[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad praecedentem partem]
Liber VI
Haec pagina telaris liber est operis
Matheseos

Firmici Materni

a W. Kroll et F. Skutsch editi
in aedibus B. G. Teubneri
Stutgardiae, MDCCCXCVII

Hic textus in dominio publico est.

Prima versio textus est, multis certe cum erroribus:
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, obsecro, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber VIII

Vol. II
p208
Firmici Materni
Matheseos
Liber Septimus

I.  

1 Cum incognitis hominibus Orpheus sacrorum caerimonias <intimaret>, nihil aliud ab his quos initiabat in primo vestibulo nisi iurisiurandi necessitatem [et] cum terribili auctoritate religionis exegit, ne profanis auribus inventae ac conpositae religiones proderentur. Sed et Platonici meum perpetuum a se eum frequenter convenit, nec secretarum disputationum veneranda commenta inperitis aliquando <auribus> intimari. Patiuntur enim haec omnia iacturam, cum perditis ac desperatis animis ingeruntur. [apud] Pythagoras etiam et noster Porphyrius religioso putant animum nostrum silentio consecrari. 2 Unde et ego horum virorum legem [in]secutus convenio te iureiurando, Mavorti decus nostrum, per fabricatorem mundi deum, qui omnia necessitate perpetuitatis excoluit, qui Solem formavit et Lunam, qui omnium siderum cursus ordinesque disposuit, qui maris fluctus intra certos p209terrae terminos coartavit, qui ignem ad sempiternam substantiam divinae perpetuitatis inflammat, qui terram in medio collocatam aequata moderatione sustentat, qui omnes homines feras alites et omnia animantium genera divina artificii maiestate conposuit, qui terram perennibus rigat fontibus, qui ventorum flatus cum quadam facit necessitatis moderatione variari, qui ad fabricationem omnium quattuor elementorum diversitate conposita, ex contrariis et repugnantibus cuncta perfecit, et ortum occasumque terraemotum omnium ***** per descensum ascensumque animae, per inmortalem aeternae perpetuitatis ordinem: 3 ne haec veneranda commenta profanis vel inperitis auribus intimentur, sed his quos animus incorruptus ad rectum vivendi ordinem casto ac pudico praesidio mentis ornavit, quorum illibata fides, quorum manus ab omni sunt facinorum scelere separatae, integris pudicis sobriis ac modestis, ut puro mentis splendore decoratis integra se scientia divinationis insinuet. Accipe itaque omnia partili ratione collecta, et quia te iurisiurandi religione convenimus, accipe quod tibi cum maxima animi trepidationem <pro>misimus.

2 [De expositis et non nutritis] 1 Quorumcumque horam benivolae non viderint stellae, et Luna eorum sit in aliquo cardine constituta, Marte et Saturno in VII. ab horoscopo loco id est in occasu constitutis, nati statim exponuntur a matribus. Sed p210et si horoscopus in his signis fuerit, quae brevia habent tempora, et Mars in VII. loco ab horoscopo id est in occasu, Luna autem minuta lumine ad Saturnum feratur aut ad Martem plena, natus infans similiter exponetur. 2 Sed et si dominus Fortunae id est dominus eius signi <in> quo locus Fortunae fuerit inventus, et dominus eius signi in quo pars horoscopi constituta est, radiis sint Solis absconsi, aut in his signis in quibus ante diximus fuerint constituti, Saturnus vero aut Mars in occasu geniturae sint constituti, natus infans exponetur. Sed et si Luna in horoscopo fuerit inventa aut in occasu horoscopi, et Mars et Saturnus diametra sint radiatione coniuncti, aut si una malivola in conceptionali Sole fuerit inventa, is qui natus fuerit exponetur. 3 Sed et si Sol et Luna diametra se radiatione respiciant, aut si quadrati fuerint, ita tamen ut haec schemata in cardinibus faciant, et cum ambobus malivolae sint stellae pariter constitutae, id est si Sol in horoscopo fuerit et Luna in occasu, aut Luna in horoscopo fuerit et Sol in occasu, et cum uno Mars et cum alio Saturnus fuerit, in ipsis partus angustiis constitutus suffocatus extinguitur. Si vero superiores malivolae stellae effectae Lunam minaci radiatione respiciant, et mater in ipso partu grave dicitur mortis incurrit. 4 Si Sol in horoscopo fuerit inventus, et Luna plena luminibus in quocumque signo feratur ad Martem, Saturnus vero in aliquo sit cardine constitutus, is qui natus fuerit expositus interibit. Sed et si Luna cum Marte in quocumque cardine fuerit inventa, et in contrario Sol cum Saturno fuerit constitutus, et omnibus testimonium Iovis desit, is qui p211natus fuerit aut exponetur aut statim cum matre pariter interibit. 5 Si Luna in quocumque cardine fuerit inventa, et Mars eandem de alio cardine diametra radiatione respiciat, aut cum ipsa in eadem parte fuerit inventus, et Saturnus alium geniturae cardinem teneat, qui in anafora sit cardinis constitutus, is qui natus fuerit exponetur. Quodsi Iovis stella in quocumque cardine fuerit inventa, et eam Mars de loco superiore respiciat, expositos aut inveniri faciet aut reverti, praesertim si Martem Venus quacumque radiatione respiciat. 6 Si Sol cum Saturno in horoscopo fuerit inventus, et Luna sit in MC. constituta, Mars vero in IMC. positus Lunam diametra radiatione respiciat, is qui natus fuerit exponetur. Sed et si Sole in horoscopo constituto et Luna in MC. Saturnus sit in occasu et Mars in IMC., is qui natus fuerit expositus statim peribit, aut et mater cum ipso pariter morietur. Sed et semper (quod et generaliter servare convenit) si Solem et Lunam in quibuscumque cardinibus constitutos ambos Mars et Saturnus diametra radiatione respiciant, aut unum de diametro alium de quadrato, aut exponentur nati, aut statim peribunt, aut cum ipsis matres misero perimuntur exitio. 7 Si Mars et Saturnus in aliquo cardine constituto alius sit in anafora positus aut in epicatafora, Luna vero ab uno ipsorum aut diametra aut quadrata radiatione pulsetur, aut pariter sit constituta, is qui sic natus fuerit exponetur. Si vero his sic constitutis benivola stella coniunctionem Lunae venientis exceperit, expositi ab aliis colligentur, et libertati redditi in filiorum loco nutrientur. 8 Si Luna in horoscopo fuerit inventa, et Mars sit in XII. ab p212horoscopo loco, Saturnus vero in anafora horoscopi positus Solem quacumque radiatione respiciat, pecus intra viscera matris artuatim concisum <a> medicis proferetur. Quodsi sic his ordinatis alienus a cardinibus Iuppiter fuerit, et mater in ipso partu constituta morietur. Si Luna sic fuerit constituta, ut malivolam stellam in praecedenti signo habeat, aliam in sequenti, et sequens Lunam stella Solem quacumque radiatione respiciat, is qui natus fuerit aut exponetur aut statim ut natus fuerit interibit. 9 Si dominus geniturae aut dominus signi in quo Fortunae locus fuerit inventus, in XII. ab horoscopo aut in VII. loco fuerint inventi, aut in II. ab horoscopo aut in VIII., nec eos aliqua benivolarum stellarum prospera radiatione respiciat, nec dominus geniturae in suis sit finibus constitutus, is qui natus fuerit statim exponetur. Sed et si aliqua malivola stella aut Lunam aut horoscopum viderit, <et> omnes benivolarum stellarum radii ab his alieni fuerint, expositi laniabuntur a canibus. 10 Si dominus geniturae in tropicis signis fuerit inventus, et in his signis constitutus in pigris et deiectis locis positus, et eum Luna diametra radiatione respiciat, malivolae vero stellae aut per quadratum aut per diametrum Lunae aequata partium societate iungantur, hi qui nati fuerint aut in mari aut in fluvio proiecti statim interibunt. Si vero benivolae stellae testimonium commodarunt, aut horoscopus paucis diebus nutriti proicientur. 11 Cum Sol et Luna in quocumque signo XXX. signi possederint partem, is qui natus fuerit p213nulla habebit vitae tempora. Si vero Solem et Lunam in XXX. parte constitutos malivolae stellae aut <de> quadrato aut <de> diametro respexerint, is qui natus fuerit expositus a canibus laceratus extinguitur. Sed et si Luna et Sol in XII. ab horoscopo loco constituti pariter fuerint inventi, et benivolae stellae nec hos nec horam prospera radiatione respexerint, is qui natus fuerit exponetur. Si vero malivolae respexerint stellae, expositus consumetur a canibus. Si vero sic ut diximus in tropicis signis fuerint constituti, sine testimonio benivolarum stellarum, natus statim in aqua peribit. 12 Si in genitura neque Solem neque Lunam neque horoscopum neque Fortunae locum benivolae stellae prospera radiatione respexerint, is qui natus fuerit exponetur. Si vero malivolarum stellarum radius accesserit, expositus consumetur a canibus. Si nulla benivolarum stellarum nec cum Sole et Luna neque in horoscopo neque in MC. neque in V. ab horoscopo loco neque in XI. neque in IX. neque in III. neque in VII. neque in IV. fuerit inventa, sed in his locis solae sint stellae malivolae constitutae, is qui natus fuerit exponetur. 13 Si in genitura benivolae quidem radiis sint Solis absconsae, malivolae vero stellae in matutino sint ortu, is qui natus fuerit exponetur. Sed et si Luna sic sit synodica ut omnem substantiam luminis perdat, nec eam aliqua benivola stella prospera radiatione respiciat, is qui natus fuerit exponetur. Sed et si malivola stella sic positam Lunam viderit, aut mortui nascuntur aut nati lacerabuntur a canibus. 14 Si omnes stellae cum Sole et Luna in VI. aut in XII. ab horoscopo loco fuerint collocatae, is p214qui natus fuerit exponetur. Quodsi ceteris stellis in his in quibus diximus locis positis una benivola stella in quocumque cardine fuerit inventa, expositus ab alio collectus nutrietur. Sed ei haec ipsa benivola stella ad vivendum minora temporis sui spatia decernit. 15 Si Luna aequis partibus cum Marte iungatur in eodem signo posita, aut si in diametro constituti aequas partes teneant in IMC., nec eos aliqua benivola stella respiciat, Saturnus vero sic positam cum Marte Lunam qualibet ratione videat, matres eorum in ipso partu constitutae moriuntur. Si vero aliqua benivola stella sic cum Marte positam Lunam respiciat, conciso infante particulatim prolato mater ex mortis periculo liberatur. 16 Si Luna in occasu fuerit inventa, et Mars aut cum ipsa in isdem partibus fuerit inventus, aut in horoscopo partiliter constitutus, et sit diurna genitura, is qui natus fuerit exponetur. Sed et si Iuppiter hos sic collocatos in alio cardine positus respexerit, aut si Venus hoc idem fecerit, exposito vitae praesidia per alium conferuntur, scilicet ut ab his collectus nutriatur. Sed et si Luna in anafora horoscopi <fuerit, et eam Saturnus in VII. ab horoscopo> loco constitutus diametra radiatione respexerit, et Mars aut horam aut Lunam de quadrato respiciat, nec has omnes aliqua benivola viderit stella, is qui natus fuerit expositus statim peribit. 17 Si Luna in uno signo cum Marte et Saturno fuerit inventa, ita ut inter ambos constituta medium teneat locum, et nulla eam benivola stella p215videat, si quidem sic sit in medio collocata, <ut> longe ab ea sint malivolae stellae, nec ei vicina societate iungantur, is qui natus fuerit exponetur. Si vero ambae malivolae stellae ita sint constitutae, ut vicinis Lunae lateribus adhaerescant, nec aliquid his benivolarum stellarum testimonium accedat, is qui natus fuerit statim cum matre pariter interibit.

18 Si Sol in MC. fuerit inventus, Luna vero in occasu, id est in VII. ab horoscopo loco, Saturnus <vero> et Mars ita sint positi ut unus Solis alter Lunae radiis adhaerescat, is qui natus fuerit exponetur. Si vero hos sic collocatos benivolae stellae prospera radiatione respexerint, expositus ab alio collectus nutrietur.

Si in anafora horoscopi Iuppiter fuerit inventus, et Lunam a Marte diametra radiatione percussam ipse quacumque radiatione respiciat, expositi et nutriti laqueis servilibus inplicantur. Sed et si sol in occasu fuerit inventus, et Saturnus cum eo aut in horoscopo, Mars vero aut in anafora horoscopi aut in epicatafora, id est in VIII. ab horoscopo loco, et nulla benivola stella aliquem cardinem teneat, is qui natus fuerit exponetur. 19 Si dominus eius signi in quo est horoscopus constitutus, in diurna genitura cum Sole, in nocturna vero cum Luna, is qui natus fuerit, exponetur. Sed et his sic ordinatis id est in anafora et in XII. ab horoscopo loco sicut ante diximus, si Sol et Luna nulla sibi <radiatione> iungantur, is qui natus fuerit expositus statim peribit. 20 Si Luna in III. ab horoscopo p216loco fuerit inventa, et Sol in XI. <vel VI.>, domini vero eorum signorum in quibus Sol et Luna <sunt> constituti, in IX. ab horoscopo loco sint positi, is qui natus fuerit exponetur. Si Sol et Luna in occasu fuerint inventi, id est in VII. ab horoscopo loco constituti, <Mars vero et Saturnus in VIII.>, domini vero utriusque signi in VI. sint ab horoscopo loco positi, is qui natus fuerit expositus a canibus lacerabitur. Si dominus eius signi in quo est horoscopus constitutus, in MC. fuerit inventus, et in horoscopo sit malivola stella constituta, nec alicuius benivolae stellae radius ad horoscopi partes accedat, is qui natus fuerit exponetur, et a canibus lacerabitur.

