[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad praecedentem partem]
Liber VII
Haec pagina telaris liber est operis
Matheseos

Firmici Materni

a W. Kroll et F. Skutsch editi
in aedibus B. G. Teubneri
Stutgardiae, MDCCCXCVII

Hic textus in dominio publico est.

Prima versio textus est, multis certe cum erroribus:

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
quos si invenies te rogo mihi scribere.

[image ALT: a blank space]

Vol. II
p281
Firmici Materni
Matheseos
Liber Octavus

I.  

1 Nihil aliud in hac vitae brevitate laborandum nobis est Mavorti decus nostrum, nisi ut terreni corporis labe purgata, et amputatis si fieri potest omnibus vitiis vel certe plurimis, incorruptam animi divinitatem et nulla scelerum contagione pollutam auctori nostro reddamus deo, ne divinae fabricationis inmemorem animum nostrum vitiosis libidinum laqueis inplicatum tamquam proiectum per praecipitia perdamus. 2 Hoc est enim quod per dies singulos terrenum corpus operatur, ut possit suum divinum spiritum et pravis cupiditatum voluptatibus occupatum et blanda sollicitatione deceptum caducae fragilitati suae semper adnectere, ut demersus animus et pessumdatus numquam originis suis possit invenire principia, sed in tenebras semper in caenumque proiectus maiestatis suae originem cum quibusdam dissimulationum trepidationibus erubescat. 3 Nihil enim debemus cogitare terrenum, praesertim cum sciamus fabricatorem nostrum deum ita nos divini artificii moderatione fecisse, ut recti corporis forma ab omni humilitatis deiectione seposita, nihil aliud primum patefacta oculorum acie nisi Solem Lunam stellas et horum omnium pulcherrimum atque p282inmortale domicilium, mundum scilicet videremus. 4 Ceteras enim animantes ita natura conposuit, ut ad terram demersae et caduca quadam humilitate proiectae et animo et corpore terrenis semper conversationibus adhaererent, nos vero magna quadam necessitatis moderatione perfecit, ut aliud sibi in nobis fragilitas corporis aliud inmortalis animi divinitas vendicaret, scilicet ut corpus quod cum beluis videmur habere commune, serviens animo divinitatis eius semper imperio subiaceret. 5 Considerantes igitur originis nostrae principia et animum nostrum maiestatis suae praesidio roboratum, ita nos instruere debemus, ut animus per semet ipsum numinis sui auctoritate conventus, dignum aliquid auctore suo et cogitet semper et faciat, ut sic institutus atque formatus, rectum atque incorruptum inmortalitatis iter ad originem suam reversurus inveniat, nec errantibus gressibus <et> labentibus trepidantibusque vestigiis, sempiternis erroribus ad terrenae fragilitatis vitia revolvatur. 6 Intuere itaque Mavorti decus nostrum, patentibus oculis caelum, et pulcherrimam istam divini operis fabricam animus tuus semper aspiciat. Tunc enim mens nostra maiestatis suae recordatione formata, a pravis corporum illecebris liberatur, et exuta mortalitatis incommodis, ad auctorem suum festinato nititur gressu, nihilque aliud nisi res divinas per omnia horarum momenta sagaci ac pervigili semper inquisitione perquirit. 7 Dabunt itaque nobis haec instituta quantulamcumque divinae scientiae notionem, et ad originis nostrae secreta perducent. Divinis enim semper disputationibus occupati, animum p283nostrum caelestibus potestatibus adplicantes, et divinis eum caerimoniis initiantes, ab omnibus pravarum cupiditatum desideriis separamur. 8 Quae res illud magnopere perficit, ut contemptis omnibus quae in rebus humanis vel mala putantur esse vel prospera, animum nostrum naturali virtute et auctoritate conpositum incorruptum origini suae inlibatumque reddamus. Nam cum venientia didicerimus incommoda, inminentium malorum metum, ex hoc quod ea ventura didicimus, erecta mentis animositate contemnimus, nec denuntiata malorum pericula perhorrescimus. 9 Si ad haec excipienda animus noster se maiestatis suae recordatione formaverit, nec <in>felicitatis capimur incommodis, nec erigimur dignitatis insignibus, cum sciverimus totum hoc nobis decreti pronuntiatione promissum. Sic possumus semper [in]stabili ratione conpositi nec infortuniis opprimi nec felicitatis gaudio sublevari.

10 Quod itaque his libris superesse credo, hoc explicare curabo. Nam aliud mihi tempus ad explicandam myriogenesim reservari. Nunc in initiis huius libri dicemus, quae signa se videant, <quae se audiant, quae vero nec videant nec audiant>. Totum enim hoc ad interpretationem Sphaerae Barbaricae pertinebit. Dicemus etiam mensuras partium. Illud etiam addemus, quae partes in quibus signorum corporibus requirantur, quid etiam nonagesima pars operetur quae a Graecis enenecontameris p284dicitur, ut sic omnibus explicatis Sphaeram Barbaricam facilius assequamur, et clararum stellarum efficacis licentiae potestatem.

II.

1 [De parte nonagesima.] Primum itaque de enenecontameride disputabo, id est de parte nonagesima. Quae res plurimis incognita a paucis leviter videtur esse tractata; nam et istum tractatum Petosiris sicut mihi videtur invido voluit stridore celare. In omnibus genituris nonagesima pars sagaci debet inquisitione perquiri. Ex istis enim partibus exitus vitae mors infortunia pericula felicitates, et tota substantia geniturae colligitur. 2 Ab horoscopo itaque profectus per cetera signa partem nonagesimam quaere, et cum hanc inveneris partem, vide quo sit in signo posita, id est an in benivolae stellae domicilio an <in> malivolae reperiatur. Vide etiam dominus ipsius signi qualiter sit in genitura positus; diligenter etiam intuere quatenus benivolae <stellae quatenus malivolae> istam partem respiciant. 3 Singulae enim inspicientes istam partem pro natura sua cuncta perficiunt, et si malivolae stellae fuerint solae, pessum dabunt, si benivolae, maxima decernunt felicitatis insignia, si et benivolae, pariter et malivolae, id quod singulis decretum fuerit temperatur. Quaere etiam pars ipsa in cuius sit dominio p285ac potestate, id est in cuius finibus, et dominus partis quo sit in loco positus, et sic omnia ex natura stellae et ex loci potestate perspicies. Omnia enim et mala et prospera <pro> signi natura <in quo nonagesima pars fuerit inventa, stellarum mixturae> perficiunt. 4 Hoc idem quaeres similiter ex Luna, et profectus ab ea parte in qua Luna fuerit inventa, partem nonagesimam quaeres. Omnia enim et in ista parte similibus rationibus colliges, id est quale sit signum, qualis sit pars, qui et signi dominus et partis, quo et domini [et quo] in loco vel in quibus signis sint collocati, partem ipsam qua malivolae, qua etiam benivolae radiatione respiciant. 5 Et si crescat Luna vide istam partem quatenus Mars Saturnusve respiciat, et si deficiat similiter. Omnia enim pro naturae suae potestate perficiunt, si nonagesimam partem aut malivolae stellae minaci radiatione respexerint, aut benivolae prospero testimonio sublevarint. Sic invenies exitum mortis, sic ordinem vitae, sic totam geniturae substantiam.

III.

1 [De signis videntibus et audientibus.] Nunc quae stellae <se> videant, quae audiant explicabo. Aries Leonem non videt sed audit eum. Leo videt Arietem sed eum non audit. Aries Cancrum videt pariter et p286audit. Cancer Arietem non videt sed audit eum. Taurus et videt Leonem pariter et audit, similiter Leo Taurum. Gemini Virginem vident et leviter audiunt. Virgo Geminos leviter videt sed plenissime audit. Cancer Libram et videt pariter et audit. <Libra vero Cancrum non videt sed audit>. Leo Scorpionem nec audit nec videt. Scorpio vero Leonem et audit pariter et videt. 2 Virgo Sagittarium ex obliquo respicit, sed eum non libenter audit. Sagittarius Virginem et audit pariter et videt. Libra Capricornum et audit pariter et videt, et a Capricorno et auditur pariter et videtur. Scorpionem Aquarius non videt sed audit. Sagittarius Pisces nec videt nec audit. Pisces vero Sagittarium et vident pariter et audiunt. Pisces Geminos non vident sed audiunt eos. Capricornus et Aries nec audiunt se nec vident. Aquarius et Taurus ex obliquo se respiciunt et audiunt. 3 *** Gemini Libram vident pariter et audiunt. Similiter Libra Geminos et audit pariter et videt. *** Sagittarius et Leo et audiunt se pariter et vident. Virgo Capricornum respicit quidem, sed eum non audit. Similiter Capricornus videt Virginem sed non audit. Libra Aquarium videt, sed ipsa ab Aquario non videtur; audiunt se tamen invicem pariter. 4 Scorpius quidem Pisces videt, sed non eos audit. Pisces vero Scorpionem vident, sed non audiunt. Sagittarius et Aries ita sunt collocati, ut nec videre se nec audire queant. Sed et Capricornus et Taurus nec audire se possunt nec videre. Aquarius p287et Gemini vident quidem se sed omnino separantur auditu. Pisces et Cancer non se quidem vident sed audiunt.

Ut formas integras ordinationis acciperes, et scires quatenus sint in zodiaco circulo signa disposita, hac ex causa istius rei secreta tractavimus. Neque enim certo ordine et certo gradu haec duodecim signa collocata sunt, nec sic sunt posita, ut quae posteriori loco oriuntur praecedentia vel sequentia signa semper aspiciant. Ut ergo non argumentis sed re ipsa tibi hoc ostenderem, tractatum istum ex Abrahae libris excerptum edidimus, ut hoc quod diximus sermo noster manifestis tibi interpretationibus intimaret.

IV.

1 [Divisio Arietis.] Nunc tibi illud intimare curabo, quas partes in quibus signorum partibus quaeras. Omnes enim XXX partes per omnia signorum corpora dividuntur. Ut itaque scias ubi sit prima pars ubi sit secunda ubi ceterae, hoc totum tibi breviter indicabo. Arietis I. et II. partes in cornibus sunt constitutae, III. vero et IV. et V. in capite, VI. vero et VII. in facie, VIII. vero et IX. et X. in ore, XI. vero et XII. in pectore, XIII. et XIV. et XV. in omni cervice, XVI. et XVII. in corde, XVIII. et XIX. in armo dextro, XX. et XXI. et XXII. <in armo sinistro>, in ventre vero XXIII. et XXIV. et XXV.; novissimi autem pedes XXVI. et XXVII. habent partem, in renibus vero XXVIII. et XXIX., p288in cauda <habet> XXX. partem. Sic triginta partes per omne corpus Arietis dividuntur.

2 [Divisio Tauri.] I. et II. partes in Tauri cornibus sunt constitutae, III. vero et IV. et V. in omni facie, VI. et VII. in cervice, VIII. et IX. et X. in fronte, XI. et XII. in corde, XIII. vero et XIV. et XV. in humeris, XVI. et XVII. in anterioribus pedibus Tauri ordinantur, XVIII. vero et XIX. et XX. in ventre sunt, XXI. in geniculis, XXII. et XXIII. et XXIV. et XXV. in posterioribus pedibus collocantur, XXVI. vero et XXVII. in natura sunt Tauri. In coxis vero XXVIII. et XXIX., in cauda vero sola pars XXX. reperitur. Sic per omne corpus Tauri numerus partium dividitur. Sed Sphaera Barbarica alium ordinem partium fecit.

3 [Divisio Geminorum.] I. et II. partes in capite eius Geminorum sunt constitutae qui ad aquilonem vergit, III. vero et IV. et V. <in eiusdem Gemini facie sunt, VI. et VII.> in eiusdem Gemini corde sunt, VIII. et IX. et X. in pectore, XI. et XII. in manibus, XIII. et XIV. et XV. in pedibus. In eo vero Gemino qui ad austrum vergit has inveniemus partes. Sed primum p289illud scire debemus quod hoc spatium quod inter ambos est Geminos, XVI. et XVII. Geminorum habent partes, XVIII. et XIX. et XX. in australis Gemini capite collocantur, in facie vero XXI. et XXII. et XXIII., sub ventre vero XXIV., XXV. et XXVI., in geniculis autem XXVII. et XXVIII. et XXIX., in pedibus sola XXX.

4 Cancri partes hactenus dividuntur. I. et II. partes Cancri sunt in capite collocatae, III. et IV. et V. in collo, in faucibus vero VI. et VII., tres vero sequentes in oculis invenimus. Hic nebula Cancri est de qua frequenter diximus. XI. et XII. in dorso, tres autem sequentes a stomacho usque ad pectinem porriguntur, tres sequentes in ambobus Cancri brachiis invenimus, septem autem sequentes in dextris Cancri pedibus collocantur, XXVI. autem et XXVII. in sinistris Cancri sunt pedibus, in extremis vero pedibus XXVIII. et XXIX. sunt, in cauda sola XXX.

5 Leonis partes hactenus dividuntur. I. et II. partes in Leonis sunt in capite collocatae, tres sequentes in omni facie pariter et in naribus, tres aliae sequentes in ore sunt Leonis positae, in corde vero totidem, tres in humeris, tres in pedibus, duae sequentes in <ventre>, XX. vero partes et XXI. et XXII. invenimus in dorso, p290in pectore XXIII. et XXIV. quaerimus, sequentes tres permanent in geniculis, XXVIII. in natura est Leonis, XXIX. in renibus, XXX. sola reperitur in cauda.

6 Virginis partes hactenus dividuntur. I. et II. partes in capite Virginis collocantur, tres vero partes sequentes in facie, VI. vero et VII. in manibus, tres vero sequentes <in spina, in scapulis vero XI. et XII., sequentes vero> per ordinem tres in pectore, XVI. vero et XVII. in dextra mamilla, tres vero sequentes in dextro collocantur pede, *** XXVI. et XXVII. in sinistro collocantur pede, in renibus vero XXVIII. et XXIX., in naturali corpore sola XXX.

