[ALT imaginis: Si imagines extingues, maior pars situs mei inutilis erit!]
ad litteras
mittendas
Bill Thayer
[Link to an English help page]
English

[ALT imaginis: Cliccare qui per una pagina di aiuto in Italiano.]
Italiano

[ALT imaginis: Clicca hic ad paginam adiutorii legendam (Anglice).]
Adjutorium

[Legamen ad paginam superiorem]
Sursum
[Legamen ad ostium situs mei]
Ostium

[ALT imaginis: legamen ad praecedentem partem]
Praefatio
Haec pagina telaris liber est operis
Matheseos

Firmici Materni

a W. Kroll et F. Skutsch editi
in aedibus B. G. Teubneri
Stutgardiae, MDCCCXCVII

Hic textus in dominio publico est.

Quem diligentissime perscrutavi et recensui —
sed si quemlibet errorem invenies, mihi, quaeso, scribe.


[ALT imaginis: legamen ad subsequentem partem]
Liber I

Vol. I
p. v
Firmici Materni
ad Mathesin
Praefatio Editorum

Priori huic fasciculo pauca praemittimus, quoniam praefatio cum altero edetur, cui etiam indices locupletes subiungemus.1

Codicibus igitur usi sumus hisce:

Montepessulano scholae medicorum H 180 membr. foll. 122 cm 28,5:19 saec. XI. Nonnulla a manu recentiore exarata videntur. Excidit 39,7-62,26; desinit 265,13. Contulit Skutsch.

Parisino 7311 membr. foll. 103 cm 26:20 saec. XI. Desinit 269,19. Contulit Skutsch.

Vaticano reginae 1244 membr. foll. 58 cm 26,5:20 saec. XI. Excidit 3,20-32,4, desinit 269,19. Contulit Kroll.

Vaticano 3425 membr. foll. 33 cm 21:14 saec. XIII. Folia 5v-9v (21,5-40,2) a manu saec. XV scripta nullius sunt pretii; desinit 213,18. Contulit Kroll.

Parisino 17867 membr. foll. 42 cm 29:16 saec. XIII. Manus saec. XV suppleuit fol. 1 (1,1-6,25). 8-11 (41,18-66,11). 16-18 (ad eam 92,10 - collocata 104,25). 28. 29 (inuentus 166,22 - bonas res 173,23) e Parisino 7312; desinit 262,14. Contulit Kroll. Post alterum librum eas tantum lectiones commemoravimus, quae dignae esse viderentur.

p. vi Raro attulimus Parisinum 7312 membr. saec. XV (Paris.), quem inspexit Kroll; Monacensem 560 membr. saec. XI interpolationibus scatentem (desinit in dies 76,20) et Darmstadtensem 756 membr. saec. XII Parisini Q gemellum (desinit 269,19), quos summa comitate contulit F. Boll; Escorialensem C IV 13 membr. foll. 108 saec. XIII, ex quo varias lectiones ad p. 1,1-35,11 benigne enotauit Benignus Fernandez bibliothecae praefectus.

Ex his libris cum nullus ultra 269,19 pertineat, ad extrema adhibendi sunt codices recentiores, quibus solis omnes octo libri traduntur. Delegimus hosce:

[A] Norimbergensem V 60 chart. foll. 203 cm 30:22 anni 1468. Contulit Kroll, inde a libro quinto Skutsch. Consensum eius cum editione principe nota A′ indicavimus.

[B] Monacensem 49 chart. foll. 128 cm 31,5:21,5 saec. XVI. Contulit Kroll.

[C] Vaticanum 2227 chart. foll. 110 cm 41:28,5 saec. XV aut XVI ineuntis. Contulit Kroll.

[D] Palatinum 1418 chart. foll. 190 saec. XV. Contulit Kroll.

[E] Urbinatem 263 membr. foll. 171 cm 33:23 saec. XV. Contulit Kroll.

Ex isdem libris partem lacunae post 49,13 hiantis supplevimus (CD contulit Ziebarth); et in hac quidem parte adhibuimus etiam Vindob. 3195 chart. saec. XV, cuius lectiones exscripsit Hauler.