21 Si datoris vitae signum sit hoc quod est in anafora horoscopi constitutum vel in VI. ab horoscopo loco, ipse vero dator vitae cum malivola stella pariter sit in MC. <vel IMC.> constitutus, is qui natus fuerit statim lacerabitur a canibus. Sed et si dator vitae dominus sit eius signi in quo est anafora constituta, ipse vero dator vitae in VI. sit ab horoscopo loco constitutus, is qui natus fuerit non nutrietur. Si dator vitae in IMC. fuerit inventus, et dominus ipsius signi in anafora horoscopi aut in VI. ab horoscopo loco fuerit inventus, nec aliqua benivola stella in quocumque cardine fuerit inventa, is qui natus fuerit non nutrietur. 22 Si Luna et Sol sic fuerint collocati, ut neque se neque horoscopum videant, is qui natus fuerit non nutrietur. Sed illud generaliter sciendum est quod si qui omnes stellas in anafora horoscopi habuerint, vel in VI. ab horoscopo loco vel in VIII. vel in XII., aut exponetur p217aut non nutrietur. 23 Si vero una stella quaecumque, aut certe Sol per diem aut Luna per noctem, aut in cardine fuerit aut in V. ab horoscopo loco, ceteris sicut diximus constitutis, nutrietur is qui natus fuerit, sed erit oligochronius et infelix. Sed et si Mars et Saturnus pariter sint in anafora horoscopi constituti, nec Sol nec Luna in domibus eorum reperiantur, is qui natus fuerit exponetur. 24 Si dominus eius signi in quo locus Fortunae fuerit inventus, aut in anafora sit horoscopi, aut in VI. sit ab horoscopo loco, locus vero Fortunae sit in MC., nec aliqua benivola stella in cardinibus geniturae reperiatur, is qui natus fuerit non nutrietur. Sed et si locus Fortunae in IMC. fuerit inventus, et malivolae stellae hunc eundem locum partili radiatione possederint, dominus vero ipsius signi aut in anafora horoscopi aut radiis <sit> Solis absconsus, is qui natus fuerit non nutrietur. 25 Sed si in VII. ab horoscopo loco Fortunae locus fuerit inventus, dominus vero ipsius signi aut in ipso signo sit, aut in MC. radiis Solis absconsus, is qui natus fuerit non nutrietur. 26 Sed et <si> in quocumque signo locus Fortunae fuerit inventus, dominus vero ipsius signi aut in anafora horoscopi aut in VI. ab horoscopo loco positus locum Fortunae non videat, is qui natus fuerit non nutrietur. Sed et si in anafora horoscopi locus Fortunae fuerit inventus, dominus vero ipsius signi in MC. radiis Solis absconsus, is qui natus fuerit non nutrietur.

p218 3 1 [De gemino partu] Si Iuppiter et Mercurius pariter positi in horoscopo partiliter sint constituti, horoscopus autem ipse in duplici sit signo, Luna etiam in quocumque cardine constituta [signo] fuerit, Sol vero in eo signo in quo est aliam sibi stellam habeat applicatam, aut gemina est genitura, aut qui sic natus fuerit geminos habebit filios. 2 Illud sane observandum est, ne quem horum malivola stella superior effecta respiciat. Nam si unum eorum respexerit, de geminis quicumque prior conceptus fuerit, aut in partu morietur, aut ante tempus eicietur. Sed et si non fuerit Luna in cardinibus inventa nec in duplici signo, Iuppiter vero et Mercurius sicut ante diximus in duplici signo constituti in horoscopo sint pariter inventi, Luna vero sit cum aliqua stella coniuncta, aut Sol, gemini nascentur. 3 Si Luna aut cum Mercurio aut cum Iove fuerit inventa, et Sol aliam stellam sibi habeat applicatam, et in duplicibus signis constituti invicem se quacumque radiatione respiciant, sed et si horoscopus in duplici signo fuerit inventus, et habeat [horoscopus] quacumque sibi stellam pariter applicatam, gemini nascentur. 4 Sed et si Luna in Iovis aut Mercurii signis fuerit inventa, Iuppiter vero et Mercurius sint in horoscopo constituti aut in occasu [ab] horoscopi, gemini nascentur. Si Luna in duplici signo fuerit inventa, p219et Sol in cardine constitutus II. a Luna possideat signum, aut certe duplex cum Mercurio aut cum Iove positus signum teneat, gemini nascentur aut filios geminos habebunt. 5 Sed utrumnam masculini generis an feminini nascentur, hac ratione colligimus. Si enim Sole et Luna et horoscopo in masculinis signis constitutis masculinarum stellarum testimonia accesserint, id est Iovis, Saturni et Martis, masculini nascentur. Si vero Venus sola hoc idem fecerit, in feminino signo constituta, Sole et Luna et horoscopo in femininis signis constitutis, gemini feminini generis *** et femininis stellis Soli et Lunae et horoscopo hac qua diximus ratione iungantur, diversi sexus gemini procreantur. 6 Si Mars et Saturnus in domibus suis constituti Solem et Lunam et horoscopum viderint, nec his benivolarum stellarum radius accedat, aut eicientur inmaturi, aut nati statim peribunt. Si vero sic his omnibus sicut diximus constitutis hac ratione et benivolarum et malivolarum radius accedat, quicumque prior de geminis exierit interibit. 7 Si Luna in aliquo cardine fuerit inventa, in fecundo scilicet signo, et cum ea benivola stella sit pariter constituta, horoscopus autem in duplici signo sit aut in fecundo aut cum Iove aut cum Mercurio, aut tres aut quinque nascentur. Si dominus eius signi in quo partiliter locus p220filiorum invenitur, in duplici signo fuerit inventus, V. vero ab horoscopo locus in duplici <sit> signo constitutus, et Lunam in duplici signo constitutam Iuppiter aut Mercurius quacumque radiatione respiciant, aut si cum ea fuerint inventi, gemini nascentur.

4 1 [Se servili genitura] Si Lunam per diametrum Mars Saturnusve respiciant, aut unus per diametrum respiciat, alius se quadrata radiatione Lunae coniungat, servus nascetur, praesertim si Luna in IMC. aut in occasu fuerit inventa. Si vero hos sic positos Iuppiter prospera radiatione respiciat, libertatis praemia consequetur. 2 Si Sol et Mercurius in MC. pariter fuerint constituti, et Lunam malivola stella diametra radiatione respiciat, constituta in cacodaemone, qui natus fuerit mulieri supponetur ancillae. Si vero Iuppiter quos diximus prospera radiatione respiciat, ingenuae mulieri supponetur. Si locus Fortunae in malivolae stellae signo partiliter fuerit inventus, et in hoc signo Mars fuerit inventus, servilis erit ista genitura. 3 Quodsi Mars in eo loco quo diximus <cum> benivola stella fuerit inventus, felices servos efficiet. Sed et si locus Fortunae partiliter in Leone aut in Libra aut in Sagittario aut in Aquario aut in Geminis fuerit p221inventus, et Mars in iisdem signis fuerit partiliter constitutus, servos efficiet. 4 Quodsi dominus signi cum Marte constitutus in eodem signo fuerit inventus, aut alia benivola stella, in servili statu constituti libertatis praesidia consequentur. 5 Si Sol et Luna in cardinibus fuerint inventi, et Mars aut Saturnus aut cum ipsis in cardinibus sint constituti, aut hos ex aliis cardinibus respiciant, nulla ex benivolis stellis in cardinibus constituta, servus nascetur. Sed et si Luna in IMC. vel in occasu fuerit inventa, et eam de dextro quadrato Saturnus respexerit, aut Mars ex eodem quadrato aut de diametro hos eosdem videat [aut certe de quadrato], servos efficient. 6 Sed et si Marti coniunctam Lunam partiliter Saturnus respiciat, Luna scilicet generaliter in cardine constituta, servos efficiet; sed si istam coniunctionem nulla benivola stella viderit, faciet servos laboriosos et miseros. 7 Si Lunam Mars et Saturnus [de] diametra radiatione respiciant, nec aliqua benivola stella Lunam viderit, nec in eodem signo benivolae stellae se Luna coniungat, servos efficiet, et qui a parentibus suis alienentur. <Sed> et si <sit> Luna in IMC., Mars vero Lunam quacumque radiatione respiciat, servos efficiet. 8 Si Sol et Luna in XII. ab horoscopo loco fuerint inventi, aut in VI., et his Saturnus quolibet genere testimonium conmodet, nec Solem et Lunam benivolae stellae respiciant, servos efficiunt. Sed et si Luna in IMC. fuerit inventa, et p222cum ea Saturnus, Mars vero eos aut [de] quadrata aut [de] diametra radiatione respiciat, servos efficient. 9 Sed et si Sol in XII. loco ab horoscopo fuerit inventus, et Luna in anafora horoscopi, et nulla sit benivola stella in cardinibus constituta, servi simili ratione nascuntur. Sed et si Sol in XII. ab horoscopo loco fuerit inventus, et Luna in VIII., nec eos benivola stella prospera radiatione respiciat, servos efficient. 10 Si in nocturna genitura Luna quidem in MC. fuerit inventa, Sol vero sit in VI. loco ab horoscopo constitutus, domini vero signorum amborum, id est eius in quo Luna est et eius in quo Sol est, in VIII. ab horoscopo loco sint constituti, servos efficient. 11 Quod si domini eorum signo in quibus sunt constituti [domini dominorum] Sol et Luna, aut in horoscopo aut in MC. fuerint partiliter constituti, sic ceteris stellis constitutis sicut ante diximus, servus quidem nascetur, sed in prima aetate constitutus libertatis praemia consequetur. Si vero hi ipsi in hora aut in MC. sicut diximus aut in IMC. aut in occasu fuerint aut in V. ab horoscopo loco positi aut in XI., tardius manumittentur. 12 Si Sol in IMC. fuerit inventus, Luna vero in VI. ab horoscopo loco constituta, Iuppiter autem in MC. sit positus, Venus vero aut Martem aut Saturnum inpugnet, aut certe in deiectis locis fuerint p223constituti, servi nati manumittentur. Sed et si Sol et Luna partiliter in VI. sint ab horoscopo loco constituti, ceterae vero stellae in MC. fuerint inventae, faciunt ex servitute ad libertatem transferri. 13 Si Luna in VI. ab horoscopo loco fuerit inventa, et Mars in superioribus caeli partibus constitutus [et] Lunam quadrata radiatione respiciat, et domini eorum signorum in quibus Sol et Luna fuerint constituti, in III. ab horoscopo loco sint positi, Saturnus vero in horoscopo sit partiliter constitutus, servos usque ad diem ultimum vitae facit permanere. 14 Si Luna in IMC. fuerit inventa, Sol vero cum Marte in occasu fuerit constitutus, Saturnus vero et Iuppiter in VI. sint ab horoscopo loco constituti, aut in VIII., servos facient laboriosos infelices, et qui semper servitutis onere deprimantur. Sed et si Iuppiter cum Sole in VI. ab horoscopo loco fuerit inventus, Luna vero cum Marte in occasu fuerit constituta, et Venus in IMC. sit posita, Saturnus autem III. ab horoscopo locum teneat, servi simili ratione nascuntur. 15 Si Saturnus in XII. ab horoscopo loco fuerit inventus, Mars vero in anafora horoscopi sit constitutus, et Luna partiliter sit in horoscopo constituta, Iuppiter vero in VIII. sit loco ab horoscopo constitutus, et Sol in III. loco ab horoscopo positus, servi simili ratione generantur. Si Mars in deiectione sua fuerit constitutus, id est in eo signo in quo humiliatur, et Luna minuta luminibus ad eum feratur, Saturnus vero in III. ab horoscopo loco sit constitutus, et Sol in IMC. sit positus, benivolae <vero> stellae p224in VI. sint loco constitutae, servos infelices efficiet. 16 Si Luna minuta luminibus, et in eo signo constituta in quo humiliatur, in VII. sit loco ab horoscopo cum Saturno partiliter posita, Mars vero in VI. loco ab horoscopo et Sol in III., servus simili ratione nascetur. Sed et <si> in III. ab horoscopo loco Sol cum malivola stella fuerit inventus, aut in IMC., benivolae vero stellae in deiectis locis sint positae, et Luna minuta luminibus simili modo in deiecto loco sit constituta, servos debiles faciet. 17 Quodsi ceteris sic sicut diximus ordinatis, Luna cum Marte in XII. loco sit ab horoscopo constituta, Saturni vero stella in IMC. fuerit inventa, nascentur servi lunatici. Si Sol aut cum Marte aut cum Saturno in anafora horoscopi fuerit inventus, Luna vero in XII. ab horoscopo loco sit constituta, et benivolae stellae in III. sint ab horoscopo loco positae, servos infelices efficient. Quodsi huius sic ut diximus ordinatis Iuppiter in MC. fuerit inventus, post multos annos libertatis praemia consequuntur. 18 Si omnes benivolae stellae in VI. ab horoscopo loco fuerint inventae, malivolae vero aut in IX. aut in VIII., Luna etiam in III. sit loco ab horoscopo posita, nascentur servi miseri aprocopi oligochroni.