7 Librae partes hactenus dividuntur. I. et II. partes collocantur in capite, III. vero et IV. et V. in sinistra parte trutinae, VI. vero et VII. in dextra parte trutinae collocantur, VIII. <et> IX. et X. in *** collocantur, XI. vero et XII. partes in laeva parte iugi reperiuntur, tres vero sequentes in dextra parte iugi invenimus, XVI. et XVII. in corde Librae, quattuor sequentes per ordinem in dextra manu Librae noscuntur, in pectore XXII. et XXIII. sunt collocatae; tres sequentes in ipsius sunt renibus, XXVII. et XXVIII. usque ad extremos porriguntur pedes. Cetera in numeris p291ad XXX. collocantur. In istis partibus id est in posterioribus terra dicitur esse conposita.

8 Scorpii partes hactenus dividuntur. I. et II. partes in capite Scorpii collocantur, tres sequentes in fronte, VI. et VII. in facie, sequentes tres in collo per ordinem constituuntur, has quae sequuntur duae ponuntur in dorso, post *** in dextra vero manu tres sequentes per ordinem collocantur, in sinistra duae, in pedibus vero dextris duae sequentes ordinantur, in sinistris pedibus tres, in aculeo vero eius qui ad septentrionem versus extenditur, posteriores quinque partes collocantur.

9 Sagittarii partes per omne corpus eius hactenus dividuntur. In capite Sagittarii I. et II. partes collocantur, tres vero sequentes per ordinem ponuntur in facie, duae vero quae praecedentes partes sequuntur, in ore Sagittarii collocantur, tres sequentes in ordine in Sagittarii cervice ponentur, duae vero sequentes in sinistra manu, tres aliae in arcu, in pedibus duae, et III aliae collocantur in dorso, in ventre equino II, in posterioribus vero pedibus usque ad ungues tres quae sequuntur partes collocantur, XXVI. vero et XXVII. in natura Sagittarii collocantur, sequentes vero duae in dextra ponuntur manu, XXX. sola pars collocatur in cauda.

p292 10 Capricorni partes per omne corpus hactenus dividuntur. I. et II. partes eius in cornibus collocantur, tres sequentes in capite, VI. et VII. ponuntur in facie, tres sequentes per ordinem in ore Capricorni constituuntur. In istis partibus quae sunt in ore Capricorni si quis habuerit Lunam, licet sit illa benivolarum testimoniis adornata, inpuros ore viros faciet, muliebrium libidinum labe pollutos. Mulieres etiam si in istis partibus habuerint Lunam, omni erunt inpudicae inpuritatis vitio possessae. XI. in corde Capricorni collocatur, XII. et XIII. in cervice, in scapulis sequentes duae, in dextra vero manu sequentes tres per ordinem collocantur, duae quae has sequuntur in dorso, tres sequentes in ventre, quattuor vero quae sequuntur in utroque latere ponuntur, tres posteriores per ordinem collocantur in cauda, usque ad extremam pinnam Capricorni.

11 Aquarii partes per omne corpus eius hactenus dividuntur. In capite eius I. et II. partes collocantur, tres sequentes in facie, VI. et VII. in dorso, tres quae post has sunt per ordinem collocantur in pectore, in dextra vero manu XI. et XII. ponuntur. Tres quae post has sunt Aquarii in aqua sunt collocatae, XVI. et XVII. in sinistra ponuntur manu, duae quae has sequuntur *** Duae aliae ponuntur in ventre, tres vero sequentes usque ad extremos porriguntur pedes, aliae tres in renibus, postremas vero in cantharo Aquarii invenimus.

12 Piscium partes hactenus per omne corpus ipsorum dividuntur. Sed scire debemus, quod unus Piscis ad p293austrum vergit, alius ad aquilonem. I. itaque et II. partes in australis Piscis ore collocantur, III. vero et IV. et V. in eiusdem Piscis capite ponuntur, in faucibus duae, tres quae sequuntur in ordine collocantur in collo, XI. vero et XII. in extrema reperientur spina, sequentes vero tres per ordinem eiusdem Piscis dorsus accipiet. XVI. et XVII. et XVIII. in lino invenimus Piscium. 13 In eo vero qui ad aquilonum vergit, XIX. ponunturº in capite, tres vero sequentes in pectore, in cervice vero tres aliae quae sequuntur, in cauda duae novissimae collocantur. Sed tres posteriores partes Piscium quae inter Arietem sunt et Pisces, obscura caligo semper innubilat. Hac ex causa si quis in ipsis partibus aut Solem habuerit aut Lunam, sine benivolarum stellarum testimonio, aut perpetua caecitate aut miseris oculorum debilitatibus opprimetur.

14 Ex ista divisione partium cum locum vitiorum et valitudinis quaerere coeperis, manifestissime et facillime hoc totum poteris invenire. Sed hunc locum divinus ille Nechepso remedia valitudinis invenire ***, diligentissime, prout potuit divinum ingenium tanti viri, manifestis tractatibus explicavit. Horum librorum tibi interpretationem alio tempore Mavorti decus nostrum, intimare curabo. 15 Nunc mensuras singularum partium explicabo. Ex qua interpretatione omnem mensuram zodiaci circuli poteris invenire. [De mensura et magnitudine signorum.] Mensuram quoque tibi et magnitudinem explicabo signorum, p294ut scias quod ad omnia secreta divinitatis intentio divinae mentis accessit. 16 Haec enim inmortalis animus maiestatis suae principia recordatus non didicit sed agnovit. Quod <itaque in uno signo dictum fuerit> hoc per signa XII. conputabis. Quod cum feceris omnis tibi zodiaci circuli mensura monstrabitur. Pars una unius signi XXI milia et XL stadiorum habet. Quem conputum si per XXX partes ***, DCXXXI milia et CC habere stadia unius signi spatium ex ista conputatione cognosces.

V.

1 [Apotelesmata Sphaerae Barbaricae.] Accipies nunc Mavorti decus nostrum, plenissimam huius artis disciplinam, multis Graecis et omnibus Romanis incognitam, ad quam usque in hodiernum diem nullius adspiravit ingenium. Neque enim divini illi viri et sanctissimae religionis antistites, Petosiris et Nechepso, quorum alter tenuit imperii gubernacula, cum omnia quae ad huius artis pertinent disciplinam, diligentissimis ac veris interpretationibus explicassent, hoc quod nos edituri sumus, invenire potuerunt. Ne itaque or[din]ationem nostram sermo prolixus extendat, breviter tibi promissi operis intimabo secreta.

2 Zodiacum circulum sicuti in libro institutionis diximus XII possident signa. In horum signorum lateribus p295aliae adhaerent stellae, sed quae numquam erratico cursu assignata sibimet deserant loca, sed tradita sibi spatia possidentes, currente mundo inmutabili semper agitatione volvuntur. Hae in vicinis signorum regionibus collocatae, cum XII signis oriuntur et cum ipsis occidunt rursus, inmutatum semper cursus sui ordinem reservantes. 3 Sed his stellis nomina veterum fabularum apposuit antiquitas. Executus est etiam horum numerum siderum Graece Aratus poeta disertissimus, Latine vero Caesar et decus eloquentiae Tullius. Sed hi nomina ipsarum et ortus, non etiam auctoritatem apotelesmatum ediderunt, ut mihi videatur haec non aliqua astrologiae scientia, sed poetica elatos licentia docilis sermonis eos studio protulisse. 4 Sed nos omnium apotelesmatum ratione perspecta, plurimum sibi invenimus etiam has stellas in genituris hominum vendicare. Ut itaque id quod promisimus explicemus, et loca et nomina dicemus, ut sic omnis apotelesmatum veritas colligatur. Quae stellae tunc decernunt si in matutino ortu constitutae horoscopum habuerint vel occasum.

VI.

1 [De ortu Navis.] [Cum] <In Arietis dextro latere in Arietis parte scilicet IV.> oritur Navis. Si quis ergo oriente hac parte natus fuerit, id est si in ortu eius ruperit partum, erit gubernator nauclerus navicularius, sed qui per omne vitae suae spatium marinis optet p296semper actibus inplicari. 2 In Arietis sinistro latere oritur Orion, in parte Arietis scilicet X. Si itaque Orion aut in horoscopo partiliter fuerit aut in MC., facit homines veloci corporis mobilitate perspicuos, et quorum animus variis sollicitudinibus inplicatus pervigili cogitatione semper exaestuet. Variabunt semper domicilia, domus sedesque mutabunt, et per omnium limina matutinis semper salutationibus pervolabunt. 3 In Arietis parte XV. ad Aquilonem versus exoritur Auriga. In huius ortu qui natus fuerit, aut auriga erit aut domitor equorum, aut qui saltu quadrigas transeat, aut <qui in> dorso stans equorum mirifica se moderatione sustentet, atque adprime equo vectus militares armaturas exerceat. Hoc astro oriente et Salmoneus et Bellorofontesº nati esse narrantur. 4 In Arietis parte XX. ad Aquilonem versus oritur Haedus quem fert Auriga. Hoc sidere <oriente> quicumque nati fuerint, aliud ex fronte pollicentur, aliud latenter in moribus celant. Sunt enim austera facie, prolixa barba, obstinata fronte, ut Catonis [frontem ut Catonis] prorsus institutum imitari videantur. Sed totum hoc fucato mentiuntur affectu. Sunt enim natura petulantes, lascivi, semper desideriorum pravis ac libidinosis voluptatibus inplicati, et qui latenter amorum cupiditatibus semper exaestuent. 5 Erunt etiam ab omni virtutis officio separati, timidi inbecilles, et qui omne pugnarum periculum perhorrescant. Hi frequenter p297vitiosis libidinibus capti, et praeposteri amoris studiis occupati, mortem sibi inferre coguntur. Nascuntur etiam ex hoc sidere pastores ovium, sed qui fistula rustici carminis dulces modos dicant. 6 In Arietis parte XXVII. oriuntur Hyades. Quicumque in ortu eius sideris natus fuerit, inquietus erit turbulentus popularis, et qui populum turbulentis semper seditionibus exagitet, plebis animos clamosis et furiosis contentionibus inflammans, inimicus quietis ac pacis, et intestina ac domestica bella furiosa mentis cupiditate desiderans. Sed huic varii quaestus ex assidua sollicitudine saepe nascuntur. Facit etiam hoc sidus bubulcos armentarios oviumque pastores. 7 In Arietis parte XXX., quae pars totum signum supra terram semper ostendit, exoritur Capra, quam fabulosi poetae alimenta volunt Iovi inmulsisse nutricia. Quicumque oriente hoc sidere nati fuerint, erunt nimia mentis trepidatione solliciti, et quorum corpus assiduus tremor semper inpugnet. Hi levibus conmotionibus opprimuntur, et levibus nuntiis gravi timoris incursione quatiuntur. Erunt etiam curiosi omnium rerum, et qui quodcumque novum dictum fuerit, hoc inpatienti cupiditate desiderent, ut semper nova quaeque curiosa desiderii cupiditate sectentur.

8 Quae itaque diximus quid in ortu hae stellae faciant, sequenti loco dicendum est quid in occasu constitutae decernant. Sicut enim contrariae sunt lumini tenebrae, sic vitae mors. Vita igitur erit in ortu, mors reperietur in occasu. Ortus itaque si in horoscopo est, sicut frequenter diximus, occasus in diametro horoscopi p298<est>, id est in VII. ab horoscopo loco. 9 Si in occasu Navis fuerit, aut partiliter in Navi occasus cadat, et hunc locum malivolae stellae quadrata vel diametra radiatione respiciant, acerba naufragiorum decernuntur incommoda. Quodsi in ipsa stella id est in Navi Saturnus fuerit collocatus, mari fluminibusque submersi acerbis mortibus interibunt. 10 Si Orion in occasu geniturae fuerit inventus, tales nascentur homines, quorum animos varia sollicitudo semper exagitet. Hi a civibus suis cum legatione missi in ipso itinere constituti peregre moriuntur, ferentes ad inferos leve solacium, quod illis a civibus suis honores perpetui imagines tituli et statuarum decernuntur insignia. 11 Si Auriga in occasu geniturae fuerit inventus, et eum malivolarum stellarum radius inpugnet, deiecti quadrigis miseris lacerationibus dissipantur, ut fracto corpore acerba mortis patiantur incommoda, aut fulmine icti repentino mortis opprimuntur occasu, aut tolluntur in crucem, aut crura illis publica animadversione franguntur. 12 Si Haedus quem fert Auriga in occasu fuerit inventus, et eum Saturnus quadrata vel diametra radiatione respexerit, nati in ipso momento vitae moriuntur, aut in ipso nascendi limini constituti deficientibus matris viribus strangulantur, aut tumescentibus faucibus acerbum illis mortis infertur exitium. Quodsi Mars cum ipsa stella in occasu fuerit inventus, ab omni benivolarum stellarum testimonium destitutus, ***** amplecti faciet aut ad aram metuendis religionibus p299immolari. 13 Quodsi in occasu fuerint Hyades, et locum istum malivolarum stellarum radius inpugnet, repentinum et insperatum mortis exitium decernuntur. Turbulentis enim seditionibus oppressi et passivis popularium manibus dissipati interibunt, ut mortis eorum auctores nec inveniri possint aliquando nec dici. 14 Si Capra in occasu fuerit, ex praediis habebunt substantiae facultates. Sed hi propter laesas religiones gravi pulsabuntur invidia. Habebunt etiam substantiam aut ex naufragiis collectam aut ex flumine conparatam.

