mala fortius convalescunt, si fuerit nocturna genitura.

p110 XVII.

1 [Mars et Sol diametri.] Si Mars et SOl diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se invicem radiorum suorum potestate pulsaverint, et sit diurna genitura, patrem ista radiatio misera mortis atrocitate prosternit, aut lumina gravi oculorum valitudine semper excaecat. Ipsos vero ex altis deiectos locis misera laceratione praecipitat, aut [ex altis deiectos locis] grave nescientibus periculum semper adfertur, et omnes actus gravibus facit contrarietatibus impediri. Si vero fuerit nocturna genitura, fractis viribus substantiam omnem fatigati corporis inbecillitate debilitat, et lacerato ac dissipato patrimonio egestatem mendicitatis inponit.

2 [Mars et Venus diametri.] Si Mars et Venus diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se invicem radiorum suorum potestate pulsaverint, et sit diurna genitura, vagis semper facient errorum vitiis inplicari, sed et aegritudinum incommoda assidua ra[dia]tione decernunt. Nuptias vero et filios Venus et Mars sic positi invido stridore semper inpugnant. Quodsi in tropicis signis constituti diametra se radiatione respexerint, decernunt ea quae eos quadratos decernere in superioribus partibus diximus, praesertim si se de Capricorno et de Cancro ista radiatione p111pulsaverint, et si nullum illis Iuppiter testimonium conmodarit.

3 [Mars et Mercurius diametri.] Si Mars et Mercurius diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se invicem radiorum suorum potestate pulsaverint, maxima infortuniorum et maxima calamitatis exitia decernit ista coniunctio: aut inmutata tabularum et scripturarum fide, qui sic Martem et Mercurium habuerint, falsi crimen incurrunt, aut omnibus facinoribus male conscientiae societate iunguntur, aut cum maleficis et venenariis criminosae vitae consortium iungunt, aut debitorum gravi fenore semper oppressi cum iactura pudoris ad publica iudicia pertrahuntur, 4 aut pravo cupititatisº ardore possessi, et religiosa fidei commercia polluentes, depositas vel conmendatas res abnegare conantur, ut ex ista perfidia vel ex praecedentibus criminibus publicae contra illos sententiae discrimen insurgat, et iudicantium subiecti potestatibus metuendo causarum terrore quatiantur. Alii praecedentium facinorum exagitati terroribus, et malae conscientiae oneribus fatigati, *** vis erroribus separantur, praesertim si in finibus Saturni vel in domo Saturni vel in domo sua Mercurius fuerit inventus in diurna genitura, nec Iuppiter aliquem ipsorum trigonica radiatione respexerit.

p112 5 [Mars et Luna diametri.] Si Mars et Luna diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se invicem radiorum suorum potestate pulsaverint, aut oligochronios facient, aut gravibus periculorum continuationibus insequuntur, aut nuptias non decernunt, aut si aliarum stellarum praesidio decretae fuerint nuptiae, uxores datas miseris mortium atrocitatibus perimunt. Sed et ipsos malo exitu mortis interimunt, aut publica animadversione prosternunt, praesertim si Luan fuerit plena luminibus.

XVIII.

[Sol et Luna diametri.] Si Sol et Luna diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se invicem radiorum suorum potestate pulsaverint, vitam et statum hominis substantiaeque ordinem et omnia dignitatis insignia varia faciunt ratione mutari. Tunc enim collatis divitiis rursus onus paupertatis affertur, <tunc> paupertatis incommoda aliarum divitiarum rursus solaciis relaxantur. Faciunt etiam circa vultum indecorae valitudinis vitia, sed et corpus misera contractione debilitant.

XIX.

[Venus et Luna diametri.] Si Venus et Luna diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se invicem radiorum suorum potestate pulsaverint, infelices nuptias ex ista radiatione p113decernunt, sed nec aliquo patiuntur sic positi felicitatis ordine sublevari, aut nunquam <dabunt> filios, aut susceptam sobolem misera morte prosternunt. Sed hi ipsi crebra mala et multas uxor um patiuntur iniurias.

XX.

[Mercurius et Luna diametri.] Si Mercurius et Luna diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se invicem radiorum suorum potestate pulsaverint, effrenatae multitudinis impetum et popularis seditionis suscitant cruenta discrimina, ut eos semper in coetu publico vox maligna populi persequatur. Sed et animo et verbis eorum deiectam trepidationem timoris indicunt.

XXI.

[De exagonis.] Dum stellae exagona <se> radiatione respexerint, haec decernunt quae ex trigonica diximus radiatione decernere. Sed decretorum ipsorum ex aliqua parte minuitur effectus, et languidis viribus destitua radiatio in genituris omnibus efficaciam sui minori potestate conponit. Sed illud meminisse te convenit, quod hebent exagona viribus si tropicis vel p114duplicibus signis dividantur, inefficacio vero tunc sunt quotiens solidum intervenerit signum.

XXII.

1 [De his qui simul sunt.] Ut omnifariam tibi, Mavorti decus nostrum, integras mixturarum efficacias intimemus, extricatis trigonis mixturis pariter et quadratis, et omni diametrorum radiatione specialiter explicata, nunc iunctas stellarum societates manifesta sermonis interpretatione signabimus, ut ou mixturarum temperatione monstrata ad specialia apotelesmatum decreta veniamus.

2 [Saturnus et Iuppiter simul.] Si Saturnus et Iuppiter unum hospitium partis acceperint, et in uno loco pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, si in opportunis geniturae locis et in his in quibus gaudent signis vel partibus ista fuerint radiatione societatis coniuncti, felicitatis insignia, patrimonii augmenta, gloriae commoda, virtutis incorrupta praesidia, felicem sobolem filiorum ex ista societate decernunt, praesertim si fuerit diurna genitura. 3 Tunc enim actus maximos, tunc procurationis officia, tunc iniungunt alienae substantiae facultatem. Sed si eos sic positos ex superiori loco Mars minaci radiatione pulsaverit, totum hoc quod diximus invida Martis radiatione mutatur.

4 [Saturnus et Mars simul.] Si Saturnus et Mars p115unum hospitium partis acceperint, et in eodem loco pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, si in oportunis geniturae locis fuerit ista coniunctio, mores hominum aequabili gravitatis moderatione conponit, et omnes animi impetus mansuetis temperationibus mitigat. 5 Martis enim inconsulta temeritas et ardoris inprobitas et inflammati caloris ardor inpatiens coniuncto sibi Saturni frigore temperatur, et mitigatis ignibus quos natura proprii caloris incenderat, ad fingendos mores hominum gravitatem ex adiunctis sibi frigoris societatibus mutuatur, ut Martis calor ad fingendos mores tardo Saturni frigore semper hebetatur. Cum itaque Saturni frigus tepefecerit calor Martis, et cum illius flammas Saturni iunctum frigus extinxerit, ex ista temperationis moderatione mores hominum perfecta gravitatis ornamenta percipiunt. 6 Sed nihilominus actus contrariis stellarum istarum dissensionibus impeditur, cum in negotiis alter revocat alter inpellit. Sed et nunquam quod volunt hi qui sic Martem et Saturnum habuerint, prospere consequuntur, sed semper cum tristitia animi inefficaci cupiditate solliciti inperfecta desideriorum suorum deserunt vota. Sed et variis etiam aegritudinum discriminibus inplicantur, et corpus eorum assiduis languoris continuationibus fatigatur, et ad nociva detrimenta corporis assidue contra illos nigri fellis concitatur p116exitium. 7 Sed et cita mors opprimit patrem pariter et matrem; paterna etiam substantia variis lacerationibus dissipatur, et fratribus per ipsos malum semper praeparatur exitium. Sed quicunque fuerint primi suscepti, aut misero mortis prosternuntur exitio, aut omni felicitatis destituti praesidio fraternae gloriae potestatem cum maxima humilitatis veneratione suspiciunt. Sed ipsis difficultates maximas et errorum gravium sollicitudinem frequenter inponunt. 8 Sed haec omnia fortius convalescunt, si aliquem geniturae cardinem eadem partis societate possederint. Tunc enim nunquam animus eorum mutabilibus rationum varietatibus <flectitur, sed omnem laborem et omnes periculorum impetus fortiter constantis> animi virtutibus sustinent, nisi Iuppiter in primis cardinibus constitutus et in his in quibus exaltatur signis vel in domo sua vel in oportunis geniturae locis positus omnia malorum discrimina mitigarit.

9 [Saturnus et Sol pariter.] Si Saturnus et Sol unum hospitium partis acceperint, et in eodem loco pariter constituti aequabili potestatis societate iungantur, paternam omnem substantiam dissipat ista coniunctio, sed et ipsi patri miserum mortis decernit exitium, et haec mala in nocturnis genituris fortius p117convalescunt, sive in matutino sive in vespertino ortu Saturnus fuerit inventus. Tunc patrem gravis infortuniorum cumulus <inpugnat>, tunc misera periculorum discrimina semper incurrunt, tunc fratribus acerba malorum decernuntur exitia, si in nocturna genitura Saturnus et Sol ista fuerint societate coniuncti. 10 Sed si in eodem signo constituti istis f77 partium diversitatibus separati, ut Sol quidem paucas, Saturnus vero plures habeat partes, tunc patri cum misero calamitatis exitio male mortis discrimen indicitur, sed omnia quae diximus forti malorum continuatione proveniunt; sed et cum his omnibus malis lacerato patrimonio sive proscripto, et omni fortunae substantia dissipata, extremum onus paupertatis inponitur. Sed et languores ex vitiosis humoribus inferuntur, et vires omnes inbecillitate fatigati corporis opprimuntur. Aliorum oculos miserum exitium caecitatis inpugnat. 11 Sed hos ipsos idoneos agricolas semper efficiet ista coniunctio, ut illis post multum temporis spatium ex cultura agrorum idonea facultatum subsidia conferantur. Erunt sane hi ipsi tristitia semper obscuri. Quodsi in Solis domo vel in Saturni domo Sol et Saturnus pariter fuerint collocati, gloriosum quidem efficiunt patrem, sed omni divitiarum praesidio destitutum. Ipsos vero contra patres Sol et Saturnus simul positi paricidalibus inimicitiarum odiis exasperant. Sed hos p118eosdem earum infelicitatum quas diximus misera decreta semper inpugnant.

12 [Saturnus et Venus pariter.] Si Saturnus et Venus unum hospitium partis acceperint, et in eodem pariter loco constituti aequabili societatis potestate iungantur, indignarum mulierum nuptias decernit ista coniunctio, et misera matrimoniorum infortunia semper excitat. Aut steriles enim aut debiles decernit uxores, quarum insigne vitium omnem formam corporis dedecoret, aut gravi pulsatur infamia, aut ex istis infortuniis etiam filiorum illis soboles denegatur. 13 Sc habentes Saturnum et Venerem nunquam filios aut tarde suscipiunt, sed hi ipsi erunt frigidi semper ad Venerem, et in manus eorum animus instabili semper varietate dissentit. Haec etiam in feminarum genituris Venus et Saturnus simul positi, aequata ra<dia>tionis societate decernunt. 14 Sed haec fortius convalescunt, si in Capricorno vel in Aquario Saturnus et Venus f77 pariter inventi. Nam haec signa Venerem male semper inficiunt, praesertim si Saturni societas accesserit. Tunc enim malitia eius coniunctionis nec praesentia potest Iovis nec testimonio mitigari.

15 [Saturnus et Mercurius pariter.] Si Saturnus et Mercurius unius partis locum aequata societate p119possederint, vocis sonum balba confusione linguae semper inpediunt, aut tardo sermone faciunt inpedita verba proferri, aut auditum gravi valitudine semper inpugnant, et nunquam eorum permittunt simul positi Mercurius et Saturnus desideria conpleri. 16 erunt etiam in omnibus actibus fidei testimonio destituti. erunt etiam sic habentes Saturnum et Mercurium rigida mentis auctoritate durati, et obstinata semper ac tristi dissimulatione conpositi, sed hi animi sui consilia alta malitia taciturnitate delabunt. Ingenium vero eorum multis disciplinarum studiis inbuent.

17 [Saturnus et Luna pariter.] Si Saturnus et Luna unum hospitium partis acceperint, et in eodem loco pariter constituti aequabili societatis ratione iungantur, omnes impetus et omnes animi cogitationes et omnes actus inbecilla timoris trepidatione semper inpugnant. Sed et materna substantia ex ista societate miseris lacerationibus dissipatur. Matres etiam eorum, sed et ipsos gravi aegritudinum continuatione debilitant. Si vero <fuerit> diurna genitura, et sit <Luna> plena luminibus, et benivolarum stellarum accesserit oportuna radiatio, omnium <malorum> prohibetur inprobitas. 18 Si vero fuerit nocturna genitura, et Luna sit p120minuta <luminibus> [seu plena], omnia infelicitatis genera ista coniunctio et omne malorum decernit exitium. Sed et si testimonia Veneris ac Iovis pariter accesserint, contempto salutari praesidio calamitatis exitium convalescit.

XXIII.

1 [Iuppiter et Mars pariter.] Si Iuppiter et Mars [in unum] pariter fuerint collocati, <et> in eodem signo pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, maxima decernunt insignia dignitatum, et maximam conferunt licentiae potestatem. Faciunt enim homines magnarum civitatum aut magnarum regionum officia gubernantes, et in maximis populis habentes gloriosae licentia potestates. 2 Erunt etiam tales qui omnia quae desiderant prospero consequantur eventu, praesertim si in oportunis geniturae locis positi vel in primis cardinibus vel in quinto aut in undecimo ab horoscopo loco in domo Iovis aut in domo Martis simul fuerint constituti. Tunc enim fasces tunc arma tunc illis maximi committuntur exercitus, tunc in magnis honoribus constituti magnificae potestatis licentiam sortiuntur.

3 [Iuppiter et Sol pariter.] Si Iuppiter et Sol in eodem signo pariter fuerint constituti, et sit Iuppiter radiis Solis absconsus, omnem felicitatis ordinem variis p121deiectionibus minuit. Si vero Iuppiter liberatus radiis Solis in matutino ortu constitutus eiusdem signi cum Sole hospitio copuletur, fatum substantiam vitam et ex istis felicitatibus fructus cum maxima etiam honoris potestate decernit, et bono parentum videbuntur esse progeniti, ut ex die ortus sui omnia parentibus felicitatis insignia conferantur. Sed et ipsi, qui sic Iovem et Solem habuerint, felices suscepta sobole gaudebunt.

4 [Iuppiter et Venus pariter.] Si Iuppiter et Venus in eadem parte vel in eodem signo pariter constituti, honoris insignia cum maxima decernunt gratia venustatis, bonorum etiam et magnorum virorum morum conversatione semper ornatos, et integra fide omnium religionum iura servantes. Erunt etiam qui sc Iovem habuerint cum Venere, munda pulchritudinis honestate fulgens, iudicibus et regibus iuncti semper amabili vinculo caritatis. Sed hos ad omnes glorias bonae famae testimonium semper p122insinuat, et a potentissimis feminis et honoris insignia et maxima illis conferuntur praesidia facultatum. 5 Sed sc habentes Venerem et Iovem etiam felix et prosperum matrimonium sortiuntur. Habebunt etiam filios, si non illos malivolarum stellarum inpugnaverit radius. Sed hi ad venereos conatus prona mentis cupiditate ducuntur, desiderium suum per varios coitus saepius transferentes. Haec eadem in feminarum genituris Iuppiter et Venus simul positi aequabili ratione decernunt. Si vero Iovem et Venerem in solidis geniturae locis pariter constitutos et lunam aequalibus ra<dia>tionum societatibus intuentes <ex> aliquo loco Mars minaci radiatione respexerit, ob [id] adfines crebra fama et gravi reprehensione pulsabuntur infamiae.

6 [Coniunctio Iovis et Mercurii.] Si Iuppiter et Mercurius simul f77 collocati, facient homines potentes, bona consilia ac bona *** proferentes, magnificae orationis splendore fulgentes, ornatos omni sapientia, et omnium doctrinarum magisteriis imbutos, et tales eos perficiunt ut omnes eos cum quadam admiratione suspiciant. Hi enim oratoriae artis inbuti disciplinis, cum maxima affluentia facilitate facundiam p123docti ac gloriosi sermonis exercent. Alios ingenii gratia et licentia docti sermonis ornatos regiarum litterarum ista coniunctio cum maximo honore faciet officia tractare.

7 [Coniunctio Iovis et Lunae.] Si Iuppiter et Luna in eodem signo pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, vitae patrimoniique ***, et maximae felicitatis incrementa decernunt, praesertim si se partiliter Iovi in eodem signo Luna coniunxerit. Tunc enim infinitus divitiarum cumulus accedit, et talia ei felicitatis insignia decernunt, ut <in> infinitum a parentibus suis omni genere melior existat. Si vero fuerint nocturna genitura, et Luna plures possederit partes, Iuppiter vero <in> minori partium numero subsidat, omnem fortunae substantiam cum maxima deiectione debilitat semper et minuit.

XXIV.

1 [Coniunctio Martis et Solis.] Si Mars et Sol in eodem signo pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, ex ista societate patri aut citum aut certe malum praeparant exitium. Quodsi simul constituti aliquem geniturae possederint cardinem, vel in aliqua anafora cardinis fuerint, tunc exitium paternae calamitatis *** continuatione decernunt, paternae quoque substantiae facultates miseris lacerationibus dissipant. Aliorum oculis nocebunt, aut ex ferro p124et igni vulnera infligunt. Sed et consiliorum rectum ordinem mutata mentis stabilitate conturbant.