5 [De numero dominorum ut invenias quot dominorum sit servus] 1 Si autem aut in II. aut in V. aut in VIII. aut in XI. ab horoscopo loco Luna fuerit inventa, in masculino p225signo, dominus vero signi Lunae aut in humilitate sua aut in deiectis locis fuerit inventus, Martem vero Luna superior effecta quadrata radiatione respiciat, ob hoc quia Mars a Luna in IV. signo est constitutus, qui sic natus fuerit quattuor serviet dominis. Quodsi inter Lunam et Martem alia stella media fuerit inventa, ad praecedentem numerum dominus alter addetur. 2 Sed et si Sol in diurna genitura quantacumque signa a Marte recesserit, deiectus aut signo aut loco, tantos dabit dominos. In nocturna vero genitura quantiscumque signis a Marte vel a Saturno absit deiecta Luna, ab ipso numeras usque ad novissimum ***** tantos dominos invenies; duplicia signa pro duobus numeras dominis. 3 Si Sol et Luna in servili genitura deiecti fuerint, domini vero eorum signorum in quibus Sol et Luna sunt constituti, in cardinibus geniturae sint positi, aut in alienis signis, aut in humilitatibus suis, potentium dominorum servi fient. Si vero Iuppiter hos quos in cardinibus diximus collocatos, prospera radiatione respexerit, libertatem consecuti maxima gloriae consequentur insignia. 4 Si Sol et Luna aut in anafora sint horoscopi aut in VI. ab horoscopo loco aut in VIII. aut in XII., si<ve> par<til>iter sive separatim, et sint in deiectionibus suis constituti, habeantque in eodem signo in praecedentibus partibus malivolas stellas, debiles caecos servos efficient, qui in publicis locis vitam suam mendicitate sustentent.

p226 6 [Quatenus invenias an servi sint parentes] 1 Cum Iuppiter et Saturnus pariter in IMC. fuerint constituti, et Sol in VI. [signo] sit ab horoscopo loco, dic patrem fuisse servum. Sed et si Venus in IMC. fuerit inventa, et Sol cum Marte in III. sit ab horoscopo loco constitutus, simili ratione monstrat patrem servum. Sed et si Sol in domo Saturni fuerit inventus, et Saturnus in VI. ab horoscopo loco, servum patrem monstrat. 2 Si Luna cum Marte aequis partibus in alienis signis in horoscopo fuerit inventa, sine dubitatione matrem faciet ancillam. Sed et si dominus eius signi in quo Luna fuerit inventa, aut in humilitate sua sit aut in deiectis locis, matrem ancillam simili ratione ostendit. Sed et si minuta lumine Luna cum Marte in horoscopo fuerit inventa, et Saturnus in anafora sit horoscopi, matrem faciet ancillam. 3 Sed et si Luna in IMC. <fuerit inventa minuta lumine, et sit in eodem signo cum malivola stella coniuncta, matrem faciet ancillam. Sed et si Luna in IMC.> fuerit constituta, et dominus ipsius loci in VI. ab horoscopo loco inveniatur, matrem demonstrat ancillam. 4 Si Solem et Iovem in deiectis videris locis aut pariter aut divisos, ut unus in XII. ab horoscopo loco sit, alius in VI., dic patrem fuisse servum. Sed et si Lunam simili modo cum Venere in deiectis locis videris aut simul positas aut divisas, aut una in VI. sit ab horoscopo <loco>, alia in XII., matrem dic ancillam. 5 Si p227Luna et Venus in occasu fuerint inventae, id est in VII. ab horoscopo loco, in tropico scilicet signo, et una malivola stella in VI. ab horoscopo loco sit, alia in VIII., nec Iuppiter sit in primis cardinibus aut primos cardines trigonica radiatione respiciat, matres demonstrat ancillas, et quibus ianuarum custodia credatur. 6 Si Sol et Luna in V. ab horoscopo loco fuerint inventi, et in ipso loco dominus signi sit pariter constitutus, horum parentes servitutis et infelicitatis onere deprimuntur. Si vero benivolae stellae in cardinibus fuerint inventae, postea parentibus aliqua felicitas conferetur. 7 Si Sol et Luna in deiectis ab horoscopo locos fuerint inventi, et in cardine aliquo Venerem constitutam Saturnus diametra radiatione respiciat, aut quadratam aut si cum ea fuerit inventus, servos efficiunt. Sed et si Mars cum Venere sicut diximus, hoc idem simili ratione perficitur. 8 Sed et si Sol et Luna in deiectis locis fuerint constituti, et malivolae stellae aut in eodem signo, aut in quo est locus Fortunae constitutus, aut in horoscopo, aut in ceteris cardinibus, aut in anafora cardinum, servos simili ratione faciunt. Sed et si Saturnus in VIII. ab horoscopo loco fuerit inventus, aut in anafora horoscopi, et Luna aut in anaforis sit aut in epicataforis, Venus vero sit radiis Solis absconsa, aut in XII. sit ab horoscopo loco, servos faciet captivos. 9 Si Sole et Luna in deiectis locis constitutis, unus de malivolis in cardine sit partiliter constitutus, alius vero aut in anaforis p228aut in epicataforis constitutus, servos efficiunt. Quodsi his sic sicut diximus collocatis benivolae stellae coniunctionem Lunae crescentis acceperint, aut si in cardine partiliter fuerint inventae, aut in epicataforis, nati servi libertatis praemia consequentur, aut in filiorum loco nutrientur.

10 Si Sol et Luna non sint in deiectis locis, Saturnus vero aut Mars in cardine sit aliquo partiliter constitutus, alius vero ex ipsis in anaforis sit aut in epicataforis positus, et Solem et Lunam ambo id est Saturnus et Mars qualibet radiatione respiciant, captivos efficiunt. 11 Quodsi hos omnes sic collocatos benivola stella aut in cardinibus posita aut in anafora cardinum collocata prospera radiatione respiciat, ex captivitate prospero praesidio liberantur. Quodsi plures benivolae stellae et in superioribus locis collocatae coniunctionem Lunae crescentis exceperint, ceteris sic ut diximus constitutis, ad ipsa captivitatis discrimina venientes liberabuntur.

7 [De ferinis et de quadrupedibus genituris] 1 Si Luna in contortis vel in ferinis signis fuerit inventa, id est in Tauro <aut> in Cancro aut in Scorpione aut in Capricorno aut in Piscibus, nec dominus ipsius signi in quo Luna fuerit inventa, cum Luna sit partili societate coniunctus, et alia eam malivola stella aut diametra aut quadrata radiatione respiciat, p229aut cum ea sit pariter constituta, secunda vero malivola stella in anafora sit horoscopi, et dominum Fortunae respiciat, quadrupedes de quadrupede nascentur, praesertim si dominus horoscopi et dominus Fortunae in his signis in quibus diximus fuerit inventus. 2 Si vero dominus Fortunae aut dominus horoscopi in humano signo fuerit inventus, in VI. scilicet ab horoscopo loco, ceteris omnibus sic sicut diximus constitutis, nascetur ex homine portentum. Si malivolae in cardinibus partiliter fuerint collocatae, aut in anaforis cardinum, Sol vero et Luna in cardinibus positi diametra se radiatione percutiant, benivolae <vero> stellae neque in cardinibus sint positae, neque in anaforis cardinum, aut radiis sint Solis absconsae, aut quadrupes nascetur aut monstrum. 3 Si vero Mars aut Solem aut Lunam aut horoscopum aut quadrata aut diametra radiatione respiciat, et fuerit natus quadrupes, sacrificiis publicis destinabitur. Si vero ceteris sic sicut diximus ordinatis, Iuppiter et Venus extra cardinem positi aut Solem aut Lunam aut horoscopum viderint, quadrupes quod natum fuerit aut coletur ab hominibus, aut [ad] templorum et simulacrorum consecrationi destinabitur. 4 Sed haec tibi omnia ex eo libro qui de fine vitae a nobis scriptus est, ex trigono orthogono manifestius intimantur. Illic enim trigoni orthogoni ratio quae quibusdam Graecis obscuritatis videtur ambagibus involuta, manifestis et brevissimis interpretationibus explicata est.

p230 8 [De caecis et debilibus et vitiosis, habes et infra] 1 Si Sol in horoscopo fuerit inventus, et Luna in MC., malivolae vero ambae ita sint divisae, ut una Solis alia Lunae anaforam teneat, et ab his alienae sint benivolae stellae, caecos efficient aut vitiatos luminibus. Sed et si Luna cum Sole synodica radiatione fuerit coniuncta, et sint in anaforis aut in epicataforis cardinum constituti, et Saturnus et Mars in cardinibus sint partiliter constituti, oculis caecitatis vitium infertur. 2 Sed et semper generaliter si in anafora malivolarum Sol et Luna sint constituti, vitium oculis faciunt inferri. Si Sol et Luna synodica radiatione coniuncti, in cardine aliquo fuerint constituti, et Mars in eodem loco positus partili sit illis radiatione coniunctus, oculis vitium caecitatis infertur. 3 Sed et si Sol et Luna in horoscopo fuerint inventi, et Mars in *** ab horoscopo loco constitutus, nec benivolae stellae Solem et Lunam aliqua radiatione respiciant, vitium oculis infertur. Sed et si Sol in horoscopo cum Saturno partiliter fuerit inventus, et eos Mars aut quadrata aut diametra radiatione respiciat, vitium oculis similiter infertur. 4 Quodsi hos sic ordinatos benivolae stellae <de> superiore loco prospera radiatione respiciant, aut divinitatis praesidio caecitas aut medicinae interventu curabitur. Si Saturnus in horoscopo constituto Luna sit in VIII. ab horoscopo loco p231posita, aut si Luna in horoscopo constituta Saturnus sit in VIII. ab horoscopo loco positus, oculos vitio suffusionis excaecat. 5 Sed et si Sol cum Marte aut cum Mercurio in VII. ab horoscopo loco fuerit, luscos efficiunt, sed quibus aliquando homicidii facinus inferatur. SI Sol in aliquo cardine partiliter fuerit collocatus, aut Saturno aut Marte in anafora eius positis, dexter oculus vitiabitur. Si vero Luna in cardine fuerit collocata, et in anafora eius Saturnus aut Mars, sinister oculus hoc idem patitur. 6 Si vero Sol et Luna pariter constituti in cardine fuerint inventi, aut in diversis cardinibus collocati aut diametra se aut quadrata radiatione respiciant, et utriusque anaforas id est Solis et Lunae, malivolae possideant, [in] utrique oculis vitium infertur caecitatis. 7 Si vero his sic ut diximus <constitutis, Mercurius aut in cardinibus positus sit, aut in anaforis aut in epicataforis cardinum, facit debiles captivos biothanatos. Si vero his sic ut diximus> collocatis, Iovem Saturnus vel Mars de loco superiore respiciat, gladiatores efficient, sed qui damnati ad hoc exitium transferantur.

8 [De claudis et paralyticis.] Si Mars in cardine aliquo partiliter fuerit collocatus, et Saturnus aut in anafora eius sit aut in alio cardine positus, et ambo Lunam vel quadrata vel diametra radiatione respiciant, aut si cum uno ipsorum in eodem signo aequata sit partium societate coniuncta, aut claudi aut paralytici fient. 9 Sed et si Saturnus in cardine sit aliquo constitutus, Mars vero in anafora eius sit p232positus, Lunam vero aut Mars vident aut Saturnus, hoc idem simili ratione perficiunt. Aut enim ex alto aut ex quadrupede deiecti, aut huiuscemodi discriminibus inplicati, corporum damna patientur.

9 [Quatenus invenias quis prior de parentibus moriatur.] 1 In cuiuscumque genitura Sol male fuerit collocatus, vel signi eius dominus in quo Sol fuerit inventus, pater prior interibit; si vero Luna hoc passa fuerit, mater. Quod diximus tale est. Si horoscopus in Ariete, Sol in Aquario fuerit inventus, et [Saturnus] in Piscibus vel in quadratis signis Piscium vitiatus est dominus signi Solis, id est Saturnus, ac per hoc pater istius geniturae prior interibit, quia Sol vitiati et malivoli et interfectoris loco cecidit. Hoc si Lunae contigerit, matrem prius diximus interire. 2 Si vero his sic ut diximus ordinatis Mars Saturnum quadrata radiatione respiciat, pater biothanatus iussu vel ira principis interibit. Si vero his sic sicut diximus ordinatis Iuppiter in cardinibus fuerit inventus, patris infortunia mitigantur, sed <si> in diurna genitura Solem respiciat, in nocturna vero Lunam. Hoc enim quod diximus si in nocturna genitura Luna passa fuerit, mater similiter interibit. Sed et tunc haec mala fortius p233convalescunt, his sic sicut diximus ordinatis, <si> benivolae stellae aut in deiectis locis fuerint, aut radiis Solis absconsae. 3 Si Solem in cardine aliquo constitutum aut diametra aut quadrata Mars radiatione respiciat, aut si cum ipso fuerit in eodem signo aequata partis societate conpositus, pater iussi principis biothanatus interibit. Si vero sic Soli ordinato eadem Saturnus qua Mars fuerit radiatione coniunctus, aut in aqua pater aut ex humoribus interibit aut veneno. SI Sol in anafora horoscopi fuerit inventus, et Mars eum quadrata radiatione respiciat, sanguinem reiectans pater interibit. 4 Sed et si in VI. ab horoscopo loco Sol fuerit inventus, aut in III. aut in XII., et <eum> malivolae stellae quadrata radiatione respiciant, aut si cum eo fuerint inventae, patri malae mortis exitium infertur. Si vero Sole sic sicut diximus ordinato Saturni per quadratum radius accesserit, aut si cum eo fuerit inventus, absconsis pater et latentibus aegritudinibus interibit, id est dysenteria pthisi et ceteris huiuscemodi aegritudinibus. 5 Sed et si Sol in occasu fuerit inventus, et Mars et Saturnus in IMC., hoc idem patri simili ratione perficiunt. Si vero Luna sic sicut diximus Solem, [sic] fuerit ordinata, et hac sit malivolarum stellarum radiatione pulsata, similia mater patietur exitia. Sed in his omnibus mixturis benivolarum stellarum radiationes diligenti debemus ratione colligere. 6 Nam <si> Iuppiter et Venus p234ceteris sic sicut diximus ordinatus, aut in cardinibus positi aut in oportunis geniturae locis Solem prospera radiatione respexerint, praecedens patris infortunium mitigatur; si Lunam, matris. Si vero opitulante benivola stella et sic sicut diximus posita, dominus eius signi in quo est benivola stella collocata cum malivolis stellis vel cum Sole fuerit inventus, in praecedenti scilicet deiectione qua diximus, infortunia praedicta circa patrem vel matrem fortius convalescunt. 7 Sed frequenter cum temporalis Iuppiter ad Martem <in> genitura venerit, vel si eum quadrata radiatione viderit, patri mors afferetur. Hoc idem Saturnus temporalis faciet si Solem in genitura positum quadrata aut diametra radiatione respiciat. Si vero hoc Lunae Saturnus fecerit temporalis, mater morietur, sed hoc non semper sed cum temporis ratio exegerit, secundum stellarum dominia de quibus ante tractavimus. 8 Si vero hoc partiliter volueris invenire, ***** pertractare; est enim tibi absconsa et multis generibus conprobatam monstrant. Si fuerit diurna genitura, conputa a Sole usque ad Lunam omnia signa quae sunt ad ordinem posita, et quantuscumque signorum numerus collectus fuerit, tantum rursus ab horoscopo conputa, et si ultimi signi numerus in masculino signo fuerit inventus, pater prior interibit, si vero in feminino mater. 9 In nocturna hoc idem inmutata ratione colligitur. Si itaque fuerit nocturna genitura, a Luna inchoans usque ad Solem conputa omnia similiter p235signa quae sunt per ordinem posita, et quantuscumque fuerit signorum numerus, tantum ab horoscopo inchoans numera, et si in feminino signo novissimus numerus fuerit inventus, pater prior interibit, si vero in masculino mater; aliter enim in diurna aliter in nocturna genitura monstrat. 10 Sed et si Sol et Luna in masculinis signis fuerint inventi, horoscopo in signo masculino constituto, MC. vero aut Mars aut Saturnus teneat, pater prior interibit. Si vero Sol et Luna et horoscopus similiter in femininis signis constituti, et Mars aut Saturnus in MC. fuerint inventi, mater prior interibit. Sed hoc et a nobis et a plurimis inprobatur. Illud vero quod praecedenti conputatione colligitur, mortem veris rationibus monstrat.