VII. [Taurus]

1 In Tauri parte VI. inveniuntur Pliades.º Quibus orientibus si qui nascentur, luxuriosis semper et lascivis voluptatibus inplicantur. Hos unguentis oblitos et nimiae vinolentiae deditos petulantiae vitia semper extollunt, <ut> in conviviis et in coitu hominum aliena vitia amari sermonis leporibus pulsent. Erunt sane ad omne libidinum facinus applicati, et qui salsi sermonis mordacibus dictis risus hominibus concitare consueverint. 2 Erunt semper nitidi polita fronte et accuratis vestibus prompti, ut frequenter appositis alienis crinibus fictam et conpositam pulchritudinem mentiantur, p300totius corporis formam vario pigmentorum genere mollientes. Hi demptis pilis corpus suum in feminei corporis imaginem transferent, quorum vestes et ad muliebris cultus similitudinem excolantur. Hi molliter ambulantes vestigia sua cum delicata quadam moderatione suspendunt. 3 Sed hos ambitio sollicitat, et morbum istum sic appetunt, ut hinc putent virtutem sibi et maximum gaudium felicitatis accedere. Amabunt semper aut se amare simulabunt, et paenitebit eos quod viri nati sint. Hunc locum si malivola stella forti radiatione pulsaverit, repentinis caecitatibus opprimuntur. 4 Occidentibus Pliadibus id est VI. parte Tauri si a malivolis haec pars radiata fuerit, hi qui nati fuerint naufragio peribunt. Quod si benivolae simul cum malivolis hunc eundem locum aequata radiatione respexerint, aut ex venerea voluptate, aut ex nimio cibo inter epulas et pocula sine aliqua lamentatione mors illis amoena proveniet. 5 In fissione ungulae Tauri si fuerint horoscopus, et una hunc eundem locum benivolae et malivolae pariter aequata radiatione respexerint, pictorem facient sed quem hoc studium famoso honore nobilitet. Si vero sine testimonio benivolarum stellarum hunc locum malivolae solae minaci radiatione respexerint, gladiatores famosi nascentur, sed qui post multas palmas innumerabilesque victorias in isto pugnarum studio minaci gladio <cum> magno spectantium plausu ac favore moriantur.

p301 VIII. [Gemini]

1 In Geminorum parte VII. oritur Lepus. Hoc sidere <oriente> qui nati fuerint, tanta erunt levitate corpus, ut cum currere coeperint agitati <cursus> velocitate aves superare videantur. Hunc locum si Mars respexerit stadiodromos facit, si vero Luna cum Marte, pyctas macharios, si Mercurius praestigiatores aut pilis ludentes, si Venus pantomimos aut mimologos; si vero Venus et Mercurius pariter, novas artes nimiae diligentiae studio perficient, praesertim si hos eosdem in omnibus quibus diximus apotelesmatibus prospero Iuppiter testimonium radiationis adiuverit. 2 Quodsi hunc locum Saturnus per quadratum aut per diametrum viderit, faciet fugitivos, qui lares suos ad longinquas regiones migrantes prono animositatis studio deserant. Si vero Lepus in occasu fuerit inventus, et habeat benivolarum stellarum <radios>, sicut in praecedentibus apotelesmatibus diximus, cum magno labore vitae subsidia quaerentur. Si vero solum malivolarum stellarum testimonium accesserit, a feris consumpti laceratique moriuntur.

IX. [Cancer]

1 In I. parte Cancri oriuntur Iugulae. Quibus orientibus qui natus fuerit, erit quidem inreligiosus et perfidus, p302sed ad omne studium venationis applicatus. In retibus feras capiet, aut foveis decipiet, vel variis formidinibus ferroque sectabitur, aut canibus ferarum capiendarum gratia scrutabitur secreta silvarum. Sed et femina si sic nata fuerit, viraginis animo haec eadem similibus rationibus persequetur. Sed haec faciet si Mars cum benivolis hunc eundem locum quacumque radiatione respexerit. 2 Quodsi Saturnus hoc idem fecerit, erunt ad omne studium piscationis applicati, ut exquisitis piscationibus etiam marinas beluas capiant. Si vero hoc quod diximus sidus in occasu fuerit, et locum ipsum benivolae stellae respexerint, hic qui sic natus fuerit dormiens morietur. Si vero Mars hunc locum viderit, omnia [VII] quidem periculum frequenter <incurret>, sed dormiens acerba morte iugulabitur. 3 In Cancri parte XX<VII>. oritur Procyon. Hoc oriente qui nati fuerint, erunt quidem ipsi ab omni venationis studio separati, verum arma venatoribus aut facient aut parabunt, id est retia venabula sagittas, et quicquid ad instructionem eius studii pertinet. Nutrient etiam canes qui ferarum cubilia et latentes latebras praesagis naribus persequantur. 4 Si vero hoc sidus in occasu fuerit, et hunc locum Mars quadrata vel diametra radiatione respexerit, Iovis prospero testimonio destitutum, morsu rabidi canis lacerati simili furoris insani deperibunt, ut aquae vitantes aspectum, et omnem poculorum horrentes haustum, arescentibus faucibus aquam semper desiderare perhorrescant, p303aut certes parantes feris ipsarum lacerati morsibus dissipantur.

X. [Leo]

1 In I. parte Leonis oritur Canicula quae a Graecis Sirios dicitur. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint, effrenatos animos ad omne studium praeposteri facinoris applicabunt. Erunt etiam ab omni humanitatis gratia separati, et qui libenter omnia violentiae studia sectentur, furiosi iracundi terribiles minaces, <et> quos oies homines et oderint pariter et metuant. 2 Erunt etiam animosi et verbosi affluentia sermonis semper inflati, et quos ad omne convicium incautus semper inpellat, nova et inaudita causarum iurgia concitantes. Horum cor crebris agitationibus palpitat, et vox eorum arescentibus faucibus canum latratus imitatur, ut impetu et furore conmoti aut dentes quatiant, aut attritu semper exacuant. 3 Sed et si hunc locum Mars viderit, fortius haec quae diximus convalescunt. Hi numquam metuunt secreta silvarum, sed omnium ferarum morsus prona animositate contemnunt, et frequenter illis pericula et a feris et ab incendiis inferentur. 4 Hunc locum si malivolae stellae radiaverint, Luna quoque vidente Saturnum, nascentur venatores arenarii parabolarii, qui sub conspectu populi in caveis cum feris pugnent. Fiunt etiam gladiatores. Erunt etiam <ea> corporis velocitate, ut leporem cursu conprehendant. 5 Si hoc sidus in occasu fuerit inventum, et Mars aut io ipso loco fuerit inventus, aut locum ipsum minaci radiatione respexerit, a lupis p304comedi faciet aut a canibus faciet aut a feris misera laceratione consumi. 6 In parte XXX. Leonis oritur Cratera Quicumque hoc sidere oriente natus fuerit, inriguos amabit campos, et fontes aut rivos aut fluvios ab alveo suo ad alia derivabit loca. Erit vinearum et amator et cultor, et qui infecundis arboribus fecundos inserens surculos glutinet, vel qui buxeas arbores tondens in beluas fingat, aut virides porticus in circulum flexis vitibus faciat. Hic vinum sine admixtione aliqua libenter bibit. Quodsi actus illi benivolarum stellarum decreverit radius, humidas merces negotiabitur. 7 Si vero hoc sidus in occasu fuerit inventum, sine malivolae testimonio, is qui natus fuerit inter epulas et pocula in media aetate morietur. Si vero malivolarum stellarum radius accesserit, aut in dolium vinarium aut in puteum submersus morietur, aut in flumine vel lacu vel palude vel mari vel certe in piscina vel in solio invenietur mortuus.

XI. [Virgo]

1 In Virginis parte V. exoritur Corona. Quicumque hoc sidere oriente natus fuerit, erit variis deliciarum voluptatibus occupatus, muliebrium artium studiis deditus, florum et coronarum inventor, et qui amoenis hortorum delectationibus adhaerescat, odores unguenta aromata studiosa cupiditate desiderans, corpus suum lenocinio pulchritudinis excolens, stupra et adulteria p305latenter exerceat, sed ad virginum pulchrarum puerorumque concubitus prona libidinis animositate festinans. 2 Si vero in occasu hoc sidus fuerit inventum, et aut <in> ipso loco Saturnus sit, aut ex alio loco hanc eandem partem minaci radiatione respiciat, malivolae stellae, mortis decernit exitium, <aut> in prima perimit iuventute. Nam publica animadversione percussum, et insepultum proiectum, ferarum vel canum aut alituum facit morsibus dissipari. 3 In Virginis signo <in> parte XXI. oritur Spica. Quicumque in ortu Spicae natus fuerit, erit ruralibus officiis semper applicatus et ad agrorum cultum patientia laboris addictus, <et> qui novis seminibus per annos singulos novitatem frugibus pariat; ad subsidium vitae multas fruges horreis condet. Facit etiam pro Aliarum stellarum testimonio pistores dulciarios et huius similes. 4 Si vero in occasu hoc sidus fuerit inventum, aut nimio fervore aestuum aut [in] angustiis praesidiorum aut incursione turbabuntur. Si vero Saturnus hunc locum minaci radiatione respexerit, faciet eum qui natus fuerit misero paupertatis onere praegravari, ut sit per omne vitae spatium pannis male pendentibus nudus, et eum usque ad extremum <diem> vitae perducit praesidio publicae miserationis alimenta poscentem, ut cum cruciatu animi pariter et corporis debitum vitae conpleat munus. 5 Quodsi Mars hunc radiaverit locum, ob interceptam annonam vel male dispositam vel fraudulenta cupiditate subtractam, gravi p306pulsatum invidia insanientis populi <rabies> dissipabit, et popularibus manibus laceratum artibus metuenda acerbae mortis exempla demonstrant.

XII. [Libra]

1 In signo Librae <in> parte VIII. oritur Sagitta. In hoc signo qui natus fuerit, erit iaculator sagittarum, qui volantes aves speciali artificii moderatione percutiat, aut pisces tridente vel cuspide inter ipsa undarum spatia figat intrepidus. Si vero hoc sidus in occasu fuerit, et hunc eundem locum benivolae cum malivolis aequata radiatione respexerint, in exercitu constituti et in acie positi inter acerbos hostium cumulos infinito hostium sanguine cruenti hostili etiam ipsi dextra caesi moriuntur. 2 Si vero Mars solus attestante Mercurio hunc viderit locum, aut si in ipso loco fuerit, facit tales qui se ob alienae gratiae voluntatem nundinati sanguinis iactura ad mortis spectaculum vendant. Si vero Saturnus hoc fecerit, in ludum sententia iudicantis addicuntur. In hac parte Styx esse perhibetur, id est terram Stygem esse nulla dubitatio est. Caelestia num in exemplum timentes animo perhorrescunt, quae de caelo lapsa terrenorum corporum [lapsa] sustentationibus applicatur. 3 In Librae parte XV. oritur Haedus. Hoc signo oriente quicumque natus fuerit, p307erit animo vario semper consilioque sollicito, qui variis cogitationibus inplicatus numquam quietae securitatis gratia perfruatur. Erit etiam obsequiis magistratuum deputatus, scriba tabularius, publicorum vectigalium tractans officia, sed lascivis moribus et praeposteris amoris cupiditatibus obligatus, vino et epulis deditus, et qui rebus publicis conviviorum praeferat gratiam, aptus ad saltandum, et scaenicas artes [pro] studiosa animositate <per>discens. 4 Si vero hoc signum in occasu fuerit inventum, et hunc locum malivolae stellae minaci radiatione respexerint, aut per praecipitia proiciuntur et sic pereunt, aut exercentes saltum penduli corporis ruina misero franguntur mortis incommodo, aut puellarum concubitus caeca nocte sectantes, et nimio inpatientiae ardore possessi per incognita loca pergentes, aut in tecto insidiantes somno maritorum, praecipiti lapsu moriuntur. Si vero benivolae viderint stellae, dyspnoici moriuntur.

XIII. [Scorpius]

1 In I. Scorpii parte oritur Ara. Hoc sidere oriente quicumque nati fuerint, cum benivolarum stellarum testimonio erunt sacerdotes prophetae neocori, sanctissimae cuiusdam religionis antistites, divinas quasdam artes studiosis interpretationibus explicantes. 2 Si vero hoc sidus in occasu fuerit, et hunc eundem locum Mars aut Saturnus minaci radiatione respexerit, ob p308sacrilegium aliquod publica animadversione plectentur. Si vero his Iovis accesserit testimonium, aut diis inmolati, aut propter religionem aliquam caesi, sempiternis caerimoniis consecrantur. In Scorpii parte XII. oritur Centaurus. 3 Hoc oriente quicumque natus fuerit, aut auriga erit aut equorum nutritor et cultor, aut certe exercitator aut mulomedicus, aut certe equitiarius. Si vero hunc locum Mars prospera radiatione respexerit, faciet inter equites militare. Quodsi Mercurius hunc locum viderit, faciet herbarios, qui herbas sollerti arte collectas ad medelas laborantium pecorum servient. 4 Si vero hoc sidus in occasu fuerit, et hunc locum malivolae respexerint stellae, aut ex alto proiectus, aut quadrupedis animalis impetu, aut equi calce, aut deiectus equo morietur, aut everso curru equis trahentibus misera morte lacerabitur.

XIV. [Sagittarius]

1 In Sagittarii signo in parte V. oritur Arcturus. Hoc signo oriente qui natus fuerit, erit talis qui amicorum secreta fideli taciturnitate custodiat. Huic opes regiae credentur aut aerarium populi aut aedes publicae. Si vero hunc locum malivolae radiaverint stellae, aut cura illis populi credetur, aut fiunt domus regiae ianitores, aut quibus in palatio admittendi vel salutandi officia credantur. 2 Si vero hoc siderum is occasu fuerit inventum, et hunc locum Saturnus cum Mercurio quacumque radiatione respexerit, faciet gravis criminis pulsatos invidia, et publico carceri traditos, vinctos p309catenis cum miseris cruciatibus interire. 3 In Sagittarii parte X. oritur Cygnus. Hoc sidere oriente animus natus fuerit, aut aves capiet, aut aves mercabitur, aut ingenioso studio avibus humanae sonum vocis insinuat, aut palumbos studiose nutriet. Si vero hoc sidus in occasu fuerit inventum, dum sibi ex alienis praesidiis parant subsidia facultatum, ab hostibus captivitatis onere deprimuntur, aut propter spoliorum furta publica animadversione plectuntur.