2 [Coniunctio Martis et Veneris.] Si Mars et Venus in eodem signo pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, ista Martis Venerisque coniunctio stupratores adultoresque perficiet, ut pravo cupiditatis ardore possessi, et indomitae libidinis stimulis incitati, captiosis pollicitationibus stupri perpetuandi causa alieni matrimonii iura sectentur. 3 Si vero cum his Mercurius fuerint inventus, vel si eos quadrata radiatione respexerit, voces accusationes causas ob haec crimina, <sed et> seditiones et turbas et publici sermonis inexplicabilis notas ex ista radiatione decernunt. Sed si hos sic positos in oportunis locis Iuppiter positus et in signis suis vel in altitudinibus collocatus salutari radiatione respexerit, ex istis criminibus potestatis alicuius praesidio liberantur. 4 So vero sine testimonio Iovis Mars cum Venere et Mercurio pariter constitutus aliquem geniturae possederit cardinem, vel si in ceteris geniturae locis crescentis Lunae lumen exceperit, vel si [in] his sic constitutis Saturnus lumen Lunae deficientis exceperit, ob adulterii aut stupri vel incesti crimen publica animadversione plectuntur. Si vero in tropicis signis Mars et Venus simul fuerint collocati, quae eos quadratos in tropicis signis facere monstravimus, haec perficient pariter in signis tropicis constituti.

p125 5 [Coniunctio Martis et Mercurii.] Si Mars et Mercurius in eodem signo pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, cordatos quidem et maximarum disciplinarum studiis eruditos, sed mendaces ista coniunctio et omni malitia faciet instructos, ut ingenium suum ad omne genus circumscriptionis exerceant, et ut in omnibus certaminibus malitiosa velint semper tergiversatione contendere. 6 Quodsi istam societatem Iuppiter oportuna radiatione respexerit, athleticae disciplinae decernunt gloriosa certamina. Quodsi hos omnes Venus aliqua radiatione respexerit, ad puerorum amores prava cupiditate mentis inpingit. Quodsi his omnibus Saturni radius accesserit, hi quos diximus gravi pulsabuntur <infamia>. 7 Quodsi Martem et Mercurium pariter constitutos Sol orbe suo vicino absconderit, sintque omnes in aliquo geniturae carine, id est Mars Mercuriusque pariter et Sol simul positi Lunam respiciant in aliquo geniturae cardine collocatam, facient homines scelerata cupiditate mentis armatos, ad omne facinus semper applicatos, et quorum dicta omnia falsus sermo semper inmaculet. Erunt etiam tales quorum etiam facinorosa commenta latronum sceleribus conparentur. Hi scripturarum fidem p126pro arbitrio suo falsa litterarum mutatione convertunt. 8 Sed si eos Iuppiter in oportunis geniturae locis positus et in his in quibus gaudet vel in quibus exaltatur signis vel in domo sua constitutus prospera radiatione respexerit, et facinora tegit et maxima decernit subsidia facultatum. Si vero non conmodato testimonio Iovis Saturnus eos minaci radiatione respexerit, detectis facinoribus publicatisque criminibus, mala et maxima illis poenarum decernit exitia.

9 [Coniunctio Martis et Lunae.] Si Mars et Luna in eodem signo pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, faciet ista coniunctio homines calidos, et quos in omnibus prospere frequenter sequatur eventus, praesertim si in algo geniturae cardine fuerint collocati. Sed his aut breve vitae decernitur spatium, aut vitae cursum inmaturus exitus mortis inpugnat. 10 Aliis inponit vitiosae valitudinis maculam, et omnium periculorum decernit metuenda discrimina, aut si nihil horum fuerit, malae mortis flebile ac miserum decernit exitium, aut ferri vel gladii contra eum exercet potestatem. 11 Sed et matri ex ista coniunctione misera aegritudinum decernuntur incommoda, ut corpus eius per dies singulos misera debilitate quassetur. Sed si hos in oportunis geniturae locis Iuppiter positus vel in primis cardinibus collocatus, in domo sua vel in altitudine sua constitutus p127salutari radiatione respexerit, horum omnium infortuniorum discrimina mitigantur.

XXV.

1 [Coniunctio Solis et Veneris.] Si Sol et Venus pariter collocati in eodem signo constituti aequabili societatis potestate iungantur, facient quidem homines gloriosos, et qui desiderata omnia facillimis rationibus consequantur, sed si in diurnis genituris matutina fuerit Venus, et in nocturnis vespertina. Sed ***** hos eosdem miseris matrimoniorum copulationibus iungit, aut difficile decernit uxorem, aut ancillas ad consortium tori genialis associat, aut uxorum decretatum faciem inhonesta foeditate deturpat. Aliis pauperes, aliis provectae aetatis decernit uxores, aut tales qui sic habuerint Venerem et Solem sortiuntur uxores, quae misera infelicitate demersae turpi sint conversatione pollutae.

2 [Coniunctio Solis et Mercurii.] Si Sol et Mercurius in eodem signo pariter fuerint constituti, ista coniunctio aliis potestatibus subiacenti *** decernuntur officia. *** Nunquam publicatis actibus enitescunt. Homines sane faciunt cordatos sui consilii, consiliorum suorum p128secreta alta semper taciturnitate celantes. Facit etiam ex omni ratione sollicitos, et qui omnia vitae officia pervigili cogitatione pertractent, in omnibus sacrorum religionibus superstitiosa trepidatione sollicitos, suspiciosos et qui etiam in modicis rebus varia sint semper dubitatione solliciti. 3 Si vero fuerit Mercurius in matutino ortu constitutus et rectum cursus sui ordinem servans, in omnibus negotiis decernit principatum, faciens ad omne iubendi officium praeparatum, et qui liberi sermonis ornamenta circumferant, felices et in omnia desideria prospere consequantur. Sed hi futurorum ordinem divina mentis instigatione perdiscunt. Erunt sane religiosi iusti cultores deorum, frequenter antistites. Sed his ex ista coniunctione etiam felix filiorum decernitur soboles.

4 [Coniunctio Solis et Lunae.] Si Sol et Luna in eodem signo pariter constituti [fuerint] aequabili societatis potestate iungantur, et sit diurna genitura, faciet ista coniunctio erecta potestatis licentia sublevatos, et qui omne iubendi officium cum maxima animi constantia et cum maximis exequantur viribus. Si vero fuerit nocturna genitura, et adhuc intra Solis orbem destituta luminibus Luna claudatur, nec renatis luminibus deserto Solis orbe lucescat, faciet humiles deiectos et omni licentiae potestate subiectos, inbecilles viribus, et omni virtutis praesidio destitutos. 5 Si vero deserto Solis orbe et antecedenti angustia liberata, p129renati luminis libera ornamenta circumferat, et in eodem signo cum Sole sit pariter collocata, facit efficaces et omnia negotiorum officia tractantes, et qui facile omnia dignitatis insignia consequantur. Si vero Sole in masculino signo constituto Renata Luna feminini generis occupaverit signum, faciet principales vel principes civitatum, claro nobilitatis splendore fulgentes, sapientia et praeconio bonitatis ornatos, et tales qui purae ac fidae amicitiae affectus semper exhibeant, casto ac pudico amicitiae consortio copulatos. 6 Si vero Sol et Luna luminum suorum fuerint radiis adversi, tunc vita parentum *****, et genialis tori societas variis dissensionibus separatur. Si vero Sol et Luna prospera fuerint radiorum societate coniuncti, id est trigona sicut ante diximus, usque ad ultimum vitae diem parentum consortium fidi amoris copulatione servatur. Sed si adversis Sole pariter ac Luna medium eorum locum Mars aut Saturnus minaci radiatione possederit, aeternum parentibus iurgium et perpetuae dissensionis discidium praeparatur.

XXVI.

1 [Coniunctio Veneris et Mercurii.] Si Venus et Mercurius in eodem signo positi aequabili societatis potestate iungantur, grata homines venustate condecorant [grata], et tales efficiunt qui omnia quae desiderant facillime consequantur, sed quorum animum ad multarum mulierum consortium prona mentis cupiditas p130inpellat. Docti etiam sermonis simul positi ornamenta decernunt, ut docta institutione sermo formatus audientium aures grata tolleratore semper illiciat, aut musici carminis modos tradunt, et praeclaram poeticae disciplinam. 2 Sed hos eosdem honestarum <artium> ornamento condecorant. Sed si in signis suis simul positi primos geniturae possederint cardines, vel in finibus <suis> constituti in oportunis geniturae locis fuerint inventi, tunc quae ***** haec maiori decretorum potestate conplentur. Si vero in deiectis locis pariter <fuerint> constituti, musicos faciunt, sed popularibus voluptatibus deputatos. 3 Quodsi simul Mercurium ac Venerem collocatos malignum sidus Martis adspexerit, faciles nuptias sed cum quadam infamia ac nota decernunt. Tunc enim puerorum mulierumque concubitus aequabili <cupidi>tate desiderant, et ultra modum stupra cum maxima animi delectatione sequantur. 4 Sed si in eodem signo in quo est horoscopus, Venus et Mercurius fuerint pariter constituti, tunc divinum hominibus decernitur ingenium, tunc sermo magnifico eloquentiae splendore decoratur, tunc carmina eorum divina dicentur inspiratione conscripta. Sed haec omnia maiori cumulo felicitatis augentur, si eos simul in horoscopo constitutos vel in oportunis geniturae locis positos Iuppiter et Luna et ipsi oportunis locis positi prospera id est trigona radiatione respexerit.

p131 5 [Coniunctio Lunae et Veneris.] Si Luna et Venus in eodem signo pariter constitutae aequabili societatis potestate iungantur, nimia viris ornamenta decernunt. Sed hos eosdem grata pulchritudinis honestate condecorant, et faciunt dignitate bonitatis ornari. Sed nuptias illis instabiles semper ex ista coniunctione decernunt. Nullus enim pariter habens Lunam ac Venerem in affectu uxoris fundato ac stabilito amoris iudicio perseverat. 6 Sed et uxoris aios ab affecto suo vitio cupiditatum suarum alienari perficiet, alienarum mulierum concubitus prono desiderans cupiditatis ardore. Idem etiam uxorem suam cogit cupiditatibus inplicari, ut quicquid ipsis passivis desideriorum suorum cupiditatibus infedatur, id totum etiam uxori ad simile studium voluptatis mariti errantis peccata conmendent, ut et ipsa faciat quicquid maritum facere prava cupiditate cognovit, ut adulter maritus suis magisteriis inbutam adulteram faciat uxorem.

XXVII.

1 [Coniunctio Lunae et Mercurii.] Si Luna et Mercurius pariter collocati aequata societatis potestate iungantur, omnes doctrinas cum maxima potestate insinuant. Nam qui simul habuerint Lunam et Mercurium, omnia quae discunt facillimis rationibus consequuntur. Sed et [si] simul positi Luna et Mercurius docile ingenium sapientiae largiuntur. 2 Sed si simul p132positi Iovis fuerint testimonio destituti, faciunt mendaces et quorum omnes actus instabili ac variata semper facilitate mutentur. Sed et matres eorum sapientes efficient; sed infamiam illis ex inferiorum hominum concubitu semper infligunt. Sed est melior Luna ex ista coniunctione, si minorem partium possederit numerum, et si Mercurius in ampliori partium numero fuerint inventus.

XXVIII.

1 Conpletis his omnibus, antequam sermo noster ad horoscoporum transferatur exempla, illud prudentiam tuam breviter admonemus, ut <in> omni[bus] genitura consideres, antequam nasceretur homo, cui se primum nascens Luna coniunxerit. Si enim ortum Lunae aut simul constitutum benivolum sidus exceperit, aut eam prospera radiatione respexerit, eum quem imminens partus vicinum fecerit luci, bonum faciet ordinem geniturae sortiri. Si vero mal<ivol>arum stellarum fuerit sociata consortio, mediocris et ingloriae genitura substantiae praeparatur.

2 Omnes tibi, Mavorti decus nostrum, mixturarum explicavimus potestates: quid singulae stellae iunctae trigonica societate perficiant, quid quadrata radiatione decernant, quid efficiant diametra sibi potestate semper oppositae, quid largiantur aequabili copulatione coniunctae, quid exagonae humilis potestatis auctoritate perficiant. Sed ut haec omnia prudentiae tuae manifestius intimemus, omni apotelesmatum ratione confusa, p133et conparatis et coniunctis invicem potestatibus, omnia tibi decretorum insinuabo secreta, ut quicquid generali explicatione monstravimus, specialiter rursus iunctis sententiis explicemus.

XXIX.

1 [De servorum nativitatibus.] Si Luna et Iuppiter partili fuerint radiatione coniuncti, et eos simul partiliter collocatos in dextro quadrato positus Saturnus partili radiatione respexerit, et Mars simili hos eosdem per quadratum minaci radiatione percutiat, Sol vero sit in VI vel in XII loco, ex ista coniunctione [percutiat societate] servilis genitura decernitur, nec expugnatus ex utroque latere Iuppiter servilibus poterit necessitatibus liberare. 2 Si in MC. Luna fuerit inventa, et in eodem loco fuerit Iuppiter constitutus, et Mars coniunctionem Lunae crescentis exceperit, et coniunctionem Martis et Lunae Saturnus minaci radiatione respexerit, bonos quidem servos facient, sed infelicitatis onere semper gravatos.

3 Si Lunam de diametro Mars et Saturnus pariter aspexerint, et nulla benivolarum stellarum vel Lunam vel illos qui sunt in diametro constituti, salutari radiatione convenerit, aut servos efficiet ista coniunctio, aut privatos parentum praesidio misero faciet orbitatis onere praegravari.

4 Si Venerem et Lunam in diversis locis constitutas Saturnus et Mars quadrata vel diametra radiatione respexerint, et his omnibus Iovis oportunum testimonium denegetur, a servis parentibus natos ista coniunctio perpetuo faciet servitutis onere praegravari.

5 Si horoscopi partem Iuppiter et Venus prospera p134radiatione respexerint, et si hanc eandem partem id est horoscopum Sol et Luna qualibet radiatione viderint, Mars vero <et> Saturnus ab horoscopi parte malignos potestatis suae radios separarint, prospere natus prosperius nutrietur. 6 Si vero sine praesidio vel testimonio benivolarum stellarum horoscopi partem Saturnus et Mars minaci radiatione respexerint, aut uno de malivolis in horoscopo constituto alius in occasu constitutus horam diametra radiatione percusserit, aut in primo moriuntur vitae vestibulo constituti, aut prima vestigia lucis ingressis vitale pabulum denegatur, aut obstinato matris animo nata soboles exponitur. Quodsi sic malivolis sicut diximus constitutis horoscopo Venus aut Iuppiter testimonium conmodaverint, expositus colligetur et alienae misericordiae praesidio nutrietur.

7 Si Iuppiter in horoscopo partiliter fuerit constitutus, et in diametro Mars positus horam et Iovem partili radiatione respexerit, ceteris stellis nullum his testimonium conmodantibus, mediocris substantiae facultatem decernit ista coniunctio. Sed his ipsis multa inimicorum *** praesidia denegari.

8 Sed sic Iove et Marte sicut diximus constitutis, Iove scilicet in horoscopo et Marte in occasu posito, si Saturnus vel Mercurius Martem qualibet radiatione respexerint, aut lunaticos faciunt, aut caducos furore mentis oppressos. 9 Si vero Iove in parte horoscopi constituto in occasu id est in diametro Saturnus constitutus Iovem horamque respiciat, in diurna genitura, p135et Luna plena feratur ad Iovem, divitias felicitates et summae beatitudinis incrementa decernunt. Si vero Iove in horoscopo constituto Venus in occasu id est in diametro fuerit inventa, et fratres denegant pariter et filios. Sed nihilominus divitiarum et felicitatis incrementa decernunt.

10 Si Saturnus in horoscopo par<til>iter fuerit constitutus, et Martem habeat in occasu id est in diametro partiliter constitutum aut in IMC. partili sibi et horae societate coniunctum, et Luna aut plena ad Martem aut minuta ad Saturnum feratur, ista coniunctio grave ac miserum mortis decernit exitium. Aut enim ferarum morsu consumpti artus miseris lacerationibus dissipantur, aut facient per praecipitia iactari, aut corpus cadentium culminum ruinis opprimitur, aut certe qui sic Saturnum habuerit et Martem, acerbae destinatus neci cruentis latronum traditur manibus, aut acerbis tempestatibus quasi submersus inaudito genere mortis opprimitur. 11 Sed pro signorum genere mortis invenietur eventus. In ferinis enim et in agrestibus constituti signis, ad necem praeparatos ferarum adferunt morsus. In solidis vero signis constituti, nutantium tecto<rum> culmina inpingunt. In aquosis signis <constituti>, aut in pugna faciunt interire, aut iugulum eorum saevus latronum mucro persequitur, aut certe potestate aliqua animadvertente plectuntur. 12 Omnifariam enim Saturno in horoscopo constituto si in occasu Mars p136fuerit inventus, miserae mortis decernit exitium. Sed tunc iudicantis animadversione plectuntur, cum his omnibus de quadrato Mercurius accesserit.

13 Si Mars in horoscopo partiliter fuerit constitutus, et eum de occasu id est <de> diametro Iovis stella respiciat, pericula et sollicitudines sunt Dolores ista radiatio in media decernit aetate, pericula autem ex seditionibus et ex turbis; sed et causas et damna simili ratione perficiet. Sed his post multa vitae naufragia felicia decernuntur tempora senectutis. Uxores vero aut ancillas aut provectae dabit aetatis, aut publicas <meretrices>, aut alicuius artis tractantes officia. Sed nec fratrum in eadem civitate integer numerus reservatur, sed omnes fratres ab his aut peregrinatione separantur aut morte.