10 [De filiis inimicis parentum.] 1 Si in genitura Mars aut Saturnus in VII. ab horoscopo loco fuerit inventus, Sol vero in VIII. ab horoscopo loco, aut alienabitur a patre, aut gravis habebunt iurgia simultatum. Sed et si Mars in anafora horoscopi fuerit inventus, aut in anafora MC., hoc idem simili ratione perficitur. Sed et si Mars in horoscopo vel in MC. partiliter fuerit inventus, Sol vero aut in occasu aut in IMC. fuerit constitutus, hoc idem simili ratione perficitur. 2 Si vero haec schemata malivolarum stellarum quae diximus cum Luna fuerint, inter matrem et filios inimicitiarum iurgia concitantur, praesertim si sic Lunam positam Saturnus respexerit. p236Sed et quicumque in diurna genitura Solem in finibus Martis habuerit, in nocturna vero genitura in Saturni, et Solem per diem quidem Mars, per noctem vero Saturnus quadrata aut diametra radiatione respexerit, nec hos omnes benivolarum stellarum radius mitiget, patres suos filii interficient; si vero Luna sic fuerit inventa, matres. 3 Si Sol in finibus malivolarum stellarum aut in domibus constitutus in VI. vel in XII. loco sit ab horoscopo, et eum sic constitutum malivola stella quadrata aut diametra radiatione respiciat, filios exheredari faciet a patribus. Si vero Solem sic positum benivola stella ex aliqua parte respexerit, paternae animadversionis severitas mitigatur. Si vero Sol in anafora horoscopi vel in VIII. ab horoscopo loco fuerit inventus, non quidem exheredabitur a patre, sed paternam faciet substantiam quolibet genere dissipari. 4 Si vero sic sicut diximus Solem positum benivolae stellae respexerint, pauca de paternis facultatibus interibunt. Hoc idem in matribus vel in maternis patrimoniis Luna perficiet; hoc amplius [Luna] si sic sit in genitura posita, <ut> aut XV. aut XVII. partem in tropico signo teneat, et eam malivolae stellae quadrata aut diametra radiatione respiciant, materna substantia dissipatur. 5 Si vero sic positam Lunam benivolae stellae qualibet radiatione respexerint, quodcumque de maternis facultatibus reservatur. Sed et si Sol et Mars simul in aliquo cardine fuerint in tropico signo, paternas facultates faciunt dissipari. Si vero hos sic positos benivola stella respexerit, quodcumque ex paternis p237facultatibus reservatur. Hoc idem in materna genitura sic posita Luna perficiet.

11 [De his qui morte parentum orbantur.] 1 Cum VII. ab horoscopo locus in duplici signo fuerit inventus (sed duplicibus signis etiam Librae signum addetur), Venus vero in quocumque cardine fuerit inventa, separatis discidio parentibus soli filii relinquuntur. Sed et si duplex signum similiter in occasu fuerit, et horoscopus in duplici, Saturnus vero sit in aliquo cardine constitutus, Sol vero et Luna in malivolarum stellarum signis constituti in deiectis sint locis ab horoscopo positi, ambo parentes citis mortibus interibunt. 2 Si vero Sol solus sic fuerit sicut diximus positus, solus pater interibit; si vero Luna, mater. Sed hi casus usque ad XV. et XVI. annum inveniuntur. Intra hoc tempus sic ordinatae stellae sicut diximus, parentum nobis nuntiant mortes. Invenies autem tempus mortium cum Saturnus temporalis ad haec venerit loca, quae in praecedenti demonstratione signavimus. 3 Sed et si in duplicibus signis cardines fuerint, dominus etiam geniturae aut in occasu sit aut in IMC., parentes in prima filiorum aetate moriuntur. Si MC. in signo masculino fuerit inventum, mater eius geniturae duos maritos sortitur, ita ut hic de secundo sit marito natus; si vero in feminino, de secunda nascetur uxore, praesertim si MC. in duplicibus vel in tropicis signis fuerit inventum.

p238 4 [De his qui adoptantur.] Si vero Venus in Geminis fuerit inventa, aut in trigonis Geminorum signis, aut in Piscibus, aut in Tauro, faciet adoptari. Sed in Piscibus et in Tauro etiam si non fuerit in cardinibus, hoc idem faciet, in ceteris autem quibus diximus, cum cardinaliter fuerit inventa, tunc faciet adoptari.

5 [De fratribus.] Conputa a Saturno ad Iovem, et tantundem ab horoscopo, <et> in quocumque signo novissimus venerit numerus, ipsum tibi signum numerum fraternitatis ostendit. Si hunc locum malivolae viderint stellae, fratres interibunt, aut inimicos capitales faciunt; si benivolae, augentur. 6 Sed et si Saturnus partiliter in horoscopo fuerit inventus, et ipsae partes quidem Saturni sint, intra <primos> aetatis annos omnes fratres interibunt. Alii a Mercurio numerant ad Solem, et tantundem ab horoscopo, et sic locum definiunt fratrum, cetera de ipso loco simili ratione dicentes. Habet etiam his tractatus in apotelesmatibus maximas efficacias.

12 1 [De his qui plurimas uxores ducunt.] In omnibus genituris si Saturnus cum Venere in eodem signo fuerit inventus, siquidem plures Saturnus habuerit partes, unam decernit uxorem; si vero Venus plurimas habuerit partes, plures decernuntur uxores. Hoc idem et in mulierum genituris invenies. Venus in occasu constituta, id est in VII. ab horoscopo loco, ab aliis stupratam dabit uxorem, aut sine tabulis matrimonialibus p239coibunt. Si *** Mars viderit, adulterios uxores cognitas sortiuntur. Si vero sic Venus ordinata in Tauro vel in Libra fuerit, ingenuas uxores dabit, in ceteris vero signis ignobiles.

2 [De huius qui sorores suas vel affines sortiuntur uxores.] In genitura viri a Saturno numera ad Venerem, si sit diurna, et tantundem ab horoscopo; in nocturna contra, et hoc tibi signum sicut frequenter diximus locum demonstrat uxoris. Rursus locum fratrum a Saturno ad Iovem conputa, et tantundem ab horoscopo. <Si> itaque locus coniugis sic partiliter constitutus in loco fratrum ceciderit sic sicut diximus conputato, sorores aut affines suas sortientur. Similiter et in mulierum genitura reperies. 3 Sed et si Venus cum domino geniturae in eodem signo pariter fuerint inventi, aut sorores aut affines decernit uxores. Sed et si locus coniugis partiliter conputatus in maternis signis vel paternis et ipsis tamen partili ratione collectis fuerit inventus, aut matres aut novercas aut nutrices suas sortientur uxores. Similiter et in mulierum genitura reperies, praesertim si haec eadem loca Mars Venus Mercuriusve respexerint.

13 1 [De incestiis nuptiis.] Quia de incestis nuptiis loqui coepimus, praetermissis ceteris haec nec retractentur. Si in genitura Saturnus in Iovis signo vel in Iovis finibus fuerit inventus, Iuppiter vero et Venus p240in Saturni, hos vero sic positos Mars et Luna quadrata radiatione respexerint, coibunt aut cum matribus aut cum novercis. Si vero huius Mercurius fuerit adiunctus, aut cum filiis aut cum filiabus aut cum privignis coibunt. 2 Sed et si Luna cum Iove et Saturno et Marte in domo Saturni fuerit inventa, aut cum matre aut cum noverca aut cum patre latenter coibunt. Si vero hi omnes sic sicut diximus in VI. ab horoscopo loco fuerint inventi, post mortem patris matrem suam sortietur uxorem, aut post mortem matris filia hoc idem faciet cum patre. Si vero Mercurius cum his fuerit inventus, mulieres filios suos viri vero filias suas sortiuntur uxores. 3 Sed et si Luna in novissimis Cancri partibus constituta ad Iovem feratur, aut si in Saturni sit domo, Venus vero inveniatur similiter in domo Saturni, Saturnus vero in domo Veneris, hoc idem simili ratione perficitur.

4 [De his qui plurimas sortiuntur uxores.] In omnibus genituris si Venus in duplicibus vel in tropicis fuerit signis inventa, et domini eorum signorum in quibus est Venus posita, similiter in duplicibus signis vel in tropicis fuerint inventi, viris quidem plurimas uxores, mulieribus vero plurimos maritos decernunt. Si vero Venerem neque in tropicis neque in duplicibus signis constitutam Luna similiter adspiciat, viro quidem una uxor, mulier vero unus maritus decernitur. Si vero in tropicis signis vel in duplicibus Venus posita Lunam viderit, viris plurimas uxores, mulieribus plurimos maritos decernit.

p241 14 1 [De his qui uxores suas occidunt.] Si Venus in domo Martis <vel> in finibus eiusdem Martis fuerit, et Mars in domo Veneris vel in finibus eiusdem collocatus Lunam in signis suis vel in finibus suis positam plenam luminibus diametra radiatione respiciat, uxores suas suis manibus mariti interficiunt; si Mars in cardinibus ***** facit gladio interire. Si vero in mulieris genitura Mars in domo sua vel in partibus suis positus in MC. fuerit inventus, et Venerem diametra radiatione respexerit, mariti interfecti ab uxoribus interibunt; sed haec sine Iovis testimoniis perficiunt.

2 [Omnes Veneris affectus circa uxores invenias.] Si locus uxoris partiliter inventus, ea scilicet ratione quam in praecedenti monstravimus libro, [si] in Iovis signo fuerit inventus, erit vir ab omnibus libidinum illecebris separatus. Si vero hunc eundem locum in Iovis signo positum ipse Iuppiter viderit, aut sin in ipso loco fuerit inventus, fortius pudicitiae gratia convalescit. Si vero in Saturni domo fuerit, libidinosos efficiet. Sed si hunc locum Saturnus viderit, viros circa mulieres reddit austeros. 3 Si in Martis signo fuerit inventus, et Mars hunc eundem locum respiciat aut Iuppiter, aut unus ex his in loco ipso sit, alius hunc eundem respiciat, faciet viros uxores suas fido diligere semper affectu. Si vero in Mercurii signo hic locus fuerit inventus, et Mercurius ipsum locum videat, aut ibi sit constitutus, passivos amatores faciet; Sol regios faciet, Luna gratos et p242amabiles. 4 Si Luna cum Marte in domo Martis fuerit inventa, et hos Saturnus quadrata vel diametra radiatione respiciat, faciet homines semiviros sine uxore sine filiis pthisicos. Si Iuppiter cum Venere in occasu fuerit inventus, viri libenter cum maioribus <mulieribus>, mulieres vero cum senibus coibunt. Si vero in horoscopo sic fuerint inventi, viri cum minoribus mulieribus, mulieres vero cum iuvenibus libentius coibunt.

15 [De puerorum amatoribus] 1 Mercurius et Mars partiliter in horoscopo constituti [pariter] puerorum amatores efficiunt; fortius tamen hanc libidinem faciunt convalescere, si in alienis domibus fuerint collocati. Sed et si Venus in domo Mercurii fuerit posita, Mercurius vero male sit in genitura positus, ad puerorum concubitus praepostero amore semper inpellunt. Sed ut manifestius intelligatur; cum Venus in domo Mercurii fuerit, scilicet si Mercurius in IMC. sit aut in occasu aut in VIII. ab horoscopo loco aut in VI. aut in XII. aut in anafora horoscopi aut in deiectionibus suis, id est in quibus humiliatur <locis>, tunc hoc quod diximus conplet. 2 Si locus coniugis partiliter conputatus in domo Mercurii ceciderit, Mercurius vero in cardine constitutus in masculino sit signo, puerorum amatores efficiet, sed p243tales qui numquam feminarum coitus velint saltem cupiditate desiderent. Sed et si Mars et Mercurius domicilia sua mutaverint, scilicet ut Mars in Mercurii domo sit, Mercurius in Martis, puerorum amatores efficient, praesertim si sic positi in deiecto ab horoscopo loco fuerint constituti. Hoc idem faciunt et si in Martis domo simul fuerint. 3 Sed et si Mercurius in domo Martis fuerit, et Mars eum vel quadrata vel diametra radiatione respiciat, hoc libidinis vitium simili potestate decernit. sed et si Luna in domo Mercurii, vel in finibus Mercurius, <Mercurius vero> in domo Lunae fuerit inventus, puerorum amatores efficiet.

16 1 [Quatenus invenias quot quis ducat uxores.] Si Venus in MC. fuerit inventa, et eam Luna trigonica radiatione respiciat, habeatque etiam ceterarum stellarum testimonia, unam decernit uxorem. Si vero in alio quocumque loco fuerit inventa, conputa ab ipsa Venere usque ad illud signum in quo partiliter locus coniugis invenitur, <et> quantacumque fuerint signa a Venere usque ad signum coniugis, tantae decernuntur uxores. Sic et in femininis genituris de maritis invenies. Sed hanc rationem alii probent, a nobis non probatur.

p244 2 [De his qui meretrices publicas uxores ducunt, vel qui cum talibus adulteria committunt.] Si Venus cum Marte in VI. ab horoscopo loco fuerit inventa, et viros adulteros et mulieres adulteras faciet. Si vero in domo Saturni constituti et cum ipso Saturno in eodem signo partili sint societate coniuncti, in VI. scilicet ab horoscopo loco, in mulierum quidem genitura publicas meretrices faciunt, in virorum vero genituris hoc decernitur, <ut> aut meretrices uxores habeant, aut cum cinaedis publicis inpura libidinis cupiditate iungantur.

3 [Quatenus invenias quot quis matrimonia sortiatur.] Si locum coniugis partiliter inveneris, et dominus ipsius signi in eodem signo fuerit inventus, conpletis primis annis ipsius signi nuptiae decernuntur. Si vero dominus signi ita sit collocatus, ut locum coniugis id est signum suum nulla radiatione respiciat, et alia stella in ipso signo sit posita, conpletis primis temporibus eius stellae, quae in eodem signo fuerit inventa, id est in loco coniugis, tunc nuptiae decernuntur. Si vero nulla stella in ipso signo fuerit collocata, post anafora ipsius signi uxor decernitur. 4 Sed <est> et alia ratio subtilior partili ratione conposita: conputa omnium stellarum substantiam, et totum numerum unam facito summam, et hanc eandem summam ab hoc signo inchoans, in quo locus coniugis partiliter fuerit inventus, divide ceteris signis, ita ut omnibus signis des XXX partes, et in quocumque signo novissimus numerus venerit, cum ad ipsum signum Iuppiter venerit, tunc nuptiae decernuntur. 5 Quod dico tale est; p245quia enim paulo obscurius dictum est, hoc idem tibi rursus manifestius intimabo. Conputa Solis XIX Lunae XXV Saturnus XXX Iovis XII Martis XV Veneris VIII Mercurii XX; hic omnis conputus CXXIX facit. Hunc omnem numerum ab eo incohans in quo locus coniugis partiliter fuerit inventus, omnibus signis sequentibus divide, et da sanguinis XXX, <et> in quocumque signo novissimus venerit numerus, cum ad hoc signum post secundum circuitum Iuppiter venerit, tunc stabile decernitur matrimonium; ante enim si quis sortitus fuerit, aut repudio matrimonium solvit, aut sine fructu aliqua morte dividitur, aut certe usque ad hoc tempus variis simultatibus dissentiunt.