XV. [Capricornus]

1 In primis partibus Capricorni oritur Ofiuchus. Hoc sidere oriente qui nati fuerint, erunt Marsi qui pestiferos angues sopitis ac mitigatis aculeis mitigent. Si vero hoc sidus in occasu fuerit inventum, et hunc locum *** quacumque radiatione respexerit, venenati serpentis ictu moriuntur. 2 In postea VIII. Capricornus oritur Delfinus. Quicumque hoc sidere oriente natus fuerit, habebit natandi studium, sed cum Saturni testimonio urinator erit, cum Martis vero et Mercurii petaminarios efelmatores orchestoplarios petauristarios aut certe nautas cursus agilitate perspicuos. Si vero p310hoc sidus in occasu fuerit inventum, et hunc locum Saturnus minaci radiatione respexerit, in mari vel in fluvio procellis et turbinibus erit submersus. 3 In X. parte Capricorni oritur Lyra. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint, erunt Aequi rectique cupidi, ad omne apti AequiTatis officium, vindices scelerum, quibus publica iudicia quaestionesque credantur. Si vero hunc locum Saturnus quacumque radiatione respexerit, erunt tortores carnifices, qui malos homines pronae cupiditatis studio persequantur. Si vero hoc sidus in occasu fuerit inventum, publicis tormentis lacerati, aut exusti ignibus, aut torti quaestione legitima peribunt, praesertim si hunc locum Mars Saturnusve respexerit. 4 In XV. parte Capricorni oritur Cepheus. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint, erunt graves austeri, omni severitatis auctoritate [et] metuendi, vultum semper ex morum integritate fingentes, qui stoicam secta vero sequantur affectu. Tales fuerunt apud veteres et Catones, talis nostris temporibus Tullianus, qui severitatis merito etiam ordinarii consulatus insignia consecutus est. 5 Quodsi in hoc loco Venus et Mercurius fuerint attestantes, arte tragica carmina aut legunt semper aut faciunt. Si vero hoc sidus in occasu fuerit inventum, in scopulis in quibus aliquando periclitati fuerant, misera corporis iactura morientur, aut nati statim peribunt, aut propter incestum publica animadversione plectuntur, ut novellae his et inauditae mortis inferatur exitium.

p311 XVI. [Aquarius]

1 In Aquarii parte XII. oritur Aquila. Quicumque in ortu huius sideris nati fuerint, ex caede hominum et ex spoliis habebunt vitae subsidia. Capient etiam feras pariter et domabunt. Erunt praeterea fortes militares, quorum virtute atque praesidio bellorum metuendi impetus sopiantur. Erunt sane tanta virtute, ut nudo praediti pectore hostes sequantur, ut ad laudem suam prospere credant, si mortem secura animositate contempserint. 2 Quodsi hunc locum benivolae stellae prospera radiatione respexerint, liberabunt patriam, condent etiam alias civitates, et devictis vel subiugatis gentibus triumphabunt. Quodsi Mars hunc locum Saturnusve respexerit, faciet praepositos tribunos ministros imperatorum, vel satellites regum, et quibus cura imperii vel armorum custodia credatur. Si vero in occasu fuerit hoc sidus inventum, faciet natos suffocari. 3 In Aquarii parte XX. oritur Cassiepia. Hac oriente qui nati fuerint, erunt aurifices bracteatores inauratores emplastratores margaritarii, has omnes artes ingeniosa conversatione tractantes. Ex huius artibus maxima vitae [suae] subsidia habebunt. Si vero hoc sidus in occasu fuerit inventum, hi qui nati fuerint aut ex ruina peribunt, aut interfecti morientur.

p312 XVII. [Pisces]

1 In Piscium parte XII. oritur Andromeda. Quicumque hoc sidere oriente natus fuerit, contra homines crudeli semper feritate grassabitur. Erit autem aut poenarum publicarum minister, aut carceris custodia, aut carnifex cui occidendorum hominum officia credantur. 2 Quodsi benivola stella cum malivolis iuncta hunc eundem locum viderit, facit ergastulis praepositos vel metallis. Si vero hoc sidus in occasu fuerit inventum, et locum istum malivolae stellae respexerint, facient feris obici aut in crucem tolli. Quodsi sic malivolis ordinatis benivolarum stellarum favor accesserit, facient in ludum dari, vel perpetuis stringi vinculis catenarum. 3 In Piscium parte XXI. oritur Equus. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint, erunt praeterea curiosi aurigae agitatores equites veredarii speculatores, nonnumquam medici sed qui herbis medelas hominibus pecoribusque conponant. Si vero cum malivolis stellis in occasu fuerit hoc sidus, aut calcis ictu aut deiectus curabitur, <aut> versato [servatos] vehiculo faciet interire, et misera corporis laceratione quassatos. 4 In extremis partibus Piscium oritur Ingeniculus qui a Graecis Engonasin dicitur. Hoc sidere oriente p313quicumque nati fuerint, erunt sagaces callidi variis instructi dolis, mendaces qui homines variis insidiis appetant, et qui effrenata semper animositate grassentur. Cum testimonio vero Martis et Lunae erunt funambuli olibatae neurobate. Occidente hoc sidere qui nati fuerint, ex variis insidiis pericilitabuntur. Quem locum si Mars radiaverit, vivi exurentur. 5 In extremis partibus Piscium in laeva parte consurgit Belua quae a Graecis Cetus vocatur. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint, erunt piscatores sed magnorum piscium. Hi enim focas canes marinos xifias thynnos corcodillos capient. Habebunt etiam officia quae ex salibus sunt vel ex salsamentis et a liquamine, et haec mercabuntur. Si vero hoc sidus in occasu fuerit, et Mars hunc locum radiaverit, natantes in fluvio vel in mari a corcodillis vel a canibus et huiuscemodi beluis consumentur.

6 [Septentrio.] Oriente Septentrione qui est inter Pisces et Arietem, hoc est inter initium finemque mundi, qui in uno infixus loco et in ipso mundi vertice collocatus axem mundi perpetua celeritate contorsit: hoc itaque signo oriente quicumque nati fuerint, erunt mansuetarii ferarum, id est qui ursos vel tauros vel leones deposita feritate humanis conversationibus socient. Si vero Septentrio in occasu fuerit inventus, attestante Marte, a feris interibunt. 7 Extremus est Anguis, qui inter duas Arctos positus in modum fluminis p314sinuosis flexibus labitur. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint, erunt marsi vel qui venenis et herbarum pigmentis salutaria soleant remedia conparare. Si vero hoc sidus in occasu fuerit inventum, serpentum morsu icti vel certe hausto veneno peribunt. 8 Lygnus quoque ad huius signi pertinet partem. Quicumque hoc sidere <oriente> nati fuerint, erunt metallorum inventores qui latentes auri et argenti venas et ceterarum specierum sollertibus inquisitionibus persequantur. Erunt etiam monetarii. Si vero hoc sidus in occasu fuerit inventum, et Mars in ipso loco fuerit, vel in diametro vel in quadrato, aut incensa domo conflagrabuntur, aut publica sententia flammis ultricibus concremabuntur.

9 Illud etiam scire debemus, quod si illa hora qua conpletur partus, aut terrae motus fuerit, aut caelum tonaverit, quicumque natus fuerit, semper tremulo corpore instabilis erit, qui dubio gressu trepidantibusque vestigiis per omnia horarum momenta inminentium culminum speret ruinas et metuat. 10 Huic oculi micabunt, et ardenti acie omnia perhorrescunt, nec verba certum ordinem servant, sed inpeditus sonus vocis tremulum murmur exibilat, aut strictis faucibus <in> ipso semper exitu verba deficiunt. Putabunt semper tonare, terram semper moveri, semper omnia ruere, et caducis agitati erroribus rectae conversationis ordinem perdent.

p315 11 Haec sunt Mavorti decus nostrum, Barbaricae Sphaerae principia, haec est Chaldaici operis disciplina.

XVIII.

1 Nunc ad sequentes partes Sphaerae Barbaricae omnem tractatum transferam, quae Myriogenesim ex aliqua parte imitatur. Quicquid enim Myriogenesis de singulis minutis pronuntiat, hoc nos de singulis faciemus partibus. Integer itaque horoscopi gnomon ponendus est, ut vera pars sollerti conputatione collecta apotelesma fideli faciat pronuntiatione proferri. Si vero aliter, totum quicquid promissum fuerit, vitiis ac mendaciis obumbratur. Nunc itaque incipientes ab Ariete singulas partium vires atque earum apotelesmata secundum Sphaeram Barbaricam proferemus.

XIX. [Aries]

1 In Arietis I. parte quicumque habuerint horoscopum, si benivolarum stellarum radius accesserit, nascentur reges duces, prospere semper ducentes exercitum. In Arietis parte II. quicumque habuerint horoscopum, erunt contumaces fures et qui semper praepostero furore grassentur, domicilium suum ad peregrinas regiones transferentes. Si vero in hac parte horoscopo constituto Mars testimonium adhibuerit, et Lunam de quadrato vel de diametro viderit, praedictis facinoribus detectis publica animadversione plectuntur. 2 In Arietis parte III. quicumque habuerint horoscopum, erunt surdi p316unioculi stolido fatuitatis stupore confecti. In Arietis parte IV. quicumque habuerint horoscopum, erunt fures qui in isto facinore deprehensi occidantur. In Arietis parte V., quicumque habuerit horoscopum, magno populo praeerit, et de rebus maximis iudicabit, et praeponetur omnibus suis merito dignitatis. Erit iustus integer sobrius, qui religiones patrias cum maxima veneratione tueatur. Sed omni praeconio bonitatis ornatus, morte sua morietur. 3 In Arietis parte VI. quicumque habuerit horoscopum, erit amicus regum et potentium iudicum maximorum, illustribus ornatus dignitatis insignibus, et omnia in se gloriae ornamenta circumferens. Alium artis cuiusdam conmendabunt merita, alius militaribus officiis praeerit. Sed hi morte sua moriuntur. In Arietis parte VII. quicumque habuerit horoscopum, cum testimonio Iovis erit athleta, cum Arietis vero testimonio gibberosus biothanatus. 4 In Arietis parte VIII. quicumque habuerit horoscopum, cum testimonio malivolarum stellarum, erunt athletae sed quos nobilitent illustrium merita virtutum. Sed hi post multa insignia biothanata pereunt morte. Si vero ad hanc partem benivolarum stellarum radius accesserit, erunt vates maxima in animo divinitatis insignia praeferentes. In Arietis parte IX. quicumque habuerit horoscopum, in prima aetate positi biothanata morte morientur. 5 In Arietis parte X. quicumque habuerit horoscopum, erunt perfidi inreligiosi periuri, sed hi variis vitiorum valitudinibus oppressi in prima aetate morientur. In Arietis parte XI. quicumque habuerit p317horoscopum, Iove aut in ea<dem> parte constituto, aut de trigono partili radiatione coniuncto, erit potens magnificae praeferens dignitatis insignia, quem regibus aut potentibus viris fida amicitiae necessitudo coniungat, dives affluens grandia terrarum ac possessionum spatia possidens, famosus dux omni dignitatis honore cumulatus, et prosperis famae testimoniis adornatus. Sed hic morte sua morietur. 6 In Arietis parte XII. quicumque habuerit horoscopum, Iove et Venere in ipsa parte constitutis cum testimonio Lunae, vel si hanc eandem partem Luna trigonica radiatione respiciat, erit praeclarus splendore nobilitatis ornatus, dives et cui facile omnia conferantur dignitatis insignia; longaevus morietur. In Arietis parte XIII. quicumque habuerit horoscopum, erunt steriles quibus semper desiderata soboles denegetur. Sed hi media aetate morientur. 7 In Arietis parte XIV. quicumque habuerit horoscopum, erit negotiator sed affluentibus divitiis instructus, fenerator de mensis publicis colligens magna divitiarum subsidia, Notus omnibus semperque perspicuus. Hic locus etiam textores faciet, vel qui lanas purpurasque pertractent; senes morientur. In Arietis parte XV. quicumque habuerit horoscopum, erit inpudica libidinum labe pollutus, et inpuris semper vitiis obligatus, cinaedus publica damnatus infamia. Si vero mulier fuerit, similis eam inpuritatis libido percutiet. 8 In Arietis parte XVI. quicumque habuerit horoscopum, assiduis intestinorum doloribus cruciabitur, sed his laniatus p318morietur. Si vero fuerit femina, in partu extremae vitae munus inplebit. In Arietis parte XVII. quicumque habuerit horoscopum, erit auceps venator, vel nutritor avium aut ferarum. Si vero ad horoscopum testimonium Martis accesserit, a feris vel a canibus lacerabitur et morietur. 9 In Arietis parte XVIII. quicumque habuerit horoscopum, erit mulio vel mularum pastor, sed hic a modica bestiola id est a phalangione aut a mure araneo aut a scorpione percussus <interibit. Quodsi horoscopum Mars minaci radiatione respexerit, a lupo comestus> morietur. In parte XIX. Arietis quicumque habuerit horoscopum, in primo aetatis vestibulo constitutus morietur. 10 In Arietis parte XX. et XXI. et XXII. quicumque habuerit horoscopum, si ad eam partem Iovis prosperum accesserit testimonium, vel sit in ipsa parte Iuppiter constitutus, erit dives multa et praeclara ornatus sobole filiorum, vel multorum fratrum praesidio munitus. Sed hunc eundem regibus vel potentibus viris fida amicitiae merita coniugent. Erit cultor deorum omni praeconio bonitatis ornatus, bonus benivolus iustus longaevus felix in senectute, et qui morte sua moriatur. 11 In parte XXIII. Arietis quicumque habuerit horoscopum, erit strumaticus exulcerata macularum labe possessus, vel certe elephantiosus. <In parte XXIV. Arietis quicumque habuerit horoscopum> ***. In parte XXV. Arietis quicumque habuerit horoscopum, p319erit aurifex bracteator aut marmorarius vel his similis. In parte XXVI. Arietis quicumque habuerit horoscopum, ita erit timidus ut per omnia horarum momenta vanis suspicionibus expavescat. 12 In parte XXVII. Arietis quicumque habuerit horoscopum, latrinas semper cloacasque mundabit, vel ad opus publicum damnabitur sententia indicantis. In parte XXIX. Arietis quicumque habuerit horoscopum, erit tonsor. In parte XXX. Arietis id est in extrema cauda quicumque habuerit horoscopum, erunt insani caduci frenetici oligochronii.