14 Si Luna in aliquo cardine constituta Mars in diametro positus et ad Saturnum ***, vel in eadem parte fuerint inventus, vel horoscopum ex alio cardine aequata partis radiatione respiciat, Iuppiter vero in VI. ab horoscopo loco vel in VIII. vel in XII. cum Luna fuerit inventus, tam diu vivit qui natus fuerit, quam Luna cum Iove fuerit inventa. Mox Luna cum Iovis transierit partem, statim ei qui natus fuerit mors properata decernitur.

15 Si Luna et Sol synodica fuerint radiatione coniuncti, et in eodem signo inter Solem et Lunam Mars medius fuerit inventus, et eos de quadrato Saturnus respiciat aequata partium radiatione coniunctus, qui p137sic habuerint stellas, vitiosis oppressi humoribus interibunt, aut insaniae furoribus capiuntur, a mari stellis inundationibus miserae habebunt mortis exitium. 16 Si vero his sic ut diximus, id est Sole Luna Marte et Saturno *** in VIII. ab horoscopo loco fuerint inventi, ceterae vero oies stellae in VI. vel in VII. ab horoscopo loco fuerint constitutae, facient lunaticos epilempticos, et quorum mentem iratum vel malignum numen semper exagitet, ut omni mentis ratione turbata inconsulta sine ratione repente verba proiciant.

17 Si in viri genitura in XII. loco ab horoscopo Luna uxoris fuerit inventa, id est si hoc signum in quo est uxoris Luna posita, in cacodaemone aut Mars fuerint inventum, faciet uxorem omnibus mariti iniuriis subiacere, et tali eam mentis moderatione conponit, ut usque ad ultimum diem vitae viri iniurias patienter excipiat. 18 Si rursus hoc signum in quo viri est Luna posita, in cacodaemone mater uxoris fuerit constitutum, adulteram ex hoc pronuntiabis uxorem, et talem quae impudenter contra maritum ipsum iniuriarum genere grassetur, <ut> judicio sceleratae mulieris marito adulteri omni genere praeferantur. Sed et mariti has iniurias sustinentes, totum quicquid uxores fecerint patienter ferunt.

19 Si vero uxor et maritus in genituris suis in eodem signo Lunam habuerint collocatam, vel si Lunam viri Iuppiter mulieris prospera radiatione respiciat, aut rursus p138mulieris LUnam viri Iuppiter simili radiatione respexerit, vel si utriusque geniturae Luna [a] trigonica radiatione iungatur, amor ipsos pari caritatis vinculo copulatus aequabili semper desiderio cupiditatis sustentat.

20 Si Venus in terreno signo fuerit inventa, et in hoc signo constituta VII. ab horoscopo locum MC. possederit, aut in XII. ab horoscopo loco constituta et in diametro Saturni posita partiliter radios exceperit, longae ac diuturnae viduitatis infortunia ex ista radiatione decernit. 21 Sed <si> posita Venus in matutino ortu [postea] fuerit inventa, in prima aetate constitutis infortunia viduitatis indicit. Si vero in vespertino ortu fuerit inventa, *** aetate viduitatis decernuntur incommoda. Sed et quosdam incesto cupiditatis ardore possessos illicitos filiarum concubitus adire conpellunt.

22 Si Luna et Venus par[til]iter collocatae in nocturna genitura et in femininis signis positae occasum vel MC. possederint, et eas de diametro Mars Saturnusque respiciant, faciunt incesto furoris ardore et nefariae cupiditatis instinctu filias patribus inlicitis matrimoniorum vinculis copulari.

23 Si nuptialis signi dominus in feminino signo constitutus occasum vel MC. possederit, virgines latenter stupra *** cupiditate conpellit. Sed stuprorum genera pro stellarum varietatibus invenimus. Nam si p139Saturnus nuptialis signi dominus fuerit inventus, aut a patre aut <a> patruo aut a vitrico stuprum virgini praeparatur, aut a sene aut a servo. Si vero nuptialis signi dominus Mars fuerit effectus, et sic et ipse fuerit sicut diximus positus, cum quadam violentia flos virginitatis eripitur. 24 Si vero Venus nuptialis signi domina fuerit effecta, et sit etiam ipsa sic ut diximus <posita, in nocturnis sacrorum vigiliis spontaneum stupri crimen admittitur. Si vero Mercurius nuptialis signi dominus fuerit> ***** ante collocatus, promissionum captae persuasionibus virginitatem suam desiderio corruptoris addicunt. Sed ex occasione et crimina concitantur, et tumultus seditiosae vocis infertur. Sed fiunt maiora periculorum discrimina, si cum Mercurio Mars fuerit inventus.

XXX.

1 Si in Saturni signo Iuppiter et Venus simul positi easdem possederint partes, et Saturnus in vicino sit signo, id est in secundo fuerit inventus, ut ipse primus coniunctionem Veneris venientis <ex>cipiat, et Sol sit in MC., Luna et horoscopo in Cancro constitutis [si], incesto furoris ardore et potestatis alicuius praesidio sublevati matrum suarum conubia sortiuntur, aut novercas suas praepostero mentis ardore ***** p140cupiditate possessi ad consortium tori genialis invitant. Si vero mulieris fuerit ista genitura, matrimonii gratia haec eadem mulier aut patri iungetur aut vitrico. Talem Oedipodem habuisse genituram antiquae ferunt memoriae lectionum. Fuit enim horoscopus in Cancro, Sol in Ariete, Saturnus in Piscibus, Iuppiter et Venus in Aquario, Mars in Libra, Luna in nebula Cancri, Mercurius cum Sole.

2 Si in finibus Mercurii Luna fuerit inventa, et masculini generis sidus acceperit, praesertim si in Aquario fuerit inventa, nec Venus Iovi trigonica radiatione iungatur, qui sic has stellas habuerint, nunquam filios sortiuntur.

3 Si in aequinoctialibus <signis> Luna in horoscopo fuerit inventa, id est in ariete ve Libra, Iuppiter vero et Mars partili societate coniuncti in MC. vel in occasu fuerint collocati, Venus vero et Saturnus in Capricorno vel Aquario pariter constituti et eundem partium numerum possidentes Martem et Iovem qualibet radiatione respiciant, facient steriles effeminatos et abscisos gallos, religionum caerimoniis servientes.

4 Si in domo Veneris aequata partis societate coniuncti Saturnus et Mars pariter fuerint constituti, occasum vel IMC. possidentes, et in diametro eorum Venus in domo Martis posita Saturno et Marti aequata partis sit ratione contraria, haec stellarum ordinatio eunuchi genituram nobis ostendit.

5 Si Mars et Luna diametra sibi fuerint radiatione contrarii, et easdem ambo in diametro constituti partes accipiant, Venus vero in dextro eorum quadrato fuerit constituta, et Venerem de diametro Saturnus p141respiciens per sinistrum quadratum Lunam Martemque pulsaverit, ut Venerem quidem de diametro, Lunam vero et Martem de quadrato respiciat, et Mercurius MC. possederit, [post] ex hac stellarum mixtura aut steriles aut hermaphroditi aut certe generantur eunuchi.

6 Si Saturnus et Venus in signo vel in finibus Veneris pariter constituti MC. possederint partem, et Mars ab his alienus fuerit effectus, aut pauperem ista coniunctio aut provectae aetatis decernit uxorem. Si vero sic Saturnum et Venerem constitutos trigonica Iuppiter radiatione respiciat, vel si cum ipsis fuerit inventus, ex isto Iovis testimonio vidua quidem uxor decernitur, sed divitiarum affluentia copiosa.

7 Si Venus in MC. pariter cum Iove fuerit inventa, <ista> sociatio adulterio cognitam decernit uxorem. Si vero his pariter constitutis Mercurii stella ad hoc idem consortium partis accesserit, et hoc marito relicto quem adulterio fuerat interveniente sortita, ad alterius mariti rursus nuptias transit, et hoc aut iuvenis amore capta perficiet, aut pauperis cuiusdam secuta concubitus, aut ignobilis concubitus humilitatem prona mentis cupiditate desiderans, ut omnifariam pravi amoris illecebris inferioris viri consortium sortiatur.

8 Si Luna in MC. partiliter fuerit inventa, et Sol in horoscopo partiliter fuerit collocatus, Iuppiter vero in anafora horoscopi <partiliter> constitutus Lunae trigonica radiatione iungatur, ex ista coniunctione clara nobilitatis decernuntur insignia.

p142 9 Si in MC. Venerem constitutam trigonica Iuppiter radiatione respiciat, vel si cum ea fuerit inventus, et Venus ab omnibus malivolarum stellarum fuerit radiationibus separata, feminarum praesidio ex ista coniunctione maxima felicitatis insignia conferuntur, aut ex aliquo femineo opere initium felicitatis accipiunt. Sed hos eosdem facit musici carminis modos dulciter flectere, aut citharam lyramque percutere, aut certe molli corporis flexu cum grata venustate saltare.

10 Iuppiter semper in MC. partiliter constitutus misero libidinis studio ad sordidarum mulierum concubitus inpellit. Si vero cum eo Mars fuerit inventus, et ipse eandem possidens partem, uxorem eius alter violenter arripiet. Si vero his Veneris accesserit stella, illustribus viris de meritorio detracta mulier coniugali gratia copulatur. Si vero his omnibus Sol quadratus accesserit, concubinis patrum aut novercis suis nefaria cupiditate iunguntur, et retractas patrum uxores matrimonii societate coniungunt. Sed cum fuerint nuptiae prava cupiditate conpletae, interveniente mulieris fuga dissolvitur matrimonium, quod fuerat infaustis ominibus copulatum.

11 Si Mars in MC. cum Luna fuerit inventus, et Iuppiter in horoscopo fuerit partiliter collocatus, in occasu vero Sol fuerit constitutus, Iovem de diametro, Martem vero et Lunam quadrata radiatione respiciens, nuptias ista coniunctio cum exitiabili certaminis conflictatione decernit. Tunc gravia vulnera minax contendentium gladius infligit, tunc gravis pugna saevi ardoris certaminibus concitatur, tunc famosa proeliorum certamina saevi ardoris cupiditatibus excitantur, p143tunc <cum> cadentium gemitu strepituque pugnantium acerba profusione sanguinis contractae nuptiae cruetantur. 12 Tale Paris Alexander decretum habuisse suggeritur, cuius ex nuptiis pugnarum famos certamina et fabulosa patriae excidia contigerunt. Sed totum Alexandri Paridis decretum had fuerat ratione conpositum. Hora fuerat <in> Aquario, Sol <in> Leone, Luna <in> Scorpione, Saturnus <in> Leone, Iuppiter <in> Aquario, Mars <in> Scorpione, Venus <et> Mercurius <in> Geminis.

13 Si Saturnus et Mars in MC. fuerint partiliter collocati, aut hunc eundem locum in aliis cardinibus constituti quadrata vel diametra radiatione respiciant, nec eorum malitiam Iovis ac Veneris salutaria praesidia mitigarint, laboriosos pauperes misero onere paupertatis oppressos et quottidiani laboris continuatione quassatos perficiet ista coniunctio, ut quottidianis corporis laboribus misera vitae alimenta quaerantur. Si ve<ro> hunc eundem locum Mars de diametro respexerit, Saturno in MC. sive in IMC. aut certe in horoscopo constituto, sintque omnes <Iovis> divino testimonio destituti, cum praecedentibus malis publici carceris custodia et ferrea decernuntur vincula [carceris] catenarum. Si vero his sic constitutis plenam luminibus Lunam Iuppiter clementi radiatione respexerit, post multos labores et post multa discrimina liberantur.

p144 14 Si Mars in MC. partiliter fuerit inventus, et secundum ab eo signum <in> vicino posita Saturni stella possideat, laboriosos pauperes et vitam manu quaerentes efficiet isat coniunctio. Sed et faciem eorum tristis semper vultus innubilat. Sed et si in MC. Mars constitutus *** aequata parte respiciat, et in medii caeli secundo signo Saturnus sic sit sicut ante diximus constitutus, maiora decernuntur onera infelicitatis, et nunquam hi qui sic eos habuerint quod desiderant consequuntur.

15 Si Luna in labris Arietis vel in Capricorno fuerit inventa, vel Tauri labra simili ratione possederit, mulieres quidem viragines faciet, viros vero ad omnia vitia libidinum semper inpellit, ut misero concitati libidinis stimulo inpuri et inpudici coitus vota concipiant. Quod si Luna in his in quibus diximus signorum fuerit partibus collocata, et has easdem partes Mercurius et Mars cum Luna positi eadem ratione possederint, et Luna a Martis defluat stella, in quacumque signi parte Luna fuerit inventa, ex hac parte vitium libidinis invenitur. <Sed si hos sic collocatos Iuppiter trigonica radiatione respiciat, vel si cum ipsis fuerit inventus,> praedictorum vitiorum tegitur et mitigatur inprobitas. 16 Si vero sine testimonio Iovis Venus fuerit cum his inventa, omne vitium inpudicae inpuritatis indicitur. Tunc viri spontaneo furoris ardore muliebria patiuntur, tunc inpura facinora ardore vitiosae libidinis exequuntur. Si vero fuerit mulieris p145ista genitura, meretricem prostituti pudoris efficiet, et quae corpus suum pravis libidinum cupiditatibus tradat, pudorem suum mercedis quottidianae gratia potestati lenonis [se] addicens, et erit in publicis meritoriis prostituta, etiamsi recto genere videatur esse progenita.

17 Si Sol et Luna et horoscopus ita sint in genitura collocati, ut nulla sibi sint omnes ratione coniuncti, ut Sol horoscopum non videat, et Luna rursus nec Solem nec horoscopum similiter aspiciat, nec sint aliqua partium societate coniuncti, tanto paupertatis onere defatigantur, ut hi qui sic eos habuerint vario infelicitatis onere praegravati ad extremum exitium mendicitatis accedant.

18 Si Sol et Luna feminini generis possederint signa, <et> horoscopus in feminino signo fuerit inventus, et in horoscopo sit Mercurius positus partiliter, manibus suis naturam suam amputare coguntur.

19 Si Sol et Luna in horoscopo partiliter fuerint constituti, aut unus horoscopum praecedat et alius subsequatur, ita tamen ut hoc in horoscopi fiat signo, et in anafora horoscopi Mars sit constitutus, et Saturnus Marti aliqua testimonii radiatione iungatur, oculis miserum onus caecitatis inponitur.

20 Si Luna in MC. fuerit inventus, et in IMC. Venus constituta partili Lunam radiatione respiciat, ista coniunctio incestae cupiditate ardore sorores fratribus iunget uxores.

21 Si in dextro quadrato Lunae Venus fuerit collocata, faciet homines ad omnia officia negotiorum praeparatos, qui sibi multarum amicitiarum praesidia conquirant, p146et quos uxores fidos diligant semper affectus, et facit omnibus amicis amabili caritate coniuncta. Sed haec fortius convalescent, si unum de duobus trigonica Iuppiter radiatione respiciat.

22 Si hora in signo Virginis fuerit inventa, et in eadem hora Mars et Mercurius et Venus partiliter fuerint collocati, Iuppiter vero in occasu collocatus Piscium possederit signum, et his qui in horoscopo sunt partili radiatione iungatur, Sol vero in anafora horoscopi id est in Libra sit constitutus, et Luna quintum ab horoscopo locum in Capricorno constituta possideat, Saturnus vero in nono ab horoscopo loco positus signum Tauri teneat, qui sic hos omnes habuerit talis erit orator, ut in modum fulminum dictorum eius sententiae proferantur, ut pro arbitrio eius multitudinis animi aut quiescentes excitentur, aut incensi facile mitigentur. Talia etiam erunt eius dicta, ut haec ad augmentum et ad nutrimentum ingenii sui posteritas contentiosa animositate perdiscat. Talis orator apud Macedonem Philippum non armorum vi sed orationis licentia persequebatur, et ut manifestius explicemus: haec genitura divinum Demostheni inspiravit ingenium.

23 Si in Sagittario in finibus Veneris Mars et Mercurius et Venus simul fuerint collocati, et horoscopum eiusdem partis possederit finem, Iuppiter vero in Geminis p147constitutus ex occasu hos omnes diametra radiatione respiciat, sitque illis aequalium partium societate coniunctus, Sol vero in Capricorni signo et Luna in quinto ab horoscopo loco constituta Arietis signum teneat, ita ut in capite sit Arietis (in his enim partibus facit caecos), Saturnus vero in nono ab horoscopo loco sit positus <id est> in Leone constitutus, haec genitura divinum poetam heroici cuiusdam carminis facit, ut Martios strepitus pugnarumque metuenda certamina famosi carminis nobilitate perscribat. Talis genitura Homerum divinum Iliaci carminis fecit interpretem.

24 Si horoscopus in Aquario fuerit inventus, et in parte horoscopi Mars et Mercurius et Venus sint partiliter collocati, in occasu vero Iuppiter os Leonis habeat signum, tin anafora horoscopi Sol constitutus signum Piscium teneat, Luna vero in Geminis collocata, et in quinto geniturae loco constituta, horoscopum trigonica radiatione respiciat, et Saturnus nonum ab horoscopo <locum> tenens in Librae sit signo constitutus, haec genitura divinarum et caelestium institutionum reddit interpretem, qui docili sermone et divini ingenii potestate conpositus, <et> caelesti quodammodo institutione formatus, vera disputationum licentia ad omnia secreta divinitatis accedat. Haec genitura Platonis fuisse suggeritur.

25 Si horoscopus in Libra fuerit inventus, et Mars et Venus et Mercurius in eodem sint horoscopo partiliter collocati, Iuppiter vero in occasu positus, id est in signo Arietis collocatus, Martem Venerem et Mercurium p148et horoscopum diametra radiatione respiciat, Sol vero in Scorpione positus in anaphora sit horoscopi constitutus, Luna etiam in Aquario posita quintum ab horoscopo locum teneat, Saturnus vero in nono ab horoscopo loco constitutus in Geminis sit collocatus, haec genitura divinum poetam lyrici carminis reddit, qui choreas libero rhythmo severa religiosi carminis moderatione conponat. Talis genitura Pindaro et Archilocho dulcissimi carminis modos divina ingenii inspiratione largita est.