17 1 [De his qui suas uxores efferunt.] Si Mars et Venus et Iuppiter in occasu fuerint inventi, id est in VII. ab horoscopo loco, et dominus ipsius signi in quo ipsi sunt collocati, in MC. fuerit inventus, maritus perimit uxorem. Sed et si Mars solus in occasu fuerit inventus, et Venus in MC., Luna vero aut in horoscopo plena luminibus aut in IMC., manibus mariti uxor interfecta morietur. 2 Si in genitura viri in quolibet loco Iove et Marte constitutis et domini horum signorum in quibus sunt Mars et Iuppiter constituti, sic sint <col>locati, ut unus in occasu geniturae sit, alter in IMC., similiter mors uxoris decernitur. Sed p246si Venus <in IMC.> fuerit inventa, et Iuppiter in occasu geniturae, hoc idem praeparatur. Sed si Venere in occasu constituta, dominus ipsius signi in quo est Venus collocata, in IMC. fuerit inventus, hoc idem decernitur. 3 Si Venus et Iuppiter in VII. ab horoscopo loco fuerint inventi, dominus vero ipsius signi aut in IMC. sit, aut in occasu cum ipsis par[til]iter sit constitutus, mors uxoris decernitur. Si vero his sic ordinatis Sol Saturnus et Mars aut in VI. aut in VIII. sint ab horoscopo loco constituti, interfecta uxor mariti manibus interibit.

18 1 [De his qui maiores sortiuntur uxores.] Si Saturnus et Venus aequas habuerint partes, <in> diversis signis positi, aut si in uxoris signo fuerint constituti, in eadem tamen parte, aut si Venus in Saturni finibus fuerit et Saturnus in Veneris, sed et si non se videant, et suas fines invicem teneant, viris quidem provectae aetatis uxores, mulieribus vero provectae aetatis mariti decernuntur.

2 [De huius qui de materno vel paterno genere sortiuntur uxores.] Si Iuppiter et Venus et Luna in quocumque signo simul fuerint constituti, aut diametra se aut quadrata radiatione respiciant, praesertim si Iuppiter in Veneris finibus fuerit inventus, et Venus in Iovis, aut ambo aut unus eorum Lunam diametra radiatione respiciant, de materno genere decernit uxorem. Si vero aut cum Venere aut cum Iove constitutus p247Sol sic fecerit sicut diximus de Luna, de paterno genere uxor decernitur.

3 [De his qui sorores suas sortiuntur uxores.] Si Sol et Luna simul fuerint inventi, et cum ipsis Venus aut Iuppiter, aut si quadrata sibi fuerint radiatione coniuncti, ita tamen ut Venus in finibus <sit> Iovis, Iuppiter vero in finibus Veneris, fratres sororibus coibunt.

4 [De his qui cum matre coeunt.] Si in uno signo Saturnus et Venus in eadem parte fuerint, aut si in diametro vel in quadrato collocati, easdem habuerint partes, et Luna aut illis testimonium perhibeat, aut cum ipsis sit collocata, Iuppiter vero in finibus Veneris constitutus quacumque illos radiatione respiciat, matrem et filios faciunt matrimonium contrahere. 5 In feminarum vero genituris, sic ceteris cut diximus ordinatis, si in eo loco in quo Lunam posuimus, Sol fuerit inventus, filiae patribus suis matrimonii gratia coibunt. Sed <et> si Venus in finibus Iovis [Iovem] fuerit constituta, et Iuppiter in finibus Veneris, et eos Mars aut quadrata aut diametra radiatione respiciat, filias cum patribus Coire conpellunt.

6 [De his qui novercas ducunt uxores.] Si Iuppiter et Venus in cardinibus positi aequas habentes partes quadrata aut diametra radiatione respiciat, novercas suas sortiuntur uxores. Vitricis vero suis [qui] nubunt mulieres, si sic Venere et Iove constitutis, sic Sol fuerit inventus, sic<ut> Lunam in virili genitura posuimus.

p248 7 [De his qui cum fratre et filio coibunt.] Si in cardinibus Venus Luna et Iuppiter simul fuerint collocati, aut si in cardinibus positi quadrata aut diametra se radiatione respexerint, et Saturnus sic sit positus ut omnes qualibet radiatione respiciat, cum matre et cum filia Coire faciunt. Sed si ja Lunam et Venerem solas viderit, latenter hoc facinus conmittitur; si vero totas aspexerit, publicae ambas sortiuntur uxores. 8 In mulieris vero genitura, si ubi Lunam posuimus Sol fuerit inventus, et cum patre et cum filio coibit. Si vero <Mercurius> in finibus Veneris fuerit, et Venus in finibus Mercurii, et si sic collocati quadrata vel diametra se radiatione respiciant, Iuppiter vero hos aut de quadrato aut de diametro respiciat, faciet filios a patribus muliebris libidinis maculam sustinere.

9 [De adulteris.] Si Mars et Venus simul fuerint inventi, aut si Mars in finibus Veneris constitutus et Venus in finibus Martis posita qualibet se radiatione respiciant, adulteros faciunt. Si vero Mercurius quadrata eos vel diametra radiatione respiciat, aequatas illis possidens partes, faciet illos in istis facinoribus deprehendi. Sed de hoc titulo in praecedentibus libris frequentissime diximus.

19 1 [De mulieribus sterilibus.] Si Sol et Luna in masculinis signis in horoscopo sint, Saturnus vero aut in occasu sit aut in IMC., mulieres filios non procreabunt, praesertim si horoscopus in Leone vel Virgine vel in Capricorno fuerit inventus aut in Piscibus aut in Scorpione aut in Cancro vel in Tauro. Si vero p249his sic ordinatis sicut diximus, benivola stella in primis cardinibus fuerit inventa, unus natus filius aut duo nutrientur. 2 Sed et si Luna aut in masculino <signo> fuerit inventa, aut certe in Leone vel in Virgine vel in Capricorno, et Sol in masculino signo sit, aut in his in quibus diximus signis, Saturnus vero aut in cardinibus sit positus, aut in XII. ab horoscopo loco, nec virginis nec mulieri decernuntur. Sed si hos sic ordinatos in primis cardinibus Iuppiter collocatus prospera radiatione respiciat, unum filium faciet decerni. 3 Sed et si Sol et Luna in femininis signis fuerint, et horoscopus in feminino sit signo constitutus, Saturnus vero aut in VII. ab horoscopo <<>> sit positus, aut in MC., nec ulla benivola stella in cardine reperiatur, filii non decernuntur. 4 Si Saturnus et <Luna> in cardinibus collocati et easdem habentes partes quadrata se radiatione respiciant, sint etiam in duplicibus signis positi, nec eos Iuppiter aliqua radiatione respiciat, nec in cardinibus sit collocatus, filii non decernuntur. Sed et <si> Iuppiter et Luna simul positi in VII. ab horoscopo loco sint, vel in IMC., et eos Saturnus in alio cardine positus quadrata aut diametra radiatione respiciat, filios faciet non decerni.

5 [De his qui non coeunt cum mulieribus.] Si Venus et Luna simul fuerint collocatae, et eas Saturnus in finibus <suis> positus quadrata vel diametra radiatione respiciat, accedatque his testimonium Solis, Saturno in matutino ortu in diurna genitura constituto, et Venere aut in cardinibus posita, sed in masculino signo, aut in nocturna genitura in vespertino p250ortu posita, numquam sortientur uxores. 6 Si vero sic omnibus sicut diximus ordinatis, Saturnus et Luna et Venus in Leone aut Virgine fuerint positi, in his in quibus diximus partibus, numquam prorsus cum mulieribus coibunt. Sed et si Venerem in Saturni finibus collocatam nulla stella respiciat, Luna vero aut in Leone aut in Virgine aut in Capricorno constituta in Saturni sit finibus, numquam cum mulieribus coibunt.

20 1 [De inbecillis caducis caecis vitiosis et lunaticis.] <Si> Sol et Luna in duplicibus signis positi, in cardinibus sint geniturae <col>locati, et eos sic positos Mars et Saturnus quadrata radiatione respiciant, inbecilles lunaticosque perficient. Sed et si Mars in horoscopo fuerit inventus, et sit Saturnus in MC., Luna vero aut cum ipsis fuerit constituta, aut in quadratis lateribus posita, hoc idem simili ratione perficiet. Sed et si Saturnus in MC. fuerit inventus, et Mars sit in IMC., hoc idem similiter efficitur. 2 Si Sole et Luna synodica radiatione coniunctis, Martis et Saturni stellae fuerint applicatae, et si ambobus aequata sint partis societate coniunctae, id est Soli et Lunae, prima aetate huius infortunii vitia conferentur. Si vero Mars solus fuerit inventus, ex violentia quadam caecitas oculis infertur; si vero solus Saturnus, ex reumate. Sed si Lunam quadrata radiatione respexerint, hoc idem simili ratione perficitur. 3 Si Saturnus in XII. a<b horoscopo loco> *** <in> MC. fuerit inventus, et Mars cum ipso pariter sit constitutus, aut in anafora MC., unius oculi lumen extinguunt. Si p251vero uterque id est Mars et Saturnus in VIII. sint ab horoscopo loco constituti, et sint retrogradi, Lunam vero de quadrato respiciant, debiles faciunt pariter et caecos. Quodsi de dextro latere Lunam respexerint, dextrum oculum excaecant, et dextras debilitant partes; si vero de sinistro, hoc idem in sinistris corporis partibus faciunt. 4 Si inter Solem et Lunam malivola stella media fuerit inventa aut in synodo aut certe in eodem signo, aut in diversis locis constitutis Sole et Luna in medio horum signorum malivola sit posita, caecitas oculis infertur. Si vero hos sic positos benivola stella prospera radiatione respexerit, huius infortunii discrimina mitigantur. Sed specialiter quicumque Lunam aut in III. parte habuerint Sagittarii, aut in XVI. Leonis, aut in XIV. Cancri, aut in V. Tauri, debiles efficiuntur. 5 Si Mars in VII. sit ab horoscopo loco constitutus, et Luna in VIII., amputabitur vel confrangetur pars corporis, pro eius signi natura, in quo Mars fuerit inventus. Si Luna in tropicis signis inventa fuerit, id est in Ariete in Cancro in Libra et in Capricorno, Mars vero eam quadrata radiatione respiciat, aut pedem amputabit aut manum. 6 Quodsi sic sicut diximus positos Sol quadrata radiatione respexerit, et eos Saturnus aut quadrata aut diametra radiatione percutiat, aut unum de luminibus in VII. ab horoscopo loco sit positum, aut certe Saturnus in ipso sit loco, stomachicos efficiet. Sed et si Sol et Luna et Mars et Mercurius in VI. sint ab horoscopo loco constituti, et eos Saturnus quadrata radiatione respiciat, aut <his> in VII. loco constitutis Saturnus sit in horoscopo constitutus, faciet lunaticos p252perversa facie et inpedita lingua. 7 Sed et <si> Saturnus in VII. loco constituto Mars per quadratum iungatur, insanos efficiet. Ipsi vero et Mercurius in horoscopo constituti, Mars in occasu fuerit inventus, et Saturnus aut in occasu aut in MC., faciet insanos, sed quibus aliquando homicidii crimen accedat. Si in Capricorno aut in Piscibus aut in Ariete aut in Tauro Mars et Saturnus simul fuerint inventi, pro qualitate signi partem corporis amputabunt. 8 Saturnus et Mars in quolibet signo pariter constituti, latentium et absconsorum locorum dolores efficiunt. Si vero in solidis signis positi diametra se radiatione respiciant, aut unus in horoscopo sit, alius in occasu, aut unus in IMC., alius in MC., epilempticos faciunt. Si vero in tropicis signis constituti had se radiatione respexerint, caducos efficiunt, sed qui nulla possint ratione sanari. 9 Si vero in duplicis signis positi hac se radiatione respexerint, faciunt cum his vitiis quibus diximus, inreligiosos crudeles captivos. Si vero hos sic positos benivola stella respexerit, captivi revertentur ad patriam. Quodsi in his <signis> in quibus diximus, [ratione] malivolae in statione fuerint inventae, fortius nocebunt; si vero benivolae, fortius proderunt. 10 Si Saturnus et Mars in cardinibus positi diametra se radiatione respiciant, et Lunam in alio cardine constitutam aut per quadratum aut per diametrum viderint, praesertim in novissimis Librae partibus et Capricorni et Arietis, debilitabunt pedes. Si Mars in alienis signis constitutus in horoscopo sit partiliter positus, aut in natura p253nocebit aut in auribus. Mars et Saturnus in tropicis <signis> positi, et Lunam quadrata radiatione pulsantes, hydropicos faciunt. 11 Sed et si Mars et Saturnus diametra se radiatione respiciant, sanguinem reiectantes efficiunt. Mars in Cancro aut in Scorpione aut in Capricorno aut in Piscibus <positus>, si Lunam diametra radiatione respiciat, inpetiginem auriginem lepramque perficiet. Si Saturnus Lunam neque in Lunae domo neque in Saturni domibus collocatam diametra radiatione respexerit, aemorroicos faciunt, vel qui valitudinem fistulae incurrant. Hoc idem et Mars in cardinibus positos, si Venerem diametra radiatione respexerit, similiter efficiet. 12 Si Mars et Venus et Luna in tropicis signis positi diametra radiatione respexerint, et eos Saturnus aut in Leone aut in Tauro aut in Sagittario aut in Piscibus collocatus per noctem viderit, podagricos efficiet, si vero per diem, elephantiacos. Sed et si Luna in Tauro fuerit inventa et Saturnus in Scorpione, aut Luna in Scorpione et Saturnus in Tauro, nec Lunam benivola stella aliqua radiatione respiciat, elephantiaci nascentur. 13 Si Mercurius aut in Virgine aut in Piscibus constitutus in horoscopo sit partiliter positus, et eum Saturnus et Mars quadrata radiatione respiciant, insanos efficient. Si Mars et Saturnus in anafora horoscopi sint vel in VIII. ab horoscopo loco, facient per narem aut per os aut per anum sanguinem mitti. Si Mars et Saturnus ita sint collocati, ut unus ipsorum in MC. sit, alius in IMC., ex pravis humoribus vitiosam aegritudinem p254faciunt. 14 Sed si hos Mercurius quadrata radiatione respexerit, deorum illis praesidio sanitas conparatur. Si vero in his locis positi partili sint radiatione coniuncti, ut aequas partes possideant, insanos efficiunt, sed qui numquam possint a discriminibus insaniae liberari. Si vero in finibus suis sint positi, aut Saturnus in finibus sit Martis, et Mars in finibus Saturni, et sint in his in quibus diximus locis constituti, a vitiis insaniae liberantur, postquam Martis XV anni aut Saturni XXX anni conpleti fuerint. 15 Sed et si Iuppiter et Mars simili se radiatione respexerint, epilempticos facient. Si vero sic sicut diximus positi in suis partibus fuerint collocati, aut Iuppiter in finibus Martis et Mars in finibus Iovis sit, in initiis eius valitudinis liberantur, sed quando prima stellae tempora transierint, id est aut Martis XV anni, aut Iovis XII. Si vero Mercurius *** aut diametra aut quadrata fuerit radiatione conventus, et in eisdem partibus positus, faciet hominem in templis responsa reddere.