XX. [Mars]

1 In Tauri parte I. quicumque habuerit horoscopum, erit vates entheus sed qui in templis vaticinari consueverit. In parte II. Tauri quicumque habuerit horoscopum, baiulabunt stercora; latrinas cloacasque purgabunt. In parte III. Tauri quicumque habuerit horoscopum, <erunt agricolae aratores. In IV. parte Tauri quicumque habuerit horoscopum,> erunt famosi scaenici, qui in sacris certaminibus consequantur insignia coronarum. 2 In parte V. Tauri quicumque habuerit horoscopum, Marte ibi posito vel minaci radiatione coniuncto, ex gravibus offensis morietur. In parte VI. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt p320exoleti, ad omne vitium inpuritatis applicati, reumatici cinaedi sed quos gravis semper pulset infamia. In parte VII. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erit haruspex augur praestigiator. In VIII. parte Tauri quicumque habuerit horoscopum, novis et repentinis provectus honoribus subito morietur. 3 In parte IX. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt turpes infames omnium vitiorum labe polluti. In parte X. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt Mali maligni malitiosi, et qui omnibus infelicitatis quassentur incommodis. Sed hi biothanata semper morte morientur. In parte XI. Tauri quicumque habuerit horoscopum, malignis humoribus vitiato corpore intumescunt, et hydropici morientur. 4 In parte XII. Tauri quicumque habuerit horoscopum, concremati ignibus pereunt. In parte XIII. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erit praepositus athletarum vel magister palaestrae. In parte XIV. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erit corpus eius foedis odoribus possessum, ut hircini foetoris miserum semper virus exsudet. In parte XV. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt mendaces et ab omni fide veritatis separati. 5 In parte XVI. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt ad omnia vitia coinquinati. In parte XVII. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt fabri ferrarii. In parte XVIII. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt <semper> servi humiles pistores. In parte XIX. p321Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt steriles et quibus semper filii denegentur. Quodsi Mars in ipsa parte fuerit, aut ex alto cadentes aut in humido loco vel in aqua morientur. 6 In parte XX. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt foeda inpuritate polluti, cinaedi miseris libidinibus servientes. Si vero mulieris fuerit ista genitura, publice prostituetur in fornice. In parte XXI. Tauri quicumque habuerit horoscopum, lanceati morientur. In parte XXII. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt gibberosi ridiculi et biothanati. 7 In parte XXIII. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt voce rauci lenones, cinaedi infamiae semper labe polluti. Quodsi benivolae stellae aut in ipso loco fuerint, aut hunc eundem locum trigonica radiatione respexerint, erunt tragoedi comoedi ceruces. In parte XXIV. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt musici. Sed si hunc eundem locum malivolae stellae radiaverint, biothanata morte morientur. 8 In parte XXV. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt fullones aut certe tonsores. In parte XXVI. Tauri quicumque habuerit horoscopum, extincto uno oculo etiam surdi fient. In parte XXVII. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erunt pantomimi sed cinaedi. In parte XXVIII. Tauri quicumque habuerit horoscopum, multa possidebunt, infinitis lucris acquisitus illis divitiarum cumulus accedet. Sed in posteriore aetate erunt miseri.

9 Inter cornua Tauri quicumque habuerit horoscopum, p322erit rex vel dux. <Qui autem in dextro cornu habuerit horoscopum, erit princeps vel dux> magnus gloriosus terribilis, et cui imperium navale credatur, vel qui pedestrem ducat exercitum. Subiugabit alias civitates, alias liberabit. Sed huic in perpetuum soboles denegatur. Huic etiam satis felices nascentur eunuchi, et quibus regni tuitio credatur. Multis multa praestabunt. Decernuntur illis imagines pariter et tituli, sed postea offenso principe mala morte morientur. 10 Oritur etiam cum Tauro Navis. Qui ibi habuerint horoscopum, erunt negotiatores hilares semper et laeti. Quodsi ibi benivola stella <fu>erit, erunt potentes navicularii. Quodsi et Martis accesserit testimonium et Lunae, et per mare et per terras ducent exercitum, equitibus peditibusque praepositi. <Sed> hi ira principis aut indignatione morientur. Qui autem in ipsa Navi habuerint horoscopum, erunt nautae gubernatores negotiatores, aut fabri architecti navium.

XXI. [Gemini]

1 In parte I. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, si in ea parte Saturnus <fuerit inventus, aut si eam Saturnus> quacumque radiatione respexerit, erunt potentes magni primi provinciae suae, civibus suis cum maximo honore metuendi; sed hi cum maxima principis indignatione morientur. 2 In parte II. Geminorum quicumque habuerit horoscopum, Iove illic cum Saturno p323posito, praesertim si in oportunis geniturae locis Luna collocata plena lumine ad ipsos feratur, erit dux qui equitum peditumque ducat exercitum, cui navale conmittatur imperium. Subiugabit plurimos, ignota sibi videbit loca, ut usque in longinqua loca potestatis etiam dentur insignia. Erit sane iustus religiosus, plurimis multa praestans. Susceptis filiis morte sua morietur. 3 In parte III. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt sacerdotes vel principes aut reges sacrorum. In parte IV. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt eximia pulchritudine corporis speciosi, quos regibus corporis pulchritudo conmendet, ut in amorem eorum regis desideria semper exaestuent. In parte V. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt nobiles et erecto superbiae spiritu sublevati. 4 In parte VI. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt divini enthei vates. In parte VII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt carceris custodiarumque custodes. In parte VIII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, si Mercurius in ipsa parte locum habuerit, erunt musici, si Mars, salpistae. Sed hi morientur in bello. In parte IX. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, praesente Marte, erunt operarii laturarii, perpetuo infelicitatis onere praegravati. 5 In parte X. Geminorum quicumque habuerit horoscopum, pulmonum dolore morietur. In parte XI. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt oplomachi. In parte XII. Geminorum p324quicumque habuerit horoscopum, Marte praesente, punctu teli morietur, mulieres autem in partu deficient. In parte XIII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, inflato ventre hydropici morientur. In parte XIV. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, Marte praesente, de alto loco lapsi misera morte morientur. 6 In parte XV. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt balneatores mediastrini. In parte XVI. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt pantomimi sed quos multorum amoribus perspicua pulchritudo corporis semper insinuet. Sed erunt molli ac delicato corpore. In parte XVII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, faciet eos pulchritudo et corporum magnitudo perspicuos. Erunt sane verecundi et propter hoc amici regum. 7 In parte XVIII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt athletarum exercitatores, palaestricis semper obsequiis deputati. In parte XIX. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, Marte praesente, ferro morientur. Quodsi Saturnus in ea parte fuerit, aquam haurientes perpetuis laboribus deterentur. Quodsi Luna in squamosis signis posita plena lumine feratur ad Martem, vel minuta ad Saturnum, elephantiaci fient. 8 In parte XX. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, Marte praesente, habebunt populi gubernacula, et eis popularia iudicia credentur. Sed biothanata morte morientur. In parte XXI. Geminorum quicumque habuerit horoscopum, si Saturnus in eodem loco fuerit, et si Luna bene sit p325collocata, erit affluentibus divitiis copiosus, nobilis regum amicus, paucorum filiorum pater, aut paucorum fratrum frater. Sed longaevus morietur. 9 In parte XXII. Geminorum quicumque habuerit horoscopum, erit citharoedus musicus, maxima praeferens ex hoc nobilitatis insignia, et quem regibus amicitiae necessitudo coniungat. Sed hic biothanata morte morietur. In parte XXIII. Geminorum quicumque habuerit horoscopum, erit virtute strenuus, in bello nobilis, et quem omnibus ob hoc prosperum testimonium famae commendet. Sed iste sine filiis morietur. 10 In parte XXIV. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, <erunt cursores et qui perpetuo laboris onere praegraventur. In parte XXV. Geminorum quicumque habuerint horoscopum,> Marte ibi posito, vel de diametro respiciente vel de quadrato, de alto lapsi pereunt, [et] vel fractis pedibus interibunt, aut a feris bestiis lacerati deficient. 11 In parte XXVI. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt sacerdotes haruspices prophetae, sed regibus fideli amicitia iuncti. Quodsi Saturnus in ea parte fuerit, faciet cinaedos sed qui regis indignatione moriantur. In parte XXVII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt aeditui custodesque templorum, vel qui sacrorum officiis deputentur, aut hieroduli. 12 In parte XXVIII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt caduci mente capti oligochronii. In parte XXIX. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt litigiosi contentiosi, p326qui semper <in> litibus contentionibusque versentur. Si vero Mars in ipsa parte fuerit, vel si locum ipsum quadrata vel diametra radiatione respexerit, lacerati a canibus sine filiis morientur. 13 In parte XXX. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, Luna existente in eadem parte, erunt nobiles noti, sed in prima positi aetate morientur. Quodsi in ultima linea Geminorum fuerit horoscopus, et in eodem loco Mars fuerit inventus, a bestia vel a vipera percussi pedem vel femur perdent.

XXII. [Cancer]

1 Inter oculos Cancri quicumque habuerit horoscopum, orbi vel unoculi erunt. In I. parte Cancri quicumque habuerit horoscopum, Luna in eadem parte constituta, erunt negotiatores nobiles; radiante Saturno, nautae piscatores tabernarii caupones, et his similia exercentes, semper viles ignobilesque. In parte II. Cancri quicumque habuerit horoscopum, violenti qui alienam substantiam factiosa cupiditate possideant. Ibunt sane per itinera infinita; sed morte repentina morientur. 2 In postea III. Cancri quicumque habuerit horoscopum, erunt negotiatores laboriosi non consistentes loco. In parte IV. Cancri quicumque habuerit horoscopum, inimicos suos omni genere semper inpugnant, et superiores semper efficiuntur in omni certamine. In parte V. Cancri quicumque habuerit horoscopum, lumina p327eorum calculosis vulneribus inbuentur. In parte VI. Cancri quicumque habuerit horoscopum, oculi eorum perversa semper acie vertentur. 3 In parte VII. Cancri quicumque habuerit horoscopum, habebunt in capite tubera. Sed si Luna ad horoscopum feratur, erunt astuti inpii. Quodsi Lunam et horoscopum Mars radiatione aliqua aspexerit, latrocinantes crudeli feritate grassantur. Sed hi aut in crucem tolluntur, aut publica animadversione peribunt. 4 In parte VIII. Cancri quicumque habuerit horoscopum, erunt caeci. Haec pars inter oculos Cancri [id]est. In IV. parte nebula est de qua frequentissime diximus. In IX. parte Cancri quicumque habuerit horoscopum, erunt nautae gubernatores qui naves per omne pelagus periti artificii moderatione gubernent. In parte X. Cancri quicumque habuerit horoscopum, omnia efficaci conversatione conplebunt. ***** ***** ***** ***** ***** 5 In parte autem XXV. Cancri qui nati fuerint, Luna praesente, vel radios conmodante, erunt omni felicitate provecti. Sed hi se stupris adulteriisque conmaculabunt, quorum adolescentia laudetur, posterior vero infametur aetas. Hoc idem pars haec in mulierum genituris decernit. ***** ***** ***** ***** *****

p328 XXIII. [Leo]

1 In I. Leonis parte quicumque habuerit horoscopum, erunt lenones rauca voce oriputi. Hoc et <in> illis partibus quae in ore sunt simili ratione perficitur. In parte II. Leonis quicumque habuerit horoscopum, erunt reges potentes. Sed quotienscumque ad eundem locum Mars viderit aut Saturnus, gravia illis bellorum certamina concitantur. In hac parte stella limpida est de qua in praecedentibus diximus. 2 In parte III. Leonis quicumque habuerit horoscopum, erit rex duplex potestatibus adsocians. Sed <et> in hac parte haec eadem stella radios suos ostendit. In parte IV. Leonis quicumque habuerit horoscopum, erit venator. In parte V. Leonis quicumque habuerit horoscopum, erit athletarum magister vel unctor. In parte VI. Leonis quicumque habuerit horoscopum, athleta nascetur. 3 In parte VII. Leonis quicumque habuerit horoscopum, erit hymnologus. In parte VIII. Leonis quicumque habuerit horoscopum, erit ex quodam artificio clarus et nobilis, si benivolae stellae *** hoc idem fecerint, erunt cinaedi et pantomimi, mulieres vero meretrices erunt, quae pudorem suum passivis libidinum conversationibus vendant. 4 In parte IX. Leonis quicumque habuerit horoscopum, p329erunt obstetrices, alienos filios nutrientes. Quodsi Luna in horoscopo fuerit crescens lumine, attestantibus benivolis stellis, regum vel potentium filios nutrient. In parte X. Leonis quicumque habuerit horoscopum, erit dux nobilis sagittator. Si vero Mars horam Lunamque viderit, gladiatores erunt. ***** ***** ***** ***** *****