26 Si hora in Ariete fuerit inventa, in finibus scilicet Iovis, et Mars et Venus et Mercurius in eodem sint horoscopo partiliter constituti, et Iuppiter in Libra positus, id est in occasu, diametra horam radiatione respiciat, Sol vero in anafora horoscopi positus signum Tauri possideat, et Luna in quinto ab horoscopo loco collocata constitutus loco Sagittarii habeat signum, haec genitura divinum facit artis mechanicae repertorem. Haec ille est noster, cuius ingenio fabricata sphaera lapsum caeli et omnium siderum cursus exemplo divinae imitationis ostendit. Hic est Syracusanus Archimedes visi meus, qui Romanos exercitus mechanicis artibus saepe prostravit. Hunc Marcellus triumpho victoriae constitutus, inter orantes militum strepitus et triumphales laureas collocatus, lugubri maerore deflevit.

p149 XXXI.

Sed sufficienter tibi, Mavorti decus nostrum, illustrium virorum decreta narravimus. Nunc ad incepti operis ordinem revertamur.

1 Si Saturnus in Libra fuerit constitutus, in finibus scilicet Iovis et in altitudine sua, et in eadem parte horoscopus fuerit inventus, in Ariete vero Venus constituta horoscopum ex occasu diametra radiatione respiciat, Mars vero et Luna aequata partium societate coniuncti in MC. sint partiliter collocati, Sol vero et Mercurius in Geminis constituti nonum ab horoscopo locum teneant, Iuppiter vero in Aquario positus et stationem faciens quintum geniturae possederit locum, haec genitura potentissimum regni decernit imperium, vel potentis dignitatis decernit insignia.

2 Si Luna in duodecimo ab horoscopo loco id est in cacodaemone fuerit inventa, et sit in eo signo quod Saturni dicitur trigonum, id est in Aquario aut in Geminis aut in Libra, Sol vero in sexto ab horoscopo loco constitutus Lunam diametra radiatione respiciat, similique sint partium societate coniuncti, Iuppiter vero in octavo sit geniturae loco constitutus, laboriose paupertatis ex ista genitura et misera mendicitatis decernuntur incommoda.

3 Si Luna et Mars in septimo sint ab horoscopo loco constituti, id est in occasu, et sint in eo signo constituti, in quo Martis invenitur trigonum, id est aut in Cancro aut in Scorpione aut in Piscibus, Iuppiter vero in MC. sit partiliter collocatus, et eis Sol trigonica radiatione iungatur, athletam faciet ista genitura, sed qui sacri certaminis victor famosa reporter insignia coronarum.

p150 4 Venus si in feminino signo collocata in occasu geniturae fuerit inventa, et Mars in feminino similiter signo fuerit inventus, Sol etiam et Luna signa feminina possideant, cinaedum tibi hominem ista genitura demonstrat.

5 Si in parte horoscopi Saturnus et Mars simul fuerint constituti, et sit feminini generis signum, et in occasu Venus et Mercurius positi femininum teneant signum, vel si in MC. Mars et Saturnus partiliter constituti feminini habeant generis signum <et Mercurius et Venus in IMC. positi feminini generis signum> calcent, publicos cinaedos haec genitura aut certe abscisos gallos efficiet. Si vero mulieris ista genitura fuerit, meretricem publicam nundinato pudore perficiet.

6 Si in octavo ab horoscopo loco Luna et Mars simul fuerint collocati, et eos Mercurius in diametro constitutus partili radiatione respiciat, inmodico crudelitatis tutus ardore latrones ista genitura perficiet, sed facinora eorum pro stellarum varietatibus invenimus. Si enim in terrenis signis Mars et Luna fuerint collocati, in desertis locis grassator constitutus latrocinantem manum profusione sanguinis cruentabit. Si vero in aquosis sanguinis fuerint constituti, pecorum abactores efficient, insequentibus hominibus minaci semper gladio resistentes. In solidis vero sanguinis constituti, famosos domorum effractores efficient, sed qui armati gladio quiescentibus hominibus et patrimonii iacturam et vitae discrimen infligant. Sed hi omnes in istis facinoribus conprehensi publicae animadversionis severitáteº plectuntur. p151Sed si Mars et Mercurius in IMC. vel in occasu simul fuerint constituti, Luna vero aut in diametro eorum aut in quadrato sit aut cum ipsis plena luminibus, haec eadem quae diximus simili ratione decernunt.

7 Si Saturnus et Venus in occasu geniturae fuerint collocati, in octavo vero ab horoscopo loco Mars fuerit constitutus, Mercurius vero aut cum Marte aut cum Saturno et Venere, nec aliquem horum Iuppiter prospera radiatione conveniat, haec genitura aut servos faciet aut gallos, sed qui omnia inpudicae inpuritatis vitia sustineant.

8 Si Mars in horoscopi parte fuerit inventus, et in occasu Venus partiliter constituta, MC. vero partem Saturni stella possideat, et Luna sit in IMC. posita, inpurum hominem ista genitura perficiet.

9 Si Mars in MC. fuerit inventus, et in occasu Venus partiliter constituta, MC. vero partem Saturni stella possideat, et Luna sit in IMC. posita, inpurum hominem ista genitura perficiet.

9 Si Mars in MC. fuerit inventus, in feminino scilicet signo, et Saturnus et Venus in XI. sint ab horoscopo loco constituti, horoscopus vero cum Iove et Luna et Mercurio in Veneris signo sit constitutus, aut matres suas aut novercas aut matrum sorores qui sic has stellas habuerint incesta libidinis cupiditate corrumpunt.

10 Venus cum Saturno in horoscopo constituta, in quocunque signo in quibuscunque partibus posita, genitura licentia potestatis aut meretrices publicas aut provectae aetatis decernit uxores, praesertim si nulla illos Iuppiter radiatione respiciat.

11 Iuppiter et Mars si in MC. simul fuerint partiliter collocati, faciunt homines praeconio bonitatis ornatos, p152et quibus semper beatae felicitatis insignia conferantur, praesertim si in domo Iovis vel in finibus Iovis fuerit ista coniunctio.

12 Si in MC. Mars fuerit, aut in domo sit Lunae constitutus, et in eo loco Iuppiter cum Venere et Marte si pariter collocatus, et ad Iovem feratur Luna plena luminibus, maximae felicitatis insigni decernit ista sociatio.

13 Si in MC. Mercurius Saturnus Mars Venus pariter et Luna consistant, aequata partium societate coniuncti, egestatem et onus miserae paupertatis indicunt, et hos eosdem faciunt ianitores, ad hoc obsequium mendicitatis necessitate conpulsos, sed et filiorum mortes frequenti infortuniorum calamitate demonstrant.

14 Si in quinto ab horoscopo loco Mars et Venus simul fuerint constituti, et sit Luna in horoscopo partiliter collocata, clara nobilitatis decernuntur insignia, et regum fidus amor ex ista societate decernitur. Sed hi adulteriis cognitas sortiuntur uxores. Decernuntur etiam illis ad honoris ornatum praetextae et aureae vestes et aurearum insigni coronarum.

15 Si in malivolae stellae signo horoscopus fuerit inventus, et <sit> ipsa stella malivola in XII. ab horoscopo loco posita, homines faciet canum morsibus dissipari. Sed si XII. ab horoscopo locus in malivolae stellae sit signo constitutus, et ipsa malivola stella (cuius esse domicilium diximus XII. scilicet locum) in VII. ab horoscopo loco id est in occasu sit constituta, hoc idem mortis discrimen indicit, nisi flebile mortis exitium et gravium infortuniorum metuenda discrimina bonum p153testimonium Iovis pariter ac Veneris salutari numinum suorum praesidio mitigarit.

16 Si in trigono Martis Luna et Sol simul fuerint constituti, id est aut in Cancro aut in Scorpione aut in Piscibus, et ipse Mars aut in MC. aut in occasu fuerit inventus, assiduae peregrinationis decernuntur incommoda, et in extraneis regionibus et in peregrinis <locis> constituti extremum conplent diem vitae.

17 Si Mars cum horoscopo pariter in trigono suo fuerit inventus, id est aut in Cancro aut in Scorpione aut in piscibus, et horoscopante Marte Venus cum Mercurio in occasu fuerit constituta, et sint Marti aequata partium societate coniuncti, hi qui has stellas habuerint uxorum suarum mali interfectores existunt.

18 Si horoscopus in signo Veneris fuerit inventus, <et> in eodem horoscopo Venus sit partiliter collocata, Mars vero et Luna in occasu sint in signo Martis pariter constituti, in finibus scilicet Martis, mater geniturae eius gladio percussa morietur.

19 Si Luna in MC. fuerit inventa, et cum ea Mars et Saturnus constituti aequata partium societate iungantur, aut sequestres aut ministros turpium libidinum <facient, ut> *** quaestum vitae illis praesidia conparentur.

p154 Si Saturnus in VI. ab horoscopo loco fuerit inventus, et Venus et Mercurius in XII. ab horoscopo loco sint constituti, et hi omnes diametra se radiatione pulsantes aequata partium societate iungantur, filias suas incesto cupiditatis ardore ad coniunctionem tori genialis associant. Sed et si Venus et Mercurius et Iuppiter domicilia sua mutaverint, hoc idem simili ratione decernunt.

22 Si in XI. ab horoscopo loco Venus et Mercurius et Iuppiter et Saturnus simul fuerint partiliter constituti, et omnes aequata partium societate iungantur, uxores sic positi ancillas potentissimorum virorum decernunt.

23 Si Saturnus et Venus in MC. sint partiliter constituti, et eos Iuppiter nulla radiatione respiciat, et sit mulieris ista genitura, cum eunuchis vel cum sterilibus viris inefficaci libidinis cupiditate concumbit.

24 Si in V. ab horoscopo loco vel in XI. Venus et Iuppiter pariter sint <constituti>, et eos nulla <benivola> stella ex aliqua parte respiciat, difficiles nuptias aut graves decernunt ex nuptiis simultates, ut semper acerbis dissensionibus inplicati iurgia inter se [simul] malignae simultatis exerceant.

25 Si Mars et horoscopus aequabili partium societate iungantur, <et> in domo Iovis fuerint constituti, et Martem et horoscopum Saturnus trigonica radiatione respiciat, et Luna sit in novissimis horoscopi partibus constituta, hi qui <sic> has stella habuerint aut cum p155matre aut certe cum noverca concumbunt. Si vero mulieris sit ista genitura, aut cum patre suo aut cum vitrico suo incesta libidinis cupiditate concumbit, et erit nihilominus ista mulier circa omnem libidinem vitio prostituti pudoris inpatiens. Si vero Saturnus in V. ab horoscopo loco fuerit inventus, et Mercurius cum Venere in XI. ab horoscopo loco sit, privignarum nuptias cum nefaria cupiditate decernunt.

26 <Si> in quocumque cardine Saturnus fuerit inventus, et in diametro positum Mercurium minaci radiatione respiciat, ex ista radiatione filiorum soboles denegatur.

27 Si Sole in horoscopo constituto Mars cum Saturno in anafora horoscopi fuerit inventus, in dextro oculo vitium aliquod infligitur. Si vero Luna sit in horoscopo constituta, et in anafora horoscopi Mars et Saturnus fuerint inventi, hoc idem vitium sinister oculus accipiet, sed haec in nocturna genitura. Sed si in MC. Luna fuerit inventa, et Sol sit in horoscopo constitutus, Saturnus vero IX. ab horoscopo locum teneat, et Mars sit in XI. ab horoscopo loco constitutus, scilicet ******* 28 et Lunam in VI. loco ab horoscopo constitutam diametra radiatione respiciat, Saturnus vero et Sol partili societate coniuncti in VIII. ab horoscopo loco sint constituti, miserum exitium caecitatis infligunt. Sed et si Luna in IMC. fuerit inventa, et Saturnus et Sol et Mars in VIII. ab horoscopo loco constituti Lunam trigonica radiatione respiciant, caecitatem et debilitatem corporis p156<cum> misera mendicitate decernunt. Sed et si Saturnus in XII. ab horoscopo loco fuerit inventus, et Sol et Luna et Mars simul positi Saturnum trigonica radiatione respiciant, caecitatem etiam ex ista societate decernunt. 29 Sed et si Sol et Mars in VIII. ab horoscopo loco fuerint constituti, et in diametro eorum in humano signo collocata Luna cum Saturno fuerit inventa, et haec radiatio caecitatem cum corporis infirmitate decernit. Sed et si Saturnus in occasu sit constitutus, et Mars in horoscopo, Sol vero in anafora sit horoscopi positus, <et> in VI. ab horoscopo loco Luna sit constituta, processu temporis caecitas valitudine suffusionis ***** ***** ***** ****** <suffusionis> vitio afferunt caecitatem. Sed et si Luna in horoscopo fuerit constituta, et Sol sit in VII. ab horoscopo loco idest in occasu positus, maximum vitium oculis affertur.

30 Si in MC. Mars fuerit inventus, et Saturnus in XI. ab horoscopo loco sit constitutus, Sol vero in anafora sit horoscopi, et Lunam in VIII. ab horoscopo loco constitutam diametra radiatione respiciat, extincto uno oculo lumen unius oculi reservatur.

31 Si Mercurius et Luna simul fuerint constituti, et sint aequata partium societate coniuncti, et in sinistro quadrati latere constitutos, aut corpus acuto capite deformant, aut oculorum aciem perversa luminum conpositione dedecorant, aut cervicem uno facient latere deflexam.

32 Si Sol in horoscopo fuerit inventus, et in IMC. sit Saturnus constitutus, et dextrum trigonum ab horoscopo p157Luna possideat, etiam ista coniunctionis sociatio periculum caecitatis infligit. Sed et si in tropico signo Saturnus et Luna simul fuerint constituti, et in diametro eorum Mars et Sol sint pariter collocati, et ex ista coniunctione oculis periculum semper affertur. Sed si sic collocatis Iuppiter in MC. fuerit inventus, omnia paupertatis relaxat incommoda. 33 Sed et si in MC. Saturnus et Luna fuerint inventi, et Sol et Mars in VIII. ab horoscopo loco sint constituti, etiam sic miseria decernitur caecitatis. Sed dt si Sol in horoscopo fuerit inventus, Luna etiam in MC. posita Mars in XI. ab horoscopo loco inveniatur, etiam sic miseria decernitur caecitatis. Sed et si Sol in horoscopo [et Saturnus] fuerit inventus, et in anafora horoscopi Saturnus constitutus, Luna etiam in MC. posita Mars in XI. ab horoscopo loco inveniatur, etiam sic misera decernitur caecitas.

34 Si in tropico signo Sol et Luna sint synodica radiatione coniuncti, et sit Luna omni luminis splendore privata, et cum his Mercurius ***, maximam sapientiam et praeclarum ingenium et multarum rerum scientiam cum oculorum caecitate et cum corporis debilitate decernunt.

35 Si Luna et Saturnus et Mars in aequinoctialibus signis sint pariter collocati, notis quibusdam totum corpus inmaculant, aut albis varietatibus dedecorant, aut certe corpus hominum possidebit serpens molliter inpetigo, aut minutis squamis cadentibus exasperati corpus forma mutatur, <aut> hominem scabies diuturna p158quassabit, aut lepram certe inhoneste figuratione decernunt.

36 Si Mercurius et Saturnus et Sol in VII. ab horoscopo loco id est in occasu simul fuerint collocati, et in VIII. ab horoscopo loco Luna cum Marte aequabili sit partis societate coniuncta, aut claudos reddunt, aut amputatis manibus debiles, aut certe faciunt insanos caducae mentis vitio laborantes.

37 Nec tibi, Mavorti decus nostrum, decretum ioculare monstrabo, cuius instructus exemplo etiam similes poteris definire genituras. Ille deformis ac debilis Graecus, cuius conflati corporis formam divinis nobis Homerus carminibus intimavit, quem cum omnium risu vir sapiens severa ob[servatio] iurgatione castigat, hac habuit decretum ratione conpositum. Horoscopus si fuerit in Aquario constitutus, in Capricorno id est in XII. ab horoscopo loco Sole et Saturno aequata partis societate coniunctis, Iuppiter vero sit in horoscopo aut in anafora horoscopi positus, et Mars in IX. ab horoscopo loco cum Luna Librae possederit signum, Mercurius vero et Venus in horoscopo id est in Aquario fuerint constituti, hoc decretum nobis genituram Thersitae demonstrat. Fuit enim inbellis debilis ridiculus et garrula verbositate semper inpatiens. Haec itaque omnia praescripta nobis genitura demonstrat.

38 Si Venus in Capricorno constituta fuerint <et> [in] p159diametra Saturnum radiatione percutiat, facit tales quos uxores suae omnibus generibus execrentur, et corpora eorum hircini odoris tristem illuviem desudatis gravibus humoribus evaporant. Erunt etiam ipsi execrati coitu et ex venereis libidinibus semper infames, [hominum] et tales qui promiscuae libidinis vitiosos concubitus proiecta mentis cupiditate desiderent. Sed haec ex aliqua parte Iuppiter mitigat, si Venerem trigonica radiatione respexerit, aut existentibus ceteris odoris tantum tergit illuviem.