21 1 [De calvis.] Cum Luna in cardinibus posita in eisdem sit signorum partibus, quae sine pilo sunt, aut in Sagittario Luna sit constituta, mal<ivol>ae <vero> stellae aut in solidis aut in tropicis sint signis, in quibus partiliter vitiorum locus et valitudinis invenitur, calvos efficient. Hoc idem malivolarum stellarum radiatione pulsatus, *** Sed et <si> Venus in domo p255sua constituta MC. [partem] partiliter teneat, calvos efficiet. Saturnus vero inter Solem et Lunam positus, canos faciet prima aetate nasci.

2 [De vitiis corporis et valitudinibus.] Si Mars in Cancro vel in Scorpione vel in Capricorno vel in Piscibus vel in Tauro fuerit inventa, et in his signis constitutus in aliquo sit cardine geniturae constitutus, et sic collocatus Lunam de quadrato vel de diametro respiciat, aut si cum ea fuerit inventus, aut gibberosos aut contortos aut claudos aut parte corporis paralyticos efficiet. 3 Si Mars et Saturnus aut in VI. aut in XII. ab horoscopo loco fuerint, aut certe unus de duobus, et sit ipsum signum aut duplex aut tropicum, aut in ipso signo locus Fortunae partili ratione inveniatur, et corpori et animo vitia decernuntur, praesertim si Solem et Lunam quadrata vel diametra radiatione respexerint. Si vero sic collocati vel in cardinibus positi Mars et Saturnus, aut in VI. aut in XII. sic sicut diximus ab horoscopo loco, Lunam *** aut synodice constitutam viderint, aut his x humoribus vitia faciunt, aut insanos epilempticos reddunt. 4 Sed semper Lunam si <in> VII. vel XI. aut VI. aut XII. <ab horoscopo loco constitutam> malivolae stellae aut quadrata aut diametra radiatione respexerint, aut si cum ipsa fuerint inventae, aut contortiones efficiunt et spasmos, aut faciem vario genere contorquent, praesertim si horoscopus et locus Fortunae in malivolarum stellarum signis fuerint collocati. Sed haec vitia pro signorum generibus invenimus. Aliis enim stomacacas epilempsias, aliis insanias, aliis p256lepras, aliis inpetiginem, aliis hydropem, aliis pthisin, aliis elephantiam decernit ista coniunctio. 5 Quodsi hos sic ordinatos benivola stella prospera radiatione respexerit, haec vitia mitigantur. Si vero nullum fuerit benivolarum stellarum testimonium, et locum vitii in solido signo collocatum malivolae stellae forti radiatione respexerint, decreta vitia fortius convalescunt. Si vero aequis potestatibus hunc eundem locum benivolae malivolaeque respiciant, et desinunt vitia pariter et crescunt. 6 Si vero inpugnante malivola stella fortiora benivolarum stellarum testimonia fuerint, et si coniunctionem Lunae benivolae stellae suscipiant, a quibusdam numinibus ab istis periculorum discriminibus liberantur. Si vero benivola stella excipiente coniunctionem Lunae vitiorum locum malivolae stellae fortiori radiatione respiciant, numinis alicuius praesidio temporalem vitiorum requiem consequetur. 7 Si vero benivolis stellis fortioribus existentibus Mercurius coniunctionem Lunae venientis exceperit, aut incantationibus, aut remediis, aut filacteriis ex istis discriminibus liberantur. Si vero benivolis stellis fortioribus existentibus Mars illis aliqua se radiatione coniunxerit, vitium quod decretum fuerit, ex medicina curabit<ur>. Si Saturnus in VII. ab horoscopo loco fuerit inventus, et in hoc loco constitutus Lunam in alio cardine <constitutam> viderit qualibet radiatione, in absconsis locis a medicis secabuntur. 8 Si vero Luna fuerit minuta luminibus, et Iuppiter alienus [sit] a cardinibus Lunam aliqua radiatione respiciat, secati a medicis interibunt. Si vero Luna et Saturno sic ordinatis sicut diximus, Mars cum Mercurio par<til>i p257societate coniunctus, et in tropicis signis positus Lunae et Saturno qualibet radiatione iungatur, epilempticos insanos efficient et caducos. Si vero his sic ordinatis, Iuppiter de superiori loco respexerit Mercurium et Lunae coniunctionem exceperit, apostemate secati liberantur. 9 Si vero Mars in VI. aut in XII. ab horoscopo loco fuerit inventus, et eum sic collocatum Sol Saturnusque respiciant, aegritudines et vitia cum misera calamitate decernunt. Si vero Mars sic positus et in masculino signo constitutus de superiori loco Solem et Lunam quadrata radiatione respexerit, in natura grave vitium faciet. Si vero mulieris fuerit genitura, ab abortu aut ex editu partus gravia discrimina semper indicit, aut secto intra viscera infante et sic prolato matricis perpetuos dolores efficiet. 10 Si Iuppiter in horoscopo fuerit inventus, et Mars in diametro eius collocatus Solem et Lunam qualibet radiatione respiciat, aut insanos aut lunaticos efficiet. Sed et si Luna synodica aut plena in cardinibus posita Martem quadrata radiatione respexerit, et Saturnus ei per quadratum aut per diametrum iungatur, eadem vitia decernuntur.

22 1 [De regalibus genituris.] Si Sol et Luna masculinis signis constituti in primis sint cardinibus collocati, benivolis stellis ita positis, ut Solem quidem in diurna genitura in matutino ortu constitutae protegant, in nocturna vero genitura Lunam in vespertino ortu protegant, reges facient terribiles potentes, regiones vel civitates maximas subiugantes. Si vero in p258MC. sic fuerint sicut diximus collocati, etiam extraneas gentes et exteras regiones infinita virtutis potentia subiungabunt. 2 Si vero his sic ut diximus ordinatis, in anafora eorum Mars fuerit inventus, <in> alio vero cardine Saturnus sit constitutus, de imperio suo deiecti ab aliis subiungabitur. Si vero Iuppiter Martem et Saturnum superior effectus prospera radiatione respexerit, et Lunae lumen crescentis exceperit, post captivitatem rursus imperio reddentur, ut postea maior illis et felicitatis et dignitatis cumulus accedat. 3 Si Sol in MC. aut in horoscopo partiliter fuerit inventus, et sit in masculino signo, Luna vero in anafora Solis fuerit inventa, benivolae vero stellae Solem in matutino ortu protexerint, reges simili ratione nascentur. Si vero his sic ordinatis Mars in MC. fuerit inventus, et Iuppiter in <I>MC., erunt periculosi terribiles efficaces, to9 orbis dominia possidentes. 4 Si Sol in principalibus geniturae locis constitutus in masculino signo fuerit inventus, et Luna in principalibus geniturae locis posita femininum possederit dominum, aut certe unus ipsorum sic sicut diximus collocatus in primis cardinibus fuerit inventus, claros nobiles efficiunt et potentes, et quibus civitatum tuitio credatur. Si vero his sic ordinatis Iovis testimonium accesserit, exercitus illi imperatoris iudicio conmittitur.

23 1 [De biothanatis.] Si Luna in cardinibus plena fuerit inventa, aut in anaforis aut in epicataforis cardinum, Mars vero in anaforis aut in epicataforis constitutus aut cum ipsa fuerit inventus, aut <eam> quadrata aut diametra radiatione respexerit, sic sicut diximus p259collocatam sed minutam, <et> Saturnus similiter in anaforis vel in epicataforis constitutus videat aut Martem aut Lunam, sic sicut diximus collocatos, *** si Saturnus Solem quadrata aut diametra radiatione respexerit, biothanati nascuntur. 2 Sed et <si> in quocumque alio loco Lunam Saturnus et Mars quadrata aut diametra radiatione respiciant, sine testimonio benivolarum stellarum, biothanatos efficiunt. Sed et si Mars in cardinibus fuerit inventus, et <sit> Luna in anaforis cardinum posita, Iove alieno existente aut radiis Solis absconso, et Saturno in cardinibus constituto aut in anaforis cardinum posito, aut quacumque radiatione Solem vidente, biothanati nascentur. 3 Sed et si Mars in cardinibus constitutus, vel in anaforis cardinum positus, per quadratum Lunam crescentem de loco superiore videat, nec benivolae radius respiciat, biothanatum simili ratione perficiet. Et sicut frequenter diximus, secundum differentiam signorum exitus decernitur mortis. In humanis enim signis gladio mors inferetur aut a latronibus aut in pugna aut [in] aliqua licentia potestatis. In terrestribus vero signis in locis desertis similiter faciet interire, aut certe variis calamitatibus inplicatos. 4 In aquosis signis tempestatibus naufragiis turbinibus fluviisque submergit, ita ut ex aqua semper acerbum inferatur exitium. In solidis per praecipitia proiectos aut ex altis deiectos locis faciet interire. In igneis flagrantibus tradit incendiis, aut casu expositis, aut potestatis alicuius iussione conceptis. In humidis aut cruditate aut pthisi aut nigro felle aut sanguinis reiectione aut suppurata aegritudine faciet interire. 5 Si Mars in quocumque cardine fuerit inventus, aut in XI. ab horoscopo p260<loco> fuerit, aut in VIII., et cum in his locis constitutum Saturnus diametra radiatione respiciat, aut si Marte sic posito in VII. ab horoscopo loco fuerit inventus, post multa vitae discrimina biothanatos faciunt interire, praesertim si Iuppiter Martem nec de superiore loco viderit, nec cum eo fuerit inventus. Sed mors pro signorum varietate decernitur. 6 Sed si his sic ordinatis, sine testimonio scilicet Iovis, cum Marte et cum Saturno Mercurius fuerit inventus, aut eum quadrata radiatione respexerit, Luna aut in cardine constituta, aut in anafora aut in epicataforis posita, faciunt falsarios maleficos, pecuniarum adulteratores, ut ex istis criminibus severa iudicantis animadversione plectantur. 7 Sed et si Saturnus in IV. vel in XI. loco fuerit inventus, et cum eo sit Mercurius, aut quadrata illi aut diametra radiatione iungatur, Mars vero aut cum ipsis fuerit, aut quadrata aut diametra eos radiatione respiciat, aut si sic positis in Saturni domo Mars collocatus Lunam in cardinibus positam quadrata vel diametra radiatione respiciat, praecedentium facinorum decernit exitia. 8 Si vero Iuppiter sic his omnibus ordinatis de superiore loco Martem prospera radiatione respiciat, aut si cum ipso fuerit inventus, aut si Lunae plenos radios exceperit, accusati ex istis criminibus salutari sententia liberantur. Si Luna in occasu fuerit inventa, et Mars et Saturnus in horoscopo sint partiliter <col>locati, aut uno eorum in horoscopo posito si alia malivola stella in MC. fuerit inventa, biothanati nascuntur. 9 Sed <et si> in quocumque alio cardine Luna fuerit inventa, et cum ea in ipso signo aut Mars aut Saturnus sit partiliter collocatus, aut di diametra eam vel quadrata unus ex eis radiatione respexerit, alter vero Mercurium de superiore p261loco quadrata radiatione videat, aut si diametra illi partium societate iungatur, in cardinibus aut in anaforis vel in epicataforis cardinum constitutus, biothanatos efficiet. Sed hoc malum fortius convalescit, si Solem Mars aut Saturnus quadrata aut diametra radiatione respiciat.

10 Si Sol in aquosis nj fuerit inventus, et in eodem signo vel loco Mars vu Luna sit partiliter collocatus, aut si in XII. vel in VI. ab horoscopo loco sit cum Luna pariter positus, Saturno horoscopum de diametro respiciente, biothanati nascentur; aut enim laqueo suspensi interibunt, aut aquis submersi extremum consequuntur mortis exitium. Si Luna cum Saturno partili societate coniuncta in VIII. ab horoscopo loco fuerit inventa, nec aliqua benivola stella in cardine fuerit constituta, a nimia sanguinis effusione mors inferetur. 11 Si vero his sic ordinatis in alio cardine benivola stella fuerit inventa, desperati medicinae remediis convalescunt. Si vero cum Marte Luna in VII. ab horoscopo loco fuerit inventa, haemorroicos faciet interire. Sed generaliter Saturnus in nocturna, Mars in diurna genitura in VII. ab horoscopo loco constituti haemorragias id est sanguinis eruptiones efficient. Sed et si in signis eius qui VII. ab horoscopo locus vel locus Fortunae fuerit inventus, secti ferro vitium valitudinis consequentur.