XXIV. [Virgo]

1 In I. Virginis parte quicumque habuerit horoscopum, si sit Luna plena luminibus, vel si prosperum horoscopo testimonium perhibeat, erit magna nobilitate perspicuus; erit postea cum rege vel cum regina, insinuatus merito litterarum, habebit plurimos in sua potestate. Sed si Mars hunc radiaverit locum, erit cinaedus. Morietur autem in humidis locis. In parte II. III. IV. V. vel VI. Virginis quicumque habuerit horoscopum, erunt speciosi sacerdotes prophetae haruspices magna nobilitate perspicui, religiosi potentes, habentes maxima divinitatis insignia. 2 In parte VII. Virginis quicumque habuerit horoscopum, Luna crescente, vel in horoscopo constituta, erunt sacerdotes, haruspices divini religiosi potentes, adversarios cum summa auctoritate semper opprimentes. Quodsi Iuppiter p330et Mars hunc eundem locum radiaverint, erunt duces sed qui contra barbaros exercitum ducentes perdant. Sed si Mercurius testimonium perhibuerit, erunt praepositi thesaurorum et feneratores. 3 Quotienscumque autem Saturnus ad hunc locum viderit, in magna penuria constituentur. Si Iuppiter solus in <hoc> loco fuerit, omnia decernuntur felicitatis insignia. Si Luna crescens lumine Iovi conmodaverit radios, cum potestatibus pulchritudinis merito fida illos amicitiae necessitudo coniunget. Quodsi Venus in ipso loco fuerit, faciet mulieres prostitutas. Si vero sub ipsa Spica hora fuerit, <erunt> pistores sed qui inter collegas suos habeant principatum. Si vero iuxta Spicam fuerit horoscopus, erunt infelices pauperes miseri. 4 In parte VIII. Virginis quicumque habuerit horoscopum, id est in ipsa Spica, erunt religiosi iusti, magnifica nobilitate perspicui, affluentibus divitiis ornati, et qui gaudeant felici sobole filiorum. Sed hi in provecta aetate morientur. In parte IX. Virginis quicumque habuerit horoscopum, erunt luctatores sed qui in omnibus certaminibus consequantur insignia coronarum. In parte X. Virginis quicumque habuerit horoscopum, erunt latrones effrenata cupiditate semper inmundi. 5 In parte XI. Virginis quicumque habuerit horoscopum, erit athleta sed qui gloriosae consequatur nobilitatis insignia, dives ac divitum mulierum maritus; sed morte violenta horoscopum, erunt iusti religiosi, maxima dignitatis insignia reportantes. Erunt profetae sacerdotes. p331Erunt vel magnorum templorum vel civitatum vel provinciarum rectores. Sed huius facere frequenter populorum iudica credentur. Habebunt autem ex infortuniis filiorum maximos dolores. 6 In parte XIII. Virginis quicumque habuerit horoscopum, erunt citharoedi vel hymnologi. In parte XIV. Virginis quicumque habuerit horoscopum, erunt musici. In parte XV. Virginis quicumque habuerit horoscopum, erunt elegantes qui virginum habuerint horoscopum, erunt elegantes qui virginum concubitus saepe sectentur. Habebunt in femore vitium, et eos frequenter vitiosis humoribus concretus sanguis inquietabit. In parte XVI. Virginis quicumque habuerit horoscopum, erunt magni, plura negotia tractantes. Sed biothanata morte morientur. 7 In parte XVIII. Virginis quicumque habuerit horoscopum, erit gladiator publicis voluptatibus deputatus. In parte XVIII. Virginis quicumque habuerit horoscopum, erunt beati et primi sacerdotes, docti amici regum, et qui a mulieribus amentur semper. Quodsi Mars in ipsa parte fuerit, vel in occasu partis, mulieris causa publica morte plectentur. 8 In parte XIX. Virginis quicumque habuerit horoscopum, erit architectus structor parietarius vel marmorarius. In parte XX. Virginis quicumque habuerit horoscopum, erunt musici citharoedi, cantica dulci vocis modulatione cantantes. Sed hi ad clientelas patronorum pertinebunt, obsequiis semper amoris sibi gratiam conparantes. In Virginis XXI. parte quicumque habuerit horoscopum, id est in extremo pede, erunt homines qui plurimis se negotiorum generibus involvant. Sed his frequenter iudicia credentur. Quidam amicitias adfectabunt iudicum. 9 In parte XXII. Virginis p332quicumque habuerit horoscopum, ***** ***** ***** ***** ***** <In parte XXX. Virginis quicumque habuerit horoscopum,> quae pars <in> extrema linea est, attemptabitur daemone. Quodsi Mars aut in ipsa fuerit parte, aut in occasu partis, a piratis capti interficientur in mari.

XXV. [Libra]

1 In I. parte Librae quicumque habuerit horoscopum, erit pulchro corpore et amabilis gratia venustatis ornatus. Quodsi Saturnus in hac parte fuerit, erit omni corpore incolumis. In parte II. Librae plurimae sunt stellae in quibus sunt aliae masculinae, aliae femininae. Quicumque in masculinis stellis habuerint horoscopum, erunt hymnodici nobiles, quibus deorum secreta credantur. Qui vero in femininis habuerint stellis, erunt cinaedi gratia semper urbanitatis perspicuis. 2 In III. parte Librae quicumque habuerint horoscopum, erunt sacerdotes iusti longaevi. In IV. parte Librae quicumque habuerit horoscopum, erit citharoedus musicus dulcisonis vocibus ornatus. In V. parte Librae quicumque habuerint horoscopum, erunt divites copiosi, sed qui semper in iudiciis versentur. In VI. parte Librae quicumque habuerint horoscopum, erunt divites, magna negotiationis officia tractantes. 3 In VII. parte Librae quicumque habuerint horoscopum, Marte in ipsa parte constituto, a piratis capti crudeli morte moriuntur, p333aut a bestiis magnis lacerantur. In parte VIII. Librae quicumque habuerit horoscopum, erit balneator mediastrinus. In parte IX. Librae quicumque habuerit horoscopum, erit aleator populari notione perspicuus. Haec autem pars etiam in litteris vehementer peritos efficit. 4 In parte X. Librae quicumque habuerit horoscopum, erit cinaedus publica pulsatus infamia. Quodsi mulieris fuerit ista genitura, erit passivis libidinum cupiditatibus prostituta. In XI. parte Librae quicumque habuerit horoscopum, hydropica morte morietur. In XII. parte Librae quicumque habuerint horoscopum, in iudiciis cum omnium notitia versabuntur. In parte XIII. Librae quicumque habuerit horoscopum, erit religiosus iustus, cui publica iudicia credantur, et quem rex amico diligat semper adfectu. Sed hic provecta aetate <morte> sua morietur. 5 In parte XIV. Librae quicumque habuerit horoscopum, erit sculptor et qui deorum simulacra miro artifici splendore perficiat. In parte XV. Librae quicumque habuerit horoscopum, erit regina sine filiis oligochronia; biothanata morte morietur. In parte XVI. Librae quicumque habuerit horoscopum, erit negotiator sed qui peregrinas merces advehat semper. 6 In parte XVII. Librae quicumque habuerit horoscopum, in septentrionali scilicet parte, si Luna bene posita ad benivolas plena lumine feratur, faciet litteratos scribas regum, vel quibus dictandi conmittatur officium, magno nobilitatis honore perspicuos. In XVIII. parte Librae quicumque habuerit p334horoscopum, in crucem iussu imperatoris tolletur, aut praesente imperatore torquebitur, aut iussu principali suspendetur, sed tunc cum Mars in ipsa parte fuerit inventus. 7 In parte XIX. Librae quicumque habuerit horoscopum, incursu repentino hostium capietur. In parte XX. Librae quicumque habuerint horoscopum, in septentrionali scilicet parte, erunt medici famosa artis nobilitate perspicui. Si vero Mars in ipsa parte fuerit inventus, habebunt actus de mensuris et ponderibus, sed sine filiis morientur. In parte XXI. Librae quicumque habuerint horoscopum, erunt geometrae oligochronii. 8 In parte XXII. Librae quicumque habuerint horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inventus, de alto lapsi vel praecipitati crudeli morte moriuntur. In parte XXIII. Librae quicumque habuerit horoscopum, erit aut rex aut regina. Sed multis relictis superstitibus ferro morietur. In parte XXIV. Librae quicumque habuerint horoscopum, erunt negotiatores qui peregrinas merces advehant [in] navibus. Si vero Mars in ipsa parte fuerit, vel in occasu <fu>erit, a piratis capti morientur. 9 In parte XXV. Librae quicumque habuerit horoscopum, erit faber ferrarius, vel qui res metallicas tractet. In parte XXVI. Librae quicumque habuerit horoscopum, erit textor gerdius, sed cuius animus insaniae valitudine saepe quatiatur. In parte XXVII. Librae quicumque habuerit horoscopum, erit pigmentarius vel turarius. In parte XXVIII. Librae quicumque habuerint horoscopum, erunt divites sacerdotes. 10 In parte XXIX. Librae quicumque habuerint horoscopum, erunt religiosi iusti benivoli omni bonitate p335ornati. In parte XXX. Librae quicumque habuerint horoscopum, erunt mendaces verbosi, affluentia sermonis inflati. Quodsi benivolae stellae illic fuerint collocatae, erunt medici magni peregrinatores biothanati. In Boote quicumque habuerint horoscopum, erunt divini astrologi artis Chaldaicae periti.

XXVI. [Scorpius]

1 In parte I. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, erit incantator qui latentes dolores mitiget potestate verborum. In parte II. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, erunt turpes meretricio squalore saepe polluti. In parte III. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, erunt nani gibberosi ridiculi. In parte IV. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, erunt nani regum vel imperatorum deliciis deputati. 2 In parte V. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, Luna bene posita, erunt nobiles iusti religiosi, [qui] praeclaro affinitatis ornati consortio. Habebunt plurimos liberos. Sed hi ex magisterio vel interpretationibus habebunt vitae substantiam. Erunt regis scribae, litterarum tractantes officia [sua]. Hos fida regum amicitia nobilitabit. In parte VI. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, erunt sacerdotes divites, liberos multos habentes. Sed frequenter ex regum indignatione morientur. 3 In parte VII. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, a bestiis morietur. In parte VIII. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, erunt p336opifices. Sed hi aut ab aspide aut a vipera percussi morientur. In parte IX. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, erit hortulanus hortorum semper culturis applicatus. In parte X. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, in prima aetate morietur. In XI. parte Scorpii quicumque habuerit horoscopum, erit entheus sacerdos dans responsa quaerentibus. 4 In parte XII. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, erit servus templorum vel sacrorum obsequiis deputatus. In parte XIII. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, Luna in aliquo cardine constituta, erunt iudices famosa reportantes insignia dignitatis, de Aliorum iudicum sententiis iudicantes, habentes vitae necisque maximam potestatem. 5 Sed haec illis potestas decernitur ab anno XXX. vel XXXV. Sed hi et uxores sortientur, et suscipient filios. Habebunt climacteras et pericula anno XXVII. et XLII. et LVIII.; quae pericula si erunt anno LXVI. morientur. Sed erunt cum quodam vitio; aut gladio aut ferro morientur vel in aqua vel repente. In parte XIV. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, ***** ***** ***** ***** ***** 6 In parte XVI. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, erunt pistores. Quodsi Luna in quocumque signo clarae stellae fuerit, erunt iudices cum magna licentiae potestate. Quodsi Mars in deiectis locis fuerit inventus, faciet speculatores, sed his ipsis gladio cervices amputabuntur. In parte XVII. p337Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, erit aurifex inaurator bractearius. 7 In parte XVIII. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, a bestiis laceratus morietur. In parte XIX. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, Luna bene posita, erit magna potentia felicitatis ornatus; vitae et necis habebit maximam potestatem. Quodsi Iuppiter horoscopum quacumque radiatione respexerit, potestas etiam tanta erit, ut regali conparetur imperio. Sed in re publica erit nimium negligens. Hic offenso principe morietur. 8 parte XX. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, erit dux potens bellator, qui prospere ducat exercitum. Infinitas victorias faciet, cuius virtus et gloria regalibus conparetur imperiis. elatus nimio felicitatis augmento, de attentando imperio rebelli cogitatione tractabit. Erit audax temerarius, relinquens superstites filios. Igne vel offenso rege morietur. 9 In parte XXI. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, <in priore> dextro Scorpionis pede, erit piscator sed qui marinas spongias colligat. Qui in secundo pede habuerit horoscopum, ab aliqua bestia vel a quadrupede morietur. Qui in tertio pede habuerint horoscopum, erunt <hortulani. Qui in quarto pede habuerint horoscopum, erunt> cinaedi, mulieres vero prostituto pudore meretrices. 10 In parte XXII. Scorpionis quicumque in priore pede sinistro habuerit horoscopum, erit hortulanus, in secundo a bestiis morietur, in tertio erunt tonsores, in quarto a piratis occidetur, vel a bestiis in humidis locis morietur. In parte XXIII. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, si Luna Venus p338et Mars in ipsa parte fuerint positi, erit potens dives longaevus, cui augmenta felicitatis provecta aetate decernantur. Multa autem filiorum sobole laetabitur. 11 In parte XXIV. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, avarae cupiditatis instinctu et paricidalis furoris amentia fratres suos interficient, sed et ipsi violenta morte morientur. In parte XXV. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inventus, vel per diximus vel per quadratum iunctus, igni cremabitur. 12 In parte XXVI. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, erunt oratores advocati medici, sed quos professionis suae nobilitet ingenium. Cum testimonio benivolarum stellarum illis legatio patriae credetur. Sed hi offenso rege morientur. In parte XXVII. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, praesente Venere et Iove, erit dives iustus amabilis longaevus, multarum mulierum amore praeventus. Sed huic processu aetatis augmenta felicitatis accedent. Hic in patria sua [aetatis suae] augmenta maxima consequetur gloriae et dignitatis. 13 In parte XXVIII. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, erunt strabi quorum perversos oculos ornet bona gratia venustatis. Erunt sane negligentes. Quodsi Mars in ipsa parte fuerit, profusionem sanguinis patientur. Quidam erunt elephantici, quidam frenetici. Si vero plena lumine Luna feratur ad Martem, *** In parte XXIX. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, erunt advocati sapientes. Quodsi benivola stella in ipsa parte fuerit inventa, legati mittentur ad imperatorem, et conplebunt p339omnia quaecumque illis fuerint in legatione mandata. Consequentur munera, sed habebunt in necessariis partibus corporis vitium. 14 In parte XXX. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, erunt Marsi venefici ad neces hominum venena vendentes, ut ex isto studio multos interficiant. Erunt sane mendaces Mali malitiosi. Quodsi Mars in ipsa parte fuerit inventus, erunt venatores sed biothanati. Adiacent Scorpio in dextra parte Ofiuchus et Vulpes, in sinistra Cynocefalus et Ara. In Ofiucho qui nati fuerint, erunt audaces enthei, praesago divinitatis instinctu futura noscentes. 15 In Vulpe qui nati fuerint, erunt callidi fraudulenti circumscriptores cordatissimi, habentes vitae subsidia ** e terrae cultura quaerentes. Quodsi Saturnus in ipso loco fuerit inventus, erunt custodes monumentorum. Hi autem morientur per dolum. In Cynocefalo qui nati fuerint, erunt frenetici valitudinarii sine filiis oligochronii. In Ara qui nati fuerint, erunt sacerdotes [qui] ex sacrificiis habentes vitae subsidia, sed periuri et mala more pereuntes.