39 Si Luna et Saturnus et Venus in VII. ab horoscopo loco id est in occasu sint constituti, cum effeminati corporis mollitie cinaedos efficient, qui veterum fabularum exitus in scaenis semper saltantes imitentur, praesertim si sic quos diximus constitutos in MC. Mars positus quadrata radiatione respexerit. <Tunc> inpuros faciet et ad omne libidinosae vitium turpitudinis applicatos, et qui semper cum uxoribus suis inpuro aut inpudico coitu iungantur. Si vero hos omnes sic positos id est in occasu ex parte IMC. Iuppiter quadrata radiatione respexerit, cum his omnibus vitiis etiam puerorum amatores efficiet.

40 Si Iuppiter et Saturnus et Venus [fuerint] in MC. partiliter constituti aequata sibi partium societate iungantur, et in IMC. Mars constitutus omnes hos diametra radiatione respiciat, faciunt puerorum amatores, p160sed qui hoc libidinis vitium propria corporis iactura conpensent.

41 Si in VII. ab horoscopo loco id est in occasu Iuppiter et Venus et Saturnus simul fuerint collocati, ex morte uxoris hereditas conferetur. Sed hi ipsi gravi erunt aegritudinis continuatione quassati, et filiorum illis difficile decernitur soboles.

Si Mercurius in MC. fuerit constitutus et cum eo sint Venus <et> Saturnus et Iuppiter constituti, peregrinas quidem uxores decernunt, sed magna divitiarum affluentia copiosas.

42 Si Saturnus fuerit in horoscopo constitutus, Mercurius vero et Iuppiter in VII. sint ab horoscopo loco collocati, filios denegant. Sed si commutata fuerit ordinationis ista conpositio, id est si in horoscopo fuerint Iuppiter et Mercurius [prius], <et>hos in occasu positus Saturnus diametra radiatione respiciat, hoc idem simili ratione decernunt.

43 Si in IMC. Mercurius et Venus simul fuerint collocati, et Saturnus MC. possidens partem hos eosdem diametra radiatione percutiat, mulierem provectae aetatis decernit uxorem. Sed et ipse cum uxore sua inpuro coitu miscetur.

Si in MC. Venus fuerit collocata, et ei Saturnus in MC. aequata partium societate iungatur, Luna vero in IMC. constituta hos eosdem diametra radiatione respiciat, aut steriles aut certe provectae aetatis decernit uxores, ut ex ista matrimonii copulatione filii in perpetuum denegentur.

44 Si Mercurius in V. ab horoscopo loco fuerit constitutus, p161et cum eo Mars aequata sit partis societate coniunctus, sic positi sorores [aut] uxores decernunt.

45 Si Saturnus in MC. fuerit constitutus, et ei sic posito Iovis et Martis in eodem loco societas accedat, faciunt omne tristitiae genus ab uxoribus conparari, ut numquam illis laetitiam gratiae coniugalis indicat.

46 Si Venus in vespertino ortu collocata in occasu sit, id est in VII. ab horoscopo loco, et Venere sic posita Saturnus in MC. sit parte constitutus, viros ad Venerem languidos faciet, sed et feminas Venerea cupiditate sopita et omni extincta libidinis substantia frigidas faciet semper ad coitum.

47 Si in MC. Mars et Luna aequata sint partis societate coniuncti, et cum his Venus et *** Mercurius pariter constitutus diametra radiatione respiciat, mulieres vero meretrices reddit omni pudoris praesidio destitutas.

48 Si Saturnus et Iuppiter in IMC. sint pariter constituti, aut si sint in occasu id est in VII. ab horoscopo loco collocati, ex infortuniis filiorum grave tristitiae pondus indicunt. Quodsi cum his Mercurius in iisdem locis fuerit inventus, et Venus in eodem loco posita aequata illis partis societate iungatur, mulieres quidem steriles efficient, et mares virilibus cupiditatibus destitutos ab omni coitu separabunt. Si vero sint in tropico sicut diximus signo positi, faciunt p162naturale mulieris corpus incorrupto aditu glutinatum. Si vero cum his omnibus etiam Mars fuerit inventus, abscisos gallos facient sacrorum caerimoniis servientes.

49 Si Mars et Luna pariter inventi in horoscopo sint constituti, et his sic positis Mercurius MC. possederit partem, et Saturnus in occasu positus illos diametra, Mercurium vero quadrata radiatione respiciat, filios in tenera constitutos aetate et adhuc in sinu nutricum vagientes satis inmaturis faciunt casibus interire.

50 Si Mercurius in IMC. fuerit constitutus, et ei ja Saturnus et Venus aequata partium societate iungantur, faciunt sic positi filios ante conspectum patrum miseris et acerbis mortium necessitatibus interire.

51 Si Mars in IMC. fuerit inventus, in occasu vero sit Saturnus constitutus, et in horoscopo constituta Luna Marti de quadrato, Saturno vero diametra radiatione iungatur, ex ista societate mors cita praeparatur uxori.

52 Si in occasu id est in VII. ab horoscopo loco Iuppiter fuerit inventus, in horoscopo vero Mars et Mercurius aequata sint partis societate conpositi, filios denegabunt. Sed et si Mercurius et Iuppiter in cardinibus constituti diametra se radiatione respiciant, <ut> unus in horoscopo sit alius in occasu, vel unus in MC. et alius in IMC., masculos filios miseris mortium faciunt atrocitatibus interire. Sed et si Mercurius in aliquo cardine constitutus in contrario cardine Saturnum positum diametra radiatione respiciat, et ex hoc filiorum soboles denegatur.

53 Si in tropicis signis vel in duplicibus sit horoscopus constitutus, et in parte horoscopi Mars et Mercurius p163aequata sint partis societate constituti, Iuppiter vero horoscopum et hos diametra radiatione respiciat, aut epilempticos aut certe faciunt praepostera mente semper insanos.

54 Si Venus fuerit in horoscopo partiliter constituta, et Saturnus in IMC. positus Veneri quadrata radiatione iungatur, faciunt homines templorum obsequiis deputatos, qui latenti divinitatis instinctu mutato mentis ordine et instantis religionis potestate possessi, instantibus hominibus futura praedicant, ut illis ex ista conversatione quottidianae vitae augmenta quaerantur.

55 Si in Virgine sit corpus constitutus, et in eodem horoscopo Iuppiter Mars Mercurius et Venus sint collocati, Saturnus vero in piscibus id est in occasu <positus> hos omnes quos diximus diametra radiatione respiciat, et Sol in anafora horoscopi constitutus signum Librae possideat, Luna vero in Aquario sit posita, et omnes in suis sint finibus constituti, id est Iuppiter Saturnus Mars Mercurius et Venus, ex ista genitura decretum potentissimi imperatoris ostenditur.

56 Si Mars fuerit in horoscopo constitutus, et Luna aut ad Martem feratur, aut ab eo defluat, vitae humilitatem gravia valitudinis vitia et acerba periculorum discrimina et miserae calamitatis incursus ex ista coniunctionis societate iunguntur. Sed et si in occasu Mars fuerit inventus, et ab eo defluat Luna, haec eadem simili ratione perficiunt.

57 Si Sol ******** fuerit constitutus, et cum p164eo horoscopus aequata sit partium societate coniunctus, Mars vero et Saturnus et Iuppiter in oportunis geniturae locis positi trigonica se radiatione respexerint, facient tyrannos crudeles terribiles efficaces, <et tales> reddunt qui in hominum necibus et in miserorum poenis crudeli semper feritate grassentur.

58 Si Luna in horoscopo fuerit inventa, et eam in occasu id est in septimo ab horoscopo loco aut Saturnus constitutus aut Iuppiter diametra radiatione respiciat, eius qui sic eos habuerit conscientia latenti homicidio polluetur. Si vero in occasu id est in septimo ab horoscopo loco in tropico scilicet signo Sol et Mars et Mercurius aequa<ta> sint partium societate coniuncti, homicidam latronem humano semper cruore perfusum et omni genere crudelitatis armatum stellarum ista societas efficiet. Si vero cum his Saturnus fuerit inventus, ipse nobis exitium mortis ostendit. Nam <in> istis facinoribus deprehensus severa animadvertentis sententia patibulo subfixus in crucem tollitur.

59 Si Iuppiter <in iis Piscium partibus> fuerit, in quibus est Andromeda constituta, et Saturnus coniunctionem Lunae venientis excipiat, ex ista coniunctione maxima infelicitatis decernuntur incommoda. Quodsi sic Lunam sicut diximus positam Mars diametra radiatione respexerit, faciet homines <in> sceleratis cogitationibus deprehensos in crucem tolli.

60 Si <Venus in Tauro fuerit> constituta, et eas Tauri partes teneat, in quibus sunt Pleiades positae, et sit Luna plena luminibus, et Mercurius et Mars aut cum ea sint aequata partium societate coniuncti, aut de p165quadrato latere superiores effecti minaci eam radiatione respiciant, qui sic eos habuerit a latronibus captus peribit, sed minacis gladii mucrone percussus. 61 Sed <et> si Venus in Tauro cum horoscopo fuerit inventa, et Lunam in MC. constitutam plenam luminibus quadrata radiatione percutiat, hoc idem quod diximus simili ratione perficiet. Sed <et> si horoscopus in Tauro fuerit inventus, et Mars in Leone constitutus ex IMC. horam minaci radiatione respiciat, gladio faciet interire. Sed et si horoscopus in Libra fuerit inventus, et in Capricorno Mars id est in IMC. <constitutus> horam de quadrato minaci radiatione respiciat, etiam sic percussos gladio faciet interire. 62 Illud autem sciendum est quod si in Ariete horoscopo posito vel in Scorpione Mars in occasu vel in MC. <vel in IMC.> fuerit inventus, cum levi testimonio benivolarum, nihil mali decernit, praesertim si fuerit nocturna genitura. Mars enim domum suam semper tuetur, et nunquam eam in occasu positus evertit.

63 Si <in *** horoscopus ita> fuerit constitutus, ut in occasu sint Saturni domicilia constituta, sitque ipse Saturnus in MC. positus, faciet homines hydropicos interire. Si vero haec quae diximus signa habuerint horoscopum, et Mercurius sit in MC. positus, homines veneno faciet interire. Si vero [in] his signis horoscopantibus Iuppiter in MC. fuerit inventus, inter pocula et mensas et inter laetos convivarum strepitus p166ex cruditate aut ex nimio potu mors repentina decernitur. Si vero [in] his signis quibus diximus horoscopantibus Mars et Sol in MC. fuerint constituti, aut gladio perimuntur, aut flagrantia ignis exuruntur. Si vero [in] his signis horoscopantibus Luna in MC. fuerit inventa, sacris aegritudinibus quassatos faciet interire. Si vero *** Venus in MC. fuerit inventa, aut vitiosis humoribus oppressos aut torrentibus undis submersos faciet vitae munus inplere.

64 Si in VIII. ab horoscopo loco Mars et Mercurius simul fuerint collocati, malos fures efficient, qui res alienas prava mentis cupiditate desiderent, et qui furore mentis inmodico et avaritiae vitio possessi aliena patrimonia iniustis semper desideriorum cupiditatibus insequantur.

65 Si Sol in horoscopus fuerit inventus, et Luna in occasu <sit> posita, Saturnus vero et Mars aut cum Sole sint aut cum Luna pariter collocati, aut una malivolarum stellarum aut cum SOle aut cum Luna constituta, alia malivola stella de sequentibus cardinibus unum cardinem teneat, is qui sic eos habuerit exponetur.

66 Si Mars *** fuerit constitutus, et in MC. parte Mercurius positus quadrata Marti radiatione iungatur, publicos ac malignos accusatores efficiet. Sed et si Mercurius in occasu fuerit inventus, et in MC. Mars collocatus Mercurium quadrata radiatione respiciat, latrones perficiet sed qui frequenter humano sanguine cruententur.

p167 67 Si **** Mars fuerit inventus, et in quacunque cardinis anafora Saturnus fuerit collocatus, Luna vero et Iuppiter in deiecto sint loco pariter constituti, tamdiu vivunt qui nati fuerint, quamdiu Luna Iovem cito transeat cursu. Si vero Luna cum Iove fideli fuerit radiatione coniuncta, tamdiu vivunt, quamdiu Saturnus primum occurrentem sibi transeat cardinem. Si vero instabiles fuerint Lunae radii, tot diebus vivunt sicut diximus, quot diebus Luna cum Iove fuerit inventa. Si vero sic ut ante diximus Marte ac Saturno positis, et Iove in deiecto loco constituto, in principali cardine Luna fuerit constituta, id est in horoscopi parte, oligochronios cum malo discrimine mortis efficient. 68 Si vero in MC. Saturnus fuerit inventus, et Luna in IMC. constituta Saturno diametra radiatione iungatur, Mars vero aut in occasu constitutus aut in MC. Lunam minaci radiatione respiciat, aequatas Lunae possidens partes, statim uteri angustias ruperit partus, occurrenti sibi traditur morti. Sed et si Sol in horoscopus fuerit inventus, et Luna in occasu constituta diametra Soli radiatione iungatur, et Mars aut Saturnus cum uno eorum fuerit constitutus, id est aut cum Sole aut cum Luna aut cum uno existente alius quemcunque alium cardinem teneat, qui natus fuerit exponetur.

69 Si Sol in VI. ab horoscopo loco fuerit inventus, p168et in XII. ab horoscopo loco Saturnus positus Solem diametra radiatione respiciat, sed et Luna et Mars in XII. ab horoscopo loco cum Saturno aequata partium societate coniuncti Soli se etiam ipsi per diametram opponant, faciunt debiles paralyticos quorum soluta conpagine nervorum omne corpus fractis ac dissipatis viribus dedecoret<ur>.

70 Si Saturnus et Mars et Luna pariter constituti, <et> aequata partium societate coniuncti, in XI. sint loco ab horoscopo constituti, et eos Iuppiter trigonica radiatione respiciat, aut in occasu scilicet aut in III. ab horoscopo <loco> constitutus, Sol vero horoscopum partiliter teneat, tyrannum nobis ista genitura demonstrat.

71 Si in XI. ab horoscopo loco collocati Mercurius Venus Saturnus et Mars aequata fuerint radiatione conpositi, faciunt luxuriosum qui profusis sumptibus et lascivis cupiditatibus inplicetur.

72 Si in V. ab horoscopo loco Mars et Mercurius pariter fuerint collocati, et hos Saturnus superior effectus quadrata radiatione respiciat, aut si cum ipsis positus aequata sit partium societate coniunctus, falsarios facient, aut qui pecunias publicas flaturarum adulteris artificiis imitentur. Si vero his sic positis aliquo consensu adnuat Luna, in posteris latrones homicidasque perficient. Si vero Mars et Mercurius quintum ab horoscopo locum teneant, et Luna aut Saturnum minuta aut certe Mercurium aut Martem p169plena diametra radiatione percutiat, propter falsi crimen publicae decernunt mortis exitium, ut in isto detecti crimine severa iudicis animadversione plectantur. 73 Si vero Sole in horoscopo constituto et cum eodem Mercurio collocato, Saturnus et Mars in occasu positi Solem diametra radiatione respiciant, facient in falsi crimine conprehensos in crucem tolli, nec hoc periculum bonum poterit Iovis testimonium mitigare, sed contempto eius salutari praesidio malivolarum stellarum minaces radii omnifariam publicae decernunt mortis exitium.

74 Si in horoscopo partiliter Saturnus et Mars fuerint collocati, et in occasu Sol et Mercurius pariter positi diametra eos radiatione respiciant, ex ista radiationis societate aut pes amputatur aut manus. Sed postea cum ista fuerint corporis laceratione confecti, etiam miserum incurrunt mortis exitium.

75 Si in eodem signo horoscopi pars inter Saturnum et Martem media fuerit inventa, lugubris infortunii monstrat flebilem casum. Nam intra matris viscera inpedito partu laniatum pecus miseris lacerationibus dissipatur, ut sic artuatis viscerum partibus membra omnia crudelis artificii praesidio proferantur.

76 Si Luna in duplici signo constituta MC. possederit partem, et sit Saturnus in occasu constitutus et in IMC. Mars, caducos efficient. Quodsi Luna synodica cum Sole fuerit, et sit cum ea Mars pariter constitutus, et Luna cum Sole et Marte MC. partem teneat, et sit p170Mars in matutino ortu constitutus, et Saturnus aut cum his aut in occasu fuerint positus, caducos simili ratione perficient, qui insano mentis furore mutati rectum perdant ordinem vitae. Si vero Marte et Luna et Sole sicut diximus collocatis, Saturnus in IMC. fuerit inventus, et eos in MC. constitutos diametra radiatione respiciat, vitio mentis oppressos et per praecipitia iactatos excipiet miserae mortis exitium. Sed et generaliter semper si in duplicibus signis Mars et Saturnus pariter constituti in occasu pariter fuerint inventi, haec eadem simili ratione decernunt. Sed et si Saturno et Marte in occasu positis Luna in horoscopo fuerit posita, haec eadem simili radiatione decernunt.

77 Si horoscopus cum sole in Geminis fuerit inventus, et in MC. id est in Piscibus Luna fuerit collocata, in IMC. vero id est in Virgine Mars constitutus *** occasus cardinem teneat, ita ut <in> duplicibus signis constituti totos geniturae cardines teneant, caducos ex ista societate perficiunt.

78 Si in duplici signo Iuppiter collocatus [si] MC. cardinem teneat, et eum in IMC. Saturnus positus diametra radiatione respiciat, et Luna Saturno coniunctione iungatur, ab extraneis adoptati hereditatis titulo patrimonium quaerunt, ut fiant eorum legibus filii, quibus natura filios denegarat.

79 Si in MC. Mars et Saturnus et Venus aequata sint partium societate coniuncti, et his quartus Mercurius p171testis accedat, meretrices efficient, quae detrimento nundinati pudoris et prostituti corporis gratia miserum quaestum per dies singulos quaerant. Si vero masculi fuerit ista genitura, effeminati furoris ardore muliebribus inplicabitur libidinum vitiis.