Neque in hac parte neque in extremo libro quarto codicum recentium errores omnes exscribere sustinuimus, satis tamen exscripsimus ut de uniuscuiusque codicis indole certum iudicium ferri possit. Haec igitur inspicito siquis cuius modi codices recentiores sint quaeret. Verum ne cui scoreis ac palea deae Ματαιοπονίᾳ, in hoc praesertim scriptore, sacrificare videremur, aliam inde a libro quinto viam ingressi sumus. Nam quoniam accuratius intuenti in duas stirpes ita discedere libros recentiores p. viiapparet, ut ad alteram AB, ad alteram CDE pertineant, abiectis vitiis codicum peculiaribus utriusque stirpis archetypum reconcinnavimus; stirpis Germanicae (AB) auctorem littera Γ, stirpis Italicae (CDE) littera Δ signavimus; singulorum codicum lectiones nisi certis causis commoti non attulimus. Sed ut firmiore haec opera niteretur fundamento, Germanicae stirpis etiam tertium, Italicae quartum codicem adscivimus. Sunt autem ii:

Neapolitanus bibliothecae nationalis V A 17 saec. XV aut XVI. Benevolentissime contulit Hölk.

Oxoniensis collegii Lincoln 114 saec. XV exeuntis. Lindsayo comiter intercedente contulit doctus quidam Anglus.

[v] Praeter codices excussimus editionem principem, cuius in fine legitur: Impressum Venetiis per Symonem papiensem dictum biuilaqua 1497. die 13 Iunii. Quae ex codice aliquo recentiore diligenter expressa est et emendationes continet haud spernendas; ut igitur discerni aliquo modo posset, quid e communi recentiorum archetypo, quid ex scribae vel editoris ingenio fluxisset, A et v contulimus et consensum littera A′ notavimus. Attulimus autem varias lectiones non omnes, sed quae vetustae vel utiles esse viderentur. Inde ab initio libri quinti paginarum et columnarum editionis v initia margini adscripsimus. Magnum emendationum numerum nobis praestitit vel potius praeripuit [a] Aldina, quae ex alio codice ac v annis 1497‑99 excusa est.

Orthographica e vetustis tantum codicibus MPR enotavimus ac ne ex iis quidem omnia (ti ci, ae ę e) et in primo libro plura quam in sequentibus. Formas non adsimilatas restituimus, ubicunque in uno ex his codicibus tradebantur. Suppleta supra scripta id genus alia non indicavimus nisi ubi utile iudicaremus. MaMb scripturas, M1M2 manus priorem et posteriorem designat; ss. supra scripsit, im. in margine, ir. in rasura, uv. ut videtur. Litteris κ et σ nostras coniecturas distinximus.

p. viii Haud raro contulimus locos ceterorum astrologorum Ptolemaei, Vetti Valentis inediti cuius apographo utimur Riessiano, Hephaestionis Thebani (qui e Dorothei carmine haud pauca servavit), Pauli Alexandrini, Maximi (ed. Ludwich) aliorum; nec non Salmasii de annis climactericis libro (ed. 1648) usi sumus.

Consentaneum est res amicorum communes esse; sed tamen commemorandum est hunc fasciculum a Krollio sic praeparatum esse, ut imprimi posset.

Gratiarum agendarum occasionem habemus haud exiguam. Ac primum quidem Franciscus Buecheler epistolicas quasdam nostras quaestiones tam benivole quam egregie solvit. Theodorus Mommsen autem et C. F. W. Mueller ne corrigendarum quidem plagularum taedium detrectantes de multis huius scriptoris locis insigniter meruerunt; quorum quod nomina hic illic detruncavimus (Mo. et Mue.) ignoscent speramus. De capitibus II 8.9 a nobis interrogatus Carolus Manitius respondit. In codicibus conferendis qui suam nobis operam praestiterint, antea dictum est; adiungendus tamen iis cum debita gratia non Maximilianus Bonnet tantum quem non semel per litteras adiimus et Gottholdus Gundermann qui de codicibus quibusdam exteris nos certiores fecit, verum etiam praefecti bibliothecarum et huius urbis et exterarum.

W. K. F. S.

Vratislaviae.


Adnotatio Editorum:

1 Qui antequam prodierint, opera nostra coniecturalis vix recte aestimari poterit; nam haud raro quidem neque tamen ubique coniecturis nostris adscripsimus, quibus locis Firmicianis collatis confirmentur. Id quod eos monitos volumus, qui forte de editione nostra sententiam laturi sunt.


Valid HTML 4.01.

Pagina recensita: XIII Kal. Iul. 12