XXVII. [Sagittarius]

1 In parte I. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erit nobilis religiosus iustus, et cui maxima gloriae conferantur insignia. Quodsi benivola stella in ipsa parte fuerit inventa, faciet reges vel regum proximos, p340qui omnia efficaciter conpleant. In parte II. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erunt furiosi periuri sacrilegi. In parte III. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, unum oculum quolibet genere perdent. 2 In parte IV. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erunt monumentorum custodes. In parte V. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erunt inpuri miseri ac turpis infamiae labe polluti. In parte VI. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erunt vatii tibiis varicosi biothanati. In parte VII. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, eo nomine erit iustus religiosus, et cui publica iudicia credantur, ita ut de ceterorum sententia iudicet. 3 In parte VIII. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, si Iuppiter in ipsa parte fuerit inventus, erunt longaevi religiosi, et inter affines suos primi suscipient filios. Erunt interpretes regum, vel magistri scribae, sacrarum litterarum tractantes officia. Sed processu aetatis felicitatis illis insignia conferentur; bona morte deficient. In parte IX. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erunt astrologi divini enthei cultores deorum. In parte X. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erit athleta oplomachus. 4 In parte XI. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, in bello percussus morietur. In parte XII. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erunt periculosi temerarii, et qui praepostero cupiditatis ardore ad omne facinus libenter accedant. In parte XIII. Sagittarii p341quicumque habuerit horoscopum, *** paricidali possessus interficit, et ipse biothanatus interibit. In parte XIV. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, citharoedi erunt publicis voluptatibus deputati; vitium habebunt in oculo. 5 In parte XV. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erit mechanicus qui instrumenta bellis faciat necessaria; morietur etiam in bello. In parte XVI. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inventus, lanceatus morietur, femina vero in partu deficiet. In parte XVII. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erunt athletae; si Mars testimonium perhibuerit, venatores; si Iuppiter, equorum cultores. 6 In parte XVIII. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erit fur periurus malivolus malignus; sine filiis biothanatus morietur. In parte XIX. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erit Pancratistes sine filiis. In XX. parte Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erunt nani gibberosi ridiculi. In XXI. parte Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, si Iuppiter in ipsa parte fuerit inventus, erunt magni potentes infinita terrae spatia possidentes, et quibus peditum equitumque conmittantur exercitus. Frequenter etiam navale illis imperium p342credetur, confligent multa bela, subiugabunt barbaros, civitates alias restaurabunt, alias dissipabunt. Habebunt uxores et filios, sed uxores eorum in necessariis locis vitia habebunt vel cicatrices. Sed hi morientur in pugna in peregrinis locis. In parte XXIII. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, in desertis et abditis locis morientur a bestiis. 8 In parte XXIV. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erit equorum domitor vel auriga. Si vero Iuppiter in ipso loco fuerit, aut mulio erit aut auriga regius, sed qui ob hoc maxima gloriae consequatur insignia. Sed Marte attestante biothanatus interibit. In parte XXV. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erit ebriosus temulentus, praesertim si Mars in ipsa parte fuerit inventus. Si vero Venus testimonium perhibuerit, erit cinaedus sed qui publica damnetur infamia; mulieres vero fient meretrices. 9 In parte XXVI. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erunt vitiorum contagione polluti, mulieres vero viragines meretrices, et ad omne libidinis facinus applicatae. In XXVII. parte Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, in desertis locis <morientur>. Si vero Mars in ipsa parte fuerit inventus, erunt oligochronii infelices, quidem plaga morientur. 10 In XXVIII. parte Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erit asinarius mulio, et qui assiduis laboribus inplicetur. In XXIX. parte Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erit nanus gibberosus captivus. In XXX. parte Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, erunt invidi pthisici sine gratia, mors vero ipsorum a bestiis. Quodsi Mars in ipsa parte fuerit inventus, erunt oligochronii sine filiis.

p343 11 Si vero in extrema linea Sagittarii, id est super caudam, fuerit <inventus> horoscopus, figuli nascentur; si vero infra caudam, erunt unioculi strabi cursores velocissimi, alienis semper potestatibus subiugati, et inquietabuntur sanguine. Habebunt prolixam faciem, et morientur a quadrupede.

12 In dextra parte Sagittarii oritur navis Argo, in sinistra Canis. Quicumque itaque in ipsa navi habuerint horoscopum, erunt naucleri gubernatores negotiatores, sed qui ad occidentem navigent. Sed si Mars hunc eundem locum viderit, revertentes ad orientem a piratis interficientur. 13 In Cane quicumque habuerit horoscopum, erunt litigiosi clamosi. Si vero Mercurius in ipso loco fuerit inventus, erunt advocati optimi et amici regum. Qui vero in ore Canis habuerit horoscopum, erit turpi vita inquinato ore, sed affluentia vani sermonis inflatus.

XXVIII. [Capricornus]

1 In prima parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, erit rex imperator. In II. parte capi quicumque habuerit horoscopum, erunt campi doctores, et quibus dispositio committatur proeliorum. Sed hi biothanata morte morientur. In III. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inventus, Luna vero cum eo collocata, erunt magni potentes et habentes maximam gladii potestatem, sed qui iudicia severe et crudeliter semper exerceant. Erunt crudeles ingeniosi semper audaces, et qui multos interficiant. Erunt magni exercitus duces, sed in pugna morientur. 2 In IV. parte Capricorni quicumque p344habuerint horoscopum, si Mercurius in ipsa parte fuerit inventus, faciet musicos vel artifices, sed qui mulieres praeposteris libidinum amoribus persequantur. Erunt sante negligentes. Si vero Luna bene fuerit posita, faciet scribas nobiles, sed quibus magnarum rerum officia credantur. Erunt sane divites iusti religiosi. Sed hi longaevi morientur. In V. parte capi quicumque habuerit horoscopum, erunt turpes inpuri, ad omne vitium libidinis applicati. 3 In VI. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, erunt elefantici. In VII. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, erunt curiosi artifices, sed quos artificii sui nobilitas conmendet, amici regum. Sed in hoc loco nascentur et medici. Cum testimonio malivolarum stellarum *****. 4 In VIII. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, si Venus in ipsa parte fuerit inventa, habebunt maximae nobilitatis insignia. Quodsi Luna bene fuerit collocata, multa agentes omnia tractabunt negotiationis officia; alii publicis vectigalibus praeerunt. In IX. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inventus, in prima aetate morientur. Si vero Mercurius testimonium perhibuerit, erunt feneratores divites, sed pecuniarum causa morientur. 5 In X. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inventus, faciet moechos sed cum amabili gratia venustatis. Sed hi amicorum suorum uxores praepostera amoris cupiditate corrumpent, verum numquam in isto facinore deprehensi publicantur. His ex aliquo artificio maxima vitae subsidia conferentur, sed adulterio cognitas sortientur uxores. Morte p345repentina morientur. In XI. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, erit aurifex. In XII. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, erit athleta virtutis magnae biothanatus. 6 In XIII. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inventus, erunt tales qui propter lucrum ad omne facinus crudelitatis accedant. Sed erunt Marsi venena vendentes, qui serpentes sopitis venenorum aculeis nutriant. Per hos multi morientur, erunt periuri adulteratores <moechi Mali malitiosi vel sequestres> libidinum. Hi tenui voce dulciter modos carminum dicent, omnes homines ficta decipientes simplicitate, oriputri clamosi, qui neque de uxore neque de filiis gaudia consequantur. Verum processu aetatis de pedibus claudicabunt. Sed hi de commerciis vel de publico habebunt vitae subsidia. 7 In XIV. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, si Iuppiter in ipsa parte fuerit inventus, vel Venus, erunt divites ministri regum [quibus et] <quorum fidei maximarum rerum> tuitio credatur; in populo suo principalium suorum officia tractabunt. Erunt sane negligentes, et qui plurimis conviviis gaudeant. Quodsi Mercurius in ipso loco fuerit inventus, ex domestica conmendatione provecti, ad notitiam regum amicitiamque pervenient. In XV. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, erunt nani gibberosi ridiculi. 8 In XVI. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, sex digitos habebunt et erunt gibberosi. In coniunctione spinae et colli quicumque habuerit horoscopum, Marte ibi posito, p346Luna perhibente testimonium et bona radiatione coniuncta, erunt nobiles polychronii, nobilium filiorum parentes, amici regum. Biothanati interibunt. In XVII. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, <punctu spinae morietur. 9 In XVIII. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum,> si Mars et Venus et Mercurius in eadem parte fuerint constituti, vel in eodem signo, interficient uxores suas, sed et ipsi publica animadversione plectentur. In XIX. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, si Mercurius in ipsa parte fuerit inventus, scriba erit regalibus officiis semper applicatus. In humidis morietur locis, vel a bestiis consumptus interibit. 10 In XX. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, erit tabellis et forensibus studiis applicatus. In XXI. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, erit nobilis amicus regum, et cui multa ex largitione imperatoria conferantur, amabilis populo (verum medio aetatis spatio ista illi dignitatis insignia conferentur), facilis ad indignandum, indignationes suas exercens cum maximo impetu potestatis. Sed huic ex casu filiorum infortunia provenient. Morietur morte sua. ***** ***** ***** ***** ***** 11 In XXIV. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, erunt languido animo languidis sensibus, et qui frequenter p347tententur insania. In XXV. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, a bestiis consumptus morietur. In XXVI. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, erit pantomimus grata venustate perspicuus. In XXVII. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, erunt iusti potentes, de Aliorum iudicum sententiis iudicantes, amici regum. Sed his ex filiorum infortuniis maxima decernuntur doloris incommoda. In XXVIII. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, ***** ***** ***** ***** ***** 12 <In XXIX. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum,> erit tyrannus crudelis, ad omne facinus armatus, periculosus temerarius, sed cui mors multitudinis manibus inferatur. ***** ***** ***** ***** *****

XXIX. [Aquarius]

1 In I. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, si Iuppiter et Saturnus simul fuerint inventi, vel si horoscopum trigonica radiatione respiciant, et si Luna bene fuerit collocata, erit rex magnus gloriosus polychronius, omnium terrarum possidens circulum. Sed maxima illi potentia processu temporis decernetur. Sed is in aqua morietur. In II. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, habebunt artem quae pertinet ad ornatum vel ad picturas; filiis superstitibus morientur. 2 In III. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, si Iuppiter in ipsa parte fuerit inventus, p348vel si eam quacumque radiatione respexerit, erit Magnus potens multam possidens terram. Sed is iacturam patrimonii sui sustinebit, verum propriis viribus maxima illi conferentur subsidia facultatum. Debellabit gentem suam, et erit ad omne crudelitatis facinus adiunctus, et qui multorum hominum stragibus gaudeat. Habebit et ex ancillis filios, sed hos inmatura perdet aetate. 3 Erit sane ab omni tristitia separatus, omnibus displicebit, omnibus detrahet, ut ex ista causa omnes eum amici vitent. Erit edax multum cibum capiens, multum agrum possidens. Sed processu temporis omnia illi potentiae conferuntur insignia. Verum cum fuerit limen senectutis ingressus, debilitato corpore agrum colet. In IV. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, erit deorum cultor iustus, de Aliorum iudicum sententiis iudicans. Sed is biothanata morte morietur. 4 In V. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, laqueo se suspendet. In VI. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, aquam hauriens misero laboris onere praegravabitur. Erit athleta nobilis. In VII. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, <**** In parte VIII. Aquarii quicumque habuerit horoscopum> Venere qualibet radiatione coniuncta, erunt longaevi divites iusti, et qui in senectute proficiant. Sed hi filiis superstitibus morientur. 5 In IX. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, p349erit structor sculptor architectus. In X. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, si Mars qualibet radiatione coniunctus fuerit, faciet balneatores, qui in prima aetate morientur. In XI. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, in aquosis locis vel in humidis morientur. Si vero in vertice urnae fuerit horoscopus, erunt medici. Quodsi Saturnus quacumque fuerit radiatione coniunctus, erunt pollinctores et funerarii, quibus sepulturae officia credantur. 6 In XII. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, erunt hortulani, vel qui cloacas mundent; si vero Mars testimonium perhibuerit, balneatores, si Saturnus, haustores aquarum. In XIV. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, si Mars ei testimonium perhibuerit, faciet urinatores vel nautas, sed qui omnis laboris onere praegravabuntur. In XV. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, <erunt laboriosi operarii, in humidis vel in aquosi viventes locis. 7 In XVI. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum erit>, inpudicus cinaedus, sed qui hoc libidinis vitium latenter exerceat. In XVII. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, si Mars ei quacumque fuerit radiatione coniunctus, lanceatus morietur. In XVIII. parte Aquarii p350quicumque habuerit horoscopum, ***** ***** ***** ***** ***** 8 In parte XIX. Aquarii quicumque habuerit horoscopum, pulmonum dolores sustinebit. In XX. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, hydropici morientur. In XXI. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, aurifex erit. In XXII. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, erit formosa facie formoso corpore gratus, sed is in prima aetate morietur. In XXIII. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, erunt pigmentarii divites. 9 In XXIV. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, si huic parti Iuppiter quacumque fuerit radiatione coniunctus, erit formosus magno corpore gratus amabilis. Si autem <ei> Venus quacumque radiatione coniuncta fuerit, erit amicus regis corporis pulchritudine insinuatus felix, sed in prima iuventute morietur. In XXV. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, erunt steriles sine filiis, erraticis semper amorum cupiditatibus aestuantes. 10 In XXVI. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, ex cultura terrae habebunt vitae subsidia, vel de herbis. Sed hi perpetuis laboribus opprimentur. Erunt sane longaevi et inpraestabiles. In XXVII. parte Aquarii quicumque habuerit p351horoscopum, erunt hieroduli servi templorum, in sacrorum caerimoniis hymnos dicentes. 11 In XXVIII. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, podagricus erit. In XXIX. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, <in desertis locis a bestiis laceratus occiditur.> Si Mars in ipsa parte fuerit inventus, vel sit <ei> qualibet radiatione coniunctus, de alto proiectus claudicabit; quodsi Saturnus viderit, morietur. 12 In XXX. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, si Lunae appositae Saturnus quacumque fuerit radiatione coniunctus, horoscopanti scilicet parti, erunt longaevi nobiles, sed quibus processu temporis omnia felicitatis insignia conferantur. Quidam negotiationis causa grande pelagus transibunt. Erunt sane sine filiis, privignos suos in loco filiorum habebunt. 13 Extra partes Sagittarii oritur Falcis Lupus Aquarius minor et Ara. In Falce quicumque habuerit horoscopum, erit arator qui campos colens multas frumentorum copias colligat. In ore Lupi quicumque habuerit horoscopum, erit saltator; attestante Marte comedetur a canibus. In ipso Lupo quicumque habuerit horoscopum, erunt fraudulenti fures crudeles homicidae, qui et suos et extraneos crudeli feritatis atrocitate percutiant. Sed et <ipsi> biothanati mortui insepulti proicientur. In sinistro pede Lupi quicumque habuerit horoscopum, attestante Marte, a latronibus percussi luxabunt pedes. In dextro pede Lupi quicumque habuerit horoscopum, frenetici in primo aetatis tempore morientur. 14 In capite Aquarii minoris quicumque habuerit horoscopum, per deserta p352loca iter faciens multum errabit, in desertis conversabitur locis. Quidam fient aucupes. In dextra Aquarii minoris quicumque habuerit horoscopum, erunt equorum magistri. Si vero benivolae stellae testimonium perhibuerint, aurigae vel muliones erunt regis. In ventre Aquarii minoris quicumque habuerit horoscopum, [merito] erit hortulanus fenerator laboriosus biothanatus. In pede dextro quicumque habuerit horoscopum, in locis aquosis humidisque morietur. 15 In Ara quicumque habuerit horoscopum, de sacrificiis habebunt vitae subsidia; sed hi exusti morientur. In aquae effusione quicumque habuerit horoscopum, a prima aetate erit dives et possessor, et paternum patrimonium varia profusione dilapidat. Erit liberalis sed erunt illi multi frequenter ingrati. Sed hic in processu aetatis maxima et patrimonii et dignitatis habebit augmenta, et inimicos suos omnifariam subiugatos sibi videbit.