80 Si in horoscopo Sol et Mars simul fuerint inventi, et in IMC. Saturnus positus quadrata eos radiatione respiciat, Luna vero in MC. collocata Saturnum per diametrum, Solem vero et Martem respiciat per quadratum, paricidalia parentum circa filios odia semper exagitat.

81 Si Mars in horoscopo fuerit constitutus, et in VI. ab horoscopo loco Iuppiter sit collocatus, et Luna cum Mercurio et Venere MC. partem aequata coniunctionis societate possideat, ex ista coniunctione praeclarae nobilitatis decernuntur insignia.

82 Si hora in Ariete fuerit inventa, et illic Mars Saturnus pariter et Venus ***, Sol etiam illis in eodem signo ***, ancillam aut anum decernit uxorem, aut certe humilem et omni dignitatis praesidio destitutam. Quodsi sic positis Mercurius accedat, et meretrices publicas ad matrimonium tori genialis adducunt. Quodsi his omnibus sic sicut diximus constitutus in MC. Luna fuerit inventa, incesto furoris ardore et nefaria mentis cupiditate possessos ad filiarum concubitus venire conpellunt.

83 Si Mars et sol in tropico signo constituti in occasu fuerint inventi, et his tertius in eodem loco Mercurius accedat, efficiunt latronem, sed qui in peregrinis locis exercens latrocinis humano sanguine cruentetur. p172Sed hic idem in eodem facinore ex ista stellarum societate detectus, severa animadversione percutitur.

84 Si in XI. ab horoscopo loco Mercurius et Luna et Venus pariter fuerint collocati, et sit feminini generis signum, <et> Mars eos trigonica radiatione respiciat, musicos faciunt, qui lyrae vel citharae nervos dulci semper modulatione percutiant.

85 Si in horoscopo Mercurius et Mars et Venus et Luna simul fuerint collocati, vel in MC., saltatores pantomimos efficient gratia venustatis ornatos. Si vero hos Iuppiter sic collocatos prospera radiatione respiciat, his ipsis gloriam ex populari iudicio largitur, praesertim si istis sic positus Saturnus bonum testimonium commodarit.

86 Si in XI. ab horoscopo loco Luna cum Sole synodica fuerit inventa, et dum his sit Iuppiter pariter constitutus, horoscopum vero Saturnus et Mars diversa radiatione respiciant, [ut] unus de quadrato alius de diametro, et unus ipsorum id est aut Saturnus aut Mars in aequinoctiali sit signo constitutus, elephantiae longam et diuturnam aegritudinem usque ad diem decernunt ultimum vitae.

87 Si in parte Aquarii humiliter Saturnus aut Luna constituatur aut Mars, et hanc eandem partem de diametro Saturnus aspiciat, filios faciet a parentibus separari.

88 Si Luna in Tauri pedibus fuerit inventa, aut in nebula Cancri, aut in iuba Leonis, aut in fronte Scorpionis, ab VIII. scilicet parte usque ad X., <aut> in p173Sagittario, aut in spinis Capricorni, aut, aut in lino Piscium, aut in capite Arietis, et sit minuta luminibus, id est omni splendore luminis erogato, et eam aut Saturnus aut Mars aliqua radiatione respiciant, caecos efficiet. Si vero in his signis et in his in quibus diximus locis aliquem geniturae cardinem teneat, omni oculorum substantia dissipata miserum discrimen caecitatis affertur. Si vero sit Luna plena luminibus, aut adhuc augmenta splendoris accipiens, caecos quidem non efficiet, sed aut vitium aut valitudinem aut cicatricem aut notam in vultu semper infligit, ut faciem inhonesta specie [in]dedecoret.

89 Si Iuppiter et Mars in MC. partiliter fuerint inventi, et in III. ab horoscopo loco Mercurius et Venus aequata sint partium societate coniuncti, VIII. vero ab horoscopo locum Saturnus teneat, Sol vero sit in Geminis, Luna autem aut in domo sua aut in altitudine sua sit posita, hoc decretum heroem virum fortem homicidamque perficiet, qui victrici dextra acervos hostium eximia eorum strage perficiat.

90 Si horoscopus in altero de tropicis signis fuerit inventus, et Luna in XII. sit loco ab horoscopo constituta, Iuppiter vero et Mars aequata partium societate coniuncti [in] IMC. cardinem teneant, Mercurius et Venus [in]aequatis partibus cardinem MC. p174possideant, malitiosae meretricis animum demonstrat ista genitura, ad cuius concubitum plurimos invitet [et] gratia venustatis. Sed haec per loca peregrina ducetur, et erit frequentibus causis et frequentibus et magnis accusationibus inplicata. Accipiet etiam eam publica custodia, et crebras turbationes et crebriores iniurias sustinebit, abortabit etiam filios geminos. 91 Sed haec quaestus et libidinis causa pudorem suum et duobus fratribus nundinabit, et ad coitum suum patrem pariter invitabit et filium. Omnia enim haec inmodico ardore libidinis <et> effrenata pecuniarum cupiditate perficiet. Sed cum mediae aetatis intraverit tempus, tunc revertetur ad patriam, et iuvenem peregrinum pauperem indignum ad consortium sibi tori genialis associat, et ei vinculo matrimonii copulata usque ad diem ultimum vitae cum misera necessitate perveniet.

XXXII.

1 Expositis his omnibus quae mixtura temperationis ostendit, et diligenti ratione conpositis, ad finem libri huius, Mavorti decus nostrum, properat oratio. Sed est adhuc quod ad plenam operis huius substantiam requiratur, quod tibi nec verissima expositione monstrabo. Aliter enim ad secreta matheseos venire non possumus, quae septimus habebit liber, et ad sphaeram barbaricam, quam octavi tibi libri corpus ostendit, nisi omnia prius quae ad fundamenta totius scientiae pertinent, diligenti fuerint ratione collecta. 2 Ostendemus p175itaque quid in quo loco et quatenus debeas quaerere. Neque enim parentes et parentum vitam ab horoscopo locus quartus ostendit, nec coniugem septimus, nec filios quintus, nec amicos tertius, nec valitudines sextus. Quia itaque omnia dicturos nos esse promisimus, accipe ram plenam veritatis, et fidei, ut haec omnia diligenti possis ratione colligere, ne platicis definitionibus occupatus fidem integram veritatis amittas. Patris itaque locum partiliter hac ratione semper invenies.

3 [De loco patris.] Si locum patris partili volueris ratione colligere, et sit diurna genitura, conputes a parte Solis usque ad partem Saturni omnem partium numerum, omnium scilicet signorum quis a Sole usque ad Saturnum sunt, et cum integrum numeri feceris summam, ab horoscopi parte incipiens hunc numerum qui conpletus fuerit signis omnibus divides, redens triginta partes sanguinis signis; et in quo signo novissima pars ceciderit, ipsum tibi signum locum patris monstrat. In nocturna vero genitura a Saturni parte usque ad Solis conputes hoc idem faciens. 4 Cum itaque sollerti conputatione signum patris substantiam figurabis. Respice etiam quatenus hoc idem signum benivolarum stellarum radiis ornetur. Si enim in hoc ipso signo aut benivolae stellae fuerint, aut prospera illud radiatione respexerint, patris felicitas p176invenitur. Si vero malivolae stellae hoc idem fecerint, omnia nobis de patre contraria nuntiantur. 5 Inspice etiam hoc ipsum signum, utrum benivolae stellae sit an malivolae, et quatenus dominus ipsius signi in genitura sit collocatus, vel in quo signo vel in quibus finibus, et <an> in primis an in secundis cardinibus adsistat, an in quibus gaudet locis an in pigris atque deiectis. Ex his enim omnibus invenies qualis geniturae pater fuerit.

6 Si itaque Iovis signum fuerit, in quo patris invenitur locus, Iuppiter autem in ipso loco sit constitutus, vel in quibus exaltatur signis, vel in primis cardinibus, vel in V. aut in XI. loco, et sit addens ad numerum, et in matutino ortu constitutus, respiciatque locum de trigono vel de exagono, patrem ostendit felicibus ornatum dignitatis insignibus. Si vero Iuppiter aut in secundis cardinibus fuerit, aut in deiectis sunt pigris locis, aut retrogradus, aut radiis Solis absconsus, mediocrem patrem fuisse demonstrat. 7 Si vero huius signi in quo locus patris fuerit inventus, domina Venus fuerit, quaerendum est quo sit in [illo] loco stella Veneris collocata. Si enim aut in ipso loco fuerit, aut in primis cardinibus, aut in his in quibus gaudet signis, aut in quibus exaltatur, aut in V. ab horoscopo aut in XI. loco, et sit <in> matutino ortu, sed addens ad numerum et <in> his constituta locis vel [in] signis locum patris prospera radiatione respiciat, patri maxima honestatis decernit insignia et maximam gratiae venustatem. Si vero in deiectis locis p177fuerit, et in his signis in quibus humiliatur, aut retrograda, aut radiis Solis absconsa, mediocrem patrem nobis ostendit.

8 Si vero in signo Mercurii locus patris fuerit inventus, quaere quo sit in loco Mercurius collocatus. Si enim aut in ipso loco fuerit, aut in altitudine sua, aut in alia domo sua, aut in partibus suis et in ipsis in quibus gaudet cardinibus et locis, et sit in matutino ortu, et add<ens> ad numerum, faciet patrem omnibus negotiorum officiis applicatum, et cui frequenter lucra maxima conferantur, et qui filios suos tenero diligat semper affectu. 9 Si vero Mercurium id est dominum paterni loci benivolarum stellarum prospera radiatio adiuverit, maiora in his quae diximus consequetur augmenta. Si vero fuerit Mercurius in deiectis locis, aut ih his in quibus non gaudet cardinibus, aut in humilitatibus suis, et sit retrogradus, aut radiis Solis absconsus, praecedentis felicitatis decreta mutantur, sed omnia quae diximus tenuiter patri et mediocriter conferuntur.

10 Si in Saturni signo locus patris fuerit inventus, quaere quo sit in loco geniturae Saturnus constitutus. Si enim fuerit diurna genitura, et Saturnus in ipso loco fuerit inventus, aut in suis partibus aut in suis signis <aut> in quibus partibus exaltatur, et in his [sit] in quibus gaudet locis, et sit in matutino ortu et addens ad numerum, et eum Iuppiter prospera radiatione respiciat, faciet patrem gravem modestum maturum, cum placida severitate terribilem, cultorem agrorum, et cui ex istis fructibus maxima praesidia patrimonii conferantur, et <qui> magnis promotionibus p178sublevetur. 11 Si vero sit nocturna genitura, et sit Saturnus in deiectis locis aut in deiectis cardinibus aut in humilitatibus suis, et sit retrogradus vel radiis Solis absconsis, facit patrem laboriosum sordidum horribilem tristem, pigris semper conatibus haesitantem, servum vel servilibus moribus vel servitutis squalore pollutum.

12 Si in signo Martis locus patris fuerit inventus, et sit diurna genitura, Mars vero ipse aut in ipso loco sit aut in cardinibus aut in V. aut in XI. ab horoscopo loco aut in IX. vel in III., et sit in matutino ortu et recto partium gradu pergens, faciet patrem austerum temerarium, variis laboribus et variis discriminibus inplicatum, oligochronium praeposteris cupiditatibus semper inplicatum. 13 Quodsi Mars positus locum patris de quadrato vel de diametro viderit, facit biothanatum. Si vero fuerit nocturna genitura, et Iuppiter aut Venus locum patris aut matris prospera radiatione respiciant, haec quae diximus ex parte aliqua mitigantur, et facit patrem erectum militarem severum, quem semper arma ferrumque delectunt, et pro mesura geniturae *** aut ducem reddit.

14 Si in signo Solis locus patris fuerit inventus, et sit diurna genitura, quaero quo sit in signo vel in quo geniturae loco Sol positus. Si enim aut in ipso signo Sol fuerit, aut in altitudine sua aut in principalibus cardinibus <aut> in V. aut in XI. ab horoscopo loco, p179patrem ostendit affluentibus divitiis copiosum, et maximis ornatum dignitatis insignibus, et magna felicitatis gloriam reportantem. 15 Si vero fuerit in deiectis locis aut in secundis cardinibus aut in humilitatibus suis, et eum benivolis destitutum malivolarum stellarum radius inpugnet, omnia haec quae diximus ex maxima parte minuuntur, praesertim si fuerit nocturna genitura; tunc enim patrem inter cetera etiam cita morte prosternit.

16 Si in signo Lunae locus patris fuerit inventus, quaero quo sit in loco geniturae Luna posita. Si enim aut in ipso loco fuerit, aut in his signis in quibus exaltatur, aut in principalibus cardinibus aut in V. aut in XI. ab horoscopo loco, et sit plena luminibus, et sit nocturna genitura, et eam benivolae stellae prospera radiatione respiciant, et sit ab omnibus malivolarum stellarum societatibus separata, faciet patrem clarum perspicuum copiosum, et cui semper patrimonium conferatur et dignitas. 17 Si vero sit Luna in deiectis locis aut in secundis cardinibus aut in humilitatibus suis, et eam destitutam benivolarum stellarum praesidio malivolarum stellarum radius inpugnet, et sit diurna genitura, et sist minuta luminibus, et eam Saturnus respiciat aut Mars plenam, omnia quae ante diximus ex maxima parte minuuntur, et fit aut exul aut biothanatus, erraticis moribus, vitae rectum iter nesciens. 18 Sed et in hoc loco ut ante diximus omnium stellarum mixturas condiciones radiationes diligenti debes ratione semper inspicere, ut mixtis omnibus et sagaci temperationis coniunctione conpositis p180patris locum veris possis explicare sententiis. Partem etiam ipsam diligenter exquire, et vide qui sit partis dominus, et quatenus positus; et ipse enim ex natura sua inficit locum. 19 Hanc rationem apotelesmatum in sequentibus quoque locis servare debebis. Nam et in matris loco et in fratrum et in uxoris et filiorum, et in valitudinis et in vitiorum omnia debes saepissimis rationibus temperare, ut omnium stellarum radiatione respecta, et locorum et signorum potestate collecta, partium quoque id est finium, omnia veris possis explicare sententiis. 20 Sed in aliis locis et haec eadem sint apotelesmata *** locum collegimus. Gl5 autem in genituris Sol loco patris ponitur, sed nos partiliter melius invenimus.

21 [De loco matris.] Si matris loco partili volueris ratione colligere, et sit diurna genitura, a parte Veneris inchoans et per sequentia signa pergens, omnes partes usque ad Lunae conputes partem, et omnium partium summa collecta, ab horoscopo inchoans totas partes sequentibus divides signis, et in quocumque signo novissima pars venerit, hoc tibi signum in diurna genitura locum matris ostendit. 22 Si vero fuerit [in] nocturna genitura, a Lunae parte inchoans usque ad Veneris partes collige, et cetera simili ratione perficies. Itaque hunc locum cum partili ratione collegeris, omnia sic requires sicut in patris te loco debere quaerere p181diximus, benivolarum scilicet malivolarum radios, locorum etiam et signorum potestates, etiam et mixturas temperationesque radiorum. Quae cum omnia aequata conparatione contuleris, matris locum veris poteris explicare sententiis.

23 [De loco fratrum.] Si locum fratrum partiliter volueris invenire, et sit diurna genitura, a parte Saturni inchoans usque ad partem conputa Iovis, et quantuscumque conputus fuerit, summam hanc eandem ab horoscopo parte inchoans per sequentia divides signa, et in quocunque signo totius numeri novissima pars venerit, hoc tibi signum fratrum ostendit locum. Si vero nocturna fuerit genitura, a Iove ad Saturnum simili more conputabis omnem partium numerum, et sic ab horoscopo inchoans hoc idem simili ratione perficies. 24 Cum ergo locum fratrum ista partili ratione collegeris, inspice hunc eundem locum quatenus malivolae stellae benivolaeque respiciant. Vide etiam signi potestatem, et quo loco geniturae hoc signum positum esse videatur. 25 Si enim benivolae stellae aut in ipso signo fuerint inventae, aut in oportunis geniturae locis constitutae, et in his signis in quibus gaudent, vel in quibus exaltantur, vel in domiciliis suis sint collocatae, multorum ac bonorum fratrum consortium decernunt. Si vero malivolae stellae hoc idem fecerint, benivolarum stellarum testimoniis destitutae, contrarium faciunt. 26 Si vero benivolae et malivolae stellae hunc eundem locum aequata societatis potestate respexerint, et dant fratres pariter ac tollunt. Sed secundum stellarum genera cuncta tractabis. Masculae enim benivolae p182stellae masculos dabunt, femininae vero benivolae feminas. Hoc idem etiam malivolae stellae perficiunt. Sic omnia pro singularum stellarum potestate conplentur. Sed generaliter sicut in libro institutionis diximus, III. ab horoscopo locus fratres ostendit. Sed nos partiliter requiramus.