12 Si vero his sic sicut diximus ordinatis, benivola stella prosperum illis testimonium radiationis conmodarit, p262secti ferro ab ista aegritudine liberabuntur. Si vero ambo id est Saturnus et Mars in VII. ab horoscopo loco fuerint constituti, horoscopo vel loco Fortunae in his signis in quibus diximus constitutis, id est in Martis aut in Saturni, aut si uno ex istis in VII. ab horoscopo loco constituto, alius eum quadrata vel diametra radiatione respiciat, secti <a> medicis interibunt. 13 Si Luna in occasu fuerit inventa, et Mercurius et Mars partili societate coniuncti in MC. fuerint constituti, homicidas paricidasque perficient, aut qui nefario furoris instinctu fraterno sanguine cruententur. Sed hos istorum facinorum pulsatos invidia, et minaci accusatione pulsatos, severis facient iudicum animadversionibus interire. 14 Si Luna et Mars in IX. ab horoscopo loco fuerint constituti, Sol vero et Mercurius in III. sint ab horoscopo <loco> collocati, sacrilegos efficiunt spoliatoresque templorum, sed qui propter hoc facinus severa iudicis animadversione plectantur. Sed et si Sol cum Saturno et Marte et Mercurio in XI. sit ab horoscopo loco constitutus, et Luna sine testimonio Iovis in III. sit ab horoscopo loco posita, ex praedictis facinoribus facient biothanatos interire. 15 Si Sol in horoscopo fuerit inventus, Mars vero et Saturnus aequis partibus iuncti in XII. loco sint ab horoscopo, et Lunam in VI. ab horoscopo loco constitutam diametra radiatione respiciant, servos biothanatos efficient. Si in signo Saturni vel in signo Martis horoscopus fuerit inventus, aut certe p263locus Fortunae ***. Si vero sit in horoscopo partiliter constitutus, et cum eo Mercurius aequis partium societatibus iunctus, Saturnus vero et Mars in VII. sint ab horoscopo loco <loco> positi, epilempticos faciunt sed biothanatos. 16 Si Luna in MC. partiliter fuerit collocata, et Mars sit partiliter in horoscopo positus, Saturnus vero in Lunae sit anafora constitutus, biothanatos efficiunt. Sed et si Luna cum Mercurio in VIII. ab horoscopo loco fuerit inventa, et Mars cum Saturno aut in V. aut in XII. ab horoscopo loco sit collocatus, biothanatos efficient. Sed et si Mars et Saturnus quadrata se radiatione respexerint, Marte in quolibet cardine constituto, et unus ex his Lunam aut quadrata aut diametra radiatione respexerit, aut si cum ea fuerit inventus, biothanatos efficient. 17 Sed et si Luna cum Marte in VIII. loco ab horoscopo fuerit inventa, et Sol in VII., Saturnus vero in MC. aut in quolibet cardine, biothanatos efficiet. Si Mars et Saturnus in XI. ab horoscopo loco fuerint inventi, aut si unus eorum in ipso sit loco positus, alius vero cum Luna sit collocatus, aut eam quadrata radiatione respiciat, et Mercurius *** aut Marti qualibet radiatione iungatur, faciet insanos epilempticos biothanatos. Sed hoc peius erit si Mars in XI. ab horoscopo loco fuerit inventus, et Saturnus in V. 18 Sed et si Sol in VIII. ab horoscopo loco fuerit inventus, et Luna sit in MC. partiliter collocata, et horoscopus aut locus Fortunae in signo Solis sit, aut in signo Lunae, insanos biothanatos efficiet. Si <in> cupidinis loco id est cupiditatum p264Mars et Saturnus pariter fuerint inventi, et sit ipse locus in aliquo geniturae cardine constitutus, Venerem vero hi quos diximus qualibet radiatione respexerint, gonorroicas mortes efficient; quod si et Lunam viderint, lunaticos faciunt; quod si et Mercurium viderint, in falso aut in adulterata pecunia deprehensos faciunt biothanatos interire. Quod si hos omnes sic collocatos Iuppiter respexerit, ex istis omnibus periculis liberantur. 19 Si Mars et Saturnus in horoscopo fuerint inventi, et in anafora eorum Luna sit posita, vitiatis luminibus faciunt biothanatos interire. Sed et si Luna aut Sol in horoscopo fuerit, et Mars et Saturnus in anafora eorum, similiter faciunt vitiatis oculis biothanatos interire. Sed et si Luna cum Marte fuerit inventa in horoscopo, et Saturnus cum Sole in MC. fuerit constitutus, spasmos aut epilempsias aut insanias faciunt, et violentae mortis exitium. Sed et si Luna et Sol in cardinibus fuerint inventi, et cum ipsis luminibus Mars et Saturnus existant, aut in aliis sint cardinibus constituti, biothanatos faciunt interire. 20 Si Mars aut Saturnus in loco fortunae fuerint inventi, et in V. vel in XI. ab horoscopo loco synodus sit, biothanatam mortem efficiunt. Si Mars cum Luna in XII. ab horoscopo loco p265fuerit constitutus, in II. vero ab horoscopo loco id est in anafora Saturnus et Sol, biothanata morte facit interire. Sed et frequenter in ipso ortu secti particulatim de matris visceribus proferentur, praesertim si in isdem partibus omnes fuerint inventi. 21 Si Luna in MC. vel in IMC. fuerit inventa, alia vero malivola stella in alio cardine sit constituta, et alia malivola stella Lunam diametra radiatione respiciat, aut si horoscopum similiter attendat, aut si in V. aut in XI. ab horoscopo loco fuerit inventa, biothanatos efficiunt. Aut enim praecipitantur qui sic nati fuerint, aut ipsi sibi inferent mortem. Sed et secundum naturam <eius stellae quae in contrario est, et secundum naturam> signi, mortium conpletur diversitas. 22 Si Luna in VIII. ab horoscopo loco fuerit inventa, Mars vero in domo sua positus, in horoscopo sit partiliter constitutus, et cum ipso Venus et Mercurius et Sol omnes aequis vel vicinis partibus iuncti, Lunae vero coniunctionem partiliter aut Mars aut Saturnus excipiat, lacerati ferarum morsibus interibunt. Si Luna minuta luminibus in VIII. ab horoscopo loco fuerit inventa, <et eam Saturnus qualibet radiatione respiciat, aut si cum ipsa fuerit inventus,> biothanatos faciet, sed tales qui undis submersi miserum incurrant mortis exitium.

23 Si Luna in occasu fuerit inventa, Saturnus vero in VI. ab horoscopo loco, vel locus Fortunae in Saturni domo sit vel Lunae, dysentericos faciunt interire. Si Luna in horoscopo fuerit inventa, Saturnus vero cum p266Mercurio in VII. sit ab horoscopo loco constitutus, stultos lentos fatuos caducos efficiunt. Sed et si his sic ordinatis in aliquo cardine Mars fuerit inventus, fatuos caducos sed biothanatos efficiunt. 24 Si Saturnus in III. vel in IX. ab horoscopo loco fuerit inventus, et eum Mars quadrata radiatione respiciat, magnis rebus vel magnis actibus facient praepositos, sed patrimonium quodcumque ab ipsis collectum fecerit dissipatur. Habebunt etiam maximas valitudines, et multis malis in peregrinis constituti locis obligantur; quorundam parentes patresque debilitant, aut certe faciunt biothanatos interire. Si vero Mercurius cum uno ipsorum fuerit inventus, et Luna aut cum ipsis sit, aut eos quadrata vel diametra radiatione respiciat, sacrilegos spoliatores templorum latronum duces homicidas sed mala faciet morte pereuntes. 25 Si Sol et Saturnus et Mercurius in MC. fuerint inventi, accusationis pericula ex absconditis litteris faciunt inferri, aut ex falsatis publicis litteris, aut ex adulteratis pecuniis. Si vero hos Mars quadrata aut diametra radiatione respexerit, aut si cum ipsis fuerit inventus, latrones homicidas, exules tamen fugitivosque perficient. 26 Si vero his sic ordinatis Iuppiter in alio cardine fuerit inventus, post tempus ex istis calamitatibus liberati, ad magnae potestatis gratiam transferentur. Si vero Luna sic his omnibus positis, aut in cardine aliquo aut in anaforis vel in epicataforis fuerit inventa, post haec omnia biothanata morte morientur. 27 Si Mercurius et Saturnus in VI. vel in XII. ab horoscopo loco p267fuerint constituti, inefficacibus et miseris rationibus praeponentur, sed hos eosdem faciunt in omnibus tardos semper et languidos. Si vero hos Mars quadrata aut diametra radiatione respexerit, sceleratos latrones periuros delatores et suorum proditores efficiunt. Quidam vero propter servos vel propter damnatos homines periculis vel custodiis traduntur, praesertim si Lunam Mars qualibet radiatione respexerit. 28 Si Saturnus in VIII. ab horoscopo loco fuerit inventus, aut in anafora horoscopi fuerit constitutus, Luna vero in anaforis vel in epicataforis sit constituta, et Mars in VII. ab horoscopo <loco> inveniatur, erunt ab omni religionum cura sepositi. Si vero sic his omnibus ordinatis Saturnus et Luna in quadratis eorum vel in diametris locis fuerint inventi, spoliatores templorum efficiunt, sed qui ob hoc publica morte plectantur. Quodsi his sic ordinatis Iuppiter et Venus cum ipsis fuerint inventi, sacerdotes profetas neocoros efficiunt, sed et ipsos biothanata morte pereuntes. 29 Si Luna cum Marte in occasu fuerit inventa, ita ut Mars praecedat in partibus, Saturnus vero et Mercurius in IMC. sint pariter constituti, biothanatos efficiunt. Sed et mors pro signorum natura cognoscitur. In tropicis vel in aquosis signis constituti, aut hydropicos perimunt, aut undis faciunt fluminibus submergi. In duplicibus vero signis aut in solidis sic cut diximus positi, epilempticos faciunt, sed biothanata morte pereuntes. Si vero hos Iuppiter et Venus ex aliqua parte respexerint, discrimen praecedentis infortunii mitigatur.

p268 24 1 [De damnatis.] Si locus necessitatis in domo Mercurii divs, Luna vero in domo Saturni vel Martis fuerit inventa, Mercurium vero Mars aut Saturnus quadrata aut diametra radiatione respiciant, aut cum ipso in aliquo cardine fuerint collocati, aut sin in anaforis vel in epicataforis cardinum, aut si in horoscopo vel in loco Fortunae vel in loco necessitatis fuerint constituti, faciunt quolibet genere damnari. 2 Si vero locus necessitatis in domo Mercurii vel in domo Lunae fuerit inventus, aut in domo Martis aut in domo Saturni, et sit in aliquo geniturae cardine locus ipse partiliter constitutus, et ex his omnibus stellis quarum mentionem fecimus aliqua in anaforis vel in epicataforis fuerit inventa, simili facient ratione damnari. Damnationes sunt autem metalli operis publici exilii et ludi. 3 Sed et si locus necessitatis in earum stellarum quarum diximus domibus fuerit inventus, <et> quaedam ex ipsis in anaforis vel in epicataforis fuerint, aliae vero in cardinibus existant, iustae faciunt damnationis discrimen inponi. Si vero his omnibus sic ut diximus ordinatis, Iuppiter in MC. constitutus malivolas stellas prospera radiatione conveniat, omnium damnationum discrimina mitigabit. Tunc enim post certum temporis spatium ex praedictis damnationibus liberati, imperatoris iudicio et dignitatibus suis restituentur et patriae. Si vero his omnibus Iovis fuerit testimonium denegatum, iuste damnatos severae animadversioni facient subiugari. 4 Si dominus eius signi in quo locus necessitatis fuerit inventus, p269in Martis vel in Saturni vel in domo Mercurii constitutus in horoscopo sit vel in loco necessitatis collocatus, damnari perficiet. Sed et si locus necessitatis ipse cum domino suo in praedictis, fuerit <locis> constitutus, damnari perficiet. 5 Si locus necessitatis in Mercurii domo fuerit inventus, et Mercurius sit in aliquo cardine constitutus, Mars vero et Saturnus in anaforis sint cardinum vel in epicataforis positi, damnari perficient. Si vero his omnibus sic sicut diximus ordinatis, Luna aut in cardinibus aut in anaforis aut in epicataforis cardinum fuerit inventa, damnati biothanata morte morientur. 6 Si locus necessitatis in Mercurii domo similiter fuerit inventus, et Mercurius [et Mars] in Saturni positus domo vel in anaforis vel in epicataforis cardinum fuerit inventus, Marte et Saturno in cardinibus partiliter constitutis, et alieno ab his Iove existente, iustae damnationis et cum omnium voluntate sententia proferetur. 7 Si in loco Fortunae locus necessitatis ceciderit, aut dominus loci Fortunae in loco necessitatis fuerit inventus, aut dominus <loci> necessitatis in loco Fortunae fuerit constitutus, iustae damnationis facient sententiam promi.

25 1 [De eunuchis et de hermaphroditis.] Si Sol et Luna in femininis <signis> fuerint inventi, aut simul positi, aut in diversis locis collocati, et Venus in feminino signo constituta in aliquo sit cardine, Luna vero p270et Mars in quocumque cardine partiliter <fuerint> collocati, aut eunuchos aut hermaphroditos facient. Si vero Sol et Luna eadem qua diximus ratione in masculinis signis fuerint collocati, et si Venus in masculino signo sit posita, et sit mulieris ista genitura, nascentur mulieres wh virili animo succinctae in modum virorum cum mulieribus Coire desiderent. 2 Si Venus in Mercurii domo fuerit inventa, et Mercurius in Veneris, aut si hoc idem in finibus suis viderint, Luna vero in Virgine aut in Capricorno aut in Tauro aut in Leone sit posita, ceterae vero masculinae stellae in femininis sint signis, femininae vero in masculinis, biformes hermaphroditique nascentur.

3 [De inpuris.] Si Mercurius et Venus pariter in XIX. parte Arietis sint pi, inpuros ore perficiunt. Sed et si Venus et Luna cuiuscumque signi XXX. tenuerint partem, et per quadratum se diametrumque respiciant, haec eadem vitia latenter exerceri perficient. Si vero domini eorum signorum in quibus Luna et Venus XXX. possident partem, haec eadem signa qualibet radiatione respexerint, haec eadem vitia sine cura pudoris publice exercebunt.