XXX. [Pisces]

1 In I.parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, erit curiosus conpositus, e regiis facultatibus habens vitae subsidia. Sed hic ex conscriptione sororum vel ex affinium suscipiet filios. In II. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, erit stridentis animi suspiciosus zelotypus. In III. parte Piscium p353quicumque habuerit horoscopum, erit inpuris libidinum vitiis inplicatus, et meretricio squalore pollutus, cuius vita publica semper pulsetur infamia. 2 In IV. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, erit effeminatis moribus cinaedus. Si vero mulier fuerit, pudorem suam passiva libidinum nundinatione prostituet. In V. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, si Mercurius ei quacumque fuerit radiatione coniunctus et Venus, erit dives nobilis longaevus, ex arte aliqua habens vitae subsidia. Insinuabitur regi, et bona senectute provectus, filiis superstitibus bene morietur. 3 In VI. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, a bestiis confectus morietur. In VII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inventus, a bestiis aut in aqua a pisce lacerabitur, et sic morietur. In VIII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum [vel in IX.] *** praesente Venere et Mercurio, quicumque nati fuerint, erunt religiosi iusti longaevi, et litterarum tractantes officia. Erunt scribae regii, noti regibus; filiis superstitibus morientur. 4 In X. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, si Luna bene posita et Venus in parte horoscopi fuerit constituta, erit grandis potens Notus omnibus, regibus coniunctus, multam peragrans terram, grande navigans pelagus, praeponetur liburnis. Navale illi conmittetur imperium, erit in pugna superior et victor, habebit amoris maximam gratiam, erit iustus religiosus, sed circa muliebres concubitus semper inpatiens, magna praestans et omnia inpetrans. Morietur p354autem aut ira regis aut odio. In XI. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, in desertis locis a bestiis naturam perdet, aut in humidis locis, aut certe in prima aetate biothanatus sine filiis peribit. 5 In XII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, erit piscator freneticus, et in prima aetate morietur. In XIII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, praesente Venere et Iove, erit dives nobilis et habens vitam et vitae substantiam ex aliqua arte. Si vero Mercurius ei quacumque fuerit radiatione coniunctus, erit negotiator pigmentarius dives felix; filiis superstitibus morietur. 6 In XIV. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, maxima illis conferentur dignitatis insignia. In aquosis locis morientur vel in humidis aut a piratis. In XV> parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, praesente Marte, ibunt per deserta terrarum, et per incognita maria navigabunt. Torquebuntur et habebunt vitam semper in navibus. In XVI. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, erit dives longaevus, inter affines suos primus. 7 In XVII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, carmina dulci modulatione cantabunt. Si vero Mars in ipsa parte fuerit inventus, laqueo se suspendent. In XVIII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, erit audax multum cibum sumens valitudinarius. In XIX. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, erit orator advocatus affluentia docti sermonis ornatus. Quodsi benivola stella testimonium conmodarit, erit p355in domo regia, multa imperans verecundia gravitateque morum, honesta conversatione semper ornatus. 8 In XX. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, <in prima aetate strangulati moriuntur. In XXI. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, erunt piscatores legentes spongeas laboriosi, et in prima aetate moriuntur. In XXII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum,> errabunt <per multa spatia terrarum et> per multas gentes. Si vero Mars testimonium perhibuerit, erunt a prima aetate captivi. 9 In XXIII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, erit auceps de avibus habens vitae substantiam. In XXIV. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, Marte et Saturno testimonium perhibentibus, erunt balneatores mediastrini nautici infelices biothanati, et quibus organicae machinationis officia credantur. 10 In XXVII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, erit fugitivus per multas terras errans. Sed is spina percussus morietur. In parte XXVIII. Piscium quicumque habuerit horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inventus, in humidis aut in aquosis locis a bestiis lacerati morientur. In XXIX. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, si Iuppiter et Venus in ipsa parte fuerint collocati, et Luna bene posita fuerit, <erit> nobilis dives per omne aevum felix. Sua morte deficiet. 11 In XXX> parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, habebit vitam in mari, erit semper laboriosis p356actibus inplicatus. <Quodsi Mars quacumque fuerit radiatione coniunctus, erit marsus magus biothanatus.> In extrema autem cauda id est in[ter] linea[m] quae Pisces et Arietem dividit, quicumque habuerit horoscopum, Marte in eadem linea constituto, erunt apocopi abscisi virilia. 12 In Pisce septentrionali oritur Cervus Lepus, in australi Cetus id est marina belua. Quicumque itaque horoscopum in cornibus Cervi habuerit, si Mars in ipsa parte fuerit inventus, erit praepositus armorum, ducet exercitus, pugnabit peregre, morietur in proelio. In ore Cervi quicumque habuerit horoscopum, erunt marsi vestigantes prehendentesque serpentes, biothanati. In pedibus Cervi quicumque habuerit horoscopum, errantes plurimum biothanata morte morientur. 13 In Lepore quicumque habuerit horoscopum, erunt periit gubernatores. In cauda Ceti quicumque habuerit horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inventus, a bestiis lacerati morientur. In II. parte Ceti quicumque habuerit horoscopum, praesente Venere et Mercurio, subiacebunt potentibus, et inde proficientes vitae consequentur augmenta. Alii erunt servi ad grandem dignitatem venientes honesto ac liberali merito servitutis. In III. parte Ceti quicumque habuerit horoscopum, navigabunt ac plurimas circumibunt terras. Quodsi Mars in ipsa parte fuerit inventus, a piratis morientur.

p357 XXXI.

1 [In quibus sint signorum partibus clarae stellae.] In plurimis signis claras esse stellas, et regia luminis maiestate fulgentes, in VI. diximus libro. Quid itaque in istis partibus in quibus clarae inveniuntur stellae, decernat horoscopus (quae in VI. libro de Luna diximus) explicare curabo.

2 In XI. parte Arietis clara ostenditur <stella>. In hac itaque stella quicumque habuerit horoscopum, praesente Iove vel trigonica radiatione coniuncto, erit dux Magnus potens amicus regum, multam et grandem possidens terram, honesto famae testimonio sublevatus. Sed is morte sua morietur. 3 In cornibus Tauri in XXX. parte eius clara stella est. Quicumque itaque in ipsis Tauri cornibus habuerit horoscopum, erit rex aut dux. Qui vero in dextro cornu habuerit horoscopum, erit Magnus princeps, et cui navale et pedestre conmittatur imperium, terribilis laboriosus, multas civitates bellorum obsidionibus liberans. Hic unicus natus sine liberis erit. Decernuntur illi publice tituli et imagines ac statuae, sed postea offensis regibus morietur. In qua autem Tauri stella haec eadem decernantur, <vel Luna haec eadem decernat>, sextus iam tibi ostendit liber. 4 In Leonis parte II. stella limpida invenitur. In hac stella quicumque habuerit horoscopum, erit rex potens, duplex possidens regnum, sed quotiens cumque ad eandem stellam Saturnus et Mars venerint, totiens illi bela maxima concitantur. 5 In XIII. parte Scorpionis est limpida stella. In qua stella si [limpida] Luna [fuerit] inventa p358horoscopum partiliter possederit, quicumque in ea nati fuerint, erunt potentes magni, vitae et necis habentes potestatem, et quibus maxima pars conmitta tur imperii. 6 In XIX. parte Scorpionis est itidem limpida stella. Si itaque Luna bene collocata fuerit, si in ista fuerit horoscopus parte, erit potens. Quodsi Iuppiter fuerit prospera radiatione coniunctus, erit regi proximus, divinos honores possidens, praestans bonus sed negligens. Huic mors ex regis indignatione proveniet. 7 In Sagittarii XXII. parte sunt limpidae stellae. In ipsis stellis quicumque habuerit horoscopum, Iove in ipso signo constituto, erit magnus potens multam possidens terram, ducet exercitum peditum atque equitum; sed et imperium illi navale credetur. Erit victor in omnibus proeliis, subiugabit barbaros. Civitates vero alias restaurabit, alias evertet. Habebit uxorem in necessariis corporis partibus habentem vitium. Habebit filios superstites, sed in pugna morietur. 8 In III. parte Capricorni est stella clara. Si in ipso signo Mars fuerit inventus, et bene sit Luna posita, quicumque natus fuerit in ea, erit magnus potens, habens vitae et necis maximam potestatem. Sed erit crudelis, et qui multis gaudeat caedibus, exercitum ducet, et erit ingeniosus magnus audax, et in bello morietur. 9 In I. parte Aquarii est clara stella. Quicumque itaque illic habuerit horoscopum, Iove et Saturno prospera radiatione coniunctis, sed Luna bene posita, erit rex magnus gloriosus religiosus p359iustus longaevus, sed cui procedenti aetate maximum potestatis conferatur imperium. 10 In X. parte Piscium est clara stella, in australi scilicet Pisce. Si itaque Venus cum horoscopo in ista stella fuerit inventa, et Luna bene sit collocata, quicumque natus fuerit in ea, erit magnus potens regi Notus, multas terras peragrabit, grande navigabit pelagus. Liburnicum illi et navale conmittetur imperium. Erit victor in proeliis, ab omnibus amabitur, erit iustus religiosus, pronus sane ad muliebres concubitus, praestans multa, potiora impetrans. Ira regis vel odio morietur.

XXXII.

1 Haec quidem de singulis partibus pronuntiat Sphaera Barbarica. Sed genitura integre explicari non poterit, nisi omnia aequatis stellarum fuerint mixturis et radiationibus conparata, quod nos frequentissime dixisse meministi. Cum enim ignitis sideribus Aliorum siderum fuerit frigus oppositum, et frigoris glacies igniti ardoris fuerit flagrantia temperata, mixtura etiam temperationis efficitur. 2 Omnia itaque pro locorum et pro stellarum potestatibus colligenda sunt. Patitur enim iacturam potestatis suae stella, cum in deiectis locis vel cum in humilitatibus suis fuerit collocata, et maximam decernendi sortitur licentiam, cum aut ex loco aut ex altitudine sua fuerit auctoritatem licentiae p360consecuta. Gaudent autem stellae sicut frequentissime diximus, principe in loco in altitudine sua positae, secundo loco in finibus suis, tertio in domibus suis. 3 CUM itaque omnia fuerint [ita] partili ratione collecta, totum debemus geniturae corpus inspicere, ut fata hominum ex omnium stellarum potestatibus colligentes, quicquid decretum fuerit, veris possimus explicare sententiis.

XXXIII.

1 Accipe itaque Mavorti decus nostrum, quod tibi cum summa animi trepidatione promisimus, septem hos libros ad septem ordinem numerumque conpositos. Nam primus liber solum patrocinium defensionis accepit; in ceteris vero libris Romanis novi operis tradidimus disciplinam. 2 Tu vero praecedenti admonitione conventus, et religiosa iurisiurandi auctoritate conmonitus, hos libros puro animo ac pura mente custodi, ne inperitis auribus et sacrilegis animis scientia istius operis intimetur. Celari se et abscondi ab initio voluit fid huius rerum, et plurimis se tegumentis natura divinitatis abscondit, ne esset facilis accessu, ne cujus patefacta maiestatis suae origine panderetur. 3 Hoc et nos in istis libris facere conveniet, ut lectio eorum religiosis pateat, profanis semper ac sacrilegis denegetur, ne veterum veneranda commenta sacrilegis quodammodo editionibus polluamus. Quapropter p361filiis tuis trade, quia illos a prima aetate ad omne officium virtutis instruxisti, et tuis trade amicis, sed quos tibi fida amoris necessitudo coniungit, quos scis exempla tuae virtutis imitari. 4 Nos tibi soli edidisse sufficiat artificium horum librorum, quos tibi mandamus. Tu verus interpres, tu fidus custos, tu religiosus antistes, tu solus virtutum tuarum merito ornare poteris, quod nos pervigili cura et labore animi pariter et corporis, cum maxima sollicitudine ac trepidatione perfecimus.


Valid HTML 4.01.

Pagina recensita: IV Id. Apr. 14