27 [De loco coniugis.] Si locum coniugis partiliter volueris invenire, conputa a parte Saturni usque ad partem Veneris, et quantamcunque conputus fecerit summam, tantam ab horoscopo inchoans per sequentia divides signa; et in quocumque dividens signo novissimam inveneris partem, haec tibi pars in diurna genitura coniugis locum monstrat. 28 In nocturna vero genitura a Venere inchoans ad Saturnum conputabis, et similiter conlectum partium numerum ab horoscopo inchoans divides, et in quocumque signo novissima pars venerit, hoc tibi signum in nocturna genitura locum coniugis monstrat. Alii a Sole ad Lunam et in diurna et in nocturna <genitura> et tantundem ab horoscopo conputant, et in virili et in muliebri genitura similiter conputantes, et hoc nos in mulieris genituris probavimus. 29 Cum itaque locum coniugis hac qua diximus ratione collegeris, primum inspice signi potestatem, utrumnam solidum sit an duplex an tropicum. Secundo ordine illud quaeres quo in loco geniturae signi sit dominus collocatus. Tertio requires hunc eundem locum, id est in quo est finium dominus, quatenus benivolae stellae malivolaeque respiciant. Cum enim idem signum in quo locus coniugis fuerit inventus, benivolae stellae possederint, <in> oportunis p183geniturae locis positae, et nulla humilitate deiectae, et condicionis suae secutae sint potestatem, dabunt uxores gloriosas divites, sed quas semper concordialibus vinculis copulent. 30 Sed nec multarum uxorum nuptiae decernuntur. Nam quamcunque sortiti fuerint, usque ad diem ultimum vitae perseverat in matrimonio cum gratia et laetitia venustatis. Sed uxorum mores ex signorum natura definies; ex differentia enim signorum matrimoniorum genera poteris invenire. 31 Si vero malivolae stellae hoc idem fecerint, omnia his contraria facient. Tunc enim humiles tunc ingloriae decernuntur uxores, tunc in matrimoniis dissensiones, tunc acerba iurgia simultatum, tunc discidiorum perpetratur misera turbatio, tunc steriles tunc adulterae dantur uxores. Sed haec omnia pro stellarum potestatibus poteris explicare. 32 Si vero in genitura mulieris locum mariti volueris invenire, et sit diurna genitura, a Marte ad Venerem *** a Venere ad Martem hoc idem simili ratione perficies. Tantundem ab horoscopo <inchoans per sequentia divides signa>, et in quocunque signo novissimae partis venerit numerus, hoc signum tibi mariti locum monstrat. Qualis sit itaque maritus, simili poteris ratione <colligere>, quam zzz in genituris virorum de mulieribus diximus. Meminisse autem debes quod generaliter uxorem Venus, maritum Mars semper ostendit.

p184 33 [De loco filiorum.] Locum nobis filiorum Venus et Mercurius semper ostendunt. Quicumque ipsorum prior in genitura sit positus, ab eo inchoans usque ad alium conputabis, et collectam omnium partium summam ab horoscopo inchoans signis sequentibus divides, et in quocumque signo novissima pars venerit, hoc tibi signum filiorum locum monstrat. 34 Quomodo autem sit quod diximus quicumque prior fuerit, hoc docemus exemplo. Si Venus in Tauro fuerit et Mercurio itaque inchoans usque ad Venerem conputabis. Si vero simili modo Venus abante fuerit et <in> signis posterioribus Mercurius, a Venere conputationis dabis exordium. 35 Si vero in uno <signo> fuerint constituti, ab eo inchoans *** usque ad alium veneris, qui in eodem signo [qui] in posterioribus partibus fuerit inventus. Si vero in isdem partibus fuerint inventi, ab illo inchoas cuius minuta praecedunt. Si vero in isdem [partibus fuerint inventi, ab illo inchoas, cuius minutae] minutis fuerint, tunc hoc praetermisso a Iove ad Mercurium in diurna, in nocturna a Mercurio ad Iovem iisdem rationibus conputabis. 36 Cum itaque locum filiorum partili ratione collegeris, inspice simili modo quatenus hunc eundem locum benivolae stellae malivolaeque respiciant. Sed et condiciones stellarum p185diligentissima ratione pertracta, signi etiam naturam pariter ac potestatem. Si enim benivolae stellae hunc locum respexerint in oportunis geniturae locis positae et in secundis signis, filios pro locorum et signorum potestate decernunt. 37 Malivolae vero contrarium faciunt. Sed et ipsae interdum malivolae si condicionis suae geniturae fuerit, filios decernunt, id est Saturnus in diurna Mars in nocturna. Decernuntur autem filii pro natura signorum. Illud sane meminisse debemus, quod si in duplici signo locus filiorum fuerit inventus, de duabus uxoribus, si vero solidum fuerit signum, vir quidem de una uxore, mulier vero de uno marito filios habebit. 38 Si vero locum filiorum malivolae stellae et benivolae pari ratione respiciant, filiorum sobolem et dant pariter et tollunt, aut si benivolarum stellarum obtinuerit potestas, malivolarum stellarum inimiciis radiis debilitas quaedam susceptis filiis inferetur, aut certe filios a parentibus grandi simultate dissociant. 39 Et in hoc itaque loco et in ceteris omnibus mixturas temperationesque stellarum diligenti ratione perspicies, signorum etiam naturam, sed <et> locorum ab horoscopo venientium proprias potestates. Generaliter autem filiorum locum V. ostendit locus et eius signi dominus et natura ipsius signi et testimonia benivolarum vel malivolarum stellarum.

40 [De loco vitiorum et valitudinis.] Si vitiorum ac valitudinis locum partiliter volueris invenire, in diurna quidem genitura a Saturno inchoans usque ad Martem conputabis, et tantundem ab horoscopo, in nocturna vero a Marte inchoans ad Saturnum conputabis, et tantundem ab horoscopo, et in quocumque signo collectarum partium novissimus venerit numerus, p186hoc tibi signum vitiorum ac valitudinis locum monstrat. 41 Sed generaliter vitium <VI.> ab horoscopo signum ostendit. Vitium itaque valitudinum principe in loco ex signi natura definiens — in institutionis enim libro diximus, quas corporis partes singula signa possideant — secundo ordine inspicies, quatenus hunc eundem locum benivolae stellae malivolaeque respiciant. 42 Si enim locum in domibus suis aut in altitudinibus collocatae prospera radiatione respiciant, ab omni valitudinis incursione hominem liberabunt. Si vero malivolae stellae hunc locum minaci radiatione respiciant, acerba valitudinum vitia cum misera calamitate decernunt. 43 Sed haec vitia pro signorum natura perspicies, et pro potestate sua. Mars enim plagas, vulnera minora corporum, praecipitia ruinasque, et ex ipsis casibus miserorum vulnerum exitia decernit. Saturnus vero pestiferi humoris incursu spasmos tremores caligines et ex aquis misera discrimina et his similia decernit. Quodsi malivolas stellas decernentes vitia pro testibus. 44 Si vero hic locus possessus a malivolis nudus ab omni benivolarum stellarum praesidio relinquatur, perpetua vitia valitudinum et calamitatum exitiales exitus decernuntur. Vitiabit autem Mars intra XV annos, Saturnus intra XXX annos, Sol intra XIX annos. Quodsi [hi] duo fuerint qui vitiant, utriusque annos conputans defini tempus, et utroque tempore p187incursionem spera[vit] vitii vel valitudinis ****** pro natura sua utraque stella decernit.

45 [De loco Cupidinis et desideriorum.] Locum desideriorum si partiliter volueris invenire, in diruna quidem genitura a parte Daemonis usque ad partem Fortunae conputa, et tantum ab horoscopo. In nocturna vero <a> Fortuna usque ad Daemonem simillimis rationibus conputabis, et tantum ab horoscopo, et cum locum partili ratione collegeris, ex signo et ex stellarum testimoniis omnis tibi desideriorum cupiditas demonstrabitur. Sed locum Fortunae et locum Daemonis qua ratione invenias, in quarto diximus libro.

46 [De loco necessitatis.] Si necessitatis locum partili volueris invenire ratione, in diurna quidem genitura a Fortuna conputabis ad Daemonem, in nocturna vero a Daemone ad Fortunam, et tantundem ab horoscopo, et cum hunc eundem locum ista ratione collegeris, omnia de eo loco pro signorum et pro stellarum qualitate definies.

47 [De honoribus.] Si honorum locum partili volueris ratione colligere, <a> IX. semper conputabis ad Solem, et tantundem ab horoscopo, et quodcunque signum novissimam acceperit partem, hoc tibi honorum monstrat insignia, et ex sua natura et ex stellarum omnium testimoniis.

p188 48 [De militia.] Si militiae locum partili volueris ratione colligere, a Marte semper conputabis ad Solem, et tantundem ab horoscopo, et in quocumque signo novissima pars venerit, hoc tibi signum pro natura sua et pro stellarum testimoniis militiae monstrat eventum.

49 [De peregrinatione.] Si peregrinationis locum partiliter volueris invenire, a Sole semper conputabis ad Martem, et tantundem ab horoscopo, et in quocumque signo novissima pars venerit, hoc tibi signum pro natura sua et pro stellarum testimoniis peregrinationis exitum monstrat.

50 [De fama et existimatione.] Si existimationis famam partili volueris ratione colligere, a Sole usque ad MC. conputabis, et tantundem ab horoscopo, et in quocumque signo novissima pars venerit, hoc tibi signum pro natura sua et pro stellarum testimoniis famam existimationis ostendit.

51 [De virtute corporis.] Si virtutem corpus partiliter volueris invenire, a Luna conputabis ad Iovem, et tantundem ab horoscopo, etiam cetera simili ratione pertractans; omnia enim tibi pro natura signi stellarum testimonia monstrabunt.

52 [De possidendo.] Si possessionum substantiam partili volueris ratione colligere, a Mercurio semper conputabis ad Iovem, et tantundem ab horoscopo, et in quocumque signo novissima pars ceciderit, ex ipsius signi natura et ex stellarum testimoniis ordinem possessionis invenies.

p189 53 [De accusationibus.] Si accusationis locum partili volueris ratione colligere, a Marte semper conputabis ad Saturnum, et tantundem ab horoscopo, et in quocumque signo pars ultima ceciderit, hoc tibi signum pro natura sua et pro testimoniis ceterarum stellarum accusationis exitum monstrat.

54 [De adversariis et inimicis.] Si adversariorum locum et inimicorum partili volueris ratione colligere, per diem a Marte ad Mercurium conputabis, per noctem vero a Mercurio rursus ad Martem, et tantundem ab horoscopo, et in quocumque signo novissima pars venerit, <hoc tibi signum> ex natura sua et ex stellarum testimoniis monstrat inimicos.

55 [De amicis.] Si amicorum locum partili volueris ratione colligere, per diem quidem a Iove ad Mercurium conputabis, per noctem vero a Mercurio ad Iovem, et tantundem ab horoscopo; in quocumque itaque signo pars ultima venerit, hoc tibi signum ex natura sua et ex stellarum testimoniis amicos verissima ratione monstrabit.

56 Gloriae nocte a Venere ad Iovem, die contra. Nemesis nocte a Fortuna ad Lunam, potestatis nocte a Saturno ad Solem, basis nocte a fortuna ad genium. Si vero Venus XXX partes excesserit, sive in nocte sive in die, inter contra inter d. contra diu contra.

57 [De servis.] Si servorum locum partili volueris ratione colligere, a Mercurio semper conputabis ad Lunam, et tantundem ab horoscopo, et in quocumque signo ultima pars venerit, hoc tibi signum pro natura sua et pro stellarum testimoniis servitia demonstrat.

p190 58 [De sepultura.] Si sepulturae *** <sepulturae> exitum monstrat.

XXXIII.

1 Coepimus tibi Mavorti omnia secreta matheseos verissimis definitionum sententiis intimare, sed plenissimum tibi horum omnium tractatum liber septimus monstrat, ut omnia sine aliqua difficultate facillimis ac verissimis possis inquisitionibus invenire. Sed ad complementum huius libri illud addetur, ut demonstrem tibi, quae stella cum domina temporum fuerit, et sibi ceterisque stellis totam X annorum ac IX mensium diviserit substantiam, quid et qua ratione decernat. Quatenus autem inveniatur temporum dominus, quem Graeci chronocratorem vocant, in libro institutionis manifesta ratione monstravimus; quam rem diligenter inquire, ut possis periculorum ordines et exitus invenire.

2 Si Saturnus temporum dominus fuerit effectus, sibi ex omni tempore sicut in libro institutionis diximus, XXX <ven>dicat menses. Respice itaque quatenus sit in genitura positus, et an sit diurna genitura an vero nocturna, et an geniturae cardines teneat, et quid ex signi natura vel ex loci potestate decernat. Quae cum omnia diligenti ratione collegeris, tunc invenies quid faciat cum dominus temporum fuerit. 3 Si enim in genitura pericula ab ipso decreta fuerint, tunc exequitur quicquid ante decreverat. Si orbitatem in genitura decernat, tunc [enim] miseram filiorum sobolem crudeli potestate persequitur. Si viduitatem decreverit, tunc matrimonium aut morte aut dissensione dissociat. p191Si accusationes decreverit, tunc inimicorum suscitat turbas. Si aegritudines decreverit, tunc vitium miserae calamitatis infligit. Si damna decreverit, tunc patrimonium variis lacerationibus quatiet. Si vero bene fuerit collocatus, et prosperum aliquid in genitura decernat, condicionis suae secutus potestatem, tunc reddit quicquid ante promiserat, praesertim si geniturae dominum bene collocatum habeat, et sit diurna genitura.

4 Si Saturnus temporum dominus fuerit effectus, iovi ex tempore suo XII menses deputat. Si itaque male sit in genitura [a] Saturno positus, et per ipsum aut periculum aut aegritudo aut damnum aut infortunium decretum fuerit, tunc omnes periculorum minae salutaris dei potestatibus mitigantur. Si vero bene constitutus in genitura iovi decreverit tempora, maximae felicitatis incrementa largitur, praesertim si fuerit diurna genitura, et in bonis partibus positus iovi trigonica radiatione iungatur.

5 Si Saturnus temporum dominus effectus Marti deputaverit tempora, deputat quidem [et] ex decennio suo menses XV. Sed cum Mars deputatum sibi a Saturno tempus acceperit, omni malitia sopita laeti decernit temporis gaudium; invicem se enim ex contrariis potestatibus mitigant.

6 Si Saturnus temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo deputat Soli menses XIX. Cum itaque Sol deputatum sibi a Saturno tempus acceperit, causas concitat et iurgiorum contentiosa certamina. Sed ipsae p192causae ex maxima parte de domorum aut fundamentorum proprietatibus inferuntur, praesertim si sit nocturna genitura. Sed et patri periculum decernit et iacturam dignitatis facit.

7 Si Saturnus temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo deputat Veneri menses VIII. Cum itaque Venus deputatum sibi a Saturno tempus acceperit, gratum tempus <faciet et> ab omni infortunio separatum, ut praecedentis infortunii quod alterius stellae malitia perpetrarat, discrimen salutari remedio corrigatur. Quod si ipse decreverit nuptias, vidua tunc uxor nuptiali vinculo copulatur.

8 Si Saturnus temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Mercurio XX deputat menses. Cum itaque Mercurius deputatum sibi a Saturno tempus acceperit, veterum causarum sopitas excitat simultates, et latentia contentionum urgia redivivis rursus actionibus faciet inferri.

9 Si Saturnus temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Lunae XXV deputat menses. Cum itaque Luna deputatum sibi a Saturno tempus acceperit, ex vitiosis humoribus aegritudines concitabit, aut ex aqua maximum periculi discrimen inpingit, aut novarum litium faciet denuntiatione turbari, ut omne hoc tempus varia pericula et varias sollicitudines semper indicat. Sed haec si fuerit Luna plena luminibus; si minuta et in genitura Saturni radiatione pulsata, cum miseris calamitatibus mortis decernit incommoda.

p193 XXXIV.

[Iuppiter] 1 Cum ad Iovem ordo temporum venerit, etiam ipsi anni X et menses IX deferuntur. Sed hoc omne tempus etiam ab ipso simili ratione dividitur. Inspiciendus est itaque etiam ipse cum dominus fuerit, quatenus sit in genitura positus, et in quibus sit signis et in quibus partibus collocatus, et an sit in primis an vero in secundis cardinibus constitutus, et an in secundis geniturae <locis> an vero in pigris atque deiectis, et an sit diurna genitura, an vero nocturna. 2 Ex his enim omnibus cum dominus temporum fuerit, decretorum eius efficacias invenimus. Quicquid enim in genitura a Iove decretum fuerit, cum dominum temporum nactus fuerit reddit. Sed hoc et in ceteris omnibus stellis servare debebis. Quicquid enim de Saturno et de Iove diximus, hoc et in ceteris stellis simili debes ratione colligere. Omnes enim stellae quicquid in genitura decreverint, sive sint prospera sive mala, cum temporum dominium nactae fuerint exequentur.

3 Cum Iovi X anni et IX menses delati fuerint, ipse sibi primus ex omni hoc tempore XII vindicat menses. In his itaque XII mensibus, quos sibi ipse Iuppiter deputavit, felicitates gloriam laetitias pro geniturae mensura decernit, praesertim si ipse geniturae dominus fuerit. Tunc quicunque geniturae aut nuptiae aut filii decreti fuerint, si tempus aetatis admiserit, etiam cum dominus temporum fuerit, [et] maxima ratione perficiet, glorias etiam et honores et augmenta patrimonii largitur, sicut diximus, pro mensura geniturae.

p194 4 Si Iuppiter temporum dominus fuerit effectus, ex decennio soi deputat Saturno XXX menses. Cum itaque Saturnus deputatum sibi a Iove tempus acceperit, pigra homines conversatione faciet semper hebetari, ut in omnibus actibus pigro frigoris torpore deficiant; sed haec si sit nocturna genitura, et si non sit Saturnus bene in genitura positus.

5 Si Iuppiter temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo XV menses deputat Marti. Cum itaque Mars deputatum sibi a Iove tempus acceperit, omnem vitae ac negotiorum ordinem mutat, et quicquid praecedenti negotiorum dispositione tractatur, ad alterius vitae ordinem transferetur, ut hoc tempore instituta prioris officii deserantur; aut certe variis discriminibus nocebit.