4 [De sterilibus et cinaedis.] Si Mars et Venus in matutino ortu collocati in masculino signo simul fuerint positi, mulieres virgines sterilesque perficiunt. In virorum vero genituris si in femininis signis in vespertino ortu simul fuerint collocati, et eos Saturnus qualibet radiatione respexerit, cinaedos efficient, templorum cantibus servientes. Si vero in Ariete vel in Capricorno stellarum fuerit ista coniunctio, haec <eadem> p271libidinum vitia decernuntur. Sed et si Venerem *** diametra vel quadrata radiatione respexerit, et omnibus illis Iovis testimonium denegetur, in femininis quidem <genituris> mali post dici pronuntia, in virorum vero genituris gallos abscisos dicito et cinaedos. 5 Si Luna Saturnum diametra radiatione respiciat, Mars vero ita sit positus ut hos de quadrato Venerem vero de diametro videat, et omnes hi quattuor conmutatis suis domibus existant, mulieres quidem steriles viraginesque perficiunt, masculos autem cinaedos. Sed et si Saturnus cum Luna in uno signo positus in eadem signi parte fuerit collocatus, cinaedos efficiet. 6 Luna quoque et Venus in eadem parte positae cinaedos efficiunt; Venus quoque et Sol in VIII. ab horoscopo loco positi cinaedos efficiunt. Sed et si Mercurius et Venus in malivolarum stellarum sint domibus collocati, Mars vero sit et Saturnus in Veneris domo, hoc idem simili ratione perficiunt. 7 Sed ut hoc partili possis ratione colligere, breviter ostendam. Conputa a Luna ad Venerem, et tantundem ab horoscopo. Si in feminino signo numerus ceciderit, et Luna sit in feminino signo constituta <a> XXV. usque ad XXX. partem, masculos cinaedos invenies, sed qui hoc vitium latenter exerceant, feminas vero simili ratione meretrices. 8 Sed existente praecedente numero a Venere ad Lunam conputa, et tantundem ab horoscopo, et si numerus in feminino signo ceciderit, dic viros in istis p272libidinibus esse detectos. Hoc idem et in mulieribus pronuntiabis. Et si duobus numeris sic sicut diximus constitutis, Luna et Venus in femininis signis positae et in novissimis sint signorum partibus collocatae, praecedentibus [viris] numeris in femininis inventis signis, has infamias cum publica nota perficiunt. 9 Si vero non fuerit Venus cum Luna, sed <in> vespertino ortu constituta, et in feminini signi partibus positam quadrata radiatione respexerit, masculos cinaedos, mulieres meretrices efficiet, sed qui has libidines latenter semper exerceant. Si vero ex praecedenti numero feminina inveneris signa, et his sic ut diximus existentibus, Saturnus in feminino signo constitutus Lunam vel Venerem quadrata radiatione respexerit, faciet deformes pauperes cinaedos. 10 Si vero omnibus sic ut diximus ordinatis, Mars cum Saturno fuerit inventus, gallos faciet abscisos. Si vero his sic ut diximus ordinatis, et utroque numero partili ratione collecto, Venus in novissimis partibus constituta Saturnum Martemque respiciat, cinaedos felices efficiet, quibus templorum officia credantur, aut nobiles mulieres meretricum faciet vitiis inplicari. 11 Si Mars et Mercurius et Venus et Luna in tropicis signis aut simul fuerint, aut quadrata se radiatione respiciant, meretrices efficiunt, sed studia earum ex signorum varietate mutantur. Si enim in femininis signis sicut diximus fuerint, meretrices efficiunt, si vero in masculinis viragines. 12 Si Luna cum Marte et Venere in p273horoscopo fuerit inventa, et Sol sit in XII. ab horoscopo loco positus, horoscopum vero Saturnus quadrata vel diametra radiatione respiciat, gallos faciet abscisos cinaedos, sed tunc si omnibus desit Iovis testimonium. Si Venus et Saturnus aut simul fuerint, aut quadrata se radiatione respexerint, aut sint radiis Solis absconsi, et <sit> Luna in femininis signis posita, horoscopo in feminino signo collocato, latentes cinaedos efficiunt. 13 Si vero Saturnus et Venus in matutino ortu fuerint collocati, faciunt in ista libidinum labe publicari. Si vero Mars in vespertino ortu positus, quadrata illos vel diametra radiatione respexerit, publicos cinaedos efficiet. Si vero his sic omnibus sicut diximus ordinatis, Mars in cardinibus fuerit inventus, gallos faciet abscisos. Si vero fuerit feminina genitura, et hae omnes stellae sic sicut diximus in masculinis signis fuerint collocatae, libidinosam viraginem faciunt. 14 Generaliter sane si Luna et Sol et horoscopus in Capricorno vel in Ariete vel in Tauro vel in Leone fuerint, ita ut in facie eorundem signorum sint aut in dorso, omnium libidinum inpuritates cum extrema corporis effeminatione decernunt. In omni genitura si Luna in cauda Leonis fuerit inventa, cinaedos efficiet, matris deorum tympanis servientes. Si vero in facie Leonis vel in facie Capricorni vel in facie Arietis vel in facie Tauri fuerit inventa, et feminas et viros ad omnia inpuritatis vitia praecipitat. p27415 Si vero in his signis Lunam constitutam Saturnus et Venus simul positi, in VII. scilicet geniturae loco, quadrata radiatione respexerint, cinaedos efficiunt. Si vero his se Mars qualibet radiatione coniunxerit, publicos reddunt cinaedos. Venerem quoque in Tauro vel in Leone vel in Virgine vel in Capricorno <positam> si Mars et Saturnus qualibet radiatione respexerint, cinaedos simili ratione perficient. 16 Si in nocturna genitura Luna in XII. vel in VI. ab horoscopo loco fuerit inventa, in diurna vero Sol in iisdem locis fuerit collocatus, et sit quidem Luna in nocturna in finibus Veneris, Sol vero in diurna in finibus Veneris positus, Venus <vero> in VII. ab horoscopo loco aut in IMC. constituta in suis finibus, cinaedi nascuntur. Quodsi hos sic ut diximus <ordinatos> Mars quadrata vel diametra radiatione respexerit, gallos faciet abscisos. In omnibus tamen testimonium Iovis quaere; nam si fuerit, haec vitia ex parte aliqua aut mitigantur aut celantur.

17 [De eunuchis.] Si Luna in sterilibus signis fuerit inventa, et cum ea sit Saturnus partiliter collocatus, Venus vero hos qualibet radiatione respexerit, sit autem Saturnus in finibus Veneris, et Venus in finibus Saturni, nec Lunam Iuppiter aliqua radiatione respiciat, eunuchi fient. Si vero in terrenis signis Luna cum Saturno sic fuerit sicut diximus, Venus vero cum Saturno commutaverit fines, et absit similiter testimonium Iovis, [coitus] fient eunuchi, sed qui cum mulieribus coeant.

p275 18 [De cinaedis investigandis.] Nec tibi locum libidinum intimabo partiliter, ut omnium libidinum vitia veris possis rationibus invenire. Conputa a Luna usque ad Saturnum, et quantuscumque numerus signorum fuerit inventus, tantum rursus ab horoscopo conputa, et in quocumque signo novissimus venerit numerus, ipsum tibi signum vitiorum ac libidinum locum monstrat. 19 Si itaque signum femininum fuerit in quo libidinis locus partiliter ceciderit, et malivola stella hunc eundem locum vel quadrata vel diametra radiatione respexerit, Venus vero sit in aliquo cardine collocata, cinaedi nascentur sed latentes. Si vero locus libidinum partili ratione collectus, in deiectis ab horoscopo locis fuerit inventus, in signo feminino, omni faciet inpuritatis labe pollutos. Si vero hoc loco sic sicut diximus constituto, Luna aut in primis partibus Piscium aut Capricorni aut Leonis fuerit, aut in Tauri novissimis, inpuris faciet libidinum vitiis inplicari. 20 Si vero loco libidinum in deiectis locis constituto et malivolarum stellarum testimoniis pulsato, in deiectis ab horoscopo locis Sol et Luna vel in malivolarum stellarum signis vel in humilitatibus suis fuerint inventi, cinaedos publicos faciunt, omnium libidinum inpuris vitiis inplicatos. Fortius autem haec convalescunt, si libidinis locus aut in Capricorno fuerit aut in Ariete aut in Tauro. 21 Si Venus domina geniturae fuerit inventa, et habens dominium cum Marte <sit> pariter collocata, in feminino scilicet signo et in deiectis ab horoscopo locus, Saturnus vero in masculino p276signo positus, horoscopum quidem <de> trigono, *** vero de quadrato respexerit, in suis signis vel in suis partibus collocatus, et Luna sit in deiectis locis posita, cinaedi nascuntur. Si Luna Venus Mars et Saturnus in femininis sint signis collocati, in deiectis scilicet ab horoscopo locis, et sint aut simul <positi> aut quadrati, publicos cinaedos efficiunt. Si vero unus ex his omnibus bene fuerit collocatus, faciet homines latenter haec vitia exercentes. 22 Si Venus et Saturnus in feminino signo constituti, in VII. sint ab horoscopo loco positi, sine dubitatione cinaedos efficiunt. Si vero his omnibus sic sicut diximus constitutis, Iuppiter solus in primis cardinibus fuerit constitutus, cinaedos quidem efficiunt, sed in maxima honorum gloria constitutos, et quibus regalium munerum officia credantur. Si vero sic his omnibus sicut diximus positis, Luna in primis cardinibus fuerit inventa, cinaedos divites faciet. 23 Venus <et> Mars in tropicis signis positi, si se quadrata vel diametra radiatione respexerint, in femininis scilicet signis, cinaedos efficiunt, sed qui latenter his vitiis inplicentur. Si vero in statione constituti sine testimonio Iovis haec quae diximus possederint signa, mulieres quidem meretrices prostitutas, viros vero publicos cinaedos efficiunt.

p277 26 1 [De expertis litterarum.] Si Mercurius et Sol simul fuerint collocati, ut in uno signo positi aequata partium societate iungantur, nec eos Luna aliqua radiatione respiciat, aut certe non sit in horoscopo constituta, expertos faciet litterarum.

2 [De famosis gladiatoribus.] Iuppiter in finibus Martis positus in quocumque signo, et Mars in finibus Iovis, si in cardinibus collocati quadrata se vel diametra radiatione respexerint, et in diurna genitura Sol sit in deiectis ab horoscopo locis, Luna vero in nocturna genitura, famosi gladiatores nascuntur.

3 [De athletis.] Si Mars in finibus Mercurii fuerit inventus, in quocumque scilicet signo, et Mercurius similiter in Martis, Venus vero hos ambos qualibet radiatione respiciat, athletae nascentur. Si vero in cardinibus fuerint collocati, athletae nascentur in omni certaminum conflictatione victores. Si vero Mercurio et Marti testimonium defuerit Veneris, oplomachi nascentur, aut palaestrae aut athletarum magistri, sed qui numquam certaminibus se committant. 4 Si vero Marte in finibus Mercurii constituto, et Mercurio rursus in Martis, Iovis et Veneris testimonium qualibet radiatione societate conferatur, pyctae erunt, inventus, et si ei sola Venus testimonium conmodet, cursores efficiet. Sed haec fortius convalescunt, si locus Fortunae et locus actus in cardine inventus praecedenti stellarum societati iungatur.

p278 5 [De causidicis oratoribus.] Si Mercurius in finibus suis fuerit inventus, aut in Martis, et sit in deiectis locis constitutus, et eum Mars in domo Mercurii vel in finibus eius collocatus qualibet radiatione respexerit, causidicos oratores efficient. Si vero sic Mercurius sicut diximus positus, in diurna genitura non sit in deiectis locis, et eum Mars in cardinibus positus, in his in quibus diximus partibus, prospera radiatione respexerit, magnos oratores famososque perficiet.

6 [De medicis.] Si Mars et Venus partiliter iuncti quadrata se radiatione respexerint, inspicientes locum in quo actus fuerit inventus, medici nascentur. Si vero mutaverint fines suos, sit autem Mars in finibus Veneris, et Venus in finibus Martis, et his prosperum Mercurii testimonium accedat, ingeniosi medici nascentur. Si vero non sit illis Mercurius adiunctus, coqui nascentur.

7 [De musicis.] Si Mercurius cum Venere constitutus, sive per noctem sive per diem, aut in suis aut in Veneris finibus fuerit inventus, musicos faciet organa dulci modulatione tractantes. Sed et si non fuerint simul positi, et sit Mercurius quidem in finibus Veneris, Venus vero in finibus Mercurii, hoc idem simili ratione perficient. Si vero Venus in finibus Mercurii fuerit, et Mercurius in alieno signo vel in alienis fuerit partibus collocatus, habebunt quidem musicae sonum vocis, sed erunt ignobili quadam humilitate proiecti.

8 In omnibus autem partibus quaere Fortunae locum, p279deinde actus, et locus in anafora Fortunae invenietur. Cum itaque actus inveneris locum, vide et dominusº ipsius signi in quo sit loco constitutus. Sed et dominus signi in quo Fortunae locus fuerit inventus, simili ratione inspice, et vide quo sit etiam ipse in loco constitutus, et cum hos diligenti ratione inveneris, vide qui sit ex ipsis oportunius collocatus, id est qui ipsorum sit in ipso signo positus; et si ambo in uno loco fuerint inventi, vide qui magis oportunius ceciderit. 9 Si vero in loco Fortunae non fuerint, vide ne in loco actus sint constituti, et <si> in hoc loco simul fuerint inventi, vide qui oportunius ceciderit. Si vero non fuerint in hoc loco, vide qui horoscopum ex ipsis cardinali radiatione respiciat, et tunc ex hoc tractatu artem poteris explicare. 10 Si enim Venus sic fuerit inventa, faciet pictores emplastratores aurifices argentarios musicos, pro signorum scilicet varietate, Iuppiter vero negotiatores agricolas feneratores nauclerosque perficiet, similiter etiam ipse pro signorum varietate, Mars medicos tonsores et quorum ars aut ex ferro substantiam habeat aut ex igni, Mercurius qui officia canna vel lingua vel oratione pertractent, Saturnus laboriosos urinatores naucleros, sed qui omni infelicitatis genere deprimantur. Sed haec omnia sicut frequenter diximus pro signorum varietate definies. 11 Ut autem scias an in decretis artibus perseverent, p280brevi tibi ratione monstrabo. Vide in quo signo sit Mercurius positus, et inquire signi ipsius dominium, et cum inveneris quaere an bene sit collocatus. Si enim bene fuerit collocatus, permanent in artibus, et ex ipsis lucra maxima consequentur; si male, sine fructu artis suae tractantes officia laborabunt, et easdem artes deserunt fatigati.

12 Haec tibi Mavorti decus nostrum, partili explicavimus ratione collecta, ut omnia tibi secreta divinae istius artis mediocritas nostra manifestis interpretationibus intimaret. Sed his explicatis sermo totus ad expositionem Sphaerae Barbaricae transferatur.


Valid HTML 4.01.

Pagina recensita: III Id. Iun. 14