6 Si Iuppiter temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Soli XIX deputat menses. Cum itaque Sol deputatum sibi a Iove tempus acceperit, omnia faciet vitae secreta publicari, et omnes actus varia ratione convertit, et animum per diversa sollicitudinum genera variis cogitationibus ducit. Dissipat etiam quicquid fuerit ante conpositum, ut turbatis omnibus atque confusis animus per diversa genera sollicitudinum dividatur; sed haec in diurna genitura minuuntur, in nocturna rursus ***

7 Si Iuppiter temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Veneri VIII deputat menses. Cum itaque Venus deputatum sibi a Iove tempus acceperit, in nocturna quidem genitura, si sit domina geniturae, aut si Iuppiter dominus sit, nuptias facit et prospera p195decernit tempora, felicitatis etiam commoda. In diurna vero genitura mediocres sed assiduas amoris indicit illecebras, praesertim si Venerem loci vel signi natura commoverit.

8 Si Iuppiter temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Mercurio XX deputat menses. Cum itaque Mercurius deputatum sibi a Iove tempus acceperit, decernit actus ex quibus maxima lucrorum commoda conferantur, et plurimarum ac magnarum amicitiarum praesidia largitur, et omnibus officiis augmenta prosperae promotionis assignat, ut ex omnibus rationibus et ex omnibus actibus prospera et lucrorum et felicitatis commoda conferantur.

9 Si Iuppiter temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Lunae XXV deputat menses. Cum itaque Luna deputatum sibi a Iove tempus acceperit, tranquillae serenitatis quietem et maxima felicitatis incrementa decernit, pro geniturae scilicet substantia. Tunc enim praecedentium infortuniorum dolor variis solaciorum generibus mitigatur, tunc egestatis angustiae relaxantur, tunc aegritudinum vitia sanitas constringit, tunc periculorum metus prosperis praesidiis opprimuntur, tunc in omnibus certaminibus et causis pro ipsis sententiae proferentur, tunc dolor frangitur, tunc sollicitudo mutatur, ut praecedentium infortuniorum squalore deterso purum ac mundum felicitatis tempus accedat, praesertim si Lunam plenam luminibus in genitura Iuppiter prospera radiatione respiciat.

p196 XXXV. [Mars]

1 Cum ad Martem dominium decennii venerit, id est X annorum et IX mensium, omne hoc tempus etiam ab ipso iisdem rationibus dividitur. Sed <et in> hac sicut <in> Saturno et Iove omnia simili ratione debes inspicere, signum partem condicionem locum testimonia, ut omnia possis manifestis inquisitionibus invenire. Cum itaque Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo sibi XV menses retinet. In his XV mensibus actus quidem maximos pro geniturae substantia cum potiori turbatione decernit, ut in ipsis actibus qualescunque sint varium periculorum discrimen oriatur, praesertim si geniturae fuerit dominus, et si sit diurna genitura.

2 Si Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Saturno XXX deputat menses. Cum itaque Saturnus deputatum sibi a Marte tempus acceperit, omnibus conversationibus pigrum tarditatis pondus inponit, ut omnia negotia tarditate semper hebetentur, et facit inefficax tempus, sordidum squalidum, et ab omnibus actibus separatum.

3 Si Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Iovi XII deputat menses. Cum itaque Iuppiter deputatum sibi a Marte tempus acceperit, omnia decernit commoda prosperitatis, et negotia prospero conpleri faciet semper eventu. Lucra etiam et p197omnia negotiorum officia largitur, et reddit laborantibus requiem, aegris salutem, sollicitis securitatem, errantibus reditum, litigantibus finem, in angustia constitutis abundantiam.

4 Si Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Sol XIX deputat menses. Cum itaque Sol deputatum sibi a Marte tempus acceperit, maxima periculorum discrimina ex assidua calamitate decernit, et omnem ordinem vitae misera semper mutatione conturbat, et turbas excitat seditionesque concinnat, et oculorum dolores cum maxima aegritudinis continuatione decernit. Vitam etiam omnem maximis periculis et maximis damnorum incursionibus concutit, et erunt inevitabilia pericula, nisi omnibus bonum Iovis testimonium restiterit.

5 Si Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Veneri VIII deputat menses. Cum itaque Venus deputatum sibi a Marte tempus acceperit, facit quidem prosperum tempus, et ab omni periculorum discrimine separatum, sed ex multarum mulierum coitu latens ipsis mensibus infamia semper infertur. Quod si in genitura quadrati sibi fuerint, adulteria tunc faciunt perpetrari, sed hoc facinus cum testimonio Iovis celant, cum Mercurii et Solis publicant cum misero vitae discrimine.

6 Si Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Mercurio XX deputat menses. Cum itaque Mercurius deputatum sibi a Marte tempus acceperit, ex scripturis quibusdam pericula faciet concitari, aut ex furto miserum damnum semper infligit, sed inimicos p198frequentibus rationibus faciet dissipari. Quod si in genitura quadrati vel diametri sibi iuncti fuerint, maleficiorum vel adulterae pecuniae crimen indicunt, praesertim si Mercurius in finibus Saturni vel in domo fuerit inventus.

7 Si Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Lunae XXV deputat menses. Cum itaque Luna deputatum sibi a Marte tempus acceperit, maxima periculorum discrimina faciet semper inferri, praesertim si Luna fuerit plena luminibus. Tunc enim periculosa decernuntur temporum spatia, tunc fugae tunc exilia tunc misera periculorum discrimina concitantur, tunc homines custodia aut publicus carcer accipiunt, tunc incendia tunc febres tunc grave damnum cum misera patrimonii laceratione decernitur, tunc gravium aegritudinum casus semper affertur. Quod si in genitura sine testimonio Iovis quadrati vel diametri fuerint, tunc sine dubitatione aut cruentam aut flebilem aut repentinam morte faciunt. 8 Quod si in genitura Saturnus cum Luna fuerit inventus, et Luna a Marte deputatum sibi tempus acceperit, etiam tunc mortis acerbae ex praecedentibus periculis inferentur exitia; quae pericula <pro> signorum varietatibus sortiuntur eventum.

XXXVI. [Sol]

1 Si Sol dominus temporum fuerit, id est cum ei X annorum et IX mensium fuerit assignatum tempus, omnia etiam in ipso quae in ceteris diximus, simili p199debes ratione perspicere, mixturas temperationes signum locum partes, ut ex horum omnium conparatione totum decretorum ordinem invenias. Sed et ab ipso omne hoc tempus simillimis rationibus dividetur. Cum itaque Sol dominus temporum fuerit effectus, ex decennio suo XIX menses sibi detinet. In his itaque XIX mensibus nihil ab eo prosperum, sed omnia infortuniorum genera sperare debemus. Sed haec omnia in diurna genitura ex parte aliqua mitigantur, sed et ex Iovis testimonio sopiuntur, Saturni vero et Martis eriguntur, praesertim si in genitura male fuerit collocatus.

2 Si Sol temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Saturno XXX deputat menses. Cum itaque Saturnus deputatum sibi a Sole tempus acceperit, in nocturna quidem genitura pestiferum ac mortiferum minatur exitium, in diurna vero genitura maximae felicitatis incrementa decernit, pro geniturae substantia, praesertim si bene in decreto fuerit collocatus.

3 Si Sol temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Iovi deputat XII menses. Cum itaque Iuppiter deputatum sibi a Sole tempus acceperit, tranquillae felicitatis commoda cum maxima vitae laetitia decernit, ut malorum omnium vestigio deterso prosperum eum omne felicitatis tempus accipiat. Tunc relaxantur damna, tunc sanitas redditur, tunc ex praecedentibus discriminibus liberantur.

4 Si Sol temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Marti menses XV deputat. Cum itaque p200Mars deputatum sibi a Sole tempus acceperit, sive in diurna sive in nocturna genitura, patrimonio miseris lacerationibus dissipato, extremae paupertatis indicit angustias, sed et crebras causarum conflictationes exagitat, oculorum etiam crebros dolores efficiet, et grave periculi discrimen indicit, et assidua damnorum continuatione concutiet.

5 Si Sol dominus temporum fuerit effectus, ex decennio suo deputat Veneri VIII menses. Cum itaque Venus deputatum sibi a Sole tempus acceperit, in omnibus quidem negotiis prosperum decernit eventum, sed uxoris animos cum quadam malitiae dissensione semper inflammat, ut uxoris latens animus tunc se et prodat et detegat, aut si tunc uxor non fuerit, a muliere discrimen indicitur, et propter hoc publicas causas et forenses simultates exagitat, et turbis sed mediocribus excitatis.

6 Si Sol dominus temporum fuerit effectus, ex decennio suo deputat Mercurio XX menses. Cum itaque Mercurius deputatum sibi a Sole tempus acceperit, negotia crebros actus et assidua decernit lucrorum commoda, sed ipsa lucra cum maximis laboribus et cum maximis periculis deferuntur.

7 Si Sol dominus temporum fuerit effectus, ex decennio suo XXV menses deputat Lunae. Cum itaque Luna deputatum sibi a Sole tempus acceperit, omnem vitam hominis <in>stabili semper varietate conturbat, ut quicquid ipso tempore collatum fuerit, rursus potioribus rationibus auferatur, et erit ipsum tempus ex p201varia inaequabilitate mutabile, ut angustiae repentinis divitiis releventur, et divitias rursus paupertatis angustiae subsequantur.

XXXVII. [Venus]

1 Veneri quoque X annorum et IX mensium spatia deferentur. Cum itaque Venus domina temporum fuerit, omnia et in ipsa pari debes ratione perspicere, quae in ceteris observanda esse monstravimus. Ex omni itaque hoc tempore ipsa sibi VIII tantum vindicat menses. Hoc itaque omni tempore <tori> coniugalis affectum maxima relevat gratia venustatis, sed et laetitiam maxima cum securitate decernit, praesertim si geniturae fuerit domina.

2 Si Venus temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Saturno XXX deputat menses. Cum itaque Saturnus deputatum sibi a Venere tempus acceperit, aut ***** cum muliere graves dissensionis indignationes exagitat. Tunc enim ab uxore aut morte aut simultatibus separantur.

3 Si Venus temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Iovi XII deputat menses. Cum itaque Iuppiter deputatum sibi a Venere tempus acceperit, bonum quidem tempus et laetum decernit, sed quasdam infamias cogitabit.

4 Si Venus temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Marti XV deputat menses. Cum itaque Mars deputatum sibi a Venere tempus acceperit, multa p202mala et frequentia dolorum decernit incommoda. Tunc enim animum variis amorum illecebris semper exagitat, et propter amoris dura tormenta gravem animo dolorem semper inponit, ut propter haec errantis animi vitia etiam causarum discrimina frequenter accedant. Turbae etiam eet pericula propter uxores pessimas aut ab uxoribus inferentur, aut adulterii crimen exurgit, aut amor inpura cogitatione conceptus.

5 Si Venus temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Soli XIX deputat menses. Cum itaque Sol deputatum sibi a Venere tempus acceperit, facit ut suas fugiant semper uxores, et hoc cum periculo capitis et cum iactura patrimonii semper efficiunt. Si vero Iovis prosper radius accesserit, peregrinationis necessitatibus separantur.

6 Si Venus temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Mercurio XX deputat menses. Cum itaque Mercurius deputatum sibi a Venere tempus acceperit, omnia negotia prospero eventu conpleri perficiet; frequentia etiam laetitiae gaudia decernit, lucra maxima conferri faciet et idonea subsidia facultatum.

7 Si Venus temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Lunae XXV menses. Cum itaque Luna deputatum sibi a Venere tempus acceperit, stridorem animo zeli latentis indicit. Si vero Luna in genitura fuerit plena luminibus, et ei Venus deputaverit tempora, maximis <in> rebus nocebit, omnia infortuniorum concitans vitia.

p203 XXXVIII. [Mercurius]

1 Mercurio quoque X annorum et IX mensium spatia deferentur; et in hoc itaque omnia sicut in ceteris stellis simili debemus ratione colligere. Cum itaque <Mercurius> temporum dominus fuerit, ex decennio suo XX sibi menses reservat. Hoc itaque omni tempore id est XX mensibus omnia bona ex assiduis felicitatibus decernuntur, et facit ut omnes actus prospere sequatur eventus, praesertim si geniturae fuerit dominus sunt bene sit collocatus.

2 Si Mercurius temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Saturno XXX deputat menses. Cum itaque Saturno deputatum sibi a Mercurio tempus acceperit, domesticorum mortes ex assidua infortuniorum calamitate decernit, parentum affinium patronorum, et qui nobis prodesse consuerunt.

3 Si Mercurius temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Iovi XII deputat menses. Cum itaque Iuppiter deputatum sibi a Mercurio tempus acceperit, tempus quidem quietum et ab omni negotiorum strepitu separatum decernit, sed in hac ipsa quiete maxima laudis commoda et gaudiorum laetitiam semper accommodat, filios etiam non habentibus si geniturae ratio permiserit, omni ratione decernit.

4 Si Mercurius temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Marti XV deputat menses. Cum itaque Mars deputatum sibi a Mercurio tempus acceperit, inimicos suscitat, accusationes infert, lites ex nova denuntiatione p204decernit; quas omnes bonum semper Iovis testimonium mitigat.

5 Si Mercurius temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Soli XIX deputat menses. Cum itaque Sol deputatum sibi a Mercurio tempus acceperit, maxima patrimonii damna et maximas animo sollicitudines semper indicit.

6 Si Mercurius temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Veneri VIII deputat menses. Cum itaque Venus deputatum sibi a Mercurio tempus acceperit, bona commoda ex assidua felicitate decernit, securitatem vel tota quiete commoda lucra pro mensura geniturae.

7 Si Mercurius temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Lunae XXV deputat menses. Cum itaque Luna deputatum sibi a Mercurio tempus acceperit, maxima aegritudines et maxima languorum vitia decernit; pro loci ac signi natura ad vitiosi languoris incommoda frigidum mentis addet torporem, sed haec Iuppiter bono semper testimonium mitigabit.

XXXIX. [Luna]

1 Lunae quoque X annorum et IX mensium spatia deferentur; et in hac itaque sicut in omnibus ceteris stellis, omnia debes diligenti ratione tractare. Ex hoc itaque decennio Luna sibimet ipsa XXV menses reservat. Hoc itaque tempore quo sibi Luna XXV mensium deputat spatia, si sit sic posita ut minuta p205luminibus ad Saturnum feratur vel plena ad Martem, omnifariam mortem decernit. Si vero plena luminibus et benivolarum stellarum fuerit testimoniis adornata, cum maximis laboribus modica patrimonii incrementa decernit. Semper enim et Solis et Lunae tempora malos habent exitus, praesertim si eos malivolae stellae minaci radiatione respiciant.

2 Si Luna temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Saturno XXX deputat menses. Cum itaque Saturnus deputatum sibi a Luna tempus acceperit, si minuta sit lumine, ex vitiosis humoribus aut ex aquis aut ex naufragiis misera periculorum decernit exitia, et miseras mortes. Si vero sit plena, facit quidem haec eadem, sed dat evadendi facultatem.

3 Si Luna temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Iovi XII deputat menses. Cum itaque Iuppiter deputatum sibi a Luna tempus acceperit, omnia bona cum laetitia et cum hilaritate decernit, praesertim si Luna fuerit plena luminibus: tunc pericula tunc metus tunc aegritudines sopiuntur, tunc pro mensura geniturae felicitatis augmenta procedunt.

4 Si Luna temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Marti XV deputat menses. Cum itaque Mars deputatum sibi a Luna tempus acceperit, si sit plena luminibus, maximas turbationes et maximas seditiones decernit; et si in genitura sic sit [quadrata] posita ut quadrata vel diametra videatur a Marte, cruentum ac flebile calamitatis decernit exitium.

5 Si Luna temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Soli XIX deputat menses. Cum itaque Sol deputatum sibi a Luna tempus acceperit, incendia exustiones aegritudines et flagrantium febrium miseros p206languores indicit. Sed haec omnia Iovis prosperum testimonium mitigat.

6 Si Luna temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Veneri VIII deputat menses. Cum itaque Venus deputatum sibi a Luna tempus acceperit, si fuerit diurna genitura, *** stridore sterili decernit. Si vero fuerit nocturna, maxima lucrorum incrementa largitur, praesertim si fuerit Luna minuta luminibus.

7 Si Luna temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Mercurio XX deputat menses. Cum itaque Mercurius deputatum sibi a Luna tempus acceperit, frigidas aegritudines cum corporis debilitate decernit.

XL.

1 His rationibus, Mavorti decus nostrum, temporum summa dividitur. Sed nolo ut in tractatibus ex istis definitionibus abruptae sententiae proferantur. Frequenter enim si benivola stella deputatum sibi tempus acceperit, si habuerit tunc secum malivolam temporalem, ***** tunc quadrata vel diametra radiatione respiciat, bonitatis suae decretum ex malivolae stellae potestate dimittit. 2 Hoc idem et in malivola stella simili ratione reperies. Nam si deputatum sibi malivola stella tempus acceperit, et eam tunc benivola temporalis aut pariter posita aut prospera radiatione conposita mitigaverit, omne decretum infortuniorum benivolis stellis salutari praesidio mitigatur.

3 Intimata tibi itaque est sic ut intelligatur, perfecti p207operis disciplina, nec est adhuc aliquid quod requiratur. Omnia enim quibus rudes animos instituere debemus, docili sermone enarravimus. [qui] Nunc qui primis caerimoniis initiati ad ipsum secretorum limen accessimus, intento animo reliqua debemus audire, ne in fastidio auribus constitutis et ista respuentibus dicta, errantium tractatuum pereuntes sententias ingeramus.

4 Conpleto itaque sexto libro omne dicendi studium ad secreta libri septimi transferetur.


Valid HTML 4.01.

Pagina recensita: III Id. Iun